[Page 35r]
De Hieronymi Veturii Traguriensis / nobilissimi atque optimi uiri obitu / Musaeus
Si quis inextincta probitatis luce refulsit,
Fulsit Delmatica genitus de stirpe Veturus.
Iustitia prorsus nituit pietateque uera;
Floruit ingenio multaque excelluit arte;
[Page 35v]
Moribus egregiis uirtuteque claruit omni.
Plura quid enumerem? Superum rectore fauente
Christicola dignam uoluit deducere uitam,
Christicola digno meruit concedere fato.
Terrae igitur terrena quidem caelestia caelo
Reddidit et magni peruenit ad ora Tonantis.
Ergo caelicolis fruitur summumque parentem
Conspicit aeternum felix uicturus in aeuum.
[Page 35v]
Musaei ad Veturios carmen
Gentis et antiquae patriae decora alta Veturi,
Quam Mars, armorum sophiae, quam pulcher Apollo
Egregiis quondam titulis ad sidera uexit,
Quid maerere iuuat genitoris funera iussa
Imperio ac nutu supremi regis Olympi,
Qui sine fine suo moderatur cuncta tenore?
Parcite maereri lacrimis, iam parcite multum,
Solari debent nullo non tempore uestrum
Eximii mores et candida uita dolorem,
Excessusque patris tota laudabilis hora:
Praeterea clarum satis et memorabile nomen.
Exitus hic unus mortalia corpora certe
Semper habet, uerum lucis spes certa futurae
Corda tenet sacrae fidei coniuncta uigori,
At diuinus amor uirtutem absoluit utramque
Iure suo iactatque nouas in pectora flammas.
Inflammata polos hominum praecordia scandunt
Et Dominum immensi caeli speculantur et orbis.
Quid plura? Ingentis, uerae quoque laudis honore
Perbreue curriculum uitae natura rependit
Naturam moderante Deo per saecula rerum.
[Page 36r]
Vnanimes igitur maestas dimittite curas!
Cedite numinibus studiisque incumbite uestris
Nobilitate pari fulgoreque prorsus eodem:
Nam pariter facunda uiros et bellica Pallas
Aetheris excelsi radiantia tollit ad astra.
Pergite tantarum uirtutum currere campos:
Assiduos etenim comitatur gloria semper.
Sic nitor aeternae laudis decorabit utrumque
Perpetuoque dabit celebrandum protinus aeuo.
[Page 38r]
Francisci Musaei de Petri Difnici / uiri [illustris] obitu carmen
Note: tit. illustris: illustri
Te quoque lanificae nobis rapuere sorores,
Candide Petre, tuae decus indelebile gentis
Illyrides Tuscaeque deae tua fata queruntur;
Atque Latina gemit lacrimasque Minerua profundit.
Quae tibi Nestoreos optabat iugiter annos,
Patria grata tuum nomen celebrabit in aeuum.
[Page 46r]
De Ioannis Lascari nobilissimi / atque honoratissimi uiri optime de / Veneta Republica
meriti obitu / Francisci Musaei Sicensis carmen
Lascara gens merito latum memorata per orbem,
Historiis celebrata nouis, celebrata uetustis,
Caesareo splendore nitens ac stemmate pulchro;
Principibus bene fida suis et cognita laude,
Claruit ingeniis, armorum claruit arte.
Tali stirpe quidem genitus Demetrius ille,
Dux rectorque equitum, toto laudabilis aeuo,
Ardenti studio uigilanteque publica semper
[Page 46v]
Munera procurans, Byzanti excessit in urbe,
Nunc ubi perplacide patria in tellure quiescit.
At modo Ioannes ueterum sine more parentum
Respondens decori, rara probitate refulgens,
Ductor, clarus eques, nec non moderator equestris
Militiae ante diem nostra tumulatur in ora.
Sic superi uoluere polos et saecla regentes,
Sic disiuncta iacent summorum corpora fratrum,
Quos genus ac multi sociarant Martis honores:
Verum animae pariter diuina luce fruuntur.
[Page 53v]
Ad singularem uirum Aloysium / Barbarum praetorem Traguriensem / Musaeus
Barbara gens certe per totum floruit aeuum
Praestantum ingenio, sophia, numeroque uirorum,
Et bene de patria sede et ditione merentum,
Nomine qui clari semper memorantur in orbe
Et perpulchra sui praebent exempla uigoris;
Praeterea stimulos laudum mortalibus addunt.
Nunc floret uirtute patrum magis, optime praetor,
Rem Venetam uarie decorantum stemmate digno;
Et decus antiquum confert cum laude recenti,
Protinus aethereo genti aspirante fauore.
Te quoque iure quidem tali laetatur alumno
Auctoremque sui te comprobat illa nitoris.
Quae digna ipse tibi merito praeconia fundam
Acriter urgenti uestigia nota priorum?
Spectata probitate micas, grauitateque polles,
Consilioque uiges, recta ratione gubernas;
Omnia iustitiaeque nouo fulgore coruscas,
Nempe ferens aequam nullo non tempore lancem.
Quis manifesta neget? Quis non fateatur et ornet?
Tu, multa solidae pietatis luce refulgens,
Perpetuo invigilas cunctis ex ordine rebus,
Ad uerae spectant quae relligionis honorem,
[Page 54r]
Et columen patriae, terrarum sceptra tenentis
Ac pelagi, aeternoque caput tollentis Olympo.
Caelicolum dono Veneta tu missus ab urbe,
Regia corda gerens, semper moderamine iusto
Hunc populum regis atque foues curaque paterna
Haec pro parte leuas tristissima tempora rerum.
Talia quis taceat? Superi quis ad aurea regni
Sidera non tollat nullis peritura diebus?
Mandantur praeclara quidem memori omnia saeclo.
Sic ego non dubito fari te, candide rector,
Ad patriae decus et regimen populi esse creatum.
Cetera praetereo de te qui iugiter ipse
Splendorem sine more tuum per plurima profers.
Iam mihi, uaticino penitus feruente dolore,
Fas est tale semel prorumpere carmen ad auras.
Barbare, barbaricae domitor feritatis et omnis
Saeuitiae et probri scelerumque acerrime uindex,
Ecce tibi, magno Diuum genitore secundo,
Insignes tituli summa cum laude parantur,
Quae merito passim totis celebrabitur annis.
Ergo age maiore praetor memorande Camena,
Virtutum ire uiam diuino munere pergens,
Factorum egregio famam cumulato decore.
[Page 64r]
Lucia gens tenuit primum, modo Lucia seruat,
Lucia me superum nutu per saecula seruet.