NAVICVLA PETRI

Author: NICOLAI EPISCOPI MODRVSSIENSISEditor: Luka ŠpoljarićDigitalizat modernoga znanstvenog izdanja (2012).

NICOLAI EPISCOPI MODRVSSIENSIS
NAVICVLA PETRI
1 Reuerendissimo in Christo patri et domino Domino Stephano Archiepiscopo Colocensi pagina 15r dignissimo Nicolaus Episcopus Modrussiensis salutem exoptat sempiternam.

2 Solent qui longinquas adeunt terras reuertentes e peregrinis deliciis munuscula amorem suum testantia carissimis suis deferre. Cum autem ego te in carissimorum uel parentum uel dominorum numero habeam, ac ne omnino uacuis ad te reuertar manibus, munera tibi ex Italis mercibus quas olim in exiguo ingenioli mei penu recondideram 1 paraui, non quidem tam iucunda quam miserrima hac temporum nostrorum condicione congrua. Siquidem in his docetur ratio qua in turbulentissima hac omnium tempestate, quam in Petri nauicula nauigantes iugiter patimur, naufragii discrimina effugere ualeamus. Nec tamen miraberis si minus redimita comptaque erunt; non enim ex quietis ueniunt camerula aut ex otiosa bibliotheca sed ex festinantis equi dorso, quo me iam multis ut nosti mensibus grauissimae rei publicae curae insidere coegerunt.2 Accipe igitur ab pagina 15v amantissimo animo hoc uel exiguum munus, non Mauri ossea3 compositum manu, non Asiatico luxu delenitum, non agricolae studiosa enutritum cura seu piscatorum arte paratum, sed sola Dei miseratione conditum, cui laus et gloria sit per infinita saecula saeculorum. Amen.

Nauicula Petri periclitatur in fluctibus atque usque in hodiernum diem recto Dei consilio fluctuat; neque enim aliud teste Ambrosio nauicula Petri designat quam fidelium coetum seu congregationem,4 quam5 usitato uocabulo ecclesiam appellamus. Soli quippe Simoni dictum est: Tu es6 Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, quam Matthaeus in medio maris positam uariis exagitari fluctibus iure describit, quoniam diuinae iustitiae sectatores in periculosissimo huius mundi pelago sitos necesse est, et uitiorum aestibus et domesticorum externorumque hostium diuersis insidiis ac insultibus fatigari. Neque id dormiente Deo, ut quidam7 rati sunt qui eius prouidentiam e rebus pagina 16r humanis tollere consueuerunt, uerum et uigilante et uolente, quod utique ipse Dominus per prophetam testatur: Ego, inquit, dormio et cor meum uigilat. Dormit enim et Epicuro et Heraclito Deus, qui fato omnia agi putauerunt.8 Sed Salomoni uigilat, qui a Domino egredi censet iudicium singulorum. Itidem et aliis omnibus uigilat quicumque Deum et rectorem et conditorem uniuersorum profitentur nec capillum capitis inuito ipso in terram decidere.

Sed et aliis Dominus falsa quadam aut religione aut pietate dormire uidetur, quibus Deum alicuius mali auctorem asserere summa religio est: Permittit Deus, inquiunt, malum, sed non facit. Quos tamen ipse per Isaiam arguit dicens:9 Ego Dominus, et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens omnia.10 Vel Iob, in tantis malis positus, cur Deo gratias agebat dicens: Si bona de manu Domini suscipimus, mala autem quare non recipiemus? Et iterum: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini pagina 16v benedictum. – Irrisoria siquidem esset illa gratiarum actio, ut inquit Augustinus, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse nec fecit. Aut psalmista de praeuaricatoribus legis cur diceret:11 Misit in eos iram indignationis suae, iram et indignationem et tribulationum immissiones per angelos malos. Et rursum: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius. Et in lege ueteri quare tanta mala patribus nostris Deus et minitasse et intulisse scriberentur, nisi ipse auctor fuisset? Nonne, antequam terra Chore, Datan et Abiron absorbuisset, Dominus Moysi iusserat dicens: Praecipe populo uniuerso, ut separetur a tabernaculis Chore, Dathan et Abiron, quo facto mox terra dehiscens uiuos omnes absorbuit. Similiter et sequenti die, cum Dominus propter iniustam populi murmurationem eum igne consumere decreuisset, nonne Moysi ait: Recedite de medio huius multitudinis, quia nunc etiam delebo eos, et euestigio incendium uastare coepit populum. Cui Aaron cum thure non tam maturate occurrere potuit, quin quattuordecim milia hominum et septingenti pagina 17r ab igne absorberentur. Longum foret et alias plagas et urbibus et populis priuatisque hominibus et magistratibus, Deo uolente ac iubente, inflictas enumerare. Haec autem pauca et testimonia et exempla, quae inducta sunt, satis docere possunt Deo non solum permittente sed etiam uolente ac iubente pleraque mala immo fere uniuersa fieri.

Non dicam de malo quod peccatum est, de quo grandis nobis sermo restat, sed de illis malis nunc loquor ut sunt poenae, carceres, exilia, tormenta, mortes, diuersa dolorum mala et cetera id genus, quae cuncta auctore Augustino Dei iudicio dispensantur, sed multis sunt ad probationem multis ad damnationem. Etenim quinque de causis Deus omnipotens mira quadam prouidentia mortales consueuit uexare:12 quosdam enim Deus seuerius exercet, ut probatae eorum uirtuti ampliora rependat praemia; alios tristiore coercet disciplina, ne probitas eorum per lasciuiam effluat; illos pro delictis uerberibus emendatos misericorditer corripit, ne in sempiternum perdat; interdum et completuris pagina 17v in malitia sempiterna tormenta, quibus deputati sunt, in mortali uita incipit infligere; non numquam mala inducit, quo in depellendis illis manifestiora opera sua faciat. Haec autem singula partitur certo inscrutabilique consilio, cui quae expediant distribuendo.

Expedit namque uiris fortibus laudem et gloriam propria uirtute comparare.13 Nec in ipsis terrestrium rerum curis digne quispiam dicitur coronari, nisi qui legitime certauerint. Idcirco et apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Sperabant etenim post illum agonem sese immarcescibilem coronam suscepturos, ad quam promerendam strenuum quemque Petrus constanti animo hortatur,14 dicens: In quo exultabitis, modicum nunc sic oportet contristari in uariis temptationibus, ut probatio fidei uestrae multo pretiosior auro, quod per ignem probatur. – Profectus enim fidelium, ut ait Augustinus, sine temptatione non prouenit,15 nec sibi quisquam innotescit nisi probationis examine, nec coronabitur nisi qui uicerit, nec uincet pagina 18r nisi qui certauerit. Quis autem certat, nisi qui inimicum habens temptationi resistit? Quam ob rem pulcherrime suadet Iacobus:16 Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in uarias temptationes incideritis scientes, quod probatio fidei uestrae patientiam operatur, patientia autem opus reddit perfectum. Et Paulus:17 Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur. Patientia autem habet probationem, probatio spem, spes uero non confundit.

Libet hoc loco spectatissimum illius moralis theologi Senecae inducere testimonium,18 qui hac de re disputans in libris illis, quos de prouidentia Dei ad Lucilium 19 conscripsit, praeclare ait: Cum mundus prouidentia Dei regatur, quare multa mala accidant bonis uiris? Quod absoluens dicit: Bonus uir discipulus est Dei, aemulatorque et uera progenies, quam parens ille magnificus, uirtutum non leuis exactor, sicut seueri patres, durius educat.20 Itaque cum uideris bonos uiros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum extendere, pagina 18v malos autem lasciuire, uoluptatibus fluere, cogita filiorum nos21 modestia delectari, uernularum licentia; illos disciplina tristiore contineri, horum ali audaciam. Idem tibi de Deo liqueat: bonum uirum in deliciis non habet; experitur, indurat, sibi illum praeparat. Et post haec subdit: Miraris tu, si Deus, ille bonorum amantissimus qui illos quam optimos atque excellentissimos uult esse, fortunam illis cum qua exerceantur assignat? Ego uero non miror, si aliquando impetum capiunt; spectant dii magnos uiros colluctantes cum aliqua calamitate. Nobis interdum uoluptati est, si adulescens constantis animi instantem feram uenabulo excepit, 22 si leonis incursum interritus pertulit, tantoque spectaculum est gratius quanto illud honestior fecit. Non sunt ista, quae possint deorum in se uultum conuertere; haec puerilia et humanae sunt oblectamenta leuitatis. Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus23 operi suo Deus! 24 Ecce par Deo dignus uir pagina 19r fortis cum fortuna mala compositus, utique etsi prouocauit! Non uideo, inquam, quod habeat in terris Iuppiter pulchrius si conuertere animum uelit, quam ut spectet Catonem, partibus non semel fractis, stantem nihilo minus inter ruinas publicas.25 Huic etiam exemplum Reguli subicit: Veniamus, ait, ad Regulum. Quid illi fortuna nocuit quod eum documentum fidei, documentum patientiae fecit?26 Figunt cutem claui,27 et quocumque fatigatum corpus reclinauit uulneri incumbit, in perpetuam uigiliam suspensa sunt lumina; quanto plus tormenti, tanto plus gloriae.

Sed utroque horum Iob, ille noster constantissimus, spectabilius multo dedit spectaculum, multoque Deo gratius et iucundius,28 qui non mundi gloria accensus, ueluti hi quos modo enumerauit Seneca, sed Dei ipsius spectatoris reuerentia; spoliatus lautissima substantia, carissimis filiis orbatus, uniuersa priuatus familia, esca uermibus factus, atque in ipso omni miseriarum fundo constitutus, inter foetores tamen et acerbissima corporis totius uulnera gratias Deo decantabat.29 Vel illi tres pagina 19v spectatissimi pueri, Annania, Azaria et Misael30 quale constantiae suae exemplum praebuerunt! Qui potentissimi regis iussa spernentes fornacem ardentissimam subire maluerunt, quam Dei omnipotentis 31 iussa uiolare. Quid de illis fortissimis uiris fratribus Machabaeis loquar, omnibus excruciatibus, quoscumque furiosa mens Antiochi sciuit excogitare, corpora sua pro Deo patriisque legibus exponentibus? Praecipue de illa uiragine matre eorum, quae non modo filiorum non indoluit crudelia 32 exempla, sed, uiriliter eos exhortando ne prae diuino amore ulla dubitarent subire tormenta, ipsa quoque ob eandem causam aequo constantique animo mortem occumbere non dubitauit?33 Quid de Susanna dicam, quae non muliebri sed constantissimi uiri animo capitale interrita excepit iudicium potius quam contra legem Dei seniorum illorum libidini obtemperare?34 Quid de clarissimo illo gentium doctore Paulo, qui Domini testimonio uas electionis meruit appellari?35 Quanta se enumerat propter nomen Christi tormenta passum, in laboribus plurimis, in carceribus plurimis abundantius, pagina 20r in plagis supra modum, in mortibus frequenter: A Iudaeis, inquit, quinquies quadragenas una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum. Ter naufragium pertuli; et alia pluraque mala quae enumerat. Aut princeps apostolorum Petrus ceterique discipuli et amici Domini quantas calamitates, quantas tribulationes, quanta tormenta ac diuersi generis supplicia perpessi sunt!36 Et uox et tempus me deficerent, si cunctorum dilectorum Dei singulas clades et exitia uellem enumerare.

Ex quo satis constare potest, quantum arguendi non nulli sunt, qui ex plumis 37 et otio oscitantes ad caelum euolare cupiunt. Mouenda quidem prius sunt castra, exercitus per saltus et aspera montium sub aestu et algore ducendus, multae noctes in uigiliis transigendae, sitis et inedia saepius tolleranda, congrediendum cum hoste, conserendae comminus manus, audendum dextera, praebendum nudo mucroni frequentius latus, feriendus est hostis; ita tandem triumphandum.38 Tempestas rectum gubernatorem, stricta acies militem probat.39 Aurum igne et uir fortis pagina 20v miseria examinatur, quae tamen uerius tribulatio dicitur; quippe quemadmodum messores triticum tribulando granum ex palea excutiunt,40 itidem et uirorum bonorum uirtus calamitatibus uariis a uitiis purgatur. Quid ergo nunc de illis dicendum est, qui sedulis et uotis et precibus diuinas fatigare aures non cessant, petentes se a uexationibus erripi? Numquid non id postulant, ne boni uiri fiant, ne quicquam propria uirtute a Deo promereantur?41 Immemores illius: Beatus uir, qui suffert in temptationibus, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam quam repromisit Deus diligentibus se. Probat enim uario examine Deus et, an digni amicitia sua sint, saepius experitur; non quod Deus non cognoscat quales futuri sint (cui tam uentura quam praeterita ac instantia aeque praesentia sunt et qui cuncta ex suo arbitrio ire iubet),42 uerum quo et ipsi sibi et ceteris innotescant, eorumque uirtus et patientia cognoscatur, quas nisi perpessis multis aduersitatibus et angustiis assequi impossibile est. Non est ergo, ut mea fert opinio, uiro bono flagitandum ut eum Deus aduersa pagina 21r pati prohibeat (ceterum potius illud postulandum quo in malis non corruat), sed uniuersa, quae mortalibus accidere possunt, magno constantique animo perferat. Siquidem tunc demum uir bonus, constans, sanctus, uerus amicus Dei poterit appellari, tunc illam dabitur sperare salutem ac gloriam quae et Christo nisi passo non est data. Oportuit enim Christum pati et ita intrare in gloriam suam;43 quod Paulus declarans apertius ait: Stetit Iesus oboediens usque ad mortem; mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltauit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum. Oportet ergo sufferre, qui desiderat regnare. Nam iuxta apostoli sententiam, si contollerabimus, et corregnabimus.44 – Verum nos, ut recte ait Augustinus, uolumus gaudere cum sanctis et tribulationes mundi nolumus sustinere cum illis. Sed recusat esse in corpore, qui odium non uult sustinere cum capite.45 Nam ipse Dominus docet: Si mundus uos odit, scitote quoniam priorem me uobis odio habuit. Et hoc est quod callidissimus pagina 21v hominum piscator insinuat:46 Christus pro uobis47 passus est, uobis relinquens exemplum, ut sequamini uestigia eius; quia, ut apostolus monet: Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum.

Porro et aliam ob causam Deus uult prudentissimo consilio amicos suos aduersa pati, quod plerosque bonos uiros et iustos torpere non sinit.48 Hos siquidem pia seueritate sed 49 tristiore compescit disciplina, ne licentiosius uagentur sed metu perterriti facilius uirtuti incumbant; de quorum se numero Paulus fuisse fatetur cum inquit: Et ne multitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphizet. Et propter quod ter rogaui Dominum, ut auferat a me; et dixit mihi: Paule, Paule, sufficit tibi gratia mea; uirtus enim in infirmitate perficitur. Eodem consilio et populum in terra promissionis adductum uidens Dominus lasciuire, iugumque Dei detractare, inimicos quibus eos coerceret retinuit:50 Quia, inquit, irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigi cum patribus eorum, et uocem meam audire contempsit, et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est, ut in ipsis pagina 212r experiar Israel, utrum custodiant uiam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum, an non. Et subdit scriptura: Hae51 sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israel52 et omnes qui non nouerant bella Chananeorum, ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi: quinque satrapas Philisthinorum, omnem quoque Chananeam et Sidonium atque Eueum,53 qui habitabant in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath, dimisitque54 eos, ut in ipsis experiretur Israel utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. Callebat siquidem sapientissimus rerum opifex populi ingenia saepiusque periculum fecerat, quippe quamdiu iugo premebatur seruitutis frugi erat, uberioremque Deo famulatum exhibebat, sed eo deposito mox inutilis, immo uero et rebellis Domino reddebatur.55 Cui Deus non est ueritus seueriorem se praebere uel patrem uel pedagogum, ut, qui sponte uirtuti negligentius inuigilabant, metu acti uehementius insudarent.

Nam et nobilior equus sub freno uirgaque pagina 212v ad domini regitur imperium, quae si detrahas56 ambo in discrimen adducuntur.57 Iuuencus, non excusso iugo, gemens utilem et sibi et domino uersabit glebam. Vitis quoque quae falcem patitur, uberiorem parit fructum, at quae sponte crescit luxurians, infelices producit labruscas.58 Prona quidem cuncta ad lasciuiam uidentur, tum autem humana mens in penuria probior quam in luxu redditur.59 Romanus populus, quoadusque concertantem de uirtute Carthaginem habuit, totius honestatis ac sanctimoniae exemplis pollebat, at contra sapientissimam Catonis sententiam in perniciem uictorum euersa cunctorum scelerum labe pollutus est.60 Sublato enim hostili metu, studia sua ad libidines et uoluptates conuerterunt, quae prius inimicorum uirtus ad fortitudinem accendebat. Marcescit enim in otio mortalium uirtus,61 quod utique sancti uiri optime intellegentes spontanea sibi bella et tribulationes indixerunt inedia, nuditate, uigiliis, uerberibus sese macerando, ut quibus Deus indulgentius pepercisset ipsi sibi non parcerent et intestina bella gererent.62 Postquam externa desunt, uirtutes per lasciuiam effluere pagina 22r non patiuntur; etenim nullus diligentior fideliorue humanae probitatis est custos quam tribulatio.63

Hinc est quod Deus, prouidens electos suos, alios summam pati sinit inopiam, alios liberis orbari, alios infecundos et sine prole esse, multos aduersa iugiter ualetudine laborare, non nullos diuturnis carceribus coartari, istos indefessis affligi persecutionibus, illos tyrannorum uaria tormenta pati. Nouit enim apprime medicus noster optimus quae cui ad morbum sint, quae autem ad salutem, ac pro uariis laboribus uarias adhibere medelas.64 Mauult quippe dilectos suos modicum hic contristari,65 quam propter momentaneam laetitiam aut prosperitatem sempiterna amittere gaudia. Sic Petrus cito pro reparanda Petronellae sanitate intercedenti respondisse fertur: Sic ei expedit;66 etenim uerebatur scitus medici nostri discipulus, ne prospera corporis ualetudo uanam pulchritudinem ad lasciuiam induceret et pro temporali toro aeterna perderet connubia; solent plerumque rerum successus ad interitum esse et multi tribulationibus ad caelos pagina 22v euecti sunt. Propterea apostolus ait: Cum infirmor fortior sum.67 Quid ergo mirum, si Deus ecclesiae suae emulos siue hostes quibuscum certet assignat sedulos castitatis eiusque omnis sanctimoniae uel custodes uel exactores? Deus enim sapientia sua68 quos diligit illos et corripit. Nonne scriptum69 est Sodomae peccatum otium et abundantiam panis fuisse?70 Dauid quamdiu tribulatus est non peccauit, in pace uero positus grauiter deliquit;71 et populus postquam comedit et bibit, surrexit ludere, qui prius fame laborans orationi uacabat.72 Seruiendum ergo Domino est semper cum timore et exsultandum cum tremore nec de se cuiquam praesumendum. Quid enim habes, ut praedicat Paulus, quod non accepisti?73 Humiliamini ergo sub manu potentis Dei, apprehendite disciplinam et nolite abicere eam, nequando irascatur Dominus et pereatis de uia iusta. Iratum siquidem Deum procul dubio illi cogita, cui74 cuncta ex uoto fluxerint.75 Nam iuxta praeclaram illam Demetrii sententiam: Nihil uidetur infelicius eo, cui nihil umquam euenit aduersi.76 – Male enim, ut inquit Seneca, de illo Deus iudicauit, qui indignus uisus est pagina 23r a quo aliquando uinceretur Fortuna, quae ignauissimum quemque refugit, quasi dicat: Quid igitur istum mihi aduersarium assumam? Statim arma demittet; non opus est in illo tota potentia, leui commutatione pelletur. Non potest sustinere uultum meum. Alius circumspiciendus est, cum quo possimus conferre manum; pudet congredi cum homine uinci parato. Ignominiam indicat gladiatore cum inferiore componi. Ecce quam constans est gentilis uox! Sed Christiani qualis esse debeat illa nempe citharoedi illius diuini: Ego uero in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo est semper.

Flagellat praeterea Deus delinquentes, ut uerberibus emendati consultius sibi in futurum prospiciant. Nam plerique uix tandem sub flagello se peccasse sentiunt. Afflicti enim Israelitae a serpentibus ignotis dixerunt ad Moysen: Peccauimus, quia locuti sumus contra Dominum et contra te; ante uero nec peccatum suum recognoscebant, nec diuinum implorabant auxilium. Fratres Ioseph locuti sunt ad inuicem: Merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum pagina 23v et idcirco uenit tribulatio. Et Dauid uidens Dominum propter peccatum elationis eius iratum humiliter culpam suam recognouit et petiit, ut ipsemet puniretur, populo autem parceretur, eiulans et dicens: Ego sum qui peccaui, ego inique egi. Isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Auertatur obsecro furor tuus, Domine, a populo tuo. – Vtile namque, ut docet Augustinus, superbis est incidere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant quae sibi placendo considerant. Salubrius enim sibi Petrus displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. Hoc est quod dicit sacer psalmista: Imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum, Domine. Perutile77 quippe in se fecerat, qui plagis emendatus Domino seruire didicerat. Propterea gratias agens decantabat: Bonum mihi, quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas; quod, ut scriptum est, uexatio dat intellectum.

Hinc illa uox caelestis ad superbum regem, seque omnipotenti aequantem, ruit dicens: Tibi dicitur, rex Nabuchodonosor; regnum tuum transiit a te, et ab hominibus eicient te, et cum bestiis atque feris erit habitatio tua. Faenum quasi bos pagina 24r comedes et septem tempora commutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno omni et cuicumque uoluerit det illud. Quae singula cum completa essent, quam humilis, quam mansuetus, quam Deo subiectus et in lege ipsius fuerit eruditus audiamus: Ego, inquit, Nabuchodonosor oculos meos ad caelum leuaui et sensus meus redditus est mihi; et Altissimum benedixi et uiuentem in sempiternum laudaui ac glorificaui, quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in omnem generationem; et cuncti habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt; iuxta enim uoluntatem suam facit tam in uirtutibus caeli, quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei: Quare fecisti? Et concludit dicens: Igitur ego Nabuchodonosor laudo magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius uera et uiae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Ecce flagellatus quam resipiscit, qui in deliciis positus a Deo superbiendo delirauerat, ut statuae suae uniuersos populos diuinos exhibere honores compelleret, et cum esset foetidum lutum, pagina 24v sese Deo aequaret, iratus in illos pueros gloriosissimos, qui dementiae eius morem gerere contemnebant, toruo uultu clamitabat: Quis est Deus qui eruat uos de manu mea?

Quotiens populus Domini flagris et calamitatibus diuersis est coactus diuinam resumere disciplinam et idola relinquendo Deum sequi ducem? Est enim adeo peruicax ingenium, ut nisi adhibitis tormentis aut ueritatem extorquere aut a malis prohibere nequeas.78 Quibus monet Salomon frequentius plagas infligere: Qui parcit, inquit, uirgae, odit filium suum. Quam ob rem Deus misericors ex filiis suis quos delinquere conspicit, erga eos uirgam assumere non retardat, quam ut senseris, mox reatum recognosce et cum psalmista prostratus exclama: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper. Propitio enim flagellatur Deo, qui sub uerberibus non induratur; hos enim castigans castigat Dominus, at morti non tradit. Nam ipse prior pollicitus est: Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. Magnae quippe misericordiae pagina 25r Dei est non sinere peccatores cuncta ex sententia agere, sed confestim post delictum sumere poenas; etenim in reprobis diem ultimum exspectat, ut, cum ad fundum peccatorum perueniunt, grauius in eos statuat; consueuit enim quanto serius, tanto ulcisci grauius.79

Nam quosdam ob perpetuam eorum immanitatem impietatemque aeternis deputatos suppliciis facit in hac mortalitate futurorum malorum praegustare acerbitatem; ut Antiochum et Herodem, quorum uterque miseris excruciatus doloribus lethaeum foetorem et uermes acerbissimos in hac uita praegustauit. Sic Sodomitae sulphureos inferni ignes, quibus perpetuo cruciandi sunt, uiuentes senserunt. Sic Pharao caliginosas tenebras, ardorem, uermes et alia flagella, quibus torquendus a daemonibus erat, in carne expertus est. Sic rex Asuerus uniuersas paene Tartari acerbitates in carne sustinuit, quas erat post mortem sempiternis legibus passurus, cuius peccatum narrat Dominus per Isaiam dicens: Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius; pagina 25v dixit enim: “In fortitudine manus ego feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum,” et cetera. Idcirco iratus Dominus arguens stultitiam eius et reprobans inanitatem ait: Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat ea?80 Aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si eleuetur uirga contra eleuantem se, et exaltetur baculus qui utique lignum est. Ob hoc subiungit propheta poenam dicens: Propter hoc mittet Dominus dominator exercituum in pinguibus eius tenuitatem, et subtus gloria eius succensa ardebit quasi combustio ignis; et erit lumen Israel in igne et sanctus eius in flamma et succendetur et deuorabitur eius spina et uepres in die una; et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus; et reliquiae ligni saltus eius prae paucitate numerabitur et puer scribet eos. Huius amentiam pulchre arguit Hieronymus: O stultissime, ait, mortalium, Dei iram tuam putas esse sapientiam et illius iussionem ad tuam refers fortitudinem? Quomodo si securis glorietur contra eum qui securim tenet, et serra contra eum a quo trahitur, pagina 26r et dicant opera cuncta, quae per securim et serram fiunt, sua se arte perfecta. Et si eleuet quispiam uirgam et exaltet baculum cum potentia ad percutiendum, quem uoluerit, et ipsa uirga et baculus glorientur et dicant a se percussum esse, qui percussus est? Et sic tu, cum organum Dei fueris uoluntatis, erigeris in superbiam et cuncta, quae geruntur, tuae gloriaris fuisse uirtutis. Hinc admonentur duces ac principes terrarum, ne partos triumphos et reportatas ex hoste uictorias propriae ascribant uirtuti, sed cuncta potius uoluntati Dei tribuant, qui nouit multitudinem copiosam in paucorum concludere manu. Facit enim multorum amentia, et praecipue eorum qui sibi diuinos usurpant honores, iram Dei ante peractam uitam in se desaeuire, quo exemplum stultitiae suae cunctis edant. Hi sunt de quibus Dominus dicit: Ignis succensus est in furore et ardebit usque ad inferni nouissima. Contra hos et Hieremia grauem illam maledictionem imprecatur: Duplici contritione contere81 eos, Domine; id est, ut et praesentem miseram transigant uitam, et pagina 26v futuram aeternis defleant suppliciis.

Sed hic forsan instabit aliquis: Cum scriptum est “Deus non punit bis in id ipsum”, quomodo ergo hoc stabit, si tamen ob unam noxam peccatores et praesentibus et futuris affligerentur flagris? Cuius contrarium et Hieronymus sensisse uidetur, qui illam Hieremiae tractans imprecationem ait: Quod genus humanum diluuio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, Israelitas in eremo perdidit, scitote igitur ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret, quia non iudicabit82 Deus bis in id ipsum. Qui ergo puniti sunt postea non punientur; alioquin mentiretur scriptura, quod dicere nefas est. – Ceterum hoc de illis dumtaxat intellegere, monet Lombardus, qui inter ipsa flagella paenitentiam egerunt, quam utique Deus uel tenuem aut momentaneam tamen non aspernatur, quod uero hi, qui temporalibus non emendantur uerberibus, aeternis excrucientur tormentis. Idem ipse Hieronymus auctor est. Nam mox fere intulit: Quaeret hic aliquis: Si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo83 postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur84 pagina 27r “non iudicabit Deus bis in id ipsum”; aut non punietur, et optandum erit adulteris ut hic breui poena puniantur, ne trucidentur in aeternos cruciatus. Ad quod respondemus Deum ut omnium rerum ita suppliciorum quoque scire mensuram; et non praeueniri sententiam iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem; et magnum peccatum magnis diuersisque lui cruciatibus. Si quis uero punitus sit, ut ille qui Israelitae maledixerat et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis praesenti supplicio compensata sit; leuis enim culpa leui supplicio compensatur. Ex quo habes terrenum iudicem in plectendis reis non posse caelestis iudicis praeuenire sententiam, nec sumpto supplicio diuinam aut prohibere aut temperare ultionem, quam tamen ab ipso sonte posse praeueniri ipse indulsit misericors. Nam pollicitus est: In quacumque hora ingemuerit peccator dimittetur ei et peccatorum eius non recordari amplius; quod intellegens psalmista decantabat: Dixi “confitebor aduersum me peccata mea,” et tu pagina 27v remisisti impietatem cordis mei. – Talis enim, ut inquit Chrysostomus, talis est, mihi crede, erga homines pietas Dei, numquam spernit paenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur; et si ad summum quis perueniat malorum et inde tamen uelit reuerti ad uirtutis uiam, suscipit, libenter amplectitur, facit omnia quatenus ad priorem reuocet statum. Quodque adhuc est praestantius et eminentius, et si non potuerit quis explere omnem satisfaciendi modum, quantulamcumque tamen et quamlibet85 breui tempore gestam non respuit paenitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae conuersionis perdere mercedem.

Attende ergo diligentius, o peccator, et quocumque in statu peccatorum uel grauissimo et in maximis deprehensus sceleribus, non tardes in ipso uel iudicis uel tyrannorum praesentaneo supplicio ad Dominum tuum corde saltem reuerti et temporanea supplicia animi commitigari contritione. Nempe tibi soli datum est Dei depellere iram, nec iudicis seueritas, nec tyranni immanitas, nec, quod mirabile dictu est, ullo tormentorum genere ipse potest pagina 28r praeuenire Deus. Stabilitum enim et perpetuo sanctitum est consilio non dimitti peccata nisi paenitentibus. Nonne uides ex latronibus paenitentem ex cruce, quam ob scelera patiebatur, ad aeternas mitti delicias, non paenitenti autem ad temporalia sempiterna adiecta esse supplicia? Praedixerat siquidem Dominus etiam ad uesperum in uineam Domini Sabaoth ad opus accedentem felicem illum suscepturum denarium, et non uigilantes uirgines a talamo sponsi exclusas; nec queri poteris te bis punitum. Nam coeptis in hac uita poenis in perpetuum affligendus eris, unaque poena in praesenti incepta uita in futura sine fine perseuerabit. Sed de his hactenus.

Nunc ad illud ueniamus omni sane admiratione dignum, quod quinto proposuimus loco, Deum uidelicet immeritis etiam hominibus, non propter augumenta uirtutum, non propter exercitium, non propter correptionem, non propter damnationem, sed ob solam gloriam suae manifestationis multa inducere mala et in noxiorum malo suam ostentare potentiam. Ob hoc namque pagina 28v caecum illum discipulis natum esse respondit; quod Augustinus admiratus, de correctione et gratia disputando: Mirum est, inquit, unum, quod filios quorundam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine baptismo hic paruulos existentes, quibus utique si uellet huiusmodi lauacri gratiam procuraret in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo in quod parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum uenire et per lauacrum introduci in regnum a quo eorum parentes alieni sunt, cum et illis malum et istis bonum meritum nullum sit paruulis ex eorum propria uoluntate. Sed hoc absoluens, quid inquit audiamus: Certe, ait, haec iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec uituperari possunt, nec penetrari. De hoc eodem, cum de bono perseuerantiae disseritur: Non, inquit, fato cogitur Deus illis infantibus subuenire, illis autem non, cum sit utriusque causa communis; aut res humanas in paruulis non diuina prouidentia sed fortuitis agi casibus pagina 29r opinabimur, cum mortales rationales uel damnandae uel liberandae sunt animae, quandoquidem nec passer cadit in terram sine uoluntate patris nostri; aut parentum neglegentiae tribuendum est quod paruuli sine baptismo moriuntur, ut nihil ibi agant diuina iudicia. Quid dicam quod paruulus aliquando ante baptisma exspirat? Etiam festinantibus parentibus et paratis ministris ut paruulus baptisetur, Deo tamen uolente non datur, qui eum paululum in hac uita non tenuit ut daretur. Quid est quod aliquando paruulis infidelium filiis potuit ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit baptismate subueniri? Vbi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio; alioquin electorum suorum magis quam inimicorum filios liberaret. Rursum et de libero arbitrio loquens: Aliquando, ait, filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus piorum quoquomodocumque perueniunt; aliquando fidelium filii non eam consequuntur, aliquando impedimento exsistente ne periclitantibus subueniri. Fiunt uere ista per occultam Dei prouidentiam, cuius inscrutabilia pagina 29v sunt iudicia et inuestigabiles uiae eius.

Sed quid ego uermiculus de huiusmodi diuinis respondebo mysteriis, postquam tantus talisque uir titubat et haesitat? Nempe cum Paulo exclamabo: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Videmus pueros innocuos, alios nasci claudos, quosdam caecos, non nullos mancos, monstruosos, leprosos, impetigine laborantes et aliis plerisque affectos malis; num illis parentum aut originalis culpae noxam obiciemus? Sed quid de nobis respondebimus aut de multis infidelium filiis? Qui integris membris et perfectis nascimur lineamentis, quibus eadem crimina impingi possunt, et grauiora haec esse uidentur. Et tamen uas figulo non audet dicere: Cur ita sum formatum? Est enim in ipsius positum arbitrio, quod quali forma producat ac pro libito suo de luto disponat. Illud tamen unum audeo affirmare opificem nostrum numquam consuescere, nisi ob maiora commoda, mala inducere.86 Siquidem caeci illius nati factum et ipsi caeco et multis aliis occasio sempiterni luminis exstitit, et pueri absque pagina 30r baptismate decedentes plerosque parentes sollicitos ad quaerendam lauacri gratiam effecerunt.87 Constantino quam salutaris fuit illa leprae percussio! Et breuiter nullum adeo graue malum fuit, quin ex ipso multo maius eliciatur bonum. Callet enim oppido sapientissimus artifex etiam ex spinis rosas colligere. Quantos enim grauia exempla in Anthiochum, Herodem, Neronemque diuinitus edita a crudelitate sanguinis humani prohibuerunt! Quantos plaga Adam, Chore, Dathan, Abiron, Mariae sororis Moysi ab inuidia temperauit! Quantos in regem Naboth Hiezrahelitam,88 Simonem, Ananiam et Saffiram uxorem eius animaduersio aliena non modo non rapere, sed sua quoque auidius non retinere edocuit! Quantos castiores Sodomitarum reddidit incendium! Similiter Amorrei, Euei, Iebusei, aliorumque populorum terrae promissionis, quos ob carnalia praecipue flagitia Dominus Moysi delendos repromisit. Quantos Babylonis Nabuchodonosor et regis Asueri flagella humana potius quam diuina sapere monuerunt! Numquam tanto malo Pharao cum Aegyptiis pagina 30v affectus est, quin et Israelico et Christiano populo maius inde obuenerit beneficium, neque illud conuenientius nisi indurato Pharaonis corde fieri potuit. Propterea Moysi iussit Dominus postulare a Pharaone populum suum ut dimittat: Ego autem, inquit, indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti; et non audiet uos, imittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel de terra Aegypti per iudicia maxima; et scient Aegyptii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum. Et infra: Ingredere, inquit, ad Pharaonem. Ego enim induraui cor eius et cor seruorum illius, ut faciam89 signa mea haec in eo et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quot quotiens contriuerim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus. Quod si Pharao mox dominicis obtemperasset praeceptis, quomodo Dominus populis illis aut potentiam suam aut quanti humanum genus faceret quantumue amaret ostendisset?

Sed non oportuit, inquies, Deum meo malo aliis benefacere. pagina 31r Et quis tu es, o peccator, qui iustissimo iudici legem imponere audeas aut ipsius arguere iustitiam? Deus quippe iustus, ut docet Augustinus, gubernans uniuersa nullam poenam sinit immerito infligi. De quo in libro retractationum pulcherrime disserens: Omnis, ait, poena, si iusta est, poena peccati est. Si autem iniusta poena est, poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec est poena et pro peccato aliquo impenditur. Omne autem iustum a prima iustitia, quae est Deus, est iustum. Et contra Iulianum disputans: Iuliane, inquit, si non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente infertur, aut infirmum, quo non auertente infligitur innocenti. Et alibi: Quicquid hoc accidit contra uoluntatem nostram, noueritis non accidere nisi de uoluntate Dei et de ipsius prouidentia, nutu et legibus et si nos non intelleximus quid quare fiat, demus hoc prouidentiae ipsius, quia non fit90 sine causa, et non pagina 31v blasphemamus. Omnia enim quae uanis uidentur in rerum natura temere fieri, non fiunt sine iussu eius. – Deus namque, ut pulchre docet Hieronymus, uarie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur, nunc corripit, nunc defendit, nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit et diuisas in areis terit, orbemque suum gubernat ut uoluerit. Caue igitur ne tuum diuino praeferas consilium, putesque ipsum quicquam iniuste agere. Nam ut Boethius ait: De hoc quid tu iustissime putas, omnia scienti Prouidentiae diuersum uidetur. Vnde et quaedam causa uictrix91 in bello placuit diis, non Catoni, tamquam iusta, uicta uero, Catoni non diis, sicut testatur Lucanus. Sed expositionem Catonis reprobat statim dicens: Igitur quicquid uideas contra spem geri, rebus quidem rectus92 ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio.

Sed quid in tanta rerum uarietate agendum est? Dauiticum profecto sequendum consilium; confitendum uidelicet Domino in cithara et in psalterio decem chordarum psallendum illi. Nam cithara, ut pagina 34v docet Augustinus,93 ex inferiore parte habet quod sonat, psalterium uero ex superiore, ut cithara significet uitam terrenam, psalterium caelestem, quae 94 est in decem mandatis, et in utroque laudandus est Deus. In uita terrena est prosperitas et aduersitas et in omnibus prosperis laudandus est Deus, et quisquis ex istis non laudat est ingratus, quia Dei sunt nec ab altero dantur. Aduersitates sunt in doloribus, languoribus, pressuris, temptationibus, tribulationibus, ubique laudat Deum qui citharizat, non attendit 95 quia inferiora sunt, sed quia regi et gubernari non possunt nisi ab ea sapientia quae96 attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Non enim caelestia regit et terrena deserit; aut non illi dicat:97 Quo ibo a spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? Si ascensero in caelum, tu illic es, si descendero ad infernum, tu ades. Vbi igitur deest qui nusquam non est? In omnibus igitur prosperis uel aduersis confitere Deum in cithara. Si tibi abundet, gratias age danti; si tibi desinit, pagina 35r aut dominatio auferatur, citheriza securus et dic mira ordinatione dispositus ac sempiternis legibus stabilitus: Arguit et compescit:98 pagina 34r Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Hoc faciens uere poteris iustus rectusque corde appellari et illam Dauiticam audire iubilationem: Laetamini iusti in Domino et gloriamini omnes recti corde. – Nam quid99 est, inquit Augustinus, “recti corde” nisi non resistentes Deo? Quisquis homo quicquid patitur propter uoluntatem afflictiones, maerores, labores et humiliationes non tribuit nisi uoluntati Dei iustae; ipse enim est rectus corde. Peruersi autem corde praui et distorti sunt, qui mala quae patiuntur non recte100 se pati dicunt, dant illi iniquitatem per cuius uoluntatem patiuntur, aut quia non audent dare ei iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Et hi distorti corde tres habent sententias: aut quod101 non est Deus, sicut dicit stultus in corde suo, aut quod102 iniustus est Deus qui non tribuit peiora peioribus, aut quod Deus non res gubernat humanas; quam tamen eorum amentiam non solum diuinae uoces, sed et ipsa mundi machina, ornatus pagina 34v incessusque ostendunt.103

Notes
1.
recondideram] corr. lector A1 ex recondiderem
2.
nota not. lector A1 in marg.
3.
ossea] correxi ex essea
4.
Π ecclesia est coetus fidelium not. lector A2 in marg.
5.
quam] corr. lector A1 ex quod
6.
es] correxi ex est.
7.
quidam] corr. lector A1 ex quidem
8.
Π Epicurus et Democritus prouidentiam Dei tollunt et omnia casu euenire insane opinantur not. lector A2 in marg.
9.
Π Deus est boni et mali per se auctor not. lector A2 in marg.
10.
Π nota not. lector A2 in marg.
11.
diceret] corr. lector A1 ex dicetur
12.
Π attende lector quinque ob res mala hominibus a Deo inferri solere not. lector A2 in marg.
13.
Π audi gloriam propria uirtute comparandam not. lector A2 in marg.
14.
Π Petrus not. lector A2 in marg.
15.
Π temptationem sequitur profectus not. lector A2 in marg.
16.
Π Iacobus not. lector A2 in marg.
17.
Π Paulus not. lector A2 in marg.
18.
Π spectatissimum Senecae testimonium not. lector A2 in marg.
19.
Lucilium] correxi ex Lucillum
20.
nota not. lector A1 in marg. et expand. lector A2 in Π nota bene cur bonis non numquam plura mala accidunt
21.
nos] correxi ex esse
22.
excepit] correxi ex excipit
23.
intentus] correxi ex intensius
24.
post Deus deleui ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intensius operi suo Deus.
25.
Π ut Iuppiter spectet Catonem stantem not. lector A2 in marg.
26.
Π aduerte Reguli exemplum not. lector A2 in marg.
27.
claui] correxi ex clauis
28.
Π Iob constantissimus not. lector A2 in marg.
29.
nota not. lector A1 in marg.
30.
Π tres pueri not. lector A2 in marg.
31.
iussa … omnipotentis] add. in marg.
32.
crudelia] corr. ex cecidelia
33.
Π audi constantiam matris Machabaeorum not. lector A2 in marg.
34.
Π de Susanna not. lector A2 in marg.
35.
Π de Paulo not. lector A2 in marg.
36.
Π omnes Domini? serui multas persecutiones patiuntur?, omnes diaboli ... iugi fortunae cursu? fruuntur not. lector A2 in marg.
37.
plumis] corr. ex plurimis
38.
Π uerba euangelio digna not. lector A2 in marg.
39.
Π tempestas gubernatorem probat not. lector A2 in marg.
40.
Π ut triticum tribulando excutiunt not. lector A2 in marg.
41.
Π utrum postulandum a uexationibus eripi not. lector A2 in marg.
42.
Π Deo praeterita ac instantia aeque praesentia sunt not. lector A2 in marg.
43.
Π oportuit Chritum pati not. lector A2 in marg.
44.
Π si contollerabimus et corregnabimus not. lector A2 in marg.
45.
post cum deleui corpore alias
46.
Π hominum piscator not. lector A2 in marg.
47.
uobis] correxi ex nobis
48.
Π uult prudentissimo consilio amicos aduersa pati not. lector A2 in marg.
49.
pia seueritate sed] corr. lector A2 ex pia seueritas
50.
Π populum Hebraeum inimicis afflixit not. lector A2 in marg.
51.
Hae] corr. lector A1 ex Haec
52.
Israel] correxi ex Ierusalem
53.
Eueum] correxi ex Eneum
54.
dimisitque] correxi ex diuisitque
55.
Π sub iugo seruitutis uberiorem famulatum exhibebat not. lector A2 in marg.
56.
post detrahas del. et
57.
Π equus sub freno not. lector A2 in marg.
58.
Π uitis not. lector A2 in marg.
59.
nota not. lector A1 et expand. lector A2 in Π nota penuriam probiorem quam luxum
60.
Π Carthago contra Catonis sententiam euersa Romanos uitiis infecit not. lector A2 in marg.
61.
nota not. lector A2 in marg.
62.
gererent] corr. ex gerentes
63.
nota not. lector A1 et expand. lector A2 in Π nota tribulationem fidelissimum probitatis custodem
64.
Π nouit medicus optimus not. lector A2 in marg.
65.
contristari] correxi ex constritari
66.
Π Petrus respondisse fertur not. lector A2 in marg.
67.
Π cum infirmior fortior sum not. lector A2 in marg.
68.
sua] corr. lector A1 ex suam
69.
scriptum] corr. lector A1 ex scriptores
70.
Π Sodomae peccatum not. lector A2 in marg.
71.
Π Dauid not. lector A2 in marg.
72.
Π populus not. lector A2 in marg.
73.
Π quid habes quod non accepisti not. lector A2 in marg.
74.
cui] add. lector A1 inter lineas
75.
fluxerint] corr. lector A1 ex fluerint
76.
nota not. lector A1 in marg.
77.
Perutile] correxi ex Periculum
78.
nota not. lector A1 in marg.
79.
nota bene not. lector A1 in marg.
80.
ea] corr. lector A1 ex mea
81.
contere] correxi ex conterere
82.
iudicabit] corr. lector A1 ex iudicabat
83.
de eo] corr. lector A1 ex deo
84.
post dicitur canc. lector A1 non
85.
quamlibet] correxi ex quodlibet
86.
nota bene not. lector A1 in marg.
87.
nota not. lector A1 in marg.; mala non numquam a Deo inferuntur suis fidelibus per parandum futurum bonum not. lector A2 in marg.
88.
Hiezrahelitam] correxi ex Iezi
89.
ut faciam] correxi ex ac faciam faciam
90.
fit] correxi ex sit
91.
uictrix] correxi ex uicta
92.
rectus] correxi ex rectis
93.
post Augustinus add. lector A1 quod cithara
94.
quae] corr. lector A1 in quod
95.
attendit] corr. lector A1 in attendat
96.
quae] corr. lector A1 ex quod
97.
dicat] corr. lector A1 ex dicit
98.
emendaui quantum passa est una tumultuaria lucubratio not. lector A1 in marg.
99.
quid] corr. lector A1 ex quidquid
100.
non recte] corr. lector A1 ex non que
101.
quod] corr. lector A1 ex qui
102.
quod] corr. lector A1 ex quid
103.
post incessusque add. lector A1 ostendunt

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica