Cum urgerem diligentius opus tuo nomine coeptum quo singulas animi perturbationes pro cuiusque uirtute ac conditione explicare statueram, Reuerendissime Pater, ea pars, qua rationem consolationis perstrinxi, forte incidit in manus quorundam amicorum meorum, qui me perpulerunt ut prudens, licet inuitus, in illud uitii prolaberer quod in uulgari est prouerbio: ‘Canicula festinans parere catulos parit caecos’. Hic uero noster partus etiam ex alia ratione monstruosus est, utpote quo membrum unum, non integrum corpus enixi sumus. Illud tamen qualecumque (quando mihi ita faciendum fuit) ad Vestram Reuerendissimam Dignitatem, cui integrum deuoueram, transmittere curaui ut ex hoc membro cognosceres quid sit de toto corpore (si tamen cetera ad hanc rationem effingere ualebimus) spei reliquum. Ceterum hoc tibi frustum ea lege committo, ut sit mihi integrum id cum uniuerso compingere corpore; et si ratio totius formae postulabit, in quibus opus fuerit, commutare, quandoquidem dignius commodiusque singula membra secundum statum totius corporis examinantur ac expenduntur, minusque operis ac difficultatis est unam partem quam totum immutare.
Conatus sum igitur hoc in opere consolandi rationem explicare, non quidem secundum exactam philosophiae legem — nunc enim non de rerum natura disputamus aut de illis tenuioribus magisque minutis rebus, de quibus a turba secreti cum sapientibus disserendum esset — sed secundum pinguiorem crassioremque rationem, quae etiam in populo non ignaua possit uersari. Est enim propositum nostrum praecepta tradere, quibus, ut ceteris perturbationibus, ita et consolatione, quando res postulabit, auditoris animum afficere possimus, ac laborantibus succurrere eorumque aegritudinem quam commodissime leuare.
Nec mihi uanum hunc laborem assumpsisse puto: tametsi multa a peritissimis uiris egregia monumenta exstent in hanc rationem conscripta, ut sunt paene omnes illi et praeclari quidem Boethii De consolatione libri, et Senecae tam ille De consolatione codex insignis quam alter, quem De remediis fortuitorum appellauit. Isidori quoque Synonymorum clarissima gemmulla. Ciceronis uero si exstaret opus, quod de hac ipsa ratione conscripsit, forsan et nos et omnes alios hoc labore leuasset; exstant tamen plereque eius consolatoriae dignae epistulae, quales etiam sunt nonnullae Cypriani, Hieronymi, Basilii Magni aliorumque complurium doctissimorum uirorum tam Latinorum quam Graecorum. Scripserunt enim hac ipsa de re et Graecorum complures: Plato, Cleanthes, Crato, Diogenes, Epicurus, Dicaearchus, Posidonius, Carneades, Chrysippus, et Crantor, quem Cicero illo secutus est. Verum hi omnes officio consolandi perfuncti sunt et quidem dignissime sapientissimeque; ceterum quo pacto idem munus et alii sequi possent, pauci admodum praecipere uoluerunt. Et hi quidem pro admirabili ingenii eorum acumine fortasse satis copiose, sed pro illorum desiderio, qui nondum in philosophia admodum exercitatos habent sensus, meo iudicio et pressius et parcius. Neque id eos peccati ignorantiae admisisse certo scio; quid enim diuina illa ingenia ignorarunt, a quibus nobis altissimi ita ferente prouidentia quicquid luminis est, illuxit; quin potius negligentia aut incuria quadam et ipsius rei per facilitatem contemptu. Tametsi quidam nonnullos maiorum nostrorum ut in ceteris, ita et in hoc ipso inuidiae insimulent. Mihi autem iubetur scientiam absque inuidia communicare et ex percepto talento lucrum uel fenore quaerere, nec pudori esse debere infantibus lac praebere, pro quibus Christus mori non erubuit. Praecipue cum sit ipse dominus non solos philosophos, aut eos dumtaxat qui habiti sunt sapientiores, uerum omnes omnino homines interrogaturus si se in carceribus et in tribulatione positum uisitauerint, aut consolati fuerint; unde uidere licet quanta necessitate mortales cogantur consolandi munus obire, cuius se Dominus tam seuerum exactorem comminatur. Itaque et nos uniuersis prodesse cupientes eisque uiam ostendere ad id consequendum quod diuino pariter ac humano iure ab his exquiritur praecepta consolandi ex ordine digessimus illius ope adiuti, qui solus est cunctorum miserorum optimus consolator. Qua in re, quando curandorum animorum artem professi sumus, nobis ueluti corporum medicis faciendum statui generales quasdam ac praecipuas medendi rationes tradere, particulares uero et quae sedulo accidere possunt prudentiae medici relinquere, praesertim cum ipsae ex traditis principiis per se facile percipi poterunt.
Consolatori optimo tria cognoscere expedit: primum qualiter affecti sint qui consolatione indigent, deinde a quibus personis illam praecipue expetunt, tertio loco qua ratione consolandi officium sit suscipiendum et quibus exsequendum rebus. Sane ad haec singula facilem nobis forsan aditum consolationis definitio praestabit. Proinde primum quid ipsa sit consolatio uideamus.
Est igitur consolatio (quatenus ad propositum negotium spectat) amicis dictis uel factis maerentis animi refocillatio quaedam. Maeret autem animus praesentis mali opinione: praesentis, inquam, non re tantum uerum etiam imaginatione. Potest enim malum uel praeteriisse, uel esse futurum, et nihilominus aegritudine animum afficere, ceterum tunc dumtaxat, cum illius mali species nos apprehensos tenet. Veluti enim mens nostra laetatur numquam nisi cum bonum sibi conueniens praesens recognoscit eiusque commodis se potiri uel putat, uel sperat, itidem nec umquam tristatur nisi cum existimat rem sibi aduersam accidisse aut imminere ineuitabilem eiusque molestias pati. Oportet uero opinionem huiusmodi (ut sapienter monet Zeno) recentem esse, siquidem inueterata et obsoleta, quoniam iam longiore usu familiarior facta est et iam inter domesticas computatur, non multum exacerbat animum. Siquidem tanta est consuetudinis uis, ut etiam, quae natura illepida sunt, ipsa laeta efficiat. Verum quod recentem opinionem esse debere diximus, ita interpretatur Cicero: ‘ut non tantum illud recens intelligatur, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo uis quaedam insit et uigeat et habeat quandam uiriditatem, tam diu appellatur recens; ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnassi fecit sepulchrum, quam diu uixit, uixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa opinio quotidie recens, quae tum denique non appellatur recens cum uetustate exaruit.’
Itaque idem est dicere recentem ac si uiuidam dixeris aut uehementem! Recens ergo opinio malorum Hecubam, Medeam, Niobem, Bellerophontem usque ad ultimos dies persecuta est.
Nulla autem saeuior animi pestis est quam aegritudo, sacra Scriptura attestante quae ait: ‘Sicut tinea uestimento et uermis ligno, ita tristitia uiri nocet cordi’. Constat enim humana uita in motione quadam quae a corde in cetera membra diffunditur. Atque hanc commotionem non quantamcumque esse decet, uerum certa quadam moderatione praefinitam, ultra quam si progrediatur, perturbabit, immo nonnumquam et exterminabit mortalium uitam.
Docuimus autem alibi singulis passionibus animi corda humana amplius solito exagitari; uerum non omnis immodica exagitatio nocet cordi, quoniam illae passiones, quae concitant appetitum ad prosequendum comprehendendumque quippiam quod conueniat, si non omnino uehementius concutiant, obesse nequeunt. Quae etsi aliquando obsunt, ut Philoni Lacedaemonio, Chiloni philosopho aut Sophocli tragoedo et aliis nonnullis, quos legimus inmodica laetitia exstinctos, non tamen obsunt ratione subiectae materiae, quam repraesentant, quippe quae maxime congruit, immo quodam pabulum ac fomentum est humanae uitae, uerum nocet ratione uehementioris commotionis, aut nimiae dilatationis, propter quam ille uitalis igniculus, qui in corde tenebatur inclusus, euanescat. Siquidem cum cor nimia laetitia iusto se amplius expandit, foliolum illud, quod aditu cordis uitalem claudebat flammam, iusta respirationis uicissitudine temperans resolutas offendens parietes, quibus inniti consueuerat, patens hostibulum dimittere cogitur; itaque spiritus ille igneus claustris lassatis erumpit sedesque antiquas relinquit, quocum homo ipsam pariter animam exhalat.
Passiones uero, quae appetitum in fugam uertunt et eum in se ipsum contrahere cogunt, ueluti res obscena uisum, non tantum nocent ratione motus, sed etiam ipsius pestiferi cibi administratione. Illud enim animo nostro res tristes illatae faciunt, quod corpori exhibitum uirus; ex quo liquet, cum nulla aliarum passionum ita infesta face animum impetat, nec ullam aliam esse quae cor hominis deterius exedat. Quippe quae appetitum impedit ne se extra diffundat, necesse est cor uiribus destituatur nec ceteris membris debitum possit praestare officium. Anima quippe grauiori occupata cura nequit coquendis dirigendisque alimentis uacare nec sanitati necessitatique consulere corporis. Itaque exsiccatur ac gelu constringitur humorque eius generis, quem Graeci melancholiam appellant, incrementum capit ac inualescit uehementius; et quoniam siccus quodammodo ac gelidus est, itinera spirituum uitalium occupat, nec foueri membra permittit, atque ita nutrimento subtracto uirere uigereque desinunt et in dies extenuantur magis ac usque ad exinanitionem consumuntur. Hoc est quod Ouidius scribens ex Ponto amico suo Flacco queritur:
Et postquam enumerauit incommoda, quae ob aegritudinem uel maerorem patiebatur, nec iam posse cibum ullum capere nec somnum, intulit:
Vix igitur posses uisos agnoscere uultus,Quoque ierit, quaeras, qui fuit ante color.Paruus in exiles sucus mihi peruenit artus,Membraque sunt cera pallidiora noua.
Nec huius mali ⟨causam⟩ dicit esse immodicum cibum, aut uinum uel ueneris usum, quippe quorum et copiam et appetitum iam olim amiserat; sed ait:
Vnda locusque nocent, et causa ualentior istis,Anxietas animi, quae mihi semper adest.
Proinde tali morbo laborantibus suadent medici somnum, uinum, balnea calida ceteraque eiusmodi quae humectare irrigareque corpus iuuant ac natiuum confirmant calorem. Quorum opem haud mediocrem et Augustinus nono Confessionum libro se sensisse fatetur.
Et aegritudo ita corpus cruciat ut dictum est.
Porro animum debilitat, grauat, et facultatem adimit philosophandi. Siquidem contristati nullam rem exacte curare ualemus, quoniam (ut in communi est prouerbio) delectatio perficit opus; unde et Ouidius ait:
Carmina proueniunt animo deducta sereno.
Tristitia autem, non iniuria, dicitur aggrauare animum, utpote quae uires eius ligat. ‘Contudit enim ingenium’ (ut ait idem poeta) ‘patientia longa malorum, et pars antiqui longa uigoris abest.’ Cohartatur namque uoluntas in malis nec se explicare ualet; ac maxime cum spem euadendi amisit, et tamen inter angustias deprehensa, quoad potest, reluctatur; ac ueluti de uentis illis scribit Vergilius:
Circum claustra fremit,et modo hac modo illac erumpere conatur.
Quod quidem ex ipso corporis habitu uidere licet, siquidem cum aegritudine aut anxietate premitur quispiam: nullus eum locus capit, nullus retinet; nunc resupinus recumbit, nunc deambulando fatigatur, huc atque illuc cursitans interdum iacet, interdum sedet; et post paululum consurgit, gemit, eiulat, uociferat, agitat caput et manus uentilat, articulos intorquet, tundit pectus faciem, illidit frontem, plangit, plorat et crebrioribus interuallis ab imo pectore suspiria trahit; ita corporis totius iugi sollicitudine et labore, animae eandem aestuationem declarat ac quo pacto intus fatiscat, manifestum facit. Qua agitatione adeo nonnumquam defatigatur, ut tantis absorpta malis nullum officium corpori ualeat praestare. Ita homo stupidus aliquando ac ueluti exanimis linquitur. Quae singula doctissimus poeta in persona Didonis pulcherrime expressit:
Saeuit inops animi totamque incensa per urbembacchatur: qualis commotis excita sacrisThyas, ubi audito stimulant triaeteria Bacchoorgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron.
Et post, ubi ostendit ei ademptam omnem spem Aeneae retinendi, adiecit:
His medium dictis sermonem abrupit et aurasaegra fugit, seque ex oculis auertit et aufert,linquens multa metu cunctantem et multa parantemdicere. Suscipiunt famulae collapsaque membramarmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
Sic et Ouidius, quando Hecubam describit uulnera Polydori intuentem:
Troades ⟨exclamant⟩, obmutuit illa doloreet pariter dolorem lacrimasque introrsus abortasdeuorat ipse dolor duroque simillima saxotorpet et aduersae figit sua lumina terrae,interdum toruos extollit ad aethera uultus,nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati,uulnera praecipue.
Qui potuit fingi acerbior persona uel doctius uel aptius, aut quibus euidentioribus naturae signis summus exprimi luctus et intestini doloris rabies? Dixi autem merito rabiem, quoniam testimonio Aristotelis multos in insaniam uertit mentis angor. Vnde et Vergilius non inconcinne de Amata Latini uxore fingit, cum impetrare nequiuit Lauiniam Turno in coniugium dari:
tum uero infelix ingentibus excita monstrisimmensam sine more furit lymphata per urbem.Ceu quondam uolitans torto sub uerbere turbo,quem pueri magno in gyro atria uacua circumintenti ludo exercent; ille actus habenacuruatis fertur spatiis; stupet inscia turbaimpubisque manus mirata uolubile buxum;dant animos plagae; non cursu segnior illoper medias urbes agitur populosque feroces,quin etiam in siluas simulato numine Bacchimaius adorsa nefas maiorem orsa furoremeuolat et natam frondosis montibus abdit.
Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore correptos ob maeroris acerbitatem poetae scripserunt; etenim aegritudo uehementior cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. Succidit quippe eis neruos, dum florem sanguinis, quo uehuntur, siccibunda depascit. Nonnullos praeterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de Periandro Arcadiae tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci cupiens, liberos eorum ad Alyattem abscidendos misit, sed hos Samii seruauerunt. Qua re audita Periander dolore exstinctus est. Ex his iam constare potest quo modo quaue de causa nimia aegritudo uires animi et debilitet et grauet. Porro cur philosophari maerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersae sunt uires animae, radix tamen eius substantiae simplex ac penitus una, quamobrem nemo simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia negligat necesse est,
pectora nostra duas non admittentia curas,
ut poeta ait, praesertim quae diligentius tractandae sunt. Hinc euenit ut homini altius quippiam cogitanti ea, quae narrantur, non intelligat nec, quae in oculis aguntur, aduertat. Idcirco cum homo grauioribus malis oppressus id sedulo agat, in eoque totus uersetur ut illud depellat aut enitet, quo tantopere urgetur, nequit animum ad aliud opus dirigere. Hinc et Ouidius in exilio positus ad amicum ait:
Scribis ut oblectem studio lacrimabile tempus,nec pereant turpi pectora nostra situ.Difficile est quod, amice, mones: quia carmina laetumsunt opus et pacem mentis habere uolunt:Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,sorte nec ulla mea tristior esse potest.Exigis ut Priamus natorum funere ludat,et Niobe festos ducat ut orba choros.Luctibus an studio uideor debere teneri,solus in externas iussus adire Getas:des licet inualido pectus mihi robore fultum,fama refert Imeti quale fuisse rei,fracta cadet tantae sapientia mole ruinae;plus ualet humanis uiribus ira dei.Ille senex dictus sapiens ab Apolline nullumscribere in hoc casu sustinuisset opus.
Atque ita et ratione et experimento seu testimonio doctissimi uiri liquet aegrotum animum ad speculandum minime esse idoneum, quamuis hoc ipsum et aliter confirmare poteramus: sed in re aperta sine uitio immorari non potest.
Nos quoque forsan altius in arcem huius rei inuecti sumus quam praesens ratio postulabat, ut iocunda magis quam apta uideantur. Ad alia ergo, quae magis ad nostrum propositum spectant, ueniamus, et quo discrimine ista aegritudo mortalium pectora perturbet, consideremus.
Neque enim omnes aequaliter hac aegritudine afficiuntur, sed pro uarietate aetatum personarum temporum ac malorum et alii quidem leuantur celerius, alii tardius, alii uero numquam. Eorum autem animi praecipue refocillantur miseriaque leuantur, qui sunt ad laetitiam uoluptatemque proniores. Quales imprimis sunt iuuenes, quippe quorum animos ob inconstantiam ac inconsiderationem facile est ad quampiam traducere iucunditatem, atque etiam propter rerum imperitiam his persuadere ea, quae patiuntur uel passi sunt, incommoda non esse; uel saltem, quando nimium creduli sunt facileque de se omnia sperant, aliqua egregia spe eos reddere hilariores. Has fere easdem ob causas et mulieres non magno negotio consolationem admittunt, utpote quae et imbecillis sensus sunt et ad quocumque libuerit deducendum faciles.
Contra uero consolationi difficulter consentiunt senes, ut qui sua sponte ob amissam de se fiduciam sedulo maerore conficiuntur, neque ullis rationibus adduci possunt melius de se sperare, praesertim si qua aperta detrimenta acceperunt; continuo enim putant illa esse certissima interitus euersionisque suae indicia. Quod quidem nobilissimus poetarum in Anchisen ingenue effinxit, cum hortaretur a filio fugam capessere seque incendiis Iliacis subtrahere:
abnegat excisa vitam producere Troiaexiliumque pati. "Vos o, quibus integer aeuisanguis" ait, "solidaeque suae stant robore uires,vos agite fugam.Me si caelicolae uoluissent ducere uitam,has mihi seruassent sedes. Satis una superqueuidimus excidia et captae superauimus urbi.Sic o sic positum affati discedite corpus.Ipse manu mortem inueniam, miserebitur hostisexuuiasque petet; facilis iactura sepulchri."
Hoc ipsum senum ingenium secutus Terentius scite Menedemum introduxit frustra Demeam consolantem.
Peritis quoque mundanarum rerum hominibus magnoque usu edoctis solacium adhibere malorum plerumque haud facile est, quoniam detrimenta tam honoris quam facultatum iusto amplius diiudicare consueuerunt et grauioribus metiri ponderibus, ut non sit possibile ab ipsis ueluti a pueris aut ab aliis leuioribus opinionem malorum amouere aut eorum mentes ullis demulcere blanditiis. Non facile etiam solacium suscipiunt homines, qui eas res, quas praecipue dilexerant, perdiderunt; ut auari diuitias, parentes filios et uniuersaliter cunctas illas res, quas sibi homines maximo studio ac labore comparauerunt. Ista autem singula grauiora ad medendum fiunt si uel ab amicis uel aliis caris, a quibus minime conueniebat, ablata sunt, uel infortunato nimium casu adempta absque ulla spe recuperandi. Hinc fuit quod Menippo cynico, cum pecuniam male quaesitam per insidias sublatam didicisset, manus a iugulo, quin se praefocaret, studium philosophiae prohibere non ualuit. Hinc quoque uenit ut illi, qui se sciunt morti destinatos, raro et uix consolationem recipiant. Amplius et eorum, qui frequentia infortunia passi sunt consolationibus duriores praebent aures, uel quod crebrioribus acerbitatibus diriguerunt uel quod eis assidua nimium consolandi officia uiluerunt, praecipue autem quod tantis confracti malis uniuersam penitus boni spem abiecerunt. Nonnumquam tamen, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus scribit, quidam ex hoc genere fortunii, ‘qui multa sepius sunt perpessi, quicquid accidit ferunt facilius, ut ille apud Euripidem, qui ait: Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies nec tam aerumnoso nauigassem salo esset dolendi causa ut iniecto equi freno repente tactu exagitantur nouo: sed iam subiectus miseriis obtorpui. ’
Insuper, quod mirabilius est, nonnumquam illi, qui semper cunctis in rebus secunda fortuna usi sunt, et quibus uniuersa ex uoto successerunt, ita unico uel rerum uel honoris casu franguntur ut frustra illis queuis solacia adhibeas; quo fit ut quadam tristitia et desperatione conficiantur consumanturque. Id autem ipsis ea ratione contingit quod nimium sibi uel tribuunt uel indulgent. Quoniam, ut praeclare ait Boethius: ‘felicissimi cuiusque delicatissimus est sensus et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur.’
Viri quoque irreligiosi et qui de prouidentia iustitiaque Dei non recte sentiunt et truces nimium ac melancholici solacium accipere nesciunt, quoniam illi quidem iniuste se afflictos putant et non debita pati, ab his uero affectio contraria omne abigit solacium. At uero homines pii et Deum metuentes, quoniam ea, quibus premuntur omnipotentis iudicio destinata recte arbitrantur, ut Iob, Thobias, et alii sanctorum plerique aequo animo ferunt et consolationem lubentes amplectuntur.
Similiter et illi facile maerorem reiciunt, quos natura ipsa finxit hilariores, ut sanguineos aut liberales aut humanarum rerum contemptores, quorum postremi maxime ualent et ad se et ad alios consolandos. Quod quidem probat caput illius epistulae, quam Cicero ad L. Lucceium scribit: ‘Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum gratissima est, declarat enim sumam beniuolentiam coniunctam pari prudentia, tamen illum fructum ex his litteris uel maximum coepi quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum cognoui; quam quidem laudem sapientiae tuae statuo esse maximam, nec aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male uiuendi suspensas habere rationes.’
Ille autem pendere extrinsecus merito dicitur, cui spes non est in se ipso reposita, quin potius in externis bonis, quarum iacturam si fecerit, se periisse funditus arbitratur ac per hoc nisi restitutis bonis solacium admittit nullum; porro qui de se ipso bene sperat, floccipendit cetera uniuersa.
Hoc loco non alienum puto singulis his generibus propria assignare antidota ne, si ea inter aliam medicinarum turbam coniciamus, difficultatem lectori praebeamus, si quando cognoscere uoluerit quod praecipue pharmacum cui morbo sit idoneum. Ab his ergo, quos proxime nominauimus, exordium sumamus.
Consolatori enim cum huiusmodi uiris non multum negotii erit, siquidem aduersitatibus tantum concutiuntur, sed non consternantur, ut in eadem epistula testatur Cicero ita dicens: ‘Haec cogitatio,’ uidelicet contemnendarum fortunarum, ‘cum mihi omnino non excidisset (etenim penitus insederat), ui tamen tempestatum erat labefactata atque conuulsa.’
Tales igitur homines statim confirmare poterimus si eos, ut ad se ipsos redeant, admonebimus et sese diligentius colligentes quid eorum sapientia, quid disciplina, quid uirtus egregia, quid clara morum ac uitae institutio ab ipsis postulet, uelint aduertere. Quam rationem Cicero ad Figulum scribens pulchre per occupationem attigit:
ea quidem facultas uel tui uel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ⟨ullo⟩ fuit. Itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam; tibi totam relinquam. Quid sit forti et sapienti homine dignum, quid grauitas, quid altitudo animi, quid acta tua uita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu uides.
Vide, quaeso, quam prudenter eum admonuit et obliqua oratione insolentiam simul atque arrogantiam euitauit, et quod propter suam modestiam ac amici auctoritatem grauitatemque, cui tantum tribuit ut eum monere non audeat, se facturum negauit, tamen sapientissime effecit. Induxit eum pulcherrime omneque ipsius studium accendit ad tuendam honoris existimationisque suae rationem ad curandumque diligentius ne opinionem praeclaram, quam homines de sapientia et fortitudine eius conceperant, ipse dolendo mollius turpiter perdat ac subuertat. Hinc nos rectissime admonemur in consolandis grauioribus ac prudentioribus uiris ut et nostri pudoris et eorum auctoritatis curamus rationem habere et non illis nos praeceptores aut doctores exhibeamus, ne nostrum consilium sapientiae eorum praeferre uideamur, uerum quicquid uel dicere uel facere uoluerimus, uerecundius agere ac ipsorum dignitatem in omnibus conseruare; ita fiet ut et impudentiae notam pulchre effugiamus et apud eos non minus oratione quam beniuolentia ualeamus.
Sed de his uiris praestantibus hactenus; ad eos ueniamus quibus minus et spei est et uirtutis, cum quibus multo plus operis difficultatisque superest oratori, atque illud praecipue curandum quo eos bene de se sperare inducat ostendatque in eis siquid poterit tale esse, quo freti miseri esse non poterunt, ueluti sapientiam, artem, scientiam, disciplinam, ualitudinem, robur, ingenium, sollertiam, probitatem, et cetera id genus; quo pacto Cicero Lentulum submonuit: ‘"Tuae", inquit, "sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in uirtute atque in rebus gestis tuis atque in tua grauitate positam existimare."’
Et recte sane; quicumque enim aliter agit, id agit ne umquam quietus esse possit, nec ullis iocundis fruatur diebus uniuersamque uitam suam sollicitam transigat ac miseram; quippe cuius uota et desideria ab extra pendere incipiunt, mox fortunae praebet dominae uenale caput, illi se subicit, illius destinat seruituti, quae quoniam uaria et instabilis est, uarios ac instabiles famulos suos reddat necesse est, et semper eos cupiditate futurorum bonorum anhelantes efficiat, amore praesentium anxios, praeteritorum aut ademptorum iactura tristes ac luctuosos. Quomodo igitur non hic iure ac merito inops et miser, immo miserrimus sit censendus in tanta animi inopia et fluctuatione positus tametsi Attali aut Croesi thesauros possideat? Aut quis hunc probum uel bonum dixerit, cui nullum scelus adeo exsecrandum detestandumque est, quod non leue putet et factu facile, dummodo, quod cupit, uel retineat uel adipiscatur? Nonne istorum illa uox est: ‘Crescant diuitiae" et "crescant quocumque modo; quid enim saluis infamia nummis? ’
Et rursum:
Decernat quodcumque uolet de corpore nostroIsis et irato feriat mea lumina sistro,Dummodo uel caecus teneam, quos abnego, nummos.
Haec sunt periuri uerba qui depositum negauerat amico, hi omnium fortunae seruorum sermones. Nec mirum quidem; qui enim sibi ipsis diffidunt, si amittunt quod possident, desperant sua uirtute aliquid amplius umquam comparare. Idcirco quando in discrimen eorum ueniunt, omnibus illa flagitiis et criminibus defendere non erubescunt, non pietati parcunt, non amicis, non fratribus, non parentibus, non famae suae, non honori, non ipsi denique omnium conditori deo: omnia perturbant, omnia subruunt, polluunt et profanant.
Contra uero illi, qui uirtutem colunt eiusque praesidio freti sunt, nullis omnino opibus adduci queunt ut non solum rem piaculo, sed ne laxissima quidem paenitudine dignam committant. Vt M. Curius et C. Fabricius apud Romanos optime declararunt, quorum alter a Samnitibus, alter a rege Pyrrho multa argenti aurique pondera missa non attigit. Etenim tolle cupiditatem et flagitia uniuersa sustuleris; tolle auaritiam et non erit amplius ob quod peterent homines, aut furta latrociniaque exerceant, nec cur fidem uiolent, socium decipiant aut interimant. Sane Xenocrates philosophus quinquaginta auri talenta missa ab Alexandro repudiauit, tametsi ad nullum scelus illis sollicitaretur. Sed Crates Thebanus proprias diuitias collectas in pelagus proiecit, "Abite" dicens "in profundum malae cupiditates; ego uos mergam, ne mergar a uobis." Multi quoque philosophi proprias facultates abiecerunt, ut Democritus et Diogenes, qui se praedicabat Persarum rege ditiorem, quod ipse uidelicet paucorum indigeret. Et Stilbon rapta patria, amissis liberis, uxore, facultatibus omnibus, cum ex incendio publico solus exiret, interroganti Demetrio numquid bona omnia perdidisset, "Minime," inquit, "omnia enim mea bona mecum porto." Et clariora quidem omnibusque regiis opibus pretiosiora. Vnde iure illi dicere poterat quod Solon cuidam diuiti retulit, a quo dum esset rogatus an thesauros haberet, respondit: "Ambo thesauros habemus, uerum inter meum et tuum hoc interest quia nullus de meo quicquam me inuito contingere potest, et si aliis distribuo, diminutionem non patitur; tuus autem amissionis quotidie patet discrimini, et si alteri uel modice tribuis, semper deperit." Huius expectatio ab se erat et hic ab se pendebat, non ab extrinseco.
Quod si dicas "Huic sapientia et rerum ingens scientia erat!" et tu, inquam, sapiens eris si ad naturam uixeris, non ad opinionem; nam neque illi de facultatibus fortunae amplius erat quam tibi; diues tamen erat, quia ei, quod habebat, erat satis. Idem, si cito cupis ditari, tibi faciendum est; mox enim ditaberis si cupiditati detraxeris et pecuniis adiicere non curaueris.
His igitur atque eiusmodi suasionibus hi inducendi sunt ut uel fortunas omnes contemnant uel, si id facere nequeunt, fiduciam sui non amittant; quia, ut dicitur, caput facile inueniet pileum; unde habuisti, quae perdidisti, inde et, quae non habes, consequi poteris. Sic illi, qui dolebat uxorem bonam amississe, dictum est:
Bono animo esto; aut enim bonam inuenisti, aut fecisti; si fecisti, et aliam facies; periit enim opus, non magister; sin inuenisti, quaere et inuenies.
Et hac ratione istos consolabimur de quorum numero senes diximus primos.
Nunc dicamus qua praecipue ratione illi dolore leuantur qui summum bonum in fragilibus caducisque rebus posuerunt, quos sui nimios amatores appellauimus. Amatores ergo nimii externorum bonorum erudiantur, ut cognoscant quam iniurii sibi sint qui, cum ad dominandum ceteris omnibus sint procreati, se ipsos sponte tam foedae miserandaeque subiciant seruituti illisque famulentur, quibus imperare oportebat.
"Nam si omne cuiusque bonum," ut praeclare ait Boethius, "eo, cuius est, constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista conditio est ut tantum, cum se cognoscit, ceteris rebus excellat; eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare natura est, hominibus uero uitio uenit. Quam uero late pateat hic error uidetur qui ornare aliquid posse ornamentis existimatis alienis. At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat."
Ad haec procurandum est ab animo eorum illarum rerum amorem abducamus, ut, si beniuolorum quis uel interitum uel discessum dolet, proderit aliquando, si commode fieri poterit, illos, ob quos ipse tantam maestitiam assumit persuadere ei in amore minime respondisse, nec meritos esse, de quibus adeo uehemens sollicitudo capiatur; ut apud Mantuanum fecit Apollo:
"Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris
perque niues alium perque horrida castra secuta est."
Quibus uerbis prudenter ei insinuare uoluit intelligat se ab illa neglectum esse ac spretum, ut potius odio sit persequenda quam desiderio. Valebit ergo hic, quantum salua pietate fieri potest, locos odii abhominationis inuidiae ac indignationis attingere et illis animum auditoris alienare, ut Ouidius in libello de remedio amoris egregie fecit, quibus de rebus omnibus plenius suis locis disputauimus.
Porro, si bona fortunae fuerint, quibus, quorum iacturam uel detrimentum aegro animo ferunt, amorem illorum ab animo maestorum subtrahemus si persuadebimus bona non esse, quin potius, si liquidius discutere uoluerimus mala, ut in eo loco, quem paulo ante adduximus, e uestigio subiecit Boethius:
Ego uero nego illud bonum esse quod nocet habenti. Num id mentior? Minime, inquies. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus, quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum, qui habeat, dignissimum putat.
Vbi ostendere uoluit Boethius diuitias bonas non esse cum quod nocent habenti, tum quod earum potestas etiam pessimis datur, quorum neutrum accideret si diuitiae uera bona essent: nam quod uere bonum est et nouit nocere nemini, id enim malo proprium est; et apud malum pernoctare nescit, quoniam natura secreta sunt nec ea fas est ulla ratione permisceri; ex pauperibus plerosque probos inuenias, ex diuitibus admodum paucos; quod est unde diuitiae bonae possint appellari. Ego uero sicuti illum minime dixerim candorem, quo splendere potest nihil, itidem nec bonum cuius accessu fieri melius potest nihil. Sed hic mihi forsan aliquis illud satyri opponet:
Haud facile emergunt quorum uirtutibus obstat
Quo carmine asserit poeta inopiam difficillimum esse obstaculum illis, qui per uirtutem ad altiora scandere nituntur. Valent ergo diuitiae, quoniam uiros praeclaros reddunt, potestatemque ac facultatem bene gerendi suppetunt sine quibus multae clarissimae uirtutes interirent, ut puta liberalitas, munificentia, et, quod praestantissimum est pietatis munus, ipsa elymosina.
Ad haec singula respondere facile poterimus. Namque illud satyricum falsitatis arguit primum Socrates, Diogenes, Democritus, et alia turba philosophorum insignis, quos paupertas et omnium fortunarum contemptus illustres fecit. Item ex nostris prophetarum paene omnes, apostoli, martyres, monachi, et fere sanctorum uniuersi, quos omnes nulla res admirabiliores quam omnium diuitiarum abiectio fecit. Et Saluator non diuites, sed pauperes beatos dixit. Nam quod ad munificentiam liberalitatem ac elymosinam spectat, uera quidem essent, quae dicta sunt, si uirtutis opus pretio potius rerum quam animi probitate pensaretur. Sed nonne legisti illam pauperculam, quae duo aera minuta praestitit plus cunctis aliis in thesauros Domini intulisse, ex quo intelligere potes rerum inopia nec ipsam munificentiam excludi posse uirtutemque omnem non ab arca, sed a corde proficisci.
Quod uero a sapientibus aliquando usurpatur diuitias bene utentibus bonas esse, nec nos quidem inficiamur, sed hoc ratione defendimus: illud uidelicet quicquid eis bonitatis tribuitur a bonitate possessorum euenire, ipsae uero diuitiae ex se boni habent nihil, nec copia sua ulla ex parte possessores suos reddunt meliores, quin potius deteriores; opes enim homines praestant superbos, superbia autem facit iniustos; sane ubi iniustitia, ibi nullum deest scelus. Quod si horum nihil efficere queunt, certe reddunt hominem magis sollicitum, iuxta illud eiusdem poetae:
Pauca licet portes argenti uascula puri
nocte iter ingressus contum gladiumque timebis
et motae ad lunam trepidabis arundinis umbram;
cantabit uacuus coram latrone uiator.
Vnde uidere licet quo modo insana aut recta illa mortalium existimanda est beatitudo, quam cum assecuti sunt, minime possunt esse securi, et in qua dum requiescere sperant, maximis tempestatibus conturbantur.
His igitur atque eiusmodi uel ueris uel uerisimilibus rationibus, de quibus plenius postea disseremus, amatores nimii praecipue curandi sunt.
Irreligiosi uero uiri et impii maxime inducendi sunt ut recte de Deo ipsiusque prouidentia sentiant, suspicentur caelum, considerent tam disparem aequalitatem lationis eius, intueantur terram, mare, et quae in illis nascuntur uniuersa, qua lege gignantur, uiuant, operentur, et intereant; se praeterea ipsos diligentius aduertant atque quo modo in mundum uenerint et unde procreati sint, perscrutentur; seque mortales agnoscant, quam pauca possint paucioraque ualeant et sciant. Demum examinent paululum quo freti intumescant tantopere, quid se subito casuros extollat; aut cur potius, si se prudentes existimant, non illud magis uestigent cuius rei gratia in mundo sint, quemue finem, aut quod tandem propositum habeant, cuius gratia uiuant seu quo actus operationesque suas dirigant. An forte frustra uel temere uel ad nihilum se factos augurantur? Vbi sunt reges, ubi imperatores, ubi alii potentes terrae omnes? Quorsum deuenit cum totius orbis imperio Alexander? Quorsum Darius cum diuitiis suis? Quorsum Cyrus cum tanta potentiae ac gloriae ostentatione? Quorsum? Quorsum Hannibal, Scipio, Caesar, Pompeius, Octauianus et alii duces clarissimi potentissimique? Erubescant saltem uel procacis satyri uocem, qua eiusmodi homines digne coarguit dicens:
discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo
quis datus, aut metae quam mollis flexus et unde,
quis modus argento, quid fas optare, quid asper
utile nummus habet, patriae carisque propinquis
quantum largiri deceat, quem te deus esse
iussit et humana qua parte locatus es in re.
Sed de his satis. Ad alios, quos consolari difficile est, reuertamur.
Illis igitur, qui multis tempestatibus frequentius contriti sunt, enumerare oportunum erit plerosque qui post uarias multiplicesque iacturas et aerumnas laetos tandem ac iocundos expleuerunt dies multifaria felicitate exuberantes. Vt P. Rutilium, Lucium Lentulum, Cn. Cornelium. Quamuis aptius recentiorum adduci memoria et praecipue eorum, quos ipsi maerentes cognouerunt. Amplius hoc loco spe meliore inducere maestum animum non postponas. Vnde laudatus est Rhodius ille, cui in caueam a tyranno coniecto cum suaderet quidam a cibo abstinere, respondit omnia, dum uiuit, homini esse speranda. Adde quod Domini semper fuit institutum corripere, quos dilexit, amicos suos in deliciis non nutrire, sed more optimorum patrum filios suos per duriorem disciplinam seuerius educare, quod multorum amicorum Dei factum declarat, quos nunc prolixitatem euitantes enumerare omittimus.
Nimium uero delicatis gloriam, diuitias, potentiam, honorem, quem ipsi habent, aut quo perfuncti sunt, et aliorum uel ordinis uel generis eius miseriam, inopiam, infortunium ad memoriam reducere expedit ac monere uelint potius illis rebus gaudere et deo, qui eis tanta praestiterit, cum nihil amplius quam alii quiuis miseri promeriti ab eo essent, meritas agere gratias.
Recolant quoque insigne illud ac omni laude dignum Amasis regis Aegypti factum, cui cum Polycrate tyranno Sami cum hospitium esset, audiretque ei frequenter uniuersa et bella et alia singula longo tempore ex sententia semper succedere, scripsit ad ipsum epistulam in haec uerba:
Amasis Polycrati ita inquit: mihi quidem feliciter agi cum uiro amico meo et hospite audire uoluptati est, tamen tuae magnae prosperitates mihi non placent, qui intelligo quam inuidum numen sit. Quod ad me attinet, malim cum meas ipsius, tum eorum, qui mihi curae sunt, res nunc prospere ire, nunc per uarias fortunae uices aeuum traducere quam in omnibus an prospere cedere. Tu itaque mihi obtemperando hoc aduersus prosperitates agito: despice quid tibi est quod plurimum facias quodque amissum tibi maxime doleret; id ubi inueneris, ita abicito ut numquam ad homines ueniat. Quod si prospera deinceps tua non uariabuntur aduersis, medeare tu tibi subinde, eo modo quem tibi subieci.
Hoc consilium explere cupiens Polycrates accepit rem quam in deliciis praecipuam habebat, gemmam uidelicet signatoriam, smaragdum quam gestabat auro inclusam, opus Theodoris Samii, atque eam ex biremi longius prouectus cunctis spectantibus in pelagus proiecit, non absque magno dolore. Paucis deinde diebus piscator quidam insigni capto pisce eo Polycratem donauit; in cuius uentre famuli eam ipsam, quam abiecerat, gemmam inuentam Polycrati detulerunt. Qua re Polycrates admodum delectatus singula, ut gesta erant, conscribens misit ad Amasim. Qui intelligens non posse praestare hominem ut uel se uel quempiam alium e fato impendenti eripiat, utque Polycrates bene moreretur bonam fortunam semper expertus, insuper ea quoque reperiret, quae abiecisset, misso Samum caduceatore uoluit ius cum eo hospitii soluere. Quod ideo fecit ne in tristem aliquem grauemque casum incidente Polycrate animi dolorem, ueluti de hospite, ipse contraheret. Neque eum profecto fefellit opinio. Nam post aliquot annos Polycrates ab Oroete quodam Persa Asiae praefecto dolo captus miserrimoque patibulo extinctus est.
Hic illius sapientissimae Demetrii sententiae ueritatem intueri licet, qua dicere assolebat "Iratum procul dubio illi deum esse, ne dubita, cui uniuersa ex uoto fluxerunt." Deus quidem bonos (ut egregie etiam sentit Seneca) probat, illisque fortunam, qua eos exerceat, assignat, at imbecilles et effeminatos respuit, nec dignos ducit a quibus fortuna aliquando uincatur. Hanc sententiam primus Plato posuit, quam cum apud eum legisset Callimachus adeo pudore simul et dolore accensus est, quod ei nihil aduersi accidisset, ut se e muro in mare praecipitem daret. Furorem non laudo, laudo tamen singularem uirtutis aemulationem.
Demum his eisdem de quibus loquebamur, si res postulabit, spem sumendae uindictae iniciemus de his, a quibus iniuriam acceperunt, quandoquidem ob fastum animi ingenio illorum apprime congruat ipsosque summopere delectet. Extremi uero uidelicet melancholici et natura truces aut duriores uariarum uoluptatum pollicitatione oblectationeque demulcendi sunt et aliis iocundioribus cogitationibus releuandi. De quibus omnibus et aliis plerisque, cum ad medelas aegritudinis ueniemus, latius disputabimus; nunc ista congrua singulis generibus sigillatim assignasse sufficiat.
Quod genus hominum officio consolandi sit aptum, dicere non est difficile: ab illis enim consolationem unusquisque cupit quibus ipse bene uult. Nam odiosorum tam uerba quam praesentia cum omnibus, tum praecipue in luctu positis ad morbum esse solet. Quod optime intelligens Seruius Sulpicius scribit ad Ciceronem oportere eos, per quos consolationis munus obeundum sit, propinquos esse ac familiares. Valent ergo ad consolandum amici parentes filii aut alia quauis necessitudine coniuncti, inter quos consolatio filiorum est praecipua, et praesertim adulescentium uel paruulorum, si quando contingit ut quippiam aptius proferant, aut genitori collacriment, quorum altero parentes maxime delectantur, altero post delectationem ob pietatem paternam stringuntur seseque cohibent, ne filiis, quos tenere diligunt, dolorem iniciant aut eos cruciari cernant. Eadem hac ratione et uxoris amicaeque nimium dilectae consolatio egregie ualet. Possunt quoque domini in consolandis familiaribus plurimum ob hoc, quod obscuriores a dignioribus diligi honorarique gaudent, id uero tum liquido intelligunt, cum eos sibi in aduersitatibus familiarius adesse cernunt. Viri etiam graues et qui habiti sunt sapientiores sanctioresque ad leniendos dolores sunt idonei propter admirationem fidei uel alterius uirtutis, et quia eorum aut sapientiae aut sanctimoniae plurimum tribuimus, consolationem ipsorum et salubrem et fidelem nobis arbitramur turpeque ducimus monitis ipsorum non obtemperari. Hinc Cicero ad Seruium ait:
Me autem non oratio tua solum et paene societas aegritudinis, sed auctoritas consolatur. Turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas.
Cum ergo amicorum aut beniuolorum persona ad consolandum sit aptissima, illud unum hoc loco praecipue admonere oportet: consolator primam curam adhibeat ostendere aut persuadere illi, quem consolatur, se uerum esse amicum. Quod Cicero erga Titium pulcherrime seruauit; sic enim exorsus est:
Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris ut consolatione ipse eguerim, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te beniuolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, uel quae leuare tuum dolorem posset, si minus sanare potuisset.
Et ad L. Fabium:
Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem grauius tam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magnopere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te colligas uirumque praebeas
unde liquet quam uerum sese ei probet amicum, et quod declarat incommoda eius aegro ferre animo, et quod illum se amare persuadet et de eius languore doloreque esse sollicitum cupereque ipsum, quod unice precatur, tranquilliore esse animo.
Hinc et Anna apud Maronem in consolanda Didone sumpsit exordium:
"O luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuuenta."
Hoc ipsum et Hieronymus Theodoram consolando in principio sermonis sui significare curauit:
Lugubri nuntio consternatus super sancti ac uenerabilis mihi dormitione Lucinii uix breuem epistulam dictare potui, non quo eius uicem doleam, quem scio ad meliora transisse dicente Moyse transiens uidebo uisionem hanc magnam. Sed quo torqueor desiderio non meruisse eius uiri uidere faciem, quem in breui tempore huc uenturum esse credebam.
Multa et alia apud alios doctos uiros ex hoc genere passim reperies. Sed de his ista sufficiant.
Nunc dicere superest qua ratione quibusue modis mitigandus sit dolor amici; et quidem hac de causa, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus narrat, uarie sapientes censuerunt. Cleanthes enim putauit unam illam ac simplicem esse consolandi rationem docere illud, quod accidit, malum non esse. At Epicurus, quoniam mala concedit, optime factum ratus est abducere animum a malis ad bona. Peripatetici, utpote qui mediocritatem in omnibus sectantur, officium consolatoris praecipuum statuunt persuadere afflictis non magna mala pati. Chrysippus uero caput censet in consolando inducere animum maerentis se putet in illo labore iusto ac debito officio fungi, nec ulla contumelia aut iniuria affectum; Cyrenaici lugentem censent admonendum conditionis humanae prudentisque esse officium uniuersas, prius quam accidant, praemeditasse calamitates seque ita comparasse ut nihil eum inparatum offendat. At Cicero haec omnia consolationis medicamina complexus est, et recte quidem. Neque enim omnes similiter mouentur, uerum alius alio et unus quidem grauius quam alter, neque satis exploratum habes quid cui magis conducat; ideo tentanda sunt singula etiam si sint parua uel tenuia, quia, ut ille ait:
Fortasse quae non prosunt singula multa iuuant
Parua necat morsu spatiosum uipera taurum
A cane non magno saepe tenetur aper,
Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum
Contrahe; de multis grandis aceruus erit.
Quam ob rem huius aegritudinis curatori perinde atque prudenti medico faciendum est, qui non bene cognitum morbum uario pharmaco uel cataplasmate tentat diuersisque medelis experitur nec eorum, quae conducere putat, intentatum quicquam relinquit. Nititurque praecipue scitus medicus morbum tollere funditus, aut, si id nequit, dolorem sedare laborat, aut saltem minuere, et si neque id datur, comprimere eum curat, ne in amplius manans sana membra ualeat uitiare. Diuertere quoque minus noxiis itineribus conatur. His rationibus omnis medicorum ars procedit, quarum et medico animae nulla prorsus omittenda est.
Verum dices: quo pacto istas consequar? Facile, inquam, si ad radicem causamque angoris oculum intendas, quam in principio huius operis explicauimus, ubi diximus radicem originemque uniuersae aegritudinis opinionem esse malorum, quibus se comprehensum languens ingemiscit et ab his sese explicare contendit. Idcirco qui morbum funditus eradicare cupit, Cleanthis sequatur rationem, Chrysippi uero qui mitigare desiderat; porro qui detrahere dolori uult, peripateticorum obseruet monstrata; qui supprimere, Anaxagorae; et qui abducere aut diuertere, Epicurum non dedignetur praeceptorem.
Tollitur enim funditus aegritudo si, quod aegre fertur, doceatur malum minime esse; sedatur uero si iuste eos uel utiliter afflictos declarabimus. Minuitur cum paruum esse persuadetur; cum autem non nouum aut insperatum agnoscitur, comprimitur haud mediocriter; sed diuertitur cum animum ad aliam curam traducimus aut eum noua uoluptate demulcemus.
Haec uero cuncta quo pacto sigillatim fieri queant, dicere incipiemus, si prius hoc unum consolatorem praemonebimus: in consolando curet more optimorum medicorum temporis habere rationem ac primum iuxta illius poetae sapientissimum consilium, si dabitur facultas, uenienti occurrat morbo:
Sero nam medicina paratur
Cum mala per longas inualuere moras.
Deinde, si antecapere non est concessum, saltem tempestiuam adhibeat medicinam, ut Prometheum illum Aeschyli monuisse Cicero scribit,
cui cum dictum esset:
"Atqui, Prometheu, te haec tenere existimo
mederi posse ratione iracundiae,"
respondit:
Siquidem qui tempestiuam medicinam admouens
Non aggrauescens uulnus illidat manus.
– etenim quid aliud faciet sero ueniens medicus et sanitatem desperans quam plangere aut collidere manus?
In quibusdam tamen languoribus, sicut in apostemate, mora et quidem utilis est, non modo non periculosa; unde in talibus necesse est tempus maturationis praestolari, ne crudis ulceribus nondum conuenientia medicamenta frustra apponas. Quo consilio Cicero in consolando Ligario aptissime est usus:
Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuuandi tui causa scribere ad te aliquid pro amicitia nostra oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire uidebar oratione neque leuare posse dolorem tuum. Postea uero quam magnam spem habere coepi fore ut te breui tempore incolumem haberem, facere non potui quin tibi et uoluntatem declarem meam.
– et ad Sestium P. filium:
Non obliuione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei publicae nostrisque iacuerunt, posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt. Cum uero et interuallum iam satis longum fuisset et tuam uirtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putaui esse alienum institutis meis haec ad te scribere.
Sic dicit Scriptura et amicos Iob septem diebus ac noctibus, qui ad consolandum uenerant, cum eo in terra et in puluere iacuisse, "et nemo", inquit "loquebatur ei uerbum. Videbant enim dolorem esse uehementem."
Vnde intelligi datur hanc rationem consolandi semper habendam esse in grauioribus aegritudinibus aut maeroribus, utpote qui ita perturbant uehementia sua animum, ut nullatenus prae acerbitate aut uoluntati deliberare aut menti uerum, uel honestum uel utile cernere concedatur. Qui ergo, obsecro, illum consolare poteris cum omnis euellendi morbi uis, ut mox docebimus, in ratione consistat, quam aeger animus ne agnoscere quidem ualet? Itaque tali in negotio utendum est sapientissimo ille Ouidii consilio:
Dum furor in cursu est, currenti cede furori,
Difficiles aditus impetus omnis habet;
Stultus, ab obliquo qui cum discedere possit,
Pugnat in aduersas ire natator aquas.
Impatiens animus sic adhuc tractabilis arte
Respuit, atque odio uerba monentis habet
Aggrediar melius tunc cum sua uulnera tangi
Iam sinet et ueris uocibus aptus erit
Quis matrem nisi mentis inops in funere nati
Flere uetet? Non hoc illa monenda loco est;
Cum dederit lacrimas animumque impleuerit aegrum
Ille dolor uerbis emoderandus erit.
Temporibus medicina ualet, data tempore prosunt
Et data non apto tempore uina nocent.
Quin etiam accendis uitia irritasque uetando
Temporibus si non aggrediare suis.
Captandum est ergo consolatori idoneum tempus, quod nobis est necessario prudentiae eius relinquendum.
Interea tamen temporis, quo maturationem ulceris expectas, mulcendum est oleo, unguento, aliisque medelis aut potionibus, quae ad celeriorem maturationem conducere solent, hoc est condolendo uel compatiendo, iuuando, minuendo, et aliis rebus fouendo, de quibus postea dicturi sumus; quae ubi singula adhibueris, et iam uulnus tractabile reddideris, tum demum illud tollere laborabis. Ista prudentia Seneca, in consolando Lucilio scilicet, accommodatissime usus est, quem cum accepisset uehementius morte Flacci amici sui commotum, principio eum dolere non prohibuit, ceterum ut id modestius faceret, diligenter admonuit: "Moleste" inquit "fers discessisse Flaccum amicum tuum; plus tamen aequo dolere te nolo. Illud ut non doleas uix audebo exigere a te; et esse melius scio. Sed cui iam ista firmitas contingeret, nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res uellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas si non minime decurrerint, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant: lacrimandum est, non plorandum."
Sed postquam aliis plurimis medicaminibus fomentisque egregiis, quae in illa epistula adhibuit, uisus est sibi dolorem eius potuisse temperare, quam docte hanc indulgentiam comprimere et angorem omnem conatus sit auferre, uideamus: "Cogitemus ergo", inquit, "Lucilii carissime cito nos eo peruenturos quo illum peruenisse maeremus; et fortasse, si uera sapientum fama est, recipit nos locus aliquis et, quem putamus periisse, praemissus est."
Ecce quo modo aegritudinem paenitus tollere uoluit docendo cum Flacco nihil mali actum nec ei quicquam accidisse, propter quod ingemiscendum sit, sed discessum eius, qui ad meliora transiuit, plus gaudii quam molestiae habere. Iuxta hanc eandem rationem, si quis diligentius intuebitur, et Boethii processit consolatio et aliorum complurium doctissimorum uirorum. Ipsa eos natura et [usu] aliarum rerum grauiorum ita instituentibus; etenim in cunctis arduis rebus uidemus eodem modo homines incedere ac prius radices uel alia, si qua sunt, retinacula succidere quam totam molem subruere aggrediantur; sic fabri caementarii in lapidibus effodiendis facere consuerunt, sic agricolae in transplantandis arboribus. In leuioribus uero negotiis freti uiribus mox caput rei adoriuntur. Vnde aliquando ultra uires ausi temeraria spe, non iniuria frustrantur et accepta confusione, digno temeritatis suae praemio, ad sanius redeunt consilium. Ex quo datur intelligi, si qua manifesta necessitatis ratio aliud non postularet, securiorem salubrioremque uiam consolandi fore si leniores medelae praemittantur. Sic et sciti medici omnes, si non extremo discrimine aegroti ab ordine auocentur, semper ante pharmacum potiunculis leuioribus morbum mitiorem reddere consueuerant. Nam et natura excolit prius corpora ac praeparat quam ea formam induat uel superuestiat.
Nos tamen postquam, quae de tempore et modo aggrediendae curationis admonenda erant, praemisimus, iuxta institutum ordinem a radicali aegritudinis medicina dicere incipiemus.
Primum igitur consolatori, postquam satis indicauit se esse amicum, si ita res tulerit ut beniuolentia nostra fit obscurior, illa praecipue cura adhibenda est, ut haec, quibus amicus urgetur, doceat aut persuadeat mala non esse. Quippe ut superius habitum est, nemo maeret nisi grauiorum opinione malorum; quam si auferas, et maerorem procul dubio totum abstuleris. Auferri autem alio pacto nequit nisi ita auditoris inducas animum ut, quae prius putabat mala, credere desinat. Inducere autem poteris ut talia mala suspicari desistat si ea in muneribus naturae esse doceas atque ad omnes aequaliter spectare; deinde si boni auferant nihil; postea si uel honoris uel utilitatis plurimum afferant; ad haec si nulli quicquam mali apponant; praeterea si ista, quae putantur mala, uel a plurimis uel a paucioribus sed sapientioribus ac melioribus expetantur; extremo si oppositum horum malum esse ostendemus.
Horum septem modorum quocumque maluerit, poterit prudens consolator persuadere, quae arbitrabatur afflictus, tristia non esse; et, si omnes has rationes adaptare ualebis, ne obmiseris; id autem assequi in defunctorum casu non erit difficile.
Possumus enim ex his omnibus locis ostendere aut persuadere mortem malam non esse primum, inquam, quoniam naturae munus. Nam, ut in illis libris docuimus, quos de natura mali conscripsimus, quaecumque secundum naturam sunt, bona sunt uniuersa: omne autem malum, si non est praeter naturam, cunctorum sapientum sententia nec malum ullo pacto censendum est; sicuti ergo nemo iure queritur de ortu, pubertate, adolescentia, iuuentute, et senecta, ita certe queri non habet neque de morte; aeque enim ista omnia naturae lege distribuuntur, nec minus errabit qui mortem malam dixerit, quam qui fructuum filiorumque maturationem culpauerit; aut quis suae compos mentis, cum pira, poma, castaneae, aliaeque nuces decidunt, male tunc cum arboribus agi dicat? Si igitur eadem ratione mors in homines uenit, qua tandem ineptia malam esse causamur?
Amplius nonne, ut ceterorum, ita et cursus humani duae sunt necessario constitutae metae, hoc est principii et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit, eadem ratione et exitum comprobet necesse est. Stultissimus utique est qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui semper ambulare uellet et numquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est mouere semper et uelle quiescere numquam. Tibi data est huius uitae nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quae ad finem diriguntur. Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut moriatur.
Ex hac ipsa, quam tractamus, ratione Seneca in libello suo de remediis fortuitorum multa traxit sapientissime dicta, quale est illud imprimis, quod ipse quoque in fronte collocauit; cum diceretur "Morieris!" respondit:
Ista hominis est natura, non poena.
item:
Hac condicione intraui ut exirem.
et illud:
Peregrinatio est uita; cum multum diuque ambulauerimus, domum tandem redeundum est. Ad hanc conditionem cuncta gignuntur ut quod coepit et desinat.
et iterum:
Putabam te noui aliquid dicturum; ad hoc ueni, hoc ago; huc me singuli dies ducunt. Nascenti mihi natura posuit protinus hunc terminum: quid habeo quo indigner?
Haec omnia et horum similia ideo ad leuandum maerorem ualent quoniam docent mortem non esse malam eo quod a natura praestatur.
Et hic locus leuando funebri luctui est aptissimus; quem tamen aliis perpaucis ualebis accommodare, quoniam non item priuatio aliarum rerum a natura prouenit ut uitae. Nisi forte hac ratione utaris ut dicas: "Vitam humanam inter praecipua bona nemo dubitat computare et tamen nullus sapientum interitum eius dixit esse malum, eo quod a natura accipitur; quid ergo causae est cur et iacturam facultatum, quae multo minora bona sunt, similiter non esse malam putemus, tametsi non a natura sed a fortuna contingant? Aut si (ut uniuersi sapientes statuunt) cuncta tam laeta quam tristia ab altissima prouidentia distribuuntur, ipso per prophetam testante:
Ego sum faciens bonum et creans malum, ego sum Dominus faciens omnia.
– si, inquam, ab eo sunt omnia, quare non iure singula sint non solum non mala, sed potius bona censenda? Aut quomodo aliud quam bonum ab optimo potest prouenire? Non nouit summum bonum nisi bona facere, tametsi nobis secus uideatur. Quod quidem non ipsius rectoris nostri aut rerum ipsarum, uerum sensus nostri uitio uenit. Plorant pueri malumque putant cum corripiuntur uel uerberantur; sed pater aut magister, qui incutit flagra, aliter existimat. Et uitis inuita forsan falcem patitur truncarique membra molestius fert: tamen hoc et fecundior redditur et diuturniore uita donatur. Infirmus qui fidit medico et a quo pristinam ualitudinem expectat, nullas amariores potiones, nullas incisiones, nulla cauteria, nullam omnino acerbitatem quam a medico patitur malam esse putat neque ob hanc aliquem concipit maerorem; idem et tu, si de Deo existimabis ut merito et de uero omnium patre et Domino debes, comperies liquido nihil tibi mali euenisse posseue euenire. Hinc merito ab ipso in euangelio arguimur et increpamur:
Si uos, qui estis mali, nostis uestris filiis bona data dare, quanto magis pater uester caelestis.
Itaque si, quae a natura sunt bona, esse censemus uniuersa, certo multo rectius et illa bona iudicanda sunt quae ab ipsius naturae institutore et rectore proficiscuntur."
In hunc ergo modum, si uidebitur, istum primum locum singulis rerum detrimentis adaptabis.
Secundo uero loco diximus illud posse persuaderi malum non esse quod uel omnibus uel potioribus nobiscum commune est; ex hoc ipsum, quod omnibus commune est, non est ueri simile malum esse; cum enim tale nihil nisi uel a deo uel a natura proueniat, non est rationabile ipsos auctores suum damnasse opus; damnassent autem profecto si malum, quod operi suo uel non dare uel adimere potuerunt, dederunt tamen aut non ademerunt. Nam nescisse id aut nequiuisse tam sapientissimos potentissimosque opifices sani hominis non est asserere. Restat ergo ut si illud, quod toto ipsorum in opere reperitur, malum esse dicatur, nec tamen id prohibeatur uel tollatur, cum possit et noscatur, restat duo ut tam sancti auctores uel inuidiae uel ineptiae aut saltem negligentiae accusentur, quod nimirum affirmari absque summa impietate simul et dementia non potest. Si ergo deus ac natura et prudentissimi et potentissimi sint, certe operi suo mali inseruerunt nihil; atqui mortem ab ipsis insertam nemo dubitat; ergo et malam non esse procul dubio unusquisque debet scire.
Et hoc modo persuadetur illud, quod omnibus commune est, malum non esse.
Illud uero quod, licet non omnibus, potioribus tamen et praestantioribus nobiscum commune est, alia ratione et forsan non inepta declarabitur inter mala minime computandum. Si enim uera illa est sanctissima sapientum sententia, quam Cicero in Tusculanis refert quaestionibus, neque uiuis neque mortuis quicquam mali euenire, nec eorum res a deo immortali umquam negligi, quomodo igitur nos illud malum appellare audebimus quod optimis amicis Dei datum esse uidemus? Et de quibus ipsos tamquam de ingentibus beneficiis sedulo auctori suo gratias agere cernimus? Quod nequaquam facerent nisi bona esse intelligerent. Irrisoria quidem esset illa gratiarum actio si pro eo, quod noxium malumque est, gratiae agerentur. Et tamen legimus Iob pro morte filiorum et iactura uniuersae substantiae suae, quin immo et pro ulceribus grauissimis molestissimisque uermibus quibus totus laniabatur et discerpebatur gratias Deo cantantem atque dicentem:
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.
Similiter et Paulum legimus gloriantem in tribulationibus suis et alios sanctorum complures; quas si malas cognouissent, nimirum lamentis eas potius quam laudibus prosecuti fuissent.
Istius secundi loci hanc alteram partem omnibus omnino calamitatibus et anxietatibus humanis accommodare poteris quandoquidem nullum est infortunii genus quod non plerosque clarissimos sanctissimosque uiros perstrinxerit. Quorum habita ratione iuxta modum, quem ostendimus, dabitur commoditas persuadendi tales aduersitates malas non debere appellari.
Sane tertius locus quemadmodum ad efficiendum quod uolumus ualidissimus est, ita ad consistendum debilissimus. Nempe cum difficile sit rationes inire, quae constanter docere queant morte aut rerum interitu uel defectu boni nihil esse ademptum. Et fortasse diuitias non esse bonas persuadere poterimus cum illis rationibus, quas superius in antidoto diuitum adduximus, tum aliis de quibus postea disseremus; similiter et abdicationem magistratus et aliarum rerum priuationem nihil nocere; sed contra uitam sanitatemque, quarum altera morte, altera languore tollitur, quis sustinere poterit disputantem? Et ut sustineri possit, ceterum quis tantam audebit impietatem, ut praestantissimum dei opus praesumat condemnare? Quamobrem fateri necessarium est et uitam et incolumitatem bonam esse. Eatenus tamen has bonas concedimus, quatenus plus incommoditatis mortalibus afferant quam commoditatis, licet id nostra culpa proueniat.
Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates, dolores, et omnis generis miserias? Intuere in omnes aetates eius; nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies iocunditatem quae facile non plus molestiae habeat quam uoluptatis. Nam si ab ipso exordio uitae incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere aetates), nonne id plenum tristitia, fetore, et pudore est? Quae si diuina sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id umquam pati potuisset? Aut cui non stomachum fecissent sordes nostrae? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes insomnes, curae laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur? Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia; quippe cum id aetatis nihil aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare.
Deinde nos excipit adolescentia quae, sicut a puerilibus impedimentis absoluit, ita uitiis miserrime implicat ac irretitur. Tunc enim omnis libidinis nefaria turba scaturire occipit; tunc animi saeuissime nascuntur pestes, tunc ueneris obscena feruent incendia, tunc irae flammis succendimur et ad conserendas rixas stimulis eius instigamur. Modo gulae irritamentis ad crapulas et ebrietates trahimur, modo funestis inuidiae urimur facibus; nunc stultissima uanissimaque iactantia efferimur, nunc ignauia desidiaque marcescimus ac ueluti sues in luto spurcissimo uolutari gaudemus. Et ne diutius in his morer, sine cessatione compensato nobiscum duello uniuersa flagitia decertant, atque ubi unum nos reliquit, mox aliud saeuius aggreditur, quibus cum uolentes plerumque cedamus, necesse est uictoris subire legem: cuius in ius cum semel concesseris et sub iugum eius missus fueris, necesse est id toto uitae tempore feras. Quod si illud aliquando detractare tentaueris, cogeris inuitus; licet tu sicut canis uinctus catenam assidue rodas, rumpere quidem anulum unum aut duos forsan poteris, semper tamen supererit quod ex collo pendeat, per quod captus rursum ad molam alligaberis; atque hoc te munere adolescentia donat.
Transi nunc ad prouectiorem uiri aetatem, cum qua ultra has, quas commemorauimus, molestias te alias non leuiores oportet suscipere, curam rei familiaris, uxoris importunitates, ac fastidia continua, seruorum perfidias, filiorum scelera. Adde infortunia diuersa, languores uel tuos uel tuorum, odia intestina, persecutiones inimicas, peregrinationes, discrimina, uulnera, praedas, captiuitates, uincula, et omnis faciei aerumnas quas singulas uel pati uel timere necesse est. Quae uniuersa, si ad rem publicam accesseris, tanto augentur amplius, quanto in ea dignitas aut magistratus magis augescit. Si fortuna tibi sinus paululum feliciores laxauerit, metu et sollicitudine sedulo angeris; sin autem numquam eos auara patefecerit aut patefactos instabilis contraxerit, tunc uero dolore simul et desiderio intabescis, tum maerore conficeris. Hic te postremo excipit senectus, exoptatum mortalium malum. Haec tibi affert morbos, haec omnes adimit, si quae fuerunt, uoluptates: iam cibus non sapit, gratus somnus aufugit, distillant oculi simul et nasus, languescit caput, genua manusque tremunt.
Sed haec ut iocundius legas, satyri tibi egregium senectutis carmen referam, quo merito deridet eos qui ad eam peruenire precantur:
"Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos."
Hoc recto uultu solum, hoc et pallidus optas
sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis, deformem et tetrum ante omnia uultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentesque genas et tales aspice rugas
quales umbriferos ubi pandit Thabraca saltus.
in uetula scalpit iam mater simia bucca.
Plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum uoce trementia membra
et iam leue caput, madidique infantia nasi;
frangendus misero gingiua panis inermi.
Vsque adeo grauis uxori natisque sibique
ut captatori moueat fastidia Cosso.
Non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia; nam ueneris iam longa obliuio, uel si
coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? Quid quod merito suspecta libido est
quae uenerem affectat sine uiribus. Aspice partis
nunc damnum alterius. Nam quae cantante uoluptas,
sit licet eximius citharoedus, situe Seleucus
et quibus aurata mos est fulgere lucerna?
Quis refert magni sedeat qua parte theatri
qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus; clamore opus est ut sentiat auris
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amauerit Ippia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa uiros exsorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
percurram citius, quot uillas possideat nunc
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos
perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis
ipse ad conspectum cenae deducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis ad quem
ore uolat pleno mater ieiuna: sed omni
membrorum damno maior dementia; quae nec
nomina seruorum nec uultum agnoscit amici
cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos
Quomodo potuit aut uerius aut rectius extrema miseria nouissimaque humanae pars uitae effingi aut designari? Nec tamen mirari habemus eius tam infelicem exitum, cuius dolendum lacrimandumque cognouimus exordium. Lacrimis et ploratu initiatum principium digne aerumnosum luctuosumque sortitur finem, media uero omnis fastidii et calamitatis plena.
Si cetera desint, sed quantam illam uitae miseriam putas quam ex corporis cura patimur indesinenter, nunc aestus, nunc frigora declinando; modo fugitando imbres, modo uentos ac tempestates, sedulo autem sanitatem procurando. Quamobrem aliquando ab his, aliquando ab illis abstinemus alimentis et tamen gulae instigatione cruciamur; mane grauis somno et hesternis adhuc indigestis crapulis surgere cunctaris, dum hinc te sollicita auaritia ad negotium uocat, illinc desidia plumis et otio inuolutum fouent utque tibi indulgeas hortantur; sed quiescere te dominarum tuarum cupiditatum rixa non sinit ad sua quaeque studia te diuisum trahentibus. Tandem uincit auaritia a pudore non numquam adiuta, eruit te e uolutabro suem, licet tu saepius languidior illud repetas.
Exsurgenti primus labor uestiendi ornandique offertur. Petis deinde aliquod ingratum opus, aut forsan gratum, sed laboriosum ac difficile; ibi eo maceraris usque quo deficias, interim fame ac siti urgeris, nec eas amplius tolerare ualens pergis ad potum ac cibum, quae aut insipida fastidis, aut si sapient, uentrem saginis oneratum uix a mensa refers ad thalamum. Hinc rictus aut uomitus exsecrandi, hinc stomachi uentrisque grauis dolor. Age rursum post somnum meridianum redi ad opus, rursum fames, rursum capiendus cibus. Interea nox uenit; deponendus est iterum ornatus, detrahenda uestimenta, et iam iterum ad plumae otia redimus, quam aut exerciti curis tota nocte insomnem fatigamus, aut uicti epularum humore ueluti mortui sine sensu iacemus. Sed neque hic quies; mox enim adoriuntur nos insomnia, nouae horribilesque terrent imagines aut sollicitudines urunt: nunc aduersum nos stricto ense inimica stat facies, nunc ferimur aut ab aliquo loco edito deturbamur in praeceps; alius iugulatur ab hoste, alius spoliatur; interdum compedibus uincitur aut ad supplicium ducitur et alia inuisa phantasmata patitur, adeo ut plerumque exclamare et se e strato corripere sudans trepidansque cogatur. Et ecce iterum mane, ecce iterum superioris diei angustias, atque ita his miserrimis uicibus totam transigimus hanc, felicem quam appellamus, uitam, et quam differre protelareque tantopere optamus.
At non ita apostolus, sed gemitibus, fletibus, rugitibusque magnis clamabat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et recte sane, quandoquidem, ut ait Augustinus Ioannis tractans euangelium: Ista uita nec est nominanda uita quia non est uera uita. Hoc enim nostrum uiuere, ut ait Gregorius,
cotidie est a uita transire; quippe dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad iuuentam, iuuentus ad senectutem, senecta transit ad mortem, in cursu uitae praesentis ipsis suis augumentis ad detrimenta impellitur.
Quomodo non iure mors dicitur in qua cotidie desinentes morimur, tanto infelicius quanto diutius? Merito enim et uulgus illam crudeliorem diramque magis mortem appellat, quae cruciatu longiori trahitur, contra uero fortunatam et felicem quae breui et facili momento consumitur. Hinc Augustinus ad Macedonum scribens digne commendauit Ciceronis ea de re iudicium dicens:
Sanior est Ciceronis sententia ubi ait: haec uita mors est, quam lamentari posset si liberet.
Sed si tamen eam mortem appellare non placet, et uitam esse uis, certe uel illud negare non poteris eam fallacem et umbrantem esse innumerisque laqueis praepeditam, quae pro uno gaudio multos sibi dat maerores, pro una uana laetitia innumeras uerasque tristitias, pro fastidiosissima sanitate complures saeuos morbos. Nunc te fortunatum in sublime tollit, tanto quidem altius quanto mox cupit praecipitare grauius; ita pauco interuallo felix fis et infelix; nunc te ridere facit, nunc flere; modo falsa spe erigit, modo certa desperatione prosternit, teque ut ludicrum uersat, nec una hora patitur eodem habitu perseuerare. Ad haec circa te uelut lacessentium canum turbam saeuissimam immittit: hinc famem, inde sitim, illinc algorem, ex alia parte aestum, deinde metum, imbres, tempestates, muscas, culices, pediculos, pulices, pruritum, scabiem, impetiginem, et duas infestissimas dolorum et cupiditatum turmas, quarum nec nomina nec numerum ullus umquam scire potuit.
Haec tibi mors omnia adimit, his te liberat malis, et audes demens dicere te magnis bonis ab ea spoliatum? Pro gratiis conuicia in eam uesanus ingeris. Resipisce aliquando et cognosce tuam liberatricem, quae non solum bona tibi non detrahit ulla, sed insuper multis magnisque subducit malis!
His igitur et talibus rationibus mortem nihil boni [aut] parum omnino auferre persuadebimus. Ceterum his damna languoris leuari non possunt; adimit enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."
Quibus rebus languores corporis boni potius comprobantur quam mali ualitudinemque magis homini esse noxiam. Quae etiam si nihil noceret, tamen illud, quod bonitatis habet, naturae est bonum, non hominis, quandoquidem sanitas non facit bonum quenquam. Quamobrem si tibi eam morbus tollit, de tuo bono tollit nihil; tua uero tibi cuncta permanent integra et intacta, nec auferri a quoquam possunt aut labefactari nisi abs te ipso. Nemo autem iuste queritur rerum iacturam alienarum, nec ea bona sua recte appellat, quibus detractis ipsius bonitatis deperit nihil.
Hinc prudentissime Boethius fortunam aduersum se induxit ita disserentem:
Quid homo tu ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque possessione mecum contende, et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
Haec et talia pleraque sapiens consolator tam in amissione rerum quam liberorum aut amicorum melius atque aptius ex persona Dei apud pias mentes poterit disserere. Vt Hieronymus ad Tyrasium:
Quod dederat, abstulit qui creauit. Quis est alius qui plangat quod ad tempus acceperat: commodaueras ut haberes quantocumque tempore uoluisset et, cum uellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum cui recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuantem. Sic Iob legimus quam sequamur deuotissimam uocem dicentis: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Parum non erat haec consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium retineri quod domino suo fuerat necessarium.
Innumera eiusmodi et dicta et facta apud sapientes reperies.
Pluraque in hanc partem, ut in ceteras omnes, dici possent. Sed nos nunc consolamur neminem: tantum consolandi rationem designamus. Exprimere autem ille curabit cui serio munus hoc erit obeundum. Nobis uero sufficiat, quae attingenda sunt, succincte admonere.
Pergamus itaque reliqua recensendo.
Quarto igitur loco docebimus illud, quod quis patitur, malum non esse, si ostendemus id mali afferre nihil. Non enim recte uidetur malum nuncupari quod malitiae attulit nihil; si namque malum per malitiam est malum, ubi malitiae nihil est, nec mali quicquam profecto erit; aut quis sanae mentis illud dulce dixerit, quod omnis dulcedinis expers est? Sic certe nec ille prudens esset qui malum illud diceret in quo malitiae uel parum nequiret monstrare. Atqui perspicuum in morte est nihil malitiae residere, ut Cicero in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat; laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt:
Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, numquam tamen confitebor te esse malum.
De qua ratione multa a Cicerone in secunda Tusculanarum quaestionum egregie ac praeclare dicta reperies.
Nos nunc ad quintum locum ueniamus qui germanus omnino est huic quem modo attigimus. Est enim quintus locus quo probatur casus aliquis malus non esse si declarabitur eorum, quaecumque secum adducit, bona esse uniuersa; siquidem diuina pariter et naturae lege sententia stabilitum est non posse a mala arbore bonos fieri fructus, nec ullum malum parere bonum; nascitur enim semper in legitima procreatione simile ex simili. Si igitur tam ex morte quam ex aliis casibus, quos imprudentes homines infortunia appellant, multa et ingentia bona prouenire explicabimus, facile ab his mali notam diluemus. Quod quidem in singulis horum non magno negotio assequi poteris si magis oculum ad bona animi, quae uera bona sunt, intenderis. Inuenies enim ab illis omnibus fructum afferri uberrimum mirificumque prouentum.
Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quae martyribus mors ipsa conciliauit? Similiter, quis dicere umquam potuit ad quae bona mors transmittat omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.) De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot teste Scriptura ‘Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis umquam ascendit’. Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Aetnae specum praeceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infelix quod capere tam ardenter properabat: non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et praeclarum aliquod munus. Vnde et illa dignissima, quam apud iudices habuit, legitur oratio:
"Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quae dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Haec peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, uellem ut ea, quae dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis, timueritis: nec umquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec umquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et haec quidem hoc modo mihi nihil aliud melius existimo."
Haec igitur ac talia si pagano homini et falsae religionis erroribus inuoluto sperare post mortem licebat, quanto magis Christiano et uerae religionis cultori, pro cuius salute pater et omnium Dominus filium unigenitum morti tradere non dubitauit; cui certa repromissio facta est ut, quicumque crediderit in eum, uiuet in aeternum. Ad quam uitam unicum atque solum iter mors ipsa est; quis non ergo istud iter, quod ad tanta tamque incredibilia bona ducit, non libens amplectetur, quo emenso nulla reliqua cura, nulla sollicitudo, nulla omnino perturbatio metuenda est? Difficillimos labores, maxima pericula uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit, illas omnes difficultates praecipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera immortaliaque supercaelestium bona certum est iter? Felices homines si sua bona cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad reliqua ueniamus.
Hoc ergo modo, quo mortem utilem bonamque esse declarauimus, poterimus persuadere morbos, uulnera, plagas, tormenta, uincula, carceres, contumelias, opprobria, aliaque eiusmodi mala non esse, quippe quibus uiri praestantes, si ea aequo animo tolerant, digniores admirabilioresque redduntur. Quid enim M. Reguli praeclaram et omni ueneratione dignam fecit memoriam quam carcerum teterrimorum, acutissimorum clauorum, intolerabilium uinculorum, incredibilis patientia? Quid Mucium inter illustrissimos uiros retulit quam constantissima illa bracchii exustio? Quanta admiratione recolitur Anaxarchi memoria, cui cum inter acerbissima tormenta tyrannus ille Cypriorum minaretur linguam abscidere, qua in se maledicta coniciebat, ipse dentibus abreptam et commanducatam linguam in os tyranni proiecit! Zenonis uero et Cleanthis clarius nomen Phalaris eculei quam omnium rerum scientia fecerunt. Sed istos, si libet, omittamus, quandoquidem illustriores ut in ceteris, ita in hoc uirtutis genere plurimos ex nostris habeamus! Nae Iob quidem, illius omnis patientiae exempli, quid aliud praedicatur quam omnium bonorum iactura, orbitas filiorum, fetidissima ulcera, uermes et totius corporis miseranda laceratio? Quo spectabiles et conspicui tres illi gloriosissimi pueri prius apud Nabuchodonosor exercitumque eius, deinde apud uniuersum orbem exstitere, nisi ardentissimi illius ignis camino, quem tanta constantia intrepidi subierunt? Quo celebrantur tanta cum omnium dignitate strenuissimi illi Machabaei; nonne furiosis Antiochi cruciatibus? Vel persecutio impiissime Hiezabel Heliae quantae laudi ac splendori fuit? Aut Ioanni Baptistae nonne insanus Herodis gladius supremum honoris ac gloriae cumulum adiecit? Et apostoli quo alio quam sanguine fuso ecclesiae matris nostrae et totius Christianae religionis fundamenta solidissima iecerunt? Quid Stephano, Laurentio, Gregorio, Fabiano, Sebastiano, ceterisque martyribus tam insignes contulit palmas et tam gloriosos parauit triumphos nisi saxa, crates, ignes, sagittae, eculei, secures, atque alia tormenta et numero et genere perhorrenda? Tanta his omnibus tribulatio et poena contulit, quanta nullae uoluptates et deliciae nec Sardanapalo, nec Epicuro, nec Croeso, nec reliquis orientalibus regibus conferre umquam potuerunt. Immo his, quos modo commemorauimus, et aliis omnibus qui mollius uiuentes indulgere sibi studuerunt, otium segne illud praestitit ut nec inter uiros quidem nominentur. Latet enim (ut recte ille poeta ait)
Inque bonis cessat non cognita rebus,apparet Virtus arguiturque malis.
Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro appellata est, uirtutum autem praecipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere.
Hac ipsa ratione et paupertatis omniumque aliarum miseriarum ac infortuniorum tolerantiam bonam esse poteris persuadere, quae nunc studio breuitatis omittere cogimur, maxime cum ista ingeniis uel leuiter eruditis inuentu difficilia esse non possunt, multosque futuros non dubitamus qui et talia qualia nos et longe aptiora post hanc nostram tenuem admonitionem ualebunt excogitare. Proinde huic quinto loco hic finem imponamus.
Sexto loco diximus posse probari malum non esse illud quod multi sapientes uiri concupiscunt aut concupierunt. Neque enim uerisimile uidetur sapientes uiros aliud quam bonum expetere, quandoquidem sapientes non essent si, quod cognoscerent malum, tamen appeterent: appetitio namque testimonio philosophorum nisi boni esse nequit et praesertim sapientum, qui falli non consueuerunt. Videmus autem uiros et quidem sapientissimos sanctissimosque mortem optasse, ut hunc ipsum, cuius iam meminimus, Socratem, qui Apollinis iudicio sapiens est appellatus. Hanc Zeno libens amplexus est, hanc Theramenes in poculo a triginta Athenarum tyrannis oblatam laetus hausit epotoque ueneno pateram excussit atque illam subridens publico tradidit seruo dicens: "Defer hanc ad Critiam, cui eam propinaui." Erat autem hic Critias ex omnibus tyrannis crudelissimus, qui diuino iudicio breui eum consecutus est. Et Lacedaemonius ille qui auiditate ad mortem properabat, cui dictum ab inimico est cum duceretur ad supplicium: "Legesne Lycurgi contemnis?" quod hilaris pergeret, respondit: "Ego uero illis ingentes ago gratias quae me ea poena multauerunt quam sine mutuatione et sine usura possem dissoluere."
Sed quid in recensendis nominibus huiusmodi uirorum tempus tero, cum nullus fere umquam sapientum fuerit, qui mortem uel magnopere non optauerit dilatam uel oblatam lubens non exceperit. Quod quidem et sanctis omnibus usu uenisse cognouimus; nam legimus Heliam his uerbis Dominum obsecrasse:
"Sufficit mihi Domine. Tolle quaeso hanc animam a me; numquid ego melior sum patribus meis."
Psalmistae quoque sacri haec uox est:
"Heu me, quia incolatus meus prolongatus est habitare cum habitantibus Cedar."
Quid putas hic cupiebat, qui longiorem querebatur uitam, aliud quam mortem?
Paulo quoque eadem mens fuit cum ait: "Cupio dissolui et esse cum Christo."
Et ille gloriosissimus pontifex Martinus quid aliud optabat, cum dicebat:
"Tolle, obsecro, Domine, iam me, uerumtamen si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem."
Denique nullus sanctorum umquam fuit qui mortem et precatus et cupide non sit et amplexus. Quod nimirum apertissimum maximumque potest esse argumentum mortem bonam esse et minime malam. Hac eadem ratione et paupertatem, tormenta, plagas, ceterasque miserias bonas poteris insinuare, quippe quas multi sapientissimi maximique uiri uel sponte assumpserunt uel illatas laeti susceperunt.
Restat igitur nunc septimus et ultimus locus quo aduersitates casusque omnes doceri poterunt esse boni, qui locus a contrario accipitur, hoc est ut, quem casum bonum esse persuadere uolumus, eius contrarium malum esse ostendamus. Atque hic locus uniuersaliter in omnibus rerum detrimentis oportunissime adhiberi potest. Vt si mortem uoluerimus persuadere malam non esse, explicemus uitae aerumnas, afflictiones, sollicitudines, labores, et alias miserias uniuersas, sicuti Augustinus egregie fecit secundo et uigesimo libro eorum, quos de ciuitate Dei conscripsit, ubi ita ait:
In hac uita quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quam diu in ea sumus, quantum libet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint iudicia Dei circa genus humanum, quis poterit explicare? Nam quod ad primam originem pertinet omnem mortalium propaginem fuisse damnatam haec ipsa uita, si uita dicenda est tot et tantis malis plena, testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore et dolore timere non possit. Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus et deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et damnatio et captiuitas et uincula et carceres et exilia et cruciatus et amputatio membrorum et priuatio sensuum et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid ab innumeris casibus, qui forinsecus corpori formidantur aestibus et frigoribus, tempestatibus et imbribus, coruscatione tonitruum, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum tot uenenis fruticum, aquarum, ranarum, bestiarum, ac ferarum, ultimo uero molestiis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuantur faciantque hominem, quem forte acta tractauerunt, cogitatione pestifera ita rabiosum ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur. Quae mala patiuntur nauigando, quae terrena itinera gradientes? Quis ambulat ubique non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit, et ex illo uulnere hanc uitam finiuit. Quid uidetur sedente securius; et tamen de sella in qua sedebat Eli sacerdos cecidit et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus causis metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi; sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum fluuius improuisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit; quandoquidem ne quis fideret etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant ut in eis maxime Deo ita sinente monstratur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint, in quorum pluribus ac paene omnibus ipsa etiam argumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a malis poenarum eruantur auxilio. Nonne ad hoc producit sitientes homines ardor immanis ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent, nonne ad hoc fames ut a carnibus hominum se abstinere non possent, nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent.
Multa quoque et alia, quae referre longum esset, de hac ratione praeclare eo in libro disputat, fortasse non segnius quam ille Cyrenaicus Hegesias, quem tradunt ita strenue in hanc partem quodam in libro suo disseruisse ut multos ad mortem sibi ipsis consistendam prouocasset, idcirco a Ptolomaeo ne is legeretur liber, edicto sublatus est.
His itaque rationibus uidetur satis copiose declaratum mortem bonam potius esse quam malam, quam ueritatem daemones quoque, licet sint mendacissimi, cum dictis, tum factis negare tamen non ualuerunt. Refert enim Cicero
Trinacreum quendam Elysium, cum grauiter mortem filii maereret, uenisse in siccomantium querentem quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tres huiusmodi uersiculos datos:
"Ignari homines in uita mentibus errant:
Euthynous potitur fatorum numine laeto
Sic fuit utilius finiri ipsique tibique."
Apollo quoque Delphicus non inuenit in humanis precium maius, quod Trophonio et Agamedi pro extructo templo persolueret, quam mortem. Cum enim templum hi exaedificassent, precati sunt Apollinem nominatim nihil, sed quod optimum homini esset, id operis sui daret mercedem; quod Apollo se daturum pollicitus est. Itaque post diem tertium eius diei mortui sunt; quo declarauit daemon homini nihil melius morte posse dari.
Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cena rogatus quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus Cleobolo et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et boues ei ex agro praesto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi angustia iugum subeuntes per quinque ac quadraginta stadia matrem uehentes mira celeritate ad templum toto praestolante populo ac spectante perduxere dicentibus omnibus et acclamantibus felicem matrem, quae natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur sacrificatum epulatumque est, Cleoboles et Biton in ipso fano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et daemonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus determinatum est, quippe quae hominem tantis liberat malis quantis a uita oneratur.
Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit."
Merito ergo maiores nostri corpus istud ergastulum animae nuncuparunt, quandoquidem, quam diu in eo detinetur, necesse est continuis laboribus iugiter maceretur. Hinc et sapiens ait: Auis ad uolandum et homo natus est ad labores. Et alia Scriptura dicit: Vniuersa uita hominis militia est super terram. Ad quod respiciens Euripides poeta non insulsa utebatur sententia dicens:
"nos decebat coetus celebrantis domum
lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,
humanae uitae uaria reputantes mala;
at, qui labores morte finiuisset graues,
hunc omnes amicos laude et laetitia exsequi."
Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia producebant, optime dicentes cum ⟨eis⟩ factum esse qui hac aerumnosa molestissimaque uita sunt liberati.
Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.
⟨Alii⟩ etiam casus aliaque infortunia hac ratione bona docebuntur: utpote si paupertatem bonam persuadere uoluerimus apponamus ante oculos sollicitudines, molestias, tormenta, calamitates, clades, mortes, et alias miserias quas diuites pati consueuerunt. Quod Horatius in primo sermone pulchre attigit:
At bona pars hominum decepta cupidine falso
"Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis."
Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit, ut quidam memoratur Athenis
sordidus ac diues populi contemnere uoces
sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul hac nummos contemplor in arca."
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina; quid rides? Mutato nomine de te
fabula narratur: congestis undique saccis
congeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo ualeat nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, uini sextarius, ad
quis humana sibi doleat natura negatis.
An uigilare metu exanimem noctesque diesque
formidare malos fures incendia seruos
Haec enim sunt continua diuitis studia, hae praecipuae curae quibus incessanter coquitur. "Ardet namque", ut inquit Gregorius, "aestu concupiscentiae et multiplici custodiae cura; si potentiorem uidet, timet raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." Ac infelix tot mala sustinet quot in caelo sunt sidera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius saeuissimam tolerat tyrannidem. Siquidem diues omnis statim sub auaritiae miserandum iugum mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur et eas uiolare maximum nefas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit. Si atrum proponit panem, uorat infelix dicens:
"Hoc bene sic" tunicatum cum sale mordens
cepe et farratam pueris plaudentibus ollam
pannosa faecem morientis sorbet aceti.
Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis oculis aut contracto supercilio. Iure hesterno carnibusque rancidis metuit saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum cauet ac si esset capite interminatum. Dormit quoad auaritia iusserit, quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet, denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te duriora exiget seruitia, durioribusque grauabit oneribus. Quae expertus Maronis amicus Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.
Quid mihi diuitiae? Quarum si demeris usus
quamuis largus opis semper egenus ero,
immo etiam partis poena est incumbere rebus,
quas cum possideas est uiolare nefas:
non aliter sitiens uicinas Tantalus undas
captat et appositis abstinet ora cibis.
Efficior custos rerum magis ipse mearum
conseruans aliis quae periere mihi
sicut in auricomis dependens plurimus ortis
peruigil obseruat non sua poma draco.
Hinc me sollicitum torquent, sunt omnia curae,
hinc requies animo non fuit ulla meo.
Quaerere quae nequeo semper retinere laboro
et retinens semper nil tenuisse puto.
Nec mirum quidem quoniam, ut Gregorius sapientissime docet, diues omnis semper curru uehitur quattuor uitiorum rotis reuoluto, pusillanimitate, inhumanitate, contemptu Dei, mortisque obliuione. Trahitur autem duobus bobus, tenacitate ac rapacitate: vis aurigam cognoscere, ipse est habendi ardor. Huic tam insigni triumphatori omnis cupiditatum acclamat turba eumque ouantem usque ad Ditis palatia producit. Mortuus est enim diues et sepultus in inferno; nam caelos scandere non speret, cum ueritas dicat possibilius esse camelo foramen acus penetrare quam diuiti caelos ascendere.
Hic mihi cum Iacobo exclamare libet:
Agite nunc, diuites, et plorate ululantes in miseriis uestris, quae aduenient uobis; diuitiae uestre putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta; aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus.
Et si haec uana putatis, ut soletis harum rerum falso splendore decepti et execrati, considerate saltem, miseri, quot cernitis locupletes sedulo insidias pati, quot discrimina adire, quot subire molestias doloresque, quot uidetis quotidie ob diuitias in tyrannorum foedissimis macerari carceribus, quot a piratis, latronibus, praedonibus propter opes cruciantur necantur et iugulantur, quot audistis et uidistis ob amissas pecunias mortem sibi turpissimam consciuisse aut ignominiosissimo dolore uita excessisse!
Refert Hermippus Graecus Menippum cynicum cum uidisset pecuniam, quam magno studio male comparauerat, dolo ereptam, prae acerbitate laqueo uitam finisse. Narrant quoque fide digni historiarum scriptores, quod etiam Vergilius attigit, Pigmalionem Sychaeum auunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidisse cupientem ei thesauros, quos eum reconditos tenere acceperat, auferre, a Polymnestore autem rege Traciae Polydorum regis Priami filium cupidine auri, quod ei Priamus una cum filio crediderat, impiissime necatum. Venerant ad Antigonum Gallorum legati componendae pacis gratia, quos rex opulentissime pro sua magnificentia excipere cupiens ac honorare magnam uim auri atque argenti mensis exposuit; illi eius desiderio capti simul et spe praedae accensi infensiore animo, quam uenerant, discesserunt, suosque ad tam diuitem praedam magnis instigant studiis, congressos uix maxima caede Antigonus pacificauit. Ita aurum et Antigonum in discrimen omnium fortunarum et Gallos ad illud aspirantes in necem magnam adduxit. Alexandro nihil aliud dicitur Darium totumque orientem suppeditasse quam nimiae barbarorum deliciae; quippe quis Macedones, postquam gustauerunt, ueluti canes sagacissimi odorata semita obliti coniugum ac liberorum et tam longae difficilisque militiae immemores eorum inhaerentes uestigiis nusquam absistebant donec optata praeda potirentur.
Pulchra uineae possessio Naboth morte condemnauit. Nimiae opes Sodomitas igni sempiterno tradiderunt. Nonne et Gedeon, quem pauperem angelus uisitauerat, legimus successu fortunarum elatum a beniuolentia Dei excidisse; nonne Ieroboam, qui primus adolescens bonae indolis et industrius dicebatur, regias opes adeptus preuaricatus est fabricatoque aureo uitulo grauiter Deum offendit? Et Salomoni magis rerum habundantia nocuit quam profuit sapientia. Cur ita? Nempe domini testimonio spinae sunt diuitiae bonumque semen excrescere non sinunt, sed suffocant et obruunt. Verum dices, fuerunt tamen diuites plerique dilecti amicique dei, ut Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauid, Ezechias, Constantinus, duoque gloriosissimi Vngariae reges Stephanus eiusque filius Ladislaus, et alii tam cum magistratu quam priuati uiri santissimi complures. Minime, inquam, aliquis horum diues fuit, licet omnes habundauerint rerum plurima substantia. Neque enim diuitem facit exuberans census et larga opum copia, sed animus his deditus et deuinctus, qualis illorum erat nemini. Singuli enim illud propheticum sequebantur consilium: Diuitiae si affluant, nolite cor apponere.
Proinde et Dauid, tametsi amplissimum teneret imperium, pauperem se tamen et inopem ubique appellat et iure quidem, quoniam diuitias omnes non pluris quam lutum pendebat.
Hoc si tu quoque feceris, in amissione rerum tuarum consolatione non indigebis. Nemo enim, ut alias diximus, iacturam illius rei dolere potest, quam non diligit.
Ita igitur paupertas ex contrario diuitiarum malo bona esse astruitur. Hoc modo et Boethius, ut fortunam prosperam malam esse doceret, aduersae fortunae multas utilitates prudentissime explicauit dicens:
illa semper spe felicitatis, cum uidetur esse blanda, mentitur. Haec semper uera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium spe bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius seueritatis exercitatione prudentem. Postremo illa felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque uera ad bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit. Discedens suos abstulit, tuos reliquit; quanti hoc, integer cum tu uidebaris tibi fortunatus, emisses. Nunc amissas opes quaere; quod pretiosissimum est genus diuitiarum, amicos inuenisti.
Hac eadem ratione et imperium, potentiam, seu principatum malum esse docebimus si recensebimus curas, suspiciones, anxietates, metus, pericula, crudeles exitus et cetera id genus, quae potentibus magnisque uiris accidere consueuerunt, ut Cicero fecit in extrema Tusculanarum quaestionum, ubi per uitam Dionysii omnium tyrannorum uitam pulcherrime expressit; quam nos quoque cum propter eloquentiam singularem, tum propter traditionis nostrae confirmationem ipsius uerbis referre uolumus. Ait ergo:
Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido ancillarique seruitio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam committis", arrisissetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, rerum habundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne igitur, o Damocles, quoniam haec te uita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare diligenter; aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse defluebant coronae. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
Quo commento calidissimo satis declarauit Dionysius nullas rerum fortunas, nullas diuitiarum copias, nullam denique potentiam illi esse iocundam, cuius animus grauioribus curis sedulo coquitur; quod quidem usu uenire solet uniuersis qui rem publicam administrare aut aliis quorumque modo imperare consueuerunt. Tyranni enim sibi metuunt, legitimos autem principes necesse est pro salute incolumitateque suorum iugiter esse sollicitos curareque sedulo ut satis tutati defensique sint ab iniuriis aliorum; et ne unus alio uim ullam aut molestiam inferat, nullo alter alterum damno afficiat, nihil contumeliae praebeat, denique uniuersa prouideat, quantum per ipsum fieri potest, quae ad bene lauteque uiuendum cum illis, tum domesticis suis necessaria esse uidentur. Ex quo tamen uniuerso labore et perpetua sollicitudine sua nihil amplius commodi utilitatisue referunt quam plerique ex familiaribus eorum, cum nec consumere amplius possint quam aliquis seruorum aut amicorum ipsorum, nec ampliore uestimentorum ornatu uti, nec aliarum rerum ulla expleri uoluptate. Nec uelim credas cunctorum imperantium aliam esse mercedem praeterquam quod eis uenientibus assurgimus, priores salutamus, dominosque uocitamus. Ceterum uidendum est uiro sapienti an tam exiguis fumus et tenuissima leuissimaque aura congruum sit praemium dignumque ob quod homo tot et tantas sollicitudines capiat tantis consumatus curis et ueluti Sulla noctes insomnes transigat, timeat omnes, saepius nec uxori nec liberis confidat, numquam uel cibum uel somnum capiat securum.
Sed quis saeuissimus diriora inimico suo sciuisset imprecari mala quam quae dominandi cupidi tamquam furiis infernalibus acti sponte sua subeunt? Hanelas toto pulmone, haspiras ad principatum, uniuersis contendis uiribus, ruis in arma amens, extendere ultra terminos terrarum fines imperii optas, cui mox tres uilissimi soli passus satis erunt. Moreris demens et, qui uniuerso orbi timori esse laborabas, a muribus spurcissimis sordidissimisque uermibus statim contemneris. Nec speres ad hanc miseriam lento aut consueto mortalium gradu descendere, quandoquidem
ad generum Cereris sine cede et uulnere pauci
Quod si dicas "Famam tamen et gloriam uiro sine culpa quaerere semper concessum fuit, quippe qua nec dulcius nec suauius quicquam in uita humana esse potuit," – proh pudor! miserandam hominum mentis caecitatem, quae numquam in se curant descendere, aut quales ipsi sint diligentius examinare, atque ita se componere ut innocentiae integritatisque suae conscientia ualeant gaudere! Non nos, ubi sumus, miseri quaerimus: circum fora uolitamus, uulgi insani ora insaniores oberramus, ex illis pendemus hiantes, in illis nos futiles quaerimus; quales quantique apud ea resideamus, primis in uotis habemus. Non curo si mille ulceribus morbidum iecur putrescat, modo me popellus probum dicat uel egregium. O admirabilem sapientiam, o sanctimoniam singularem, quae fabrorum, cerdonum, pastorum, rusticorumque iudicio stabilitur, quae tantum et ponderis et diuturnitatis habet, quantum insano uulgo et plebeculae omni folio uolubiliori collibuerit! En tibi egregium sapientem, qui nisi uolentibus fatuis sapiens esse nequit; en sanctissimum uirum nefaria impudentia consecratum; en uenerandam probitatem turpissimo scelere comparatam, quae, quam primum flagitiosi uoluerint, improba esse incipiet!
At non talis erat qui dicebat Oleum peccatoris non impinguabit caput meum. Optime enim nouerat quod scriptum est:
Vae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram. Vae uobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae uobis, qui ridetis et iocatis, quia lugebitis et flebitis. Vae cum benedixerint uobis homines,
quoniam nemo laudat nisi quae diligit; homines autem mundani, nisi quae mundi sunt, aliud diligunt nihil; porro qui mundi est, non est dei. Nonne uides hac eadem ratione uae et illis esse, qui a malis cupiunt laudari, siquidem qui scelestorum laudem affectat, se quoque scelestum esse manifeste profitetur. Hinc ille cui dictum est: "Male de te locuntur homines", sapientissime respondit: "Si boni mouerer quidem, sed boni male loqui nesciunt. Sin mali equidem gaudeo, quippe quibus displicere magna laus est." Sed adde quod prudenti bonorum etiam laudatio quaerenda non est, ne illud ex euangelio referatur: "Recepisti mercedem tuam."
Quid ergo nobis prodest, ut sancte monet Hieronymus,
si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas electionis et doctor gentium dicat et quo nos, ne hominibus placere uelimus, hortatur exemplo: "Si hominibus", inquit, "placerem, Christi seruus non essem." Vnde nulli dubium est eos Christo seruire non posse qui hominibus optant potius quam Christo placere; contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus; nec eorum laudibus oblectemur qui non alios quam sibi similes laudare consueuerunt.
Et hoc modo ostendendo contrarium illius quod dolemus malum esse commutamus in animo auditoris illam, quam conceperat, mali opinionem, atque ita et aegritudinis totam subuertimus sedem. Similiter faciendum est si quando quempiam bonis dolere accidat alienis, ut inuidis contingere solet. Persuadeamus illa bona non esse, sicuti fecit Seneca quando est illum consolatus qui aegre ferebat quendam magna comitatum caterua incedere; "Mel", inquit, "muscae sequuntur, cadauera uel mures uel lupi, frumenta formicae; praedam sequitur ista turba, non hominem." Quibus uerbis egregie declarauit illum honorem non esse inimico illius exhibitum, sed diuitiis ad quas illa turba intenta anhelabat.
Haec atque eiusmodi pleraque uiris doctis et in sacris litteris philosophiaque eruditis factu facilia erunt, siquidem hi soli sunt qui et cognoscere et docere queunt quae uera bona sint aut mala. De aliis uero quam uerum illud est poetae:
Omnibus in terris quae sunt a Gadibus usqueAuroram et Gangem, pauci dignoscere possuntvera bona, atque illis multum diuerse, remotaerroris nebula. Quid enim ratione timemusAut cupimus? Quantum dextro pede concupis ut te
et subiungit:
Nocitura toga, nocitura petunturmilitia et torrens dicendi copia multiset sua mortifera est facundia, uiribus illeconfisus periit admirandisque lacertis,sed plures nimia congesta pecunia cura
Quae singula postea iuxta ueram philosophiae rationem latius prosequitur. Hinc et ille satyrorum egregius ad doctrinam Cornuti philosophi magistri sui inuitans alios inquit:
Petite hinc puerique senesque
finem animo certum miserisque uiatica canis.
Quae neglecta, ut recte ait Horatius, aeque pueris senibusque nocebunt, et quae adepta pauperibus proderunt, locupletibus aeque, et ex quibus ipse fatetur se magnam commoditatem ingensque solacium suscipere. Idcirco intulit:
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
hoc est philosophicis institutis, quibus (ut idem testatur)
nemo adeo ferus est qui non mitescere possit
si modo culturae patientem commodet aurem.
– unde et paulo post deridet eos qui maxima credunt
esse mala exiguum censum turpemque repulsam.
Proderit itaque ad hanc primam consolandi rationem, quam septem in partes distribuimus, philosophorum, theologorum, satyrorum, historicorumque lectio; quoniam ex aliis rationes, ex aliis exempla affatim sumere poteris ad conuincendos multos mortalium errores, qui inani splendore et fuco mendacissimo illecti in bonis illud dicunt quod minime est bonum, et rursum, quod est bonum, malum arbitrantur.
Quod optime intelligens Cicero ita scribit:
Nos omnia aduersa cum eminentia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare maluimus.
Sed et huius culpae et ceterorum uitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia correptio petenda est. Cuius in sinum cum a primis aetatis nostrae temporibus uoluntas studiumque impulisset nos, his grauissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. O uitae philosophia dux, o uirtutum indagatrix expultrixque uitiorum! Quid non modo nos, sed etiam omnis uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tu litterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; a te opem petimus, tibi nos ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Idem tu si cum Cicerone facere uolueris, tuae curae relinquo. Nos uero satis nunc pro modulo nostro dixisse uidemur, praeceptionesque congruas posuisse, quibus consolator dabit operam maerorem lugentis funditus tollere. Diximus enim id fieri posse si illud, quod quempiam angit, bonum esse ostendatur et non malum; quo modo autem id consequi possimus, septem rationibus monstrauimus. Nunc ad reliqua pergamus.
Primum igitur consolatori, postquam satis indicauit se esse amicum, si ita res tulerit ut beniuolentia nostra fit obscurior, illa praecipue cura adhibenda est, ut haec, quibus amicus urgetur, doceat aut persuadeat mala non esse. Quippe ut superius habitum est, nemo maeret nisi grauiorum opinione malorum; quam si auferas, et maerorem procul dubio totum abstuleris. Auferri autem alio pacto nequit nisi ita auditoris inducas animum ut, quae prius putabat mala, credere desinat. Inducere autem poteris ut talia mala suspicari desistat si ea in muneribus naturae esse doceas atque ad omnes aequaliter spectare; deinde si boni auferant nihil; postea si uel honoris uel utilitatis plurimum afferant; ad haec si nulli quicquam mali apponant; praeterea si ista, quae putantur mala, uel a plurimis uel a paucioribus sed sapientioribus ac melioribus expetantur; extremo si oppositum horum malum esse ostendemus.
Horum septem modorum quocumque maluerit, poterit prudens consolator persuadere, quae arbitrabatur afflictus, tristia non esse; et, si omnes has rationes adaptare ualebis, ne obmiseris; id autem assequi in defunctorum casu non erit difficile.
Possumus enim ex his omnibus locis ostendere aut persuadere mortem malam non esse primum, inquam, quoniam naturae munus. Nam, ut in illis libris docuimus, quos de natura mali conscripsimus, quaecumque secundum naturam sunt, bona sunt uniuersa: omne autem malum, si non est praeter naturam, cunctorum sapientum sententia nec malum ullo pacto censendum est; sicuti ergo nemo iure queritur de ortu, pubertate, adolescentia, iuuentute, et senecta, ita certe queri non habet neque de morte; aeque enim ista omnia naturae lege distribuuntur, nec minus errabit qui mortem malam dixerit, quam qui fructuum filiorumque maturationem culpauerit; aut quis suae compos mentis, cum pira, poma, castaneae, aliaeque nuces decidunt, male tunc cum arboribus agi dicat? Si igitur eadem ratione mors in homines uenit, qua tandem ineptia malam esse causamur?
Amplius nonne, ut ceterorum, ita et cursus humani duae sunt necessario constitutae metae, hoc est principii et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit, eadem ratione et exitum comprobet necesse est. Stultissimus utique est qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui semper ambulare uellet et numquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est mouere semper et uelle quiescere numquam. Tibi data est huius uitae nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quae ad finem diriguntur. Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut moriatur.
Ex hac ipsa, quam tractamus, ratione Seneca in libello suo de remediis fortuitorum multa traxit sapientissime dicta, quale est illud imprimis, quod ipse quoque in fronte collocauit; cum diceretur "Morieris!" respondit:
Ista hominis est natura, non poena.
item:
Hac condicione intraui ut exirem.
et illud:
Peregrinatio est uita; cum multum diuque ambulauerimus, domum tandem redeundum est. Ad hanc conditionem cuncta gignuntur ut quod coepit et desinat.
et iterum:
Putabam te noui aliquid dicturum; ad hoc ueni, hoc ago; huc me singuli dies ducunt. Nascenti mihi natura posuit protinus hunc terminum: quid habeo quo indigner?
Haec omnia et horum similia ideo ad leuandum maerorem ualent quoniam docent mortem non esse malam eo quod a natura praestatur.
Et hic locus leuando funebri luctui est aptissimus; quem tamen aliis perpaucis ualebis accommodare, quoniam non item priuatio aliarum rerum a natura prouenit ut uitae. Nisi forte hac ratione utaris ut dicas: "Vitam humanam inter praecipua bona nemo dubitat computare et tamen nullus sapientum interitum eius dixit esse malum, eo quod a natura accipitur; quid ergo causae est cur et iacturam facultatum, quae multo minora bona sunt, similiter non esse malam putemus, tametsi non a natura sed a fortuna contingant? Aut si (ut uniuersi sapientes statuunt) cuncta tam laeta quam tristia ab altissima prouidentia distribuuntur, ipso per prophetam testante:
Ego sum faciens bonum et creans malum, ego sum Dominus faciens omnia.
– si, inquam, ab eo sunt omnia, quare non iure singula sint non solum non mala, sed potius bona censenda? Aut quomodo aliud quam bonum ab optimo potest prouenire? Non nouit summum bonum nisi bona facere, tametsi nobis secus uideatur. Quod quidem non ipsius rectoris nostri aut rerum ipsarum, uerum sensus nostri uitio uenit. Plorant pueri malumque putant cum corripiuntur uel uerberantur; sed pater aut magister, qui incutit flagra, aliter existimat. Et uitis inuita forsan falcem patitur truncarique membra molestius fert: tamen hoc et fecundior redditur et diuturniore uita donatur. Infirmus qui fidit medico et a quo pristinam ualitudinem expectat, nullas amariores potiones, nullas incisiones, nulla cauteria, nullam omnino acerbitatem quam a medico patitur malam esse putat neque ob hanc aliquem concipit maerorem; idem et tu, si de Deo existimabis ut merito et de uero omnium patre et Domino debes, comperies liquido nihil tibi mali euenisse posseue euenire. Hinc merito ab ipso in euangelio arguimur et increpamur:
Si uos, qui estis mali, nostis uestris filiis bona data dare, quanto magis pater uester caelestis.
Itaque si, quae a natura sunt bona, esse censemus uniuersa, certo multo rectius et illa bona iudicanda sunt quae ab ipsius naturae institutore et rectore proficiscuntur."
In hunc ergo modum, si uidebitur, istum primum locum singulis rerum detrimentis adaptabis.
Possumus enim ex his omnibus locis ostendere aut persuadere mortem malam non esse primum, inquam, quoniam naturae munus. Nam, ut in illis libris docuimus, quos de natura mali conscripsimus, quaecumque secundum naturam sunt, bona sunt uniuersa: omne autem malum, si non est praeter naturam, cunctorum sapientum sententia nec malum ullo pacto censendum est; sicuti ergo nemo iure queritur de ortu, pubertate, adolescentia, iuuentute, et senecta, ita certe queri non habet neque de morte; aeque enim ista omnia naturae lege distribuuntur, nec minus errabit qui mortem malam dixerit, quam qui fructuum filiorumque maturationem culpauerit; aut quis suae compos mentis, cum pira, poma, castaneae, aliaeque nuces decidunt, male tunc cum arboribus agi dicat? Si igitur eadem ratione mors in homines uenit, qua tandem ineptia malam esse causamur?
Amplius nonne, ut ceterorum, ita et cursus humani duae sunt necessario constitutae metae, hoc est principii et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit, eadem ratione et exitum comprobet necesse est. Stultissimus utique est qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui semper ambulare uellet et numquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est mouere semper et uelle quiescere numquam. Tibi data est huius uitae nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quae ad finem diriguntur. Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut moriatur.
Ex hac ipsa, quam tractamus, ratione Seneca in libello suo de remediis fortuitorum multa traxit sapientissime dicta, quale est illud imprimis, quod ipse quoque in fronte collocauit; cum diceretur "Morieris!" respondit:
Ista hominis est natura, non poena.
item:
Hac condicione intraui ut exirem.
et illud:
Peregrinatio est uita; cum multum diuque ambulauerimus, domum tandem redeundum est. Ad hanc conditionem cuncta gignuntur ut quod coepit et desinat.
et iterum:
Putabam te noui aliquid dicturum; ad hoc ueni, hoc ago; huc me singuli dies ducunt. Nascenti mihi natura posuit protinus hunc terminum: quid habeo quo indigner?
Haec omnia et horum similia ideo ad leuandum maerorem ualent quoniam docent mortem non esse malam eo quod a natura praestatur.
Et hic locus leuando funebri luctui est aptissimus; quem tamen aliis perpaucis ualebis accommodare, quoniam non item priuatio aliarum rerum a natura prouenit ut uitae. Nisi forte hac ratione utaris ut dicas: "Vitam humanam inter praecipua bona nemo dubitat computare et tamen nullus sapientum interitum eius dixit esse malum, eo quod a natura accipitur; quid ergo causae est cur et iacturam facultatum, quae multo minora bona sunt, similiter non esse malam putemus, tametsi non a natura sed a fortuna contingant? Aut si (ut uniuersi sapientes statuunt) cuncta tam laeta quam tristia ab altissima prouidentia distribuuntur, ipso per prophetam testante:
Ego sum faciens bonum et creans malum, ego sum Dominus faciens omnia.
– si, inquam, ab eo sunt omnia, quare non iure singula sint non solum non mala, sed potius bona censenda? Aut quomodo aliud quam bonum ab optimo potest prouenire? Non nouit summum bonum nisi bona facere, tametsi nobis secus uideatur. Quod quidem non ipsius rectoris nostri aut rerum ipsarum, uerum sensus nostri uitio uenit. Plorant pueri malumque putant cum corripiuntur uel uerberantur; sed pater aut magister, qui incutit flagra, aliter existimat. Et uitis inuita forsan falcem patitur truncarique membra molestius fert: tamen hoc et fecundior redditur et diuturniore uita donatur. Infirmus qui fidit medico et a quo pristinam ualitudinem expectat, nullas amariores potiones, nullas incisiones, nulla cauteria, nullam omnino acerbitatem quam a medico patitur malam esse putat neque ob hanc aliquem concipit maerorem; idem et tu, si de Deo existimabis ut merito et de uero omnium patre et Domino debes, comperies liquido nihil tibi mali euenisse posseue euenire. Hinc merito ab ipso in euangelio arguimur et increpamur:
Si uos, qui estis mali, nostis uestris filiis bona data dare, quanto magis pater uester caelestis.
Itaque si, quae a natura sunt bona, esse censemus uniuersa, certo multo rectius et illa bona iudicanda sunt quae ab ipsius naturae institutore et rectore proficiscuntur."
In hunc ergo modum, si uidebitur, istum primum locum singulis rerum detrimentis adaptabis.
Secundo uero loco diximus illud posse persuaderi malum non esse quod uel omnibus uel potioribus nobiscum commune est; ex hoc ipsum, quod omnibus commune est, non est ueri simile malum esse; cum enim tale nihil nisi uel a deo uel a natura proueniat, non est rationabile ipsos auctores suum damnasse opus; damnassent autem profecto si malum, quod operi suo uel non dare uel adimere potuerunt, dederunt tamen aut non ademerunt. Nam nescisse id aut nequiuisse tam sapientissimos potentissimosque opifices sani hominis non est asserere. Restat ergo ut si illud, quod toto ipsorum in opere reperitur, malum esse dicatur, nec tamen id prohibeatur uel tollatur, cum possit et noscatur, restat duo ut tam sancti auctores uel inuidiae uel ineptiae aut saltem negligentiae accusentur, quod nimirum affirmari absque summa impietate simul et dementia non potest. Si ergo deus ac natura et prudentissimi et potentissimi sint, certe operi suo mali inseruerunt nihil; atqui mortem ab ipsis insertam nemo dubitat; ergo et malam non esse procul dubio unusquisque debet scire.
Et hoc modo persuadetur illud, quod omnibus commune est, malum non esse.
Illud uero quod, licet non omnibus, potioribus tamen et praestantioribus nobiscum commune est, alia ratione et forsan non inepta declarabitur inter mala minime computandum. Si enim uera illa est sanctissima sapientum sententia, quam Cicero in Tusculanis refert quaestionibus, neque uiuis neque mortuis quicquam mali euenire, nec eorum res a deo immortali umquam negligi, quomodo igitur nos illud malum appellare audebimus quod optimis amicis Dei datum esse uidemus? Et de quibus ipsos tamquam de ingentibus beneficiis sedulo auctori suo gratias agere cernimus? Quod nequaquam facerent nisi bona esse intelligerent. Irrisoria quidem esset illa gratiarum actio si pro eo, quod noxium malumque est, gratiae agerentur. Et tamen legimus Iob pro morte filiorum et iactura uniuersae substantiae suae, quin immo et pro ulceribus grauissimis molestissimisque uermibus quibus totus laniabatur et discerpebatur gratias Deo cantantem atque dicentem:
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.
Similiter et Paulum legimus gloriantem in tribulationibus suis et alios sanctorum complures; quas si malas cognouissent, nimirum lamentis eas potius quam laudibus prosecuti fuissent.
Istius secundi loci hanc alteram partem omnibus omnino calamitatibus et anxietatibus humanis accommodare poteris quandoquidem nullum est infortunii genus quod non plerosque clarissimos sanctissimosque uiros perstrinxerit. Quorum habita ratione iuxta modum, quem ostendimus, dabitur commoditas persuadendi tales aduersitates malas non debere appellari.
Secundo uero loco diximus illud posse persuaderi malum non esse quod uel omnibus uel potioribus nobiscum commune est; ex hoc ipsum, quod omnibus commune est, non est ueri simile malum esse; cum enim tale nihil nisi uel a deo uel a natura proueniat, non est rationabile ipsos auctores suum damnasse opus; damnassent autem profecto si malum, quod operi suo uel non dare uel adimere potuerunt, dederunt tamen aut non ademerunt. Nam nescisse id aut nequiuisse tam sapientissimos potentissimosque opifices sani hominis non est asserere. Restat ergo ut si illud, quod toto ipsorum in opere reperitur, malum esse dicatur, nec tamen id prohibeatur uel tollatur, cum possit et noscatur, restat duo ut tam sancti auctores uel inuidiae uel ineptiae aut saltem negligentiae accusentur, quod nimirum affirmari absque summa impietate simul et dementia non potest. Si ergo deus ac natura et prudentissimi et potentissimi sint, certe operi suo mali inseruerunt nihil; atqui mortem ab ipsis insertam nemo dubitat; ergo et malam non esse procul dubio unusquisque debet scire.
Et hoc modo persuadetur illud, quod omnibus commune est, malum non esse.
Illud uero quod, licet non omnibus, potioribus tamen et praestantioribus nobiscum commune est, alia ratione et forsan non inepta declarabitur inter mala minime computandum. Si enim uera illa est sanctissima sapientum sententia, quam Cicero in Tusculanis refert quaestionibus, neque uiuis neque mortuis quicquam mali euenire, nec eorum res a deo immortali umquam negligi, quomodo igitur nos illud malum appellare audebimus quod optimis amicis Dei datum esse uidemus? Et de quibus ipsos tamquam de ingentibus beneficiis sedulo auctori suo gratias agere cernimus? Quod nequaquam facerent nisi bona esse intelligerent. Irrisoria quidem esset illa gratiarum actio si pro eo, quod noxium malumque est, gratiae agerentur. Et tamen legimus Iob pro morte filiorum et iactura uniuersae substantiae suae, quin immo et pro ulceribus grauissimis molestissimisque uermibus quibus totus laniabatur et discerpebatur gratias Deo cantantem atque dicentem:
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.
Similiter et Paulum legimus gloriantem in tribulationibus suis et alios sanctorum complures; quas si malas cognouissent, nimirum lamentis eas potius quam laudibus prosecuti fuissent.
Istius secundi loci hanc alteram partem omnibus omnino calamitatibus et anxietatibus humanis accommodare poteris quandoquidem nullum est infortunii genus quod non plerosque clarissimos sanctissimosque uiros perstrinxerit. Quorum habita ratione iuxta modum, quem ostendimus, dabitur commoditas persuadendi tales aduersitates malas non debere appellari.
Sane tertius locus quemadmodum ad efficiendum quod uolumus ualidissimus est, ita ad consistendum debilissimus. Nempe cum difficile sit rationes inire, quae constanter docere queant morte aut rerum interitu uel defectu boni nihil esse ademptum. Et fortasse diuitias non esse bonas persuadere poterimus cum illis rationibus, quas superius in antidoto diuitum adduximus, tum aliis de quibus postea disseremus; similiter et abdicationem magistratus et aliarum rerum priuationem nihil nocere; sed contra uitam sanitatemque, quarum altera morte, altera languore tollitur, quis sustinere poterit disputantem? Et ut sustineri possit, ceterum quis tantam audebit impietatem, ut praestantissimum dei opus praesumat condemnare? Quamobrem fateri necessarium est et uitam et incolumitatem bonam esse. Eatenus tamen has bonas concedimus, quatenus plus incommoditatis mortalibus afferant quam commoditatis, licet id nostra culpa proueniat.
Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates, dolores, et omnis generis miserias? Intuere in omnes aetates eius; nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies iocunditatem quae facile non plus molestiae habeat quam uoluptatis. Nam si ab ipso exordio uitae incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere aetates), nonne id plenum tristitia, fetore, et pudore est? Quae si diuina sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id umquam pati potuisset? Aut cui non stomachum fecissent sordes nostrae? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes insomnes, curae laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur? Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia; quippe cum id aetatis nihil aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare.
Deinde nos excipit adolescentia quae, sicut a puerilibus impedimentis absoluit, ita uitiis miserrime implicat ac irretitur. Tunc enim omnis libidinis nefaria turba scaturire occipit; tunc animi saeuissime nascuntur pestes, tunc ueneris obscena feruent incendia, tunc irae flammis succendimur et ad conserendas rixas stimulis eius instigamur. Modo gulae irritamentis ad crapulas et ebrietates trahimur, modo funestis inuidiae urimur facibus; nunc stultissima uanissimaque iactantia efferimur, nunc ignauia desidiaque marcescimus ac ueluti sues in luto spurcissimo uolutari gaudemus. Et ne diutius in his morer, sine cessatione compensato nobiscum duello uniuersa flagitia decertant, atque ubi unum nos reliquit, mox aliud saeuius aggreditur, quibus cum uolentes plerumque cedamus, necesse est uictoris subire legem: cuius in ius cum semel concesseris et sub iugum eius missus fueris, necesse est id toto uitae tempore feras. Quod si illud aliquando detractare tentaueris, cogeris inuitus; licet tu sicut canis uinctus catenam assidue rodas, rumpere quidem anulum unum aut duos forsan poteris, semper tamen supererit quod ex collo pendeat, per quod captus rursum ad molam alligaberis; atque hoc te munere adolescentia donat.
Transi nunc ad prouectiorem uiri aetatem, cum qua ultra has, quas commemorauimus, molestias te alias non leuiores oportet suscipere, curam rei familiaris, uxoris importunitates, ac fastidia continua, seruorum perfidias, filiorum scelera. Adde infortunia diuersa, languores uel tuos uel tuorum, odia intestina, persecutiones inimicas, peregrinationes, discrimina, uulnera, praedas, captiuitates, uincula, et omnis faciei aerumnas quas singulas uel pati uel timere necesse est. Quae uniuersa, si ad rem publicam accesseris, tanto augentur amplius, quanto in ea dignitas aut magistratus magis augescit. Si fortuna tibi sinus paululum feliciores laxauerit, metu et sollicitudine sedulo angeris; sin autem numquam eos auara patefecerit aut patefactos instabilis contraxerit, tunc uero dolore simul et desiderio intabescis, tum maerore conficeris. Hic te postremo excipit senectus, exoptatum mortalium malum. Haec tibi affert morbos, haec omnes adimit, si quae fuerunt, uoluptates: iam cibus non sapit, gratus somnus aufugit, distillant oculi simul et nasus, languescit caput, genua manusque tremunt.
Sed haec ut iocundius legas, satyri tibi egregium senectutis carmen referam, quo merito deridet eos qui ad eam peruenire precantur:
"Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos."
Hoc recto uultu solum, hoc et pallidus optas
sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis, deformem et tetrum ante omnia uultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentesque genas et tales aspice rugas
quales umbriferos ubi pandit Thabraca saltus.
in uetula scalpit iam mater simia bucca.
Plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum uoce trementia membra
et iam leue caput, madidique infantia nasi;
frangendus misero gingiua panis inermi.
Vsque adeo grauis uxori natisque sibique
ut captatori moueat fastidia Cosso.
Non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia; nam ueneris iam longa obliuio, uel si
coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? Quid quod merito suspecta libido est
quae uenerem affectat sine uiribus. Aspice partis
nunc damnum alterius. Nam quae cantante uoluptas,
sit licet eximius citharoedus, situe Seleucus
et quibus aurata mos est fulgere lucerna?
Quis refert magni sedeat qua parte theatri
qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus; clamore opus est ut sentiat auris
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amauerit Ippia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa uiros exsorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
percurram citius, quot uillas possideat nunc
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos
perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis
ipse ad conspectum cenae deducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis ad quem
ore uolat pleno mater ieiuna: sed omni
membrorum damno maior dementia; quae nec
nomina seruorum nec uultum agnoscit amici
cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos
Quomodo potuit aut uerius aut rectius extrema miseria nouissimaque humanae pars uitae effingi aut designari? Nec tamen mirari habemus eius tam infelicem exitum, cuius dolendum lacrimandumque cognouimus exordium. Lacrimis et ploratu initiatum principium digne aerumnosum luctuosumque sortitur finem, media uero omnis fastidii et calamitatis plena.
Si cetera desint, sed quantam illam uitae miseriam putas quam ex corporis cura patimur indesinenter, nunc aestus, nunc frigora declinando; modo fugitando imbres, modo uentos ac tempestates, sedulo autem sanitatem procurando. Quamobrem aliquando ab his, aliquando ab illis abstinemus alimentis et tamen gulae instigatione cruciamur; mane grauis somno et hesternis adhuc indigestis crapulis surgere cunctaris, dum hinc te sollicita auaritia ad negotium uocat, illinc desidia plumis et otio inuolutum fouent utque tibi indulgeas hortantur; sed quiescere te dominarum tuarum cupiditatum rixa non sinit ad sua quaeque studia te diuisum trahentibus. Tandem uincit auaritia a pudore non numquam adiuta, eruit te e uolutabro suem, licet tu saepius languidior illud repetas.
Exsurgenti primus labor uestiendi ornandique offertur. Petis deinde aliquod ingratum opus, aut forsan gratum, sed laboriosum ac difficile; ibi eo maceraris usque quo deficias, interim fame ac siti urgeris, nec eas amplius tolerare ualens pergis ad potum ac cibum, quae aut insipida fastidis, aut si sapient, uentrem saginis oneratum uix a mensa refers ad thalamum. Hinc rictus aut uomitus exsecrandi, hinc stomachi uentrisque grauis dolor. Age rursum post somnum meridianum redi ad opus, rursum fames, rursum capiendus cibus. Interea nox uenit; deponendus est iterum ornatus, detrahenda uestimenta, et iam iterum ad plumae otia redimus, quam aut exerciti curis tota nocte insomnem fatigamus, aut uicti epularum humore ueluti mortui sine sensu iacemus. Sed neque hic quies; mox enim adoriuntur nos insomnia, nouae horribilesque terrent imagines aut sollicitudines urunt: nunc aduersum nos stricto ense inimica stat facies, nunc ferimur aut ab aliquo loco edito deturbamur in praeceps; alius iugulatur ab hoste, alius spoliatur; interdum compedibus uincitur aut ad supplicium ducitur et alia inuisa phantasmata patitur, adeo ut plerumque exclamare et se e strato corripere sudans trepidansque cogatur. Et ecce iterum mane, ecce iterum superioris diei angustias, atque ita his miserrimis uicibus totam transigimus hanc, felicem quam appellamus, uitam, et quam differre protelareque tantopere optamus.
At non ita apostolus, sed gemitibus, fletibus, rugitibusque magnis clamabat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et recte sane, quandoquidem, ut ait Augustinus Ioannis tractans euangelium: Ista uita nec est nominanda uita quia non est uera uita. Hoc enim nostrum uiuere, ut ait Gregorius,
cotidie est a uita transire; quippe dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad iuuentam, iuuentus ad senectutem, senecta transit ad mortem, in cursu uitae praesentis ipsis suis augumentis ad detrimenta impellitur.
Quomodo non iure mors dicitur in qua cotidie desinentes morimur, tanto infelicius quanto diutius? Merito enim et uulgus illam crudeliorem diramque magis mortem appellat, quae cruciatu longiori trahitur, contra uero fortunatam et felicem quae breui et facili momento consumitur. Hinc Augustinus ad Macedonum scribens digne commendauit Ciceronis ea de re iudicium dicens:
Sanior est Ciceronis sententia ubi ait: haec uita mors est, quam lamentari posset si liberet.
Sed si tamen eam mortem appellare non placet, et uitam esse uis, certe uel illud negare non poteris eam fallacem et umbrantem esse innumerisque laqueis praepeditam, quae pro uno gaudio multos sibi dat maerores, pro una uana laetitia innumeras uerasque tristitias, pro fastidiosissima sanitate complures saeuos morbos. Nunc te fortunatum in sublime tollit, tanto quidem altius quanto mox cupit praecipitare grauius; ita pauco interuallo felix fis et infelix; nunc te ridere facit, nunc flere; modo falsa spe erigit, modo certa desperatione prosternit, teque ut ludicrum uersat, nec una hora patitur eodem habitu perseuerare. Ad haec circa te uelut lacessentium canum turbam saeuissimam immittit: hinc famem, inde sitim, illinc algorem, ex alia parte aestum, deinde metum, imbres, tempestates, muscas, culices, pediculos, pulices, pruritum, scabiem, impetiginem, et duas infestissimas dolorum et cupiditatum turmas, quarum nec nomina nec numerum ullus umquam scire potuit.
Haec tibi mors omnia adimit, his te liberat malis, et audes demens dicere te magnis bonis ab ea spoliatum? Pro gratiis conuicia in eam uesanus ingeris. Resipisce aliquando et cognosce tuam liberatricem, quae non solum bona tibi non detrahit ulla, sed insuper multis magnisque subducit malis!
His igitur et talibus rationibus mortem nihil boni haud parum omnino auferre persuadebimus. Ceterum his damna languoris leuari non possunt; adimit enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."
Quibus rebus languores corporis boni potius comprobantur quam mali ualitudinemque magis homini esse noxiam. Quae etiam si nihil noceret, tamen illud, quod bonitatis habet, naturae est bonum, non hominis, quandoquidem sanitas non facit bonum quenquam. Quamobrem si tibi eam morbus tollit, de tuo bono tollit nihil; tua uero tibi cuncta permanent integra et intacta, nec auferri a quoquam possunt aut labefactari nisi abs te ipso. Nemo autem iuste queritur rerum iacturam alienarum, nec ea bona sua recte appellat, quibus detractis ipsius bonitatis deperit nihil.
Hinc prudentissime Boethius fortunam aduersum se induxit ita disserentem:
Quid homo tu ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque possessione mecum contende, et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
Haec et talia pleraque sapiens consolator tam in amissione rerum quam liberorum aut amicorum melius atque aptius ex persona Dei apud pias mentes poterit disserere. Vt Hieronymus ad Tyrasium:
Quod dederat, abstulit qui creauit. Quis est alius qui plangat quod ad tempus acceperat: commodaueras ut haberes quantocumque tempore uoluisset et, cum uellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum cui recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuantem. Sic Iob legimus quam sequamur deuotissimam uocem dicentis: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Parum non erat haec consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium retineri quod domino suo fuerat necessarium.
Innumera eiusmodi et dicta et facta apud sapientes reperies.
Pluraque in hanc partem, ut in ceteras omnes, dici possent. Sed nos nunc consolamur neminem: tantum consolandi rationem designamus. Exprimere autem ille curabit cui serio munus hoc erit obeundum. Nobis uero sufficiat, quae attingenda sunt, succincte admonere.
Pergamus itaque reliqua recensendo.
Sane tertius locus quemadmodum ad efficiendum quod uolumus ualidissimus est, ita ad consistendum debilissimus. Nempe cum difficile sit rationes inire, quae constanter docere queant morte aut rerum interitu uel defectu boni nihil esse ademptum. Et fortasse diuitias non esse bonas persuadere poterimus cum illis rationibus, quas superius in antidoto diuitum adduximus, tum aliis de quibus postea disseremus; similiter et abdicationem magistratus et aliarum rerum priuationem nihil nocere; sed contra uitam sanitatemque, quarum altera morte, altera languore tollitur, quis sustinere poterit disputantem? Et ut sustineri possit, ceterum quis tantam audebit impietatem, ut praestantissimum dei opus praesumat condemnare? Quamobrem fateri necessarium est et uitam et incolumitatem bonam esse. Eatenus tamen has bonas concedimus, quatenus plus incommoditatis mortalibus afferant quam commoditatis, licet id nostra culpa proueniat.
Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates, dolores, et omnis generis miserias? Intuere in omnes aetates eius; nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies iocunditatem quae facile non plus molestiae habeat quam uoluptatis. Nam si ab ipso exordio uitae incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere aetates), nonne id plenum tristitia, fetore, et pudore est? Quae si diuina sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id umquam pati potuisset? Aut cui non stomachum fecissent sordes nostrae? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes insomnes, curae laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur? Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia; quippe cum id aetatis nihil aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare.
Deinde nos excipit adolescentia quae, sicut a puerilibus impedimentis absoluit, ita uitiis miserrime implicat ac irretitur. Tunc enim omnis libidinis nefaria turba scaturire occipit; tunc animi saeuissime nascuntur pestes, tunc ueneris obscena feruent incendia, tunc irae flammis succendimur et ad conserendas rixas stimulis eius instigamur. Modo gulae irritamentis ad crapulas et ebrietates trahimur, modo funestis inuidiae urimur facibus; nunc stultissima uanissimaque iactantia efferimur, nunc ignauia desidiaque marcescimus ac ueluti sues in luto spurcissimo uolutari gaudemus. Et ne diutius in his morer, sine cessatione compensato nobiscum duello uniuersa flagitia decertant, atque ubi unum nos reliquit, mox aliud saeuius aggreditur, quibus cum uolentes plerumque cedamus, necesse est uictoris subire legem: cuius in ius cum semel concesseris et sub iugum eius missus fueris, necesse est id toto uitae tempore feras. Quod si illud aliquando detractare tentaueris, cogeris inuitus; licet tu sicut canis uinctus catenam assidue rodas, rumpere quidem anulum unum aut duos forsan poteris, semper tamen supererit quod ex collo pendeat, per quod captus rursum ad molam alligaberis; atque hoc te munere adolescentia donat.
Transi nunc ad prouectiorem uiri aetatem, cum qua ultra has, quas commemorauimus, molestias te alias non leuiores oportet suscipere, curam rei familiaris, uxoris importunitates, ac fastidia continua, seruorum perfidias, filiorum scelera. Adde infortunia diuersa, languores uel tuos uel tuorum, odia intestina, persecutiones inimicas, peregrinationes, discrimina, uulnera, praedas, captiuitates, uincula, et omnis faciei aerumnas quas singulas uel pati uel timere necesse est. Quae uniuersa, si ad rem publicam accesseris, tanto augentur amplius, quanto in ea dignitas aut magistratus magis augescit. Si fortuna tibi sinus paululum feliciores laxauerit, metu et sollicitudine sedulo angeris; sin autem numquam eos auara patefecerit aut patefactos instabilis contraxerit, tunc uero dolore simul et desiderio intabescis, tum maerore conficeris. Hic te postremo excipit senectus, exoptatum mortalium malum. Haec tibi affert morbos, haec omnes adimit, si quae fuerunt, uoluptates: iam cibus non sapit, gratus somnus aufugit, distillant oculi simul et nasus, languescit caput, genua manusque tremunt.
Sed haec ut iocundius legas, satyri tibi egregium senectutis carmen referam, quo merito deridet eos qui ad eam peruenire precantur:
"Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos."
Hoc recto uultu solum, hoc et pallidus optas
sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis, deformem et tetrum ante omnia uultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentesque genas et tales aspice rugas
quales umbriferos ubi pandit Thabraca saltus.
in uetula scalpit iam mater simia bucca.
Plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum uoce trementia membra
et iam leue caput, madidique infantia nasi;
frangendus misero gingiua panis inermi.
Vsque adeo grauis uxori natisque sibique
ut captatori moueat fastidia Cosso.
Non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia; nam ueneris iam longa obliuio, uel si
coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? Quid quod merito suspecta libido est
quae uenerem affectat sine uiribus. Aspice partis
nunc damnum alterius. Nam quae cantante uoluptas,
sit licet eximius citharoedus, situe Seleucus
et quibus aurata mos est fulgere lucerna?
Quis refert magni sedeat qua parte theatri
qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus; clamore opus est ut sentiat auris
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amauerit Ippia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa uiros exsorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
percurram citius, quot uillas possideat nunc
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos
perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis
ipse ad conspectum cenae deducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis ad quem
ore uolat pleno mater ieiuna: sed omni
membrorum damno maior dementia; quae nec
nomina seruorum nec uultum agnoscit amici
cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos
Quomodo potuit aut uerius aut rectius extrema miseria nouissimaque humanae pars uitae effingi aut designari? Nec tamen mirari habemus eius tam infelicem exitum, cuius dolendum lacrimandumque cognouimus exordium. Lacrimis et ploratu initiatum principium digne aerumnosum luctuosumque sortitur finem, media uero omnis fastidii et calamitatis plena.
Si cetera desint, sed quantam illam uitae miseriam putas quam ex corporis cura patimur indesinenter, nunc aestus, nunc frigora declinando; modo fugitando imbres, modo uentos ac tempestates, sedulo autem sanitatem procurando. Quamobrem aliquando ab his, aliquando ab illis abstinemus alimentis et tamen gulae instigatione cruciamur; mane grauis somno et hesternis adhuc indigestis crapulis surgere cunctaris, dum hinc te sollicita auaritia ad negotium uocat, illinc desidia plumis et otio inuolutum fouent utque tibi indulgeas hortantur; sed quiescere te dominarum tuarum cupiditatum rixa non sinit ad sua quaeque studia te diuisum trahentibus. Tandem uincit auaritia a pudore non numquam adiuta, eruit te e uolutabro suem, licet tu saepius languidior illud repetas.
Exsurgenti primus labor uestiendi ornandique offertur. Petis deinde aliquod ingratum opus, aut forsan gratum, sed laboriosum ac difficile; ibi eo maceraris usque quo deficias, interim fame ac siti urgeris, nec eas amplius tolerare ualens pergis ad potum ac cibum, quae aut insipida fastidis, aut si sapient, uentrem saginis oneratum uix a mensa refers ad thalamum. Hinc rictus aut uomitus exsecrandi, hinc stomachi uentrisque grauis dolor. Age rursum post somnum meridianum redi ad opus, rursum fames, rursum capiendus cibus. Interea nox uenit; deponendus est iterum ornatus, detrahenda uestimenta, et iam iterum ad plumae otia redimus, quam aut exerciti curis tota nocte insomnem fatigamus, aut uicti epularum humore ueluti mortui sine sensu iacemus. Sed neque hic quies; mox enim adoriuntur nos insomnia, nouae horribilesque terrent imagines aut sollicitudines urunt: nunc aduersum nos stricto ense inimica stat facies, nunc ferimur aut ab aliquo loco edito deturbamur in praeceps; alius iugulatur ab hoste, alius spoliatur; interdum compedibus uincitur aut ad supplicium ducitur et alia inuisa phantasmata patitur, adeo ut plerumque exclamare et se e strato corripere sudans trepidansque cogatur. Et ecce iterum mane, ecce iterum superioris diei angustias, atque ita his miserrimis uicibus totam transigimus hanc, felicem quam appellamus, uitam, et quam differre protelareque tantopere optamus.
At non ita apostolus, sed gemitibus, fletibus, rugitibusque magnis clamabat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et recte sane, quandoquidem, ut ait Augustinus Ioannis tractans euangelium: Ista uita nec est nominanda uita quia non est uera uita. Hoc enim nostrum uiuere, ut ait Gregorius,
cotidie est a uita transire; quippe dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad iuuentam, iuuentus ad senectutem, senecta transit ad mortem, in cursu uitae praesentis ipsis suis augumentis ad detrimenta impellitur.
Quomodo non iure mors dicitur in qua cotidie desinentes morimur, tanto infelicius quanto diutius? Merito enim et uulgus illam crudeliorem diramque magis mortem appellat, quae cruciatu longiori trahitur, contra uero fortunatam et felicem quae breui et facili momento consumitur. Hinc Augustinus ad Macedonum scribens digne commendauit Ciceronis ea de re iudicium dicens:
Sanior est Ciceronis sententia ubi ait: haec uita mors est, quam lamentari posset si liberet.
Sed si tamen eam mortem appellare non placet, et uitam esse uis, certe uel illud negare non poteris eam fallacem et umbrantem esse innumerisque laqueis praepeditam, quae pro uno gaudio multos sibi dat maerores, pro una uana laetitia innumeras uerasque tristitias, pro fastidiosissima sanitate complures saeuos morbos. Nunc te fortunatum in sublime tollit, tanto quidem altius quanto mox cupit praecipitare grauius; ita pauco interuallo felix fis et infelix; nunc te ridere facit, nunc flere; modo falsa spe erigit, modo certa desperatione prosternit, teque ut ludicrum uersat, nec una hora patitur eodem habitu perseuerare. Ad haec circa te uelut lacessentium canum turbam saeuissimam immittit: hinc famem, inde sitim, illinc algorem, ex alia parte aestum, deinde metum, imbres, tempestates, muscas, culices, pediculos, pulices, pruritum, scabiem, impetiginem, et duas infestissimas dolorum et cupiditatum turmas, quarum nec nomina nec numerum ullus umquam scire potuit.
Haec tibi mors omnia adimit, his te liberat malis, et audes demens dicere te magnis bonis ab ea spoliatum? Pro gratiis conuicia in eam uesanus ingeris. Resipisce aliquando et cognosce tuam liberatricem, quae non solum bona tibi non detrahit ulla, sed insuper multis magnisque subducit malis!
His igitur et talibus rationibus mortem nihil boni haud parum omnino auferre persuadebimus. Ceterum his damna languoris leuari non possunt; adimit enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."
Quibus rebus languores corporis boni potius comprobantur quam mali ualitudinemque magis homini esse noxiam. Quae etiam si nihil noceret, tamen illud, quod bonitatis habet, naturae est bonum, non hominis, quandoquidem sanitas non facit bonum quenquam. Quamobrem si tibi eam morbus tollit, de tuo bono tollit nihil; tua uero tibi cuncta permanent integra et intacta, nec auferri a quoquam possunt aut labefactari nisi abs te ipso. Nemo autem iuste queritur rerum iacturam alienarum, nec ea bona sua recte appellat, quibus detractis ipsius bonitatis deperit nihil.
Hinc prudentissime Boethius fortunam aduersum se induxit ita disserentem:
Quid homo tu ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque possessione mecum contende, et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
Haec et talia pleraque sapiens consolator tam in amissione rerum quam liberorum aut amicorum melius atque aptius ex persona Dei apud pias mentes poterit disserere. Vt Hieronymus ad Tyrasium:
Quod dederat, abstulit qui creauit. Quis est alius qui plangat quod ad tempus acceperat: commodaueras ut haberes quantocumque tempore uoluisset et, cum uellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum cui recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuantem. Sic Iob legimus quam sequamur deuotissimam uocem dicentis: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Parum non erat haec consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium retineri quod domino suo fuerat necessarium.
Innumera eiusmodi et dicta et facta apud sapientes reperies.
Pluraque in hanc partem, ut in ceteras omnes, dici possent. Sed nos nunc consolamur neminem: tantum consolandi rationem designamus. Exprimere autem ille curabit cui serio munus hoc erit obeundum. Nobis uero sufficiat, quae attingenda sunt, succincte admonere.
Pergamus itaque reliqua recensendo.
Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates, dolores, et omnis generis miserias? Intuere in omnes aetates eius; nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies iocunditatem quae facile non plus molestiae habeat quam uoluptatis. Nam si ab ipso exordio uitae incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere aetates), nonne id plenum tristitia, fetore, et pudore est? Quae si diuina sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id umquam pati potuisset? Aut cui non stomachum fecissent sordes nostrae? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes insomnes, curae laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur? Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia; quippe cum id aetatis nihil aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare.
Deinde nos excipit adolescentia quae, sicut a puerilibus impedimentis absoluit, ita uitiis miserrime implicat ac irretitur. Tunc enim omnis libidinis nefaria turba scaturire occipit; tunc animi saeuissime nascuntur pestes, tunc ueneris obscena feruent incendia, tunc irae flammis succendimur et ad conserendas rixas stimulis eius instigamur. Modo gulae irritamentis ad crapulas et ebrietates trahimur, modo funestis inuidiae urimur facibus; nunc stultissima uanissimaque iactantia efferimur, nunc ignauia desidiaque marcescimus ac ueluti sues in luto spurcissimo uolutari gaudemus. Et ne diutius in his morer, sine cessatione compensato nobiscum duello uniuersa flagitia decertant, atque ubi unum nos reliquit, mox aliud saeuius aggreditur, quibus cum uolentes plerumque cedamus, necesse est uictoris subire legem: cuius in ius cum semel concesseris et sub iugum eius missus fueris, necesse est id toto uitae tempore feras. Quod si illud aliquando detractare tentaueris, cogeris inuitus; licet tu sicut canis uinctus catenam assidue rodas, rumpere quidem anulum unum aut duos forsan poteris, semper tamen supererit quod ex collo pendeat, per quod captus rursum ad molam alligaberis; atque hoc te munere adolescentia donat.
Transi nunc ad prouectiorem uiri aetatem, cum qua ultra has, quas commemorauimus, molestias te alias non leuiores oportet suscipere, curam rei familiaris, uxoris importunitates, ac fastidia continua, seruorum perfidias, filiorum scelera. Adde infortunia diuersa, languores uel tuos uel tuorum, odia intestina, persecutiones inimicas, peregrinationes, discrimina, uulnera, praedas, captiuitates, uincula, et omnis faciei aerumnas quas singulas uel pati uel timere necesse est. Quae uniuersa, si ad rem publicam accesseris, tanto augentur amplius, quanto in ea dignitas aut magistratus magis augescit. Si fortuna tibi sinus paululum feliciores laxauerit, metu et sollicitudine sedulo angeris; sin autem numquam eos auara patefecerit aut patefactos instabilis contraxerit, tunc uero dolore simul et desiderio intabescis, tum maerore conficeris. Hic te postremo excipit senectus, exoptatum mortalium malum. Haec tibi affert morbos, haec omnes adimit, si quae fuerunt, uoluptates: iam cibus non sapit, gratus somnus aufugit, distillant oculi simul et nasus, languescit caput, genua manusque tremunt.
Sed haec ut iocundius legas, satyri tibi egregium senectutis carmen referam, quo merito deridet eos qui ad eam peruenire precantur:
"Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos."
Hoc recto uultu solum, hoc et pallidus optas
sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis, deformem et tetrum ante omnia uultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentesque genas et tales aspice rugas
quales umbriferos ubi pandit Thabraca saltus.
in uetula scalpit iam mater simia bucca.
Plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum uoce trementia membra
et iam leue caput, madidique infantia nasi;
frangendus misero gingiua panis inermi.
Vsque adeo grauis uxori natisque sibique
ut captatori moueat fastidia Cosso.
Non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia; nam ueneris iam longa obliuio, uel si
coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? Quid quod merito suspecta libido est
quae uenerem affectat sine uiribus. Aspice partis
nunc damnum alterius. Nam quae cantante uoluptas,
sit licet eximius citharoedus, situe Seleucus
et quibus aurata mos est fulgere lucerna?
Quis refert magni sedeat qua parte theatri
qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus; clamore opus est ut sentiat auris
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam quot amauerit Ippia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa uiros exsorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
percurram citius, quot uillas possideat nunc
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos
perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis
ipse ad conspectum cenae deducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis ad quem
ore uolat pleno mater ieiuna: sed omni
membrorum damno maior dementia; quae nec
nomina seruorum nec uultum agnoscit amici
cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos
Quomodo potuit aut uerius aut rectius extrema miseria nouissimaque humanae pars uitae effingi aut designari? Nec tamen mirari habemus eius tam infelicem exitum, cuius dolendum lacrimandumque cognouimus exordium. Lacrimis et ploratu initiatum principium digne aerumnosum luctuosumque sortitur finem, media uero omnis fastidii et calamitatis plena.
Si cetera desint, sed quantam illam uitae miseriam putas quam ex corporis cura patimur indesinenter, nunc aestus, nunc frigora declinando; modo fugitando imbres, modo uentos ac tempestates, sedulo autem sanitatem procurando. Quamobrem aliquando ab his, aliquando ab illis abstinemus alimentis et tamen gulae instigatione cruciamur; mane grauis somno et hesternis adhuc indigestis crapulis surgere cunctaris, dum hinc te sollicita auaritia ad negotium uocat, illinc desidia plumis et otio inuolutum fouent utque tibi indulgeas hortantur; sed quiescere te dominarum tuarum cupiditatum rixa non sinit ad sua quaeque studia te diuisum trahentibus. Tandem uincit auaritia a pudore non numquam adiuta, eruit te e uolutabro suem, licet tu saepius languidior illud repetas.
Exsurgenti primus labor uestiendi ornandique offertur. Petis deinde aliquod ingratum opus, aut forsan gratum, sed laboriosum ac difficile; ibi eo maceraris usque quo deficias, interim fame ac siti urgeris, nec eas amplius tolerare ualens pergis ad potum ac cibum, quae aut insipida fastidis, aut si sapient, uentrem saginis oneratum uix a mensa refers ad thalamum. Hinc rictus aut uomitus exsecrandi, hinc stomachi uentrisque grauis dolor. Age rursum post somnum meridianum redi ad opus, rursum fames, rursum capiendus cibus. Interea nox uenit; deponendus est iterum ornatus, detrahenda uestimenta, et iam iterum ad plumae otia redimus, quam aut exerciti curis tota nocte insomnem fatigamus, aut uicti epularum humore ueluti mortui sine sensu iacemus. Sed neque hic quies; mox enim adoriuntur nos insomnia, nouae horribilesque terrent imagines aut sollicitudines urunt: nunc aduersum nos stricto ense inimica stat facies, nunc ferimur aut ab aliquo loco edito deturbamur in praeceps; alius iugulatur ab hoste, alius spoliatur; interdum compedibus uincitur aut ad supplicium ducitur et alia inuisa phantasmata patitur, adeo ut plerumque exclamare et se e strato corripere sudans trepidansque cogatur. Et ecce iterum mane, ecce iterum superioris diei angustias, atque ita his miserrimis uicibus totam transigimus hanc, felicem quam appellamus, uitam, et quam differre protelareque tantopere optamus.
At non ita apostolus, sed gemitibus, fletibus, rugitibusque magnis clamabat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et recte sane, quandoquidem, ut ait Augustinus Ioannis tractans euangelium: Ista uita nec est nominanda uita quia non est uera uita. Hoc enim nostrum uiuere, ut ait Gregorius,
cotidie est a uita transire; quippe dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad iuuentam, iuuentus ad senectutem, senecta transit ad mortem, in cursu uitae praesentis ipsis suis augumentis ad detrimenta impellitur.
Quomodo non iure mors dicitur in qua cotidie desinentes morimur, tanto infelicius quanto diutius? Merito enim et uulgus illam crudeliorem diramque magis mortem appellat, quae cruciatu longiori trahitur, contra uero fortunatam et felicem quae breui et facili momento consumitur. Hinc Augustinus ad Macedonum scribens digne commendauit Ciceronis ea de re iudicium dicens:
Sanior est Ciceronis sententia ubi ait: haec uita mors est, quam lamentari posset si liberet.
Sed si tamen eam mortem appellare non placet, et uitam esse uis, certe uel illud negare non poteris eam fallacem et umbrantem esse innumerisque laqueis praepeditam, quae pro uno gaudio multos sibi dat maerores, pro una uana laetitia innumeras uerasque tristitias, pro fastidiosissima sanitate complures saeuos morbos. Nunc te fortunatum in sublime tollit, tanto quidem altius quanto mox cupit praecipitare grauius; ita pauco interuallo felix fis et infelix; nunc te ridere facit, nunc flere; modo falsa spe erigit, modo certa desperatione prosternit, teque ut ludicrum uersat, nec una hora patitur eodem habitu perseuerare. Ad haec circa te uelut lacessentium canum turbam saeuissimam immittit: hinc famem, inde sitim, illinc algorem, ex alia parte aestum, deinde metum, imbres, tempestates, muscas, culices, pediculos, pulices, pruritum, scabiem, impetiginem, et duas infestissimas dolorum et cupiditatum turmas, quarum nec nomina nec numerum ullus umquam scire potuit.
Haec tibi mors omnia adimit, his te liberat malis, et audes demens dicere te magnis bonis ab ea spoliatum? Pro gratiis conuicia in eam uesanus ingeris. Resipisce aliquando et cognosce tuam liberatricem, quae non solum bona tibi non detrahit ulla, sed insuper multis magnisque subducit malis!
His igitur et talibus rationibus mortem nihil boni haud parum omnino auferre persuadebimus. Ceterum his damna languoris leuari non possunt; adimit enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur."
Quibus rebus languores corporis boni potius comprobantur quam mali ualitudinemque magis homini esse noxiam. Quae etiam si nihil noceret, tamen illud, quod bonitatis habet, naturae est bonum, non hominis, quandoquidem sanitas non facit bonum quenquam. Quamobrem si tibi eam morbus tollit, de tuo bono tollit nihil; tua uero tibi cuncta permanent integra et intacta, nec auferri a quoquam possunt aut labefactari nisi abs te ipso. Nemo autem iuste queritur rerum iacturam alienarum, nec ea bona sua recte appellat, quibus detractis ipsius bonitatis deperit nihil.
Hinc prudentissime Boethius fortunam aduersum se induxit ita disserentem:
Quid homo tu ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque possessione mecum contende, et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
Haec et talia pleraque sapiens consolator tam in amissione rerum quam liberorum aut amicorum melius atque aptius ex persona Dei apud pias mentes poterit disserere. Vt Hieronymus ad Tyrasium:
Quod dederat, abstulit qui creauit. Quis est alius qui plangat quod ad tempus acceperat: commodaueras ut haberes quantocumque tempore uoluisset et, cum uellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum cui recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuantem. Sic Iob legimus quam sequamur deuotissimam uocem dicentis: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Parum non erat haec consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium retineri quod domino suo fuerat necessarium.
Innumera eiusmodi et dicta et facta apud sapientes reperies.
Pluraque in hanc partem, ut in ceteras omnes, dici possent. Sed nos nunc consolamur neminem: tantum consolandi rationem designamus. Exprimere autem ille curabit cui serio munus hoc erit obeundum. Nobis uero sufficiat, quae attingenda sunt, succincte admonere.
Pergamus itaque reliqua recensendo.
Quarto igitur loco docebimus illud, quod quis patitur, malum non esse, si ostendemus id mali afferre nihil. Non enim recte uidetur malum nuncupari quod malitiae attulit nihil; si namque malum per malitiam est malum, ubi malitiae nihil est, nec mali quicquam profecto erit; aut quis sanae mentis illud dulce dixerit, quod omnis dulcedinis expers est? Sic certe nec ille prudens esset qui malum illud diceret in quo malitiae uel parum nequiret monstrare. Atqui perspicuum in morte est nihil malitiae residere, ut Cicero in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat; laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt:
Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, numquam tamen confitebor te esse malum.
De qua ratione multa a Cicerone in secunda Tusculanarum quaestionum egregie ac praeclare dicta reperies.
Quarto igitur loco docebimus illud, quod quis patitur, malum non esse, si ostendemus id mali afferre nihil. Non enim recte uidetur malum nuncupari quod malitiae attulit nihil; si namque malum per malitiam est malum, ubi malitiae nihil est, nec mali quicquam profecto erit; aut quis sanae mentis illud dulce dixerit, quod omnis dulcedinis expers est? Sic certe nec ille prudens esset qui malum illud diceret in quo malitiae uel parum nequiret monstrare. Atqui perspicuum in morte est nihil malitiae residere, ut Cicero in prima Tusculanarum quaestionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitiae ulla inhabitat; laboris fortasse, praecipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, saepius dixisse ferunt:
Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, numquam tamen confitebor te esse malum.
De qua ratione multa a Cicerone in secunda Tusculanarum quaestionum egregie ac praeclare dicta reperies.
Nos nunc ad quintum locum ueniamus qui germanus omnino est huic quem modo attigimus. Est enim quintus locus quo probatur casus aliquis malus non esse si declarabitur eorum, quaecumque secum adducit, bona esse uniuersa; siquidem diuina pariter et naturae lege sententia stabilitum est non posse a mala arbore bonos fieri fructus, nec ullum malum parere bonum; nascitur enim semper in legitima procreatione simile ex simili. Si igitur tam ex morte quam ex aliis casibus, quos imprudentes homines infortunia appellant, multa et ingentia bona prouenire explicabimus, facile ab his mali notam diluemus. Quod quidem in singulis horum non magno negotio assequi poteris si magis oculum ad bona animi, quae uera bona sunt, intenderis. Inuenies enim ab illis omnibus fructum afferri uberrimum mirificumque prouentum.
Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quae martyribus mors ipsa conciliauit? Similiter, quis dicere umquam potuit ad quae bona mors transmittat omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.) De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot teste Scriptura Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis umquam ascendit. Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Aetnae specum praeceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infelix quod capere tam ardenter properabat: non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et praeclarum aliquod munus. Vnde et illa dignissima, quam apud iudices habuit, legitur oratio:
"Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quae dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Haec peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, uellem ut ea, quae dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis, timueritis: nec umquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec umquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et haec quidem hoc modo mihi nihil aliud melius existimo."
Haec igitur ac talia si pagano homini et falsae religionis erroribus inuoluto sperare post mortem licebat, quanto magis Christiano et uerae religionis cultori, pro cuius salute pater et omnium Dominus filium unigenitum morti tradere non dubitauit; cui certa repromissio facta est ut, quicumque crediderit in eum, uiuet in aeternum. Ad quam uitam unicum atque solum iter mors ipsa est; quis non ergo istud iter, quod ad tanta tamque incredibilia bona ducit, non libens amplectetur, quo emenso nulla reliqua cura, nulla sollicitudo, nulla omnino perturbatio metuenda est? Difficillimos labores, maxima pericula uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit, illas omnes difficultates praecipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera immortaliaque supercaelestium bona certum est iter? Felices homines si sua bona cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad reliqua ueniamus.
Hoc ergo modo, quo mortem utilem bonamque esse declarauimus, poterimus persuadere morbos, uulnera, plagas, tormenta, uincula, carceres, contumelias, opprobria, aliaque eiusmodi mala non esse, quippe quibus uiri praestantes, si ea aequo animo tolerant, digniores admirabilioresque redduntur. Quid enim M. Reguli praeclaram et omni ueneratione dignam fecit memoriam quam carcerum teterrimorum, acutissimorum clauorum, intolerabilium uinculorum, incredibilis patientia? Quid Mucium inter illustrissimos uiros retulit quam constantissima illa bracchii exustio? Quanta admiratione recolitur Anaxarchi memoria, cui cum inter acerbissima tormenta tyrannus ille Cypriorum minaretur linguam abscidere, qua in se maledicta coniciebat, ipse dentibus abreptam et commanducatam linguam in os tyranni proiecit! Zenonis uero et Cleanthis clarius nomen Phalaris eculei quam omnium rerum scientia fecerunt. Sed istos, si libet, omittamus, quandoquidem illustriores ut in ceteris, ita in hoc uirtutis genere plurimos ex nostris habeamus! Nae Iob quidem, illius omnis patientiae exempli, quid aliud praedicatur quam omnium bonorum iactura, orbitas filiorum, fetidissima ulcera, uermes et totius corporis miseranda laceratio? Quo spectabiles et conspicui tres illi gloriosissimi pueri prius apud Nabuchodonosor exercitumque eius, deinde apud uniuersum orbem exstitere, nisi ardentissimi illius ignis camino, quem tanta constantia intrepidi subierunt? Quo celebrantur tanta cum omnium dignitate strenuissimi illi Machabaei; nonne furiosis Antiochi cruciatibus? Vel persecutio impiissime Hiezabel Heliae quantae laudi ac splendori fuit? Aut Ioanni Baptistae nonne insanus Herodis gladius supremum honoris ac gloriae cumulum adiecit? Et apostoli quo alio quam sanguine fuso ecclesiae matris nostrae et totius Christianae religionis fundamenta solidissima iecerunt? Quid Stephano, Laurentio, Gregorio, Fabiano, Sebastiano, ceterisque martyribus tam insignes contulit palmas et tam gloriosos parauit triumphos nisi saxa, crates, ignes, sagittae, eculei, secures, atque alia tormenta et numero et genere perhorrenda? Tanta his omnibus tribulatio et poena contulit, quanta nullae uoluptates et deliciae nec Sardanapalo, nec Epicuro, nec Croeso, nec reliquis orientalibus regibus conferre umquam potuerunt. Immo his, quos modo commemorauimus, et aliis omnibus qui mollius uiuentes indulgere sibi studuerunt, otium segne illud praestitit ut nec inter uiros quidem nominentur. Latet enim (ut recte ille poeta ait) "Inque bonis cessat non cognita rebus, / apparet Virtus arguiturque malis." Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro appellata est, uirtutum autem praecipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere.
Hac ipsa ratione et paupertatis omniumque aliarum miseriarum ac infortuniorum tolerantiam bonam esse poteris persuadere, quae nunc studio breuitatis omittere cogimur, maxime cum ista ingeniis uel leuiter eruditis inuentu difficilia esse non possunt, multosque futuros non dubitamus qui et talia qualia nos et longe aptiora post hanc nostram tenuem admonitionem ualebunt excogitare. Proinde huic quinto loco hic finem imponamus.
Nos nunc ad quintum locum ueniamus qui germanus omnino est huic quem modo attigimus. Est enim quintus locus quo probatur casus aliquis malus non esse si declarabitur eorum, quaecumque secum adducit, bona esse uniuersa; siquidem diuina pariter et naturae lege sententia stabilitum est non posse a mala arbore bonos fieri fructus, nec ullum malum parere bonum; nascitur enim semper in legitima procreatione simile ex simili. Si igitur tam ex morte quam ex aliis casibus, quos imprudentes homines infortunia appellant, multa et ingentia bona prouenire explicabimus, facile ab his mali notam diluemus. Quod quidem in singulis horum non magno negotio assequi poteris si magis oculum ad bona animi, quae uera bona sunt, intenderis. Inuenies enim ab illis omnibus fructum afferri uberrimum mirificumque prouentum.
Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quae martyribus mors ipsa conciliauit? Similiter, quis dicere umquam potuit ad quae bona mors transmittat omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.) De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot teste Scriptura Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis umquam ascendit. Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Aetnae specum praeceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infelix quod capere tam ardenter properabat: non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et praeclarum aliquod munus. Vnde et illa dignissima, quam apud iudices habuit, legitur oratio:
"Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quae dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Haec peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, uellem ut ea, quae dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis, timueritis: nec umquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec umquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et haec quidem hoc modo mihi nihil aliud melius existimo."
Haec igitur ac talia si pagano homini et falsae religionis erroribus inuoluto sperare post mortem licebat, quanto magis Christiano et uerae religionis cultori, pro cuius salute pater et omnium Dominus filium unigenitum morti tradere non dubitauit; cui certa repromissio facta est ut, quicumque crediderit in eum, uiuet in aeternum. Ad quam uitam unicum atque solum iter mors ipsa est; quis non ergo istud iter, quod ad tanta tamque incredibilia bona ducit, non libens amplectetur, quo emenso nulla reliqua cura, nulla sollicitudo, nulla omnino perturbatio metuenda est? Difficillimos labores, maxima pericula uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit, illas omnes difficultates praecipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera immortaliaque supercaelestium bona certum est iter? Felices homines si sua bona cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad reliqua ueniamus.
Hoc ergo modo, quo mortem utilem bonamque esse declarauimus, poterimus persuadere morbos, uulnera, plagas, tormenta, uincula, carceres, contumelias, opprobria, aliaque eiusmodi mala non esse, quippe quibus uiri praestantes, si ea aequo animo tolerant, digniores admirabilioresque redduntur. Quid enim M. Reguli praeclaram et omni ueneratione dignam fecit memoriam quam carcerum teterrimorum, acutissimorum clauorum, intolerabilium uinculorum, incredibilis patientia? Quid Mucium inter illustrissimos uiros retulit quam constantissima illa bracchii exustio? Quanta admiratione recolitur Anaxarchi memoria, cui cum inter acerbissima tormenta tyrannus ille Cypriorum minaretur linguam abscidere, qua in se maledicta coniciebat, ipse dentibus abreptam et commanducatam linguam in os tyranni proiecit! Zenonis uero et Cleanthis clarius nomen Phalaris eculei quam omnium rerum scientia fecerunt. Sed istos, si libet, omittamus, quandoquidem illustriores ut in ceteris, ita in hoc uirtutis genere plurimos ex nostris habeamus! Nae Iob quidem, illius omnis patientiae exempli, quid aliud praedicatur quam omnium bonorum iactura, orbitas filiorum, fetidissima ulcera, uermes et totius corporis miseranda laceratio? Quo spectabiles et conspicui tres illi gloriosissimi pueri prius apud Nabuchodonosor exercitumque eius, deinde apud uniuersum orbem exstitere, nisi ardentissimi illius ignis camino, quem tanta constantia intrepidi subierunt? Quo celebrantur tanta cum omnium dignitate strenuissimi illi Machabaei; nonne furiosis Antiochi cruciatibus? Vel persecutio impiissime Hiezabel Heliae quantae laudi ac splendori fuit? Aut Ioanni Baptistae nonne insanus Herodis gladius supremum honoris ac gloriae cumulum adiecit? Et apostoli quo alio quam sanguine fuso ecclesiae matris nostrae et totius Christianae religionis fundamenta solidissima iecerunt? Quid Stephano, Laurentio, Gregorio, Fabiano, Sebastiano, ceterisque martyribus tam insignes contulit palmas et tam gloriosos parauit triumphos nisi saxa, crates, ignes, sagittae, eculei, secures, atque alia tormenta et numero et genere perhorrenda? Tanta his omnibus tribulatio et poena contulit, quanta nullae uoluptates et deliciae nec Sardanapalo, nec Epicuro, nec Croeso, nec reliquis orientalibus regibus conferre umquam potuerunt. Immo his, quos modo commemorauimus, et aliis omnibus qui mollius uiuentes indulgere sibi studuerunt, otium segne illud praestitit ut nec inter uiros quidem nominentur. Latet enim (ut recte ille poeta ait) "Inque bonis cessat non cognita rebus, / apparet Virtus arguiturque malis." Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro appellata est, uirtutum autem praecipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere.
Hac ipsa ratione et paupertatis omniumque aliarum miseriarum ac infortuniorum tolerantiam bonam esse poteris persuadere, quae nunc studio breuitatis omittere cogimur, maxime cum ista ingeniis uel leuiter eruditis inuentu difficilia esse non possunt, multosque futuros non dubitamus qui et talia qualia nos et longe aptiora post hanc nostram tenuem admonitionem ualebunt excogitare. Proinde huic quinto loco hic finem imponamus.
Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quae martyribus mors ipsa conciliauit? Similiter, quis dicere umquam potuit ad quae bona mors transmittat omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.) De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot teste Scriptura Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis umquam ascendit. Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Aetnae specum praeceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infelix quod capere tam ardenter properabat: non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et praeclarum aliquod munus. Vnde et illa dignissima, quam apud iudices habuit, legitur oratio:
"Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quae dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Haec peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, uellem ut ea, quae dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis, timueritis: nec umquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec umquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et haec quidem hoc modo mihi nihil aliud melius existimo."
Haec igitur ac talia si pagano homini et falsae religionis erroribus inuoluto sperare post mortem licebat, quanto magis Christiano et uerae religionis cultori, pro cuius salute pater et omnium Dominus filium unigenitum morti tradere non dubitauit; cui certa repromissio facta est ut, quicumque crediderit in eum, uiuet in aeternum. Ad quam uitam unicum atque solum iter mors ipsa est; quis non ergo istud iter, quod ad tanta tamque incredibilia bona ducit, non libens amplectetur, quo emenso nulla reliqua cura, nulla sollicitudo, nulla omnino perturbatio metuenda est? Difficillimos labores, maxima pericula uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit, illas omnes difficultates praecipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera immortaliaque supercaelestium bona certum est iter? Felices homines si sua bona cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad reliqua ueniamus.
Hoc ergo modo, quo mortem utilem bonamque esse declarauimus, poterimus persuadere morbos, uulnera, plagas, tormenta, uincula, carceres, contumelias, opprobria, aliaque eiusmodi mala non esse, quippe quibus uiri praestantes, si ea aequo animo tolerant, digniores admirabilioresque redduntur. Quid enim M. Reguli praeclaram et omni ueneratione dignam fecit memoriam quam carcerum teterrimorum, acutissimorum clauorum, intolerabilium uinculorum, incredibilis patientia? Quid Mucium inter illustrissimos uiros retulit quam constantissima illa bracchii exustio? Quanta admiratione recolitur Anaxarchi memoria, cui cum inter acerbissima tormenta tyrannus ille Cypriorum minaretur linguam abscidere, qua in se maledicta coniciebat, ipse dentibus abreptam et commanducatam linguam in os tyranni proiecit! Zenonis uero et Cleanthis clarius nomen Phalaris eculei quam omnium rerum scientia fecerunt. Sed istos, si libet, omittamus, quandoquidem illustriores ut in ceteris, ita in hoc uirtutis genere plurimos ex nostris habeamus! Nae Iob quidem, illius omnis patientiae exempli, quid aliud praedicatur quam omnium bonorum iactura, orbitas filiorum, fetidissima ulcera, uermes et totius corporis miseranda laceratio? Quo spectabiles et conspicui tres illi gloriosissimi pueri prius apud Nabuchodonosor exercitumque eius, deinde apud uniuersum orbem exstitere, nisi ardentissimi illius ignis camino, quem tanta constantia intrepidi subierunt? Quo celebrantur tanta cum omnium dignitate strenuissimi illi Machabaei; nonne furiosis Antiochi cruciatibus? Vel persecutio impiissime Hiezabel Heliae quantae laudi ac splendori fuit? Aut Ioanni Baptistae nonne insanus Herodis gladius supremum honoris ac gloriae cumulum adiecit? Et apostoli quo alio quam sanguine fuso ecclesiae matris nostrae et totius Christianae religionis fundamenta solidissima iecerunt? Quid Stephano, Laurentio, Gregorio, Fabiano, Sebastiano, ceterisque martyribus tam insignes contulit palmas et tam gloriosos parauit triumphos nisi saxa, crates, ignes, sagittae, eculei, secures, atque alia tormenta et numero et genere perhorrenda? Tanta his omnibus tribulatio et poena contulit, quanta nullae uoluptates et deliciae nec Sardanapalo, nec Epicuro, nec Croeso, nec reliquis orientalibus regibus conferre umquam potuerunt. Immo his, quos modo commemorauimus, et aliis omnibus qui mollius uiuentes indulgere sibi studuerunt, otium segne illud praestitit ut nec inter uiros quidem nominentur. Latet enim (ut recte ille poeta ait) "Inque bonis cessat non cognita rebus, / apparet Virtus arguiturque malis." Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro appellata est, uirtutum autem praecipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere.
Hac ipsa ratione et paupertatis omniumque aliarum miseriarum ac infortuniorum tolerantiam bonam esse poteris persuadere, quae nunc studio breuitatis omittere cogimur, maxime cum ista ingeniis uel leuiter eruditis inuentu difficilia esse non possunt, multosque futuros non dubitamus qui et talia qualia nos et longe aptiora post hanc nostram tenuem admonitionem ualebunt excogitare. Proinde huic quinto loco hic finem imponamus.
Sexto loco diximus posse probari malum non esse illud quod multi sapientes uiri concupiscunt aut concupierunt. Neque enim uerisimile uidetur sapientes uiros aliud quam bonum expetere, quandoquidem sapientes non essent si, quod cognoscerent malum, tamen appeterent: appetitio namque testimonio philosophorum nisi boni esse nequit et praesertim sapientum, qui falli non consueuerunt. Videmus autem uiros et quidem sapientissimos sanctissimosque mortem optasse, ut hunc ipsum, cuius iam meminimus, Socratem, qui Apollinis iudicio sapiens est appellatus. Hanc Zeno libens amplexus est, hanc Theramenes in poculo a triginta Athenarum tyrannis oblatam laetus hausit epotoque ueneno pateram excussit atque illam subridens publico tradidit seruo dicens: "Defer hanc ad Critiam, cui eam propinaui." Erat autem hic Critias ex omnibus tyrannis crudelissimus, qui diuino iudicio breui eum consecutus est. Et Lacedaemonius ille qui auiditate ad mortem properabat, cui dictum ab inimico est cum duceretur ad supplicium: "Legesne Lycurgi contemnis?" quod hilaris pergeret, respondit: "Ego uero illis ingentes ago gratias quae me ea poena multauerunt quam sine mutuatione et sine usura possem dissoluere."
Sed quid in recensendis nominibus huiusmodi uirorum tempus tero, cum nullus fere umquam sapientum fuerit, qui mortem uel magnopere non optauerit dilatam uel oblatam lubens non exceperit. Quod quidem et sanctis omnibus usu uenisse cognouimus; nam legimus Heliam his uerbis Dominum obsecrasse:
"Sufficit mihi Domine. Tolle quaeso hanc animam a me; numquid ego melior sum patribus meis."
Psalmistae quoque sacri haec uox est:
"Heu me, quia incolatus meus prolongatus est habitare cum habitantibus Cedar."
Quid putas hic cupiebat, qui longiorem querebatur uitam, aliud quam mortem?
Paulo quoque eadem mens fuit cum ait: "Cupio dissolui et esse cum Christo."
Et ille gloriosissimus pontifex Martinus quid aliud optabat, cum dicebat:
"Tolle, obsecro, Domine, iam me, uerumtamen si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem."
Denique nullus sanctorum umquam fuit qui mortem et precatus et cupide non sit et amplexus. Quod nimirum apertissimum maximumque potest esse argumentum mortem bonam esse et minime malam. Hac eadem ratione et paupertatem, tormenta, plagas, ceterasque miserias bonas poteris insinuare, quippe quas multi sapientissimi maximique uiri uel sponte assumpserunt uel illatas laeti susceperunt.
Sexto loco diximus posse probari malum non esse illud quod multi sapientes uiri concupiscunt aut concupierunt. Neque enim uerisimile uidetur sapientes uiros aliud quam bonum expetere, quandoquidem sapientes non essent si, quod cognoscerent malum, tamen appeterent: appetitio namque testimonio philosophorum nisi boni esse nequit et praesertim sapientum, qui falli non consueuerunt. Videmus autem uiros et quidem sapientissimos sanctissimosque mortem optasse, ut hunc ipsum, cuius iam meminimus, Socratem, qui Apollinis iudicio sapiens est appellatus. Hanc Zeno libens amplexus est, hanc Theramenes in poculo a triginta Athenarum tyrannis oblatam laetus hausit epotoque ueneno pateram excussit atque illam subridens publico tradidit seruo dicens: "Defer hanc ad Critiam, cui eam propinaui." Erat autem hic Critias ex omnibus tyrannis crudelissimus, qui diuino iudicio breui eum consecutus est. Et Lacedaemonius ille qui auiditate ad mortem properabat, cui dictum ab inimico est cum duceretur ad supplicium: "Legesne Lycurgi contemnis?" quod hilaris pergeret, respondit: "Ego uero illis ingentes ago gratias quae me ea poena multauerunt quam sine mutuatione et sine usura possem dissoluere."
Sed quid in recensendis nominibus huiusmodi uirorum tempus tero, cum nullus fere umquam sapientum fuerit, qui mortem uel magnopere non optauerit dilatam uel oblatam lubens non exceperit. Quod quidem et sanctis omnibus usu uenisse cognouimus; nam legimus Heliam his uerbis Dominum obsecrasse:
"Sufficit mihi Domine. Tolle quaeso hanc animam a me; numquid ego melior sum patribus meis."
Psalmistae quoque sacri haec uox est:
"Heu me, quia incolatus meus prolongatus est habitare cum habitantibus Cedar."
Quid putas hic cupiebat, qui longiorem querebatur uitam, aliud quam mortem?
Paulo quoque eadem mens fuit cum ait: "Cupio dissolui et esse cum Christo."
Et ille gloriosissimus pontifex Martinus quid aliud optabat, cum dicebat:
"Tolle, obsecro, Domine, iam me, uerumtamen si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem."
Denique nullus sanctorum umquam fuit qui mortem et precatus et cupide non sit et amplexus. Quod nimirum apertissimum maximumque potest esse argumentum mortem bonam esse et minime malam. Hac eadem ratione et paupertatem, tormenta, plagas, ceterasque miserias bonas poteris insinuare, quippe quas multi sapientissimi maximique uiri uel sponte assumpserunt uel illatas laeti susceperunt.
Restat igitur nunc septimus et ultimus locus quo aduersitates casusque omnes doceri poterunt esse boni, qui locus a contrario accipitur, hoc est ut, quem casum bonum esse persuadere uolumus, eius contrarium malum esse ostendamus. Atque hic locus uniuersaliter in omnibus rerum detrimentis oportunissime adhiberi potest. Vt si mortem uoluerimus persuadere malam non esse, explicemus uitae aerumnas, afflictiones, sollicitudines, labores, et alias miserias uniuersas, sicuti Augustinus egregie fecit secundo et uigesimo libro eorum, quos de ciuitate Dei conscripsit, ubi ita ait:
In hac uita quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quam diu in ea sumus, quantum libet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint iudicia Dei circa genus humanum, quis poterit explicare? Nam quod ad primam originem pertinet omnem mortalium propaginem fuisse damnatam haec ipsa uita, si uita dicenda est tot et tantis malis plena, testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore et dolore timere non possit. Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus et deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et damnatio et captiuitas et uincula et carceres et exilia et cruciatus et amputatio membrorum et priuatio sensuum et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid ab innumeris casibus, qui forinsecus corpori formidantur aestibus et frigoribus, tempestatibus et imbribus, coruscatione tonitruum, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum tot uenenis fruticum, aquarum, ranarum, bestiarum, ac ferarum, ultimo uero molestiis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuantur faciantque hominem, quem forte acta tractauerunt, cogitatione pestifera ita rabiosum ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur. Quae mala patiuntur nauigando, quae terrena itinera gradientes? Quis ambulat ubique non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit, et ex illo uulnere hanc uitam finiuit. Quid uidetur sedente securius; et tamen de sella in qua sedebat Eli sacerdos cecidit et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus causis metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi; sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum fluuius improuisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit; quandoquidem ne quis fideret etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant ut in eis maxime Deo ita sinente monstratur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint, in quorum pluribus ac paene omnibus ipsa etiam argumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a malis poenarum eruantur auxilio. Nonne ad hoc producit sitientes homines ardor immanis ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent, nonne ad hoc fames ut a carnibus hominum se abstinere non possent, nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent."
Multa quoque et alia, quae referre longum esset, de hac ratione praeclare eo in libro disputat, fortasse non segnius quam ille Cyrenaicus Hegesias, quem tradunt ita strenue in hanc partem quodam in libro suo disseruisse ut multos ad mortem sibi ipsis consistendam prouocasset, idcirco a Ptolomaeo ne is legeretur liber, edicto sublatus est.
His itaque rationibus uidetur satis copiose declaratum mortem bonam potius esse quam malam, quam ueritatem daemones quoque, licet sint mendacissimi, cum dictis, tum factis negare tamen non ualuerunt. Refert enim Cicero
Trinacreum quendam Elysium, cum grauiter mortem filii maereret, uenisse in siccomantium querentem quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tres huiusmodi uersiculos datos:
"Ignari homines in uita mentibus errant:
Euthynous potitur fatorum numine laeto
Sic fuit utilius finiri ipsique tibique."
Apollo quoque Delphicus non inuenit in humanis precium maius, quod Trophonio et Agamedi pro extructo templo persolueret, quam mortem. Cum enim templum hi exaedificassent, precati sunt Apollinem nominatim nihil, sed quod optimum homini esset, id operis sui daret mercedem; quod Apollo se daturum pollicitus est. Itaque post diem tertium eius diei mortui sunt; quo declarauit daemon homini nihil melius morte posse dari.
Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cena rogatus quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus Cleobolo et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et boues ei ex agro praesto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi angustia iugum subeuntes per quinque ac quadraginta stadia matrem uehentes mira celeritate ad templum toto praestolante populo ac spectante perduxere dicentibus omnibus et acclamantibus felicem matrem, quae natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur sacrificatum epulatumque est, Cleoboles et Biton in ipso fano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et daemonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus determinatum est, quippe quae hominem tantis liberat malis quantis a uita oneratur.
Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit."
Merito ergo maiores nostri corpus istud ergastulum animae nuncuparunt, quandoquidem, quam diu in eo detinetur, necesse est continuis laboribus iugiter maceretur. Hinc et sapiens ait: Auis ad uolandum et homo natus est ad labores. Et alia Scriptura dicit: Vniuersa uita hominis militia est super terram. Ad quod respiciens Euripides poeta non insulsa utebatur sententia dicens:
"nos decebat coetus celebrantis domum
lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,
humanae uitae uaria reputantes mala;
at, qui labores morte finiuisset graues,
hunc omnes amicos laude et laetitia exsequi."
Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia producebant, optime dicentes cum ⟨eis⟩ factum esse qui hac aerumnosa molestissimaque uita sunt liberati.
Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.
⟨Alii⟩ etiam casus aliaque infortunia hac ratione bona docebuntur: utpote si paupertatem bonam persuadere uoluerimus apponamus ante oculos sollicitudines, molestias, tormenta, calamitates, clades, mortes, et alias miserias quas diuites pati consueuerunt. Quod Horatius in primo sermone pulchre attigit:
At bona pars hominum decepta cupidine falso
"Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis."
Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit, ut quidam memoratur Athenis
sordidus ac diues populi contemnere uoces
sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul hac nummos contemplor in arca."
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina; quid rides? Mutato nomine de te
fabula narratur: congestis undique saccis
congeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo ualeat nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, uini sextarius, ad
quis humana sibi doleat natura negatis.
An uigilare metu exanimem noctesque diesque
formidare malos fures incendia seruos
Haec enim sunt continua diuitis studia, hae praecipuae curae quibus incessanter coquitur. "Ardet namque", ut inquit Gregorius, "aestu concupiscentiae et multiplici custodiae cura; si potentiorem uidet, timet raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." Ac infelix tot mala sustinet quot in caelo sunt sidera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius saeuissimam tolerat tyrannidem. Siquidem diues omnis statim sub auaritiae miserandum iugum mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur et eas uiolare maximum nefas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit. Si atrum proponit panem, uorat infelix dicens:
"Hoc bene sic" tunicatum cum sale mordens
cepe et farratam pueris plaudentibus ollam
pannosa faecem morientis sorbet aceti.
Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis oculis aut contracto supercilio. Iure hesterno carnibusque rancidis metuit saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum cauet ac si esset capite interminatum. Dormit quoad auaritia iusserit, quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet, denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te duriora exiget seruitia, durioribusque grauabit oneribus. Quae expertus Maronis amicus Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.
Quid mihi diuitiae? Quarum si demeris usus
quamuis largus opis semper egenus ero,
immo etiam partis poena est incumbere rebus,
quas cum possideas est uiolare nefas:
non aliter sitiens uicinas Tantalus undas
captat et appositis abstinet ora cibis.
Efficior custos rerum magis ipse mearum
conseruans aliis quae periere mihi
sicut in auricomis dependens plurimus ortis
peruigil obseruat non sua poma draco.
Hinc me sollicitum torquent, sunt omnia curae,
hinc requies animo non fuit ulla meo.
Quaerere quae nequeo semper retinere laboro
et retinens semper nil tenuisse puto.
Nec mirum quidem quoniam, ut Gregorius sapientissime docet, diues omnis semper curru uehitur quattuor uitiorum rotis reuoluto, pusillanimitate, inhumanitate, contemptu Dei, mortisque obliuione. Trahitur autem duobus bobus, tenacitate ac rapacitate: vis aurigam cognoscere, ipse est habendi ardor. Huic tam insigni triumphatori omnis cupiditatum acclamat turba eumque ouantem usque ad Ditis palatia producit. Mortuus est enim diues et sepultus in inferno; nam caelos scandere non speret, cum ueritas dicat possibilius esse camelo foramen acus penetrare quam diuiti caelos ascendere.
Hic mihi cum Iacobo exclamare libet:
Agite nunc, diuites, et plorate ululantes in miseriis uestris, quae aduenient uobis; diuitiae uestre putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta; aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus.
Et si haec uana putatis, ut soletis harum rerum falso splendore decepti et execrati, considerate saltem, miseri, quot cernitis locupletes sedulo insidias pati, quot discrimina adire, quot subire molestias doloresque, quot uidetis quotidie ob diuitias in tyrannorum foedissimis macerari carceribus, quot a piratis, latronibus, praedonibus propter opes cruciantur necantur et iugulantur, quot audistis et uidistis ob amissas pecunias mortem sibi turpissimam consciuisse aut ignominiosissimo dolore uita excessisse!
Refert Hermippus Graecus Menippum cynicum cum uidisset pecuniam, quam magno studio male comparauerat, dolo ereptam, prae acerbitate laqueo uitam finisse. Narrant quoque fide digni historiarum scriptores, quod etiam Vergilius attigit, Pigmalionem Sychaeum auunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidisse cupientem ei thesauros, quos eum reconditos tenere acceperat, auferre, a Polymnestore autem rege Traciae Polydorum regis Priami filium cupidine auri, quod ei Priamus una cum filio crediderat, impiissime necatum. Venerant ad Antigonum Gallorum legati componendae pacis gratia, quos rex opulentissime pro sua magnificentia excipere cupiens ac honorare magnam uim auri atque argenti mensis exposuit; illi eius desiderio capti simul et spe praedae accensi infensiore animo, quam uenerant, discesserunt, suosque ad tam diuitem praedam magnis instigant studiis, congressos uix maxima caede Antigonus pacificauit. Ita aurum et Antigonum in discrimen omnium fortunarum et Gallos ad illud aspirantes in necem magnam adduxit. Alexandro nihil aliud dicitur Darium totumque orientem suppeditasse quam nimiae barbarorum deliciae; quippe quis Macedones, postquam gustauerunt, ueluti canes sagacissimi odorata semita obliti coniugum ac liberorum et tam longae difficilisque militiae immemores eorum inhaerentes uestigiis nusquam absistebant donec optata praeda potirentur.
Pulchra uineae possessio Naboth morte condemnauit. Nimiae opes Sodomitas igni sempiterno tradiderunt. Nonne et Gedeon, quem pauperem angelus uisitauerat, legimus successu fortunarum elatum a beniuolentia Dei excidisse; nonne Ieroboam, qui primus adolescens bonae indolis et industrius dicebatur, regias opes adeptus preuaricatus est fabricatoque aureo uitulo grauiter Deum offendit? Et Salomoni magis rerum habundantia nocuit quam profuit sapientia. Cur ita? Nempe domini testimonio spinae sunt diuitiae bonumque semen excrescere non sinunt, sed suffocant et obruunt. Verum dices, fuerunt tamen diuites plerique dilecti amicique dei, ut Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauid, Ezechias, Constantinus, duoque gloriosissimi Vngariae reges Stephanus eiusque filius Ladislaus, et alii tam cum magistratu quam priuati uiri santissimi complures. Minime, inquam, aliquis horum diues fuit, licet omnes habundauerint rerum plurima substantia. Neque enim diuitem facit exuberans census et larga opum copia, sed animus his deditus et deuinctus, qualis illorum erat nemini. Singuli enim illud propheticum sequebantur consilium: Diuitiae si affluant, nolite cor apponere.
Proinde et Dauid, tametsi amplissimum teneret imperium, pauperem se tamen et inopem ubique appellat et iure quidem, quoniam diuitias omnes non pluris quam lutum pendebat.
Hoc si tu quoque feceris, in amissione rerum tuarum consolatione non indigebis. Nemo enim, ut alias diximus, iacturam illius rei dolere potest, quam non diligit.
Ita igitur paupertas ex contrario diuitiarum malo bona esse astruitur. Hoc modo et Boethius, ut fortunam prosperam malam esse doceret, aduersae fortunae multas utilitates prudentissime explicauit dicens:
illa semper spe felicitatis, cum uidetur esse blanda, mentitur. Haec semper uera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium spe bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius seueritatis exercitatione prudentem. Postremo illa felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque uera ad bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit. Discedens suos abstulit, tuos reliquit; quanti hoc, integer cum tu uidebaris tibi fortunatus, emisses. Nunc amissas opes quaere; quod pretiosissimum est genus diuitiarum, amicos inuenisti.
Hac eadem ratione et imperium, potentiam, seu principatum malum esse docebimus si recensebimus curas, suspiciones, anxietates, metus, pericula, crudeles exitus et cetera id genus, quae potentibus magnisque uiris accidere consueuerunt, ut Cicero fecit in extrema Tusculanarum quaestionum, ubi per uitam Dionysii omnium tyrannorum uitam pulcherrime expressit; quam nos quoque cum propter eloquentiam singularem, tum propter traditionis nostrae confirmationem ipsius uerbis referre uolumus. Ait ergo:
Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido ancillarique seruitio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam committis", arrisissetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, rerum habundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne igitur, o Damocles, quoniam haec te uita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare diligenter; aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse defluebant coronae. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
Quo commento calidissimo satis declarauit Dionysius nullas rerum fortunas, nullas diuitiarum copias, nullam denique potentiam illi esse iocundam, cuius animus grauioribus curis sedulo coquitur; quod quidem usu uenire solet uniuersis qui rem publicam administrare aut aliis quorumque modo imperare consueuerunt. Tyranni enim sibi metuunt, legitimos autem principes necesse est pro salute incolumitateque suorum iugiter esse sollicitos curareque sedulo ut satis tutati defensique sint ab iniuriis aliorum; et ne unus alio uim ullam aut molestiam inferat, nullo alter alterum damno afficiat, nihil contumeliae praebeat, denique uniuersa prouideat, quantum per ipsum fieri potest, quae ad bene lauteque uiuendum cum illis, tum domesticis suis necessaria esse uidentur. Ex quo tamen uniuerso labore et perpetua sollicitudine sua nihil amplius commodi utilitatisue referunt quam plerique ex familiaribus eorum, cum nec consumere amplius possint quam aliquis seruorum aut amicorum ipsorum, nec ampliore uestimentorum ornatu uti, nec aliarum rerum ulla expleri uoluptate. Nec uelim credas cunctorum imperantium aliam esse mercedem praeterquam quod eis uenientibus assurgimus, priores salutamus, dominosque uocitamus. Ceterum uidendum est uiro sapienti an tam exiguis fumus et tenuissima leuissimaque aura congruum sit praemium dignumque ob quod homo tot et tantas sollicitudines capiat tantis consumatus curis et ueluti Sulla noctes insomnes transigat, timeat omnes, saepius nec uxori nec liberis confidat, numquam uel cibum uel somnum capiat securum.
Sed quis saeuissimus diriora inimico suo sciuisset imprecari mala quam quae dominandi cupidi tamquam furiis infernalibus acti sponte sua subeunt? Hanelas toto pulmone, haspiras ad principatum, uniuersis contendis uiribus, ruis in arma amens, extendere ultra terminos terrarum fines imperii optas, cui mox tres uilissimi soli passus satis erunt. Moreris demens et, qui uniuerso orbi timori esse laborabas, a muribus spurcissimis sordidissimisque uermibus statim contemneris. Nec speres ad hanc miseriam lento aut consueto mortalium gradu descendere, quandoquidem
ad generum Cereris sine cede et uulnere pauci
Quod si dicas "Famam tamen et gloriam uiro sine culpa quaerere semper concessum fuit, quippe qua nec dulcius nec suauius quicquam in uita humana esse potuit," – proh pudor! miserandam hominum mentis caecitatem, quae numquam in se curant descendere, aut quales ipsi sint diligentius examinare, atque ita se componere ut innocentiae integritatisque suae conscientia ualeant gaudere! Non nos, ubi sumus, miseri quaerimus: circum fora uolitamus, uulgi insani ora insaniores oberramus, ex illis pendemus hiantes, in illis nos futiles quaerimus; quales quantique apud ea resideamus, primis in uotis habemus. Non curo si mille ulceribus morbidum iecur putrescat, modo me popellus probum dicat uel egregium. O admirabilem sapientiam, o sanctimoniam singularem, quae fabrorum, cerdonum, pastorum, rusticorumque iudicio stabilitur, quae tantum et ponderis et diuturnitatis habet, quantum insano uulgo et plebeculae omni folio uolubiliori collibuerit! En tibi egregium sapientem, qui nisi uolentibus fatuis sapiens esse nequit; en sanctissimum uirum nefaria impudentia consecratum; en uenerandam probitatem turpissimo scelere comparatam, quae, quam primum flagitiosi uoluerint, improba esse incipiet!
At non talis erat qui dicebat Oleum peccatoris non impinguabit caput meum. Optime enim nouerat quod scriptum est:
Vae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram. Vae uobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae uobis, qui ridetis et iocatis, quia lugebitis et flebitis. Vae cum benedixerint uobis homines,
quoniam nemo laudat nisi quae diligit; homines autem mundani, nisi quae mundi sunt, aliud diligunt nihil; porro qui mundi est, non est dei. Nonne uides hac eadem ratione uae et illis esse, qui a malis cupiunt laudari, siquidem qui scelestorum laudem affectat, se quoque scelestum esse manifeste profitetur. Hinc ille cui dictum est: "Male de te locuntur homines", sapientissime respondit: "Si boni mouerer quidem, sed boni male loqui nesciunt. Sin mali equidem gaudeo, quippe quibus displicere magna laus est." Sed adde quod prudenti bonorum etiam laudatio quaerenda non est, ne illud ex euangelio referatur: "Recepisti mercedem tuam."
Quid ergo nobis prodest, ut sancte monet Hieronymus,
si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas electionis et doctor gentium dicat et quo nos, ne hominibus placere uelimus, hortatur exemplo: "Si hominibus", inquit, "placerem, Christi seruus non essem." Vnde nulli dubium est eos Christo seruire non posse qui hominibus optant potius quam Christo placere; contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus; nec eorum laudibus oblectemur qui non alios quam sibi similes laudare consueuerunt.
Et hoc modo ostendendo contrarium illius quod dolemus malum esse commutamus in animo auditoris illam, quam conceperat, mali opinionem, atque ita et aegritudinis totam subuertimus sedem. Similiter faciendum est si quando quempiam bonis dolere accidat alienis, ut inuidis contingere solet. Persuadeamus illa bona non esse, sicuti fecit Seneca quando est illum consolatus qui aegre ferebat quendam magna comitatum caterua incedere; "Mel", inquit, "muscae sequuntur, cadauera uel mures uel lupi, frumenta formicae; praedam sequitur ista turba, non hominem." Quibus uerbis egregie declarauit illum honorem non esse inimico illius exhibitum, sed diuitiis ad quas illa turba intenta anhelabat.
Restat igitur nunc septimus et ultimus locus quo aduersitates casusque omnes doceri poterunt esse boni, qui locus a contrario accipitur, hoc est ut, quem casum bonum esse persuadere uolumus, eius contrarium malum esse ostendamus. Atque hic locus uniuersaliter in omnibus rerum detrimentis oportunissime adhiberi potest. Vt si mortem uoluerimus persuadere malam non esse, explicemus uitae aerumnas, afflictiones, sollicitudines, labores, et alias miserias uniuersas, sicuti Augustinus egregie fecit secundo et uigesimo libro eorum, quos de ciuitate Dei conscripsit, ubi ita ait:
In hac uita quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quam diu in ea sumus, quantum libet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint iudicia Dei circa genus humanum, quis poterit explicare? Nam quod ad primam originem pertinet omnem mortalium propaginem fuisse damnatam haec ipsa uita, si uita dicenda est tot et tantis malis plena, testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore et dolore timere non possit. Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus et deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et damnatio et captiuitas et uincula et carceres et exilia et cruciatus et amputatio membrorum et priuatio sensuum et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid ab innumeris casibus, qui forinsecus corpori formidantur aestibus et frigoribus, tempestatibus et imbribus, coruscatione tonitruum, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum tot uenenis fruticum, aquarum, ranarum, bestiarum, ac ferarum, ultimo uero molestiis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuantur faciantque hominem, quem forte acta tractauerunt, cogitatione pestifera ita rabiosum ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur. Quae mala patiuntur nauigando, quae terrena itinera gradientes? Quis ambulat ubique non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit, et ex illo uulnere hanc uitam finiuit. Quid uidetur sedente securius; et tamen de sella in qua sedebat Eli sacerdos cecidit et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus causis metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi; sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum fluuius improuisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit; quandoquidem ne quis fideret etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant ut in eis maxime Deo ita sinente monstratur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint, in quorum pluribus ac paene omnibus ipsa etiam argumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a malis poenarum eruantur auxilio. Nonne ad hoc producit sitientes homines ardor immanis ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent, nonne ad hoc fames ut a carnibus hominum se abstinere non possent, nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent."
Multa quoque et alia, quae referre longum esset, de hac ratione praeclare eo in libro disputat, fortasse non segnius quam ille Cyrenaicus Hegesias, quem tradunt ita strenue in hanc partem quodam in libro suo disseruisse ut multos ad mortem sibi ipsis consistendam prouocasset, idcirco a Ptolomaeo ne is legeretur liber, edicto sublatus est.
His itaque rationibus uidetur satis copiose declaratum mortem bonam potius esse quam malam, quam ueritatem daemones quoque, licet sint mendacissimi, cum dictis, tum factis negare tamen non ualuerunt. Refert enim Cicero
Trinacreum quendam Elysium, cum grauiter mortem filii maereret, uenisse in siccomantium querentem quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tres huiusmodi uersiculos datos:
"Ignari homines in uita mentibus errant:
Euthynous potitur fatorum numine laeto
Sic fuit utilius finiri ipsique tibique."
Apollo quoque Delphicus non inuenit in humanis precium maius, quod Trophonio et Agamedi pro extructo templo persolueret, quam mortem. Cum enim templum hi exaedificassent, precati sunt Apollinem nominatim nihil, sed quod optimum homini esset, id operis sui daret mercedem; quod Apollo se daturum pollicitus est. Itaque post diem tertium eius diei mortui sunt; quo declarauit daemon homini nihil melius morte posse dari.
Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cena rogatus quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus Cleobolo et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et boues ei ex agro praesto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi angustia iugum subeuntes per quinque ac quadraginta stadia matrem uehentes mira celeritate ad templum toto praestolante populo ac spectante perduxere dicentibus omnibus et acclamantibus felicem matrem, quae natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur sacrificatum epulatumque est, Cleoboles et Biton in ipso fano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et daemonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus determinatum est, quippe quae hominem tantis liberat malis quantis a uita oneratur.
Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit."
Merito ergo maiores nostri corpus istud ergastulum animae nuncuparunt, quandoquidem, quam diu in eo detinetur, necesse est continuis laboribus iugiter maceretur. Hinc et sapiens ait: Auis ad uolandum et homo natus est ad labores. Et alia Scriptura dicit: Vniuersa uita hominis militia est super terram. Ad quod respiciens Euripides poeta non insulsa utebatur sententia dicens:
"nos decebat coetus celebrantis domum
lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,
humanae uitae uaria reputantes mala;
at, qui labores morte finiuisset graues,
hunc omnes amicos laude et laetitia exsequi."
Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia producebant, optime dicentes cum ⟨eis⟩ factum esse qui hac aerumnosa molestissimaque uita sunt liberati.
Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.
His itaque rationibus uidetur satis copiose declaratum mortem bonam potius esse quam malam, quam ueritatem daemones quoque, licet sint mendacissimi, cum dictis, tum factis negare tamen non ualuerunt. Refert enim Cicero
Trinacreum quendam Elysium, cum grauiter mortem filii maereret, uenisse in siccomantium querentem quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tres huiusmodi uersiculos datos:
Apollo quoque Delphicus non inuenit in humanis precium maius, quod Trophonio et Agamedi pro extructo templo persolueret, quam mortem. Cum enim templum hi exaedificassent, precati sunt Apollinem nominatim nihil, sed quod optimum homini esset, id operis sui daret mercedem; quod Apollo se daturum pollicitus est. Itaque post diem tertium eius diei mortui sunt; quo declarauit daemon homini nihil melius morte posse dari.
Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cena rogatus quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus Cleobolo et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et boues ei ex agro praesto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi angustia iugum subeuntes per quinque ac quadraginta stadia matrem uehentes mira celeritate ad templum toto praestolante populo ac spectante perduxere dicentibus omnibus et acclamantibus felicem matrem, quae natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur sacrificatum epulatumque est, Cleoboles et Biton in ipso fano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et daemonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus determinatum est, quippe quae hominem tantis liberat malis quantis a uita oneratur.
Nec uita haec propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra praetereunt." Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit."
Merito ergo maiores nostri corpus istud ergastulum animae nuncuparunt, quandoquidem, quam diu in eo detinetur, necesse est continuis laboribus iugiter maceretur. Hinc et sapiens ait: Auis ad uolandum et homo natus est ad labores. Et alia Scriptura dicit: Vniuersa uita hominis militia est super terram. Ad quod respiciens Euripides poeta non insulsa utebatur sententia dicens:
"nos decebat coetus celebrantis domum
lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,
humanae uitae uaria reputantes mala;
at, qui labores morte finiuisset graues,
hunc omnes amicos laude et laetitia exsequi."
Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia producebant, optime dicentes cum ⟨eis⟩ factum esse qui hac aerumnosa molestissimaque uita sunt liberati.
Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.
⟨Alii⟩ etiam casus aliaque infortunia hac ratione bona docebuntur: utpote si paupertatem bonam persuadere uoluerimus apponamus ante oculos sollicitudines, molestias, tormenta, calamitates, clades, mortes, et alias miserias quas diuites pati consueuerunt. Quod Horatius in primo sermone pulchre attigit:
At bona pars hominum decepta cupidine falso
"Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis."
Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit, ut quidam memoratur Athenis
sordidus ac diues populi contemnere uoces
sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul hac nummos contemplor in arca."
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina; quid rides? Mutato nomine de te
fabula narratur: congestis undique saccis
congeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo ualeat nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, uini sextarius, ad
quis humana sibi doleat natura negatis.
An uigilare metu exanimem noctesque diesque
formidare malos fures incendia seruos
Haec enim sunt continua diuitis studia, hae praecipuae curae quibus incessanter coquitur. "Ardet namque", ut inquit Gregorius, "aestu concupiscentiae et multiplici custodiae cura; si potentiorem uidet, timet raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." Ac infelix tot mala sustinet quot in caelo sunt sidera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius saeuissimam tolerat tyrannidem. Siquidem diues omnis statim sub auaritiae miserandum iugum mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur et eas uiolare maximum nefas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit. Si atrum proponit panem, uorat infelix dicens:
"Hoc bene sic" tunicatum cum sale mordens
cepe et farratam pueris plaudentibus ollam
pannosa faecem morientis sorbet aceti.
Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis oculis aut contracto supercilio. Iure hesterno carnibusque rancidis metuit saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum cauet ac si esset capite interminatum. Dormit quoad auaritia iusserit, quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet, denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te duriora exiget seruitia, durioribusque grauabit oneribus. Quae expertus Maronis amicus Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.
Quid mihi diuitiae? Quarum si demeris usus
quamuis largus opis semper egenus ero,
immo etiam partis poena est incumbere rebus,
quas cum possideas est uiolare nefas:
non aliter sitiens uicinas Tantalus undas
captat et appositis abstinet ora cibis.
Efficior custos rerum magis ipse mearum
conseruans aliis quae periere mihi
sicut in auricomis dependens plurimus ortis
peruigil obseruat non sua poma draco.
Hinc me sollicitum torquent, sunt omnia curae,
hinc requies animo non fuit ulla meo.
Quaerere quae nequeo semper retinere laboro
et retinens semper nil tenuisse puto.
Nec mirum quidem quoniam, ut Gregorius sapientissime docet, diues omnis semper curru uehitur quattuor uitiorum rotis reuoluto, pusillanimitate, inhumanitate, contemptu Dei, mortisque obliuione. Trahitur autem duobus bobus, tenacitate ac rapacitate: vis aurigam cognoscere, ipse est habendi ardor. Huic tam insigni triumphatori omnis cupiditatum acclamat turba eumque ouantem usque ad Ditis palatia producit. Mortuus est enim diues et sepultus in inferno; nam caelos scandere non speret, cum ueritas dicat possibilius esse camelo foramen acus penetrare quam diuiti caelos ascendere.
Hic mihi cum Iacobo exclamare libet:
Agite nunc, diuites, et plorate ululantes in miseriis uestris, quae aduenient uobis; diuitiae uestre putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta; aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus.
Et si haec uana putatis, ut soletis harum rerum falso splendore decepti et execrati, considerate saltem, miseri, quot cernitis locupletes sedulo insidias pati, quot discrimina adire, quot subire molestias doloresque, quot uidetis quotidie ob diuitias in tyrannorum foedissimis macerari carceribus, quot a piratis, latronibus, praedonibus propter opes cruciantur necantur et iugulantur, quot audistis et uidistis ob amissas pecunias mortem sibi turpissimam consciuisse aut ignominiosissimo dolore uita excessisse!
Refert Hermippus Graecus Menippum cynicum cum uidisset pecuniam, quam magno studio male comparauerat, dolo ereptam, prae acerbitate laqueo uitam finisse. Narrant quoque fide digni historiarum scriptores, quod etiam Vergilius attigit, Pigmalionem Sychaeum auunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidisse cupientem ei thesauros, quos eum reconditos tenere acceperat, auferre, a Polymnestore autem rege Traciae Polydorum regis Priami filium cupidine auri, quod ei Priamus una cum filio crediderat, impiissime necatum. Venerant ad Antigonum Gallorum legati componendae pacis gratia, quos rex opulentissime pro sua magnificentia excipere cupiens ac honorare magnam uim auri atque argenti mensis exposuit; illi eius desiderio capti simul et spe praedae accensi infensiore animo, quam uenerant, discesserunt, suosque ad tam diuitem praedam magnis instigant studiis, congressos uix maxima caede Antigonus pacificauit. Ita aurum et Antigonum in discrimen omnium fortunarum et Gallos ad illud aspirantes in necem magnam adduxit. Alexandro nihil aliud dicitur Darium totumque orientem suppeditasse quam nimiae barbarorum deliciae; quippe quis Macedones, postquam gustauerunt, ueluti canes sagacissimi odorata semita obliti coniugum ac liberorum et tam longae difficilisque militiae immemores eorum inhaerentes uestigiis nusquam absistebant donec optata praeda potirentur.
Pulchra uineae possessio Naboth morte condemnauit. Nimiae opes Sodomitas igni sempiterno tradiderunt. Nonne et Gedeon, quem pauperem angelus uisitauerat, legimus successu fortunarum elatum a beniuolentia Dei excidisse; nonne Ieroboam, qui primus adolescens bonae indolis et industrius dicebatur, regias opes adeptus preuaricatus est fabricatoque aureo uitulo grauiter Deum offendit? Et Salomoni magis rerum habundantia nocuit quam profuit sapientia. Cur ita? Nempe domini testimonio spinae sunt diuitiae bonumque semen excrescere non sinunt, sed suffocant et obruunt. Verum dices, fuerunt tamen diuites plerique dilecti amicique dei, ut Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauid, Ezechias, Constantinus, duoque gloriosissimi Vngariae reges Stephanus eiusque filius Ladislaus, et alii tam cum magistratu quam priuati uiri santissimi complures. Minime, inquam, aliquis horum diues fuit, licet omnes habundauerint rerum plurima substantia. Neque enim diuitem facit exuberans census et larga opum copia, sed animus his deditus et deuinctus, qualis illorum erat nemini. Singuli enim illud propheticum sequebantur consilium: Diuitiae si affluant, nolite cor apponere.
Proinde et Dauid, tametsi amplissimum teneret imperium, pauperem se tamen et inopem ubique appellat et iure quidem, quoniam diuitias omnes non pluris quam lutum pendebat.
Hoc si tu quoque feceris, in amissione rerum tuarum consolatione non indigebis. Nemo enim, ut alias diximus, iacturam illius rei dolere potest, quam non diligit.
Ita igitur paupertas ex contrario diuitiarum malo bona esse astruitur. Hoc modo et Boethius, ut fortunam prosperam malam esse doceret, aduersae fortunae multas utilitates prudentissime explicauit dicens:
illa semper spe felicitatis, cum uidetur esse blanda, mentitur. Haec semper uera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium spe bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius seueritatis exercitatione prudentem. Postremo illa felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque uera ad bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit. Discedens suos abstulit, tuos reliquit; quanti hoc, integer cum tu uidebaris tibi fortunatus, emisses. Nunc amissas opes quaere; quod pretiosissimum est genus diuitiarum, amicos inuenisti.
⟨Alii⟩ etiam casus aliaque infortunia hac ratione bona docebuntur: utpote si paupertatem bonam persuadere uoluerimus apponamus ante oculos sollicitudines, molestias, tormenta, calamitates, clades, mortes, et alias miserias quas diuites pati consueuerunt. Quod Horatius in primo sermone pulchre attigit:
At bona pars hominum decepta cupidine falso
"Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis."
Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit, ut quidam memoratur Athenis
sordidus ac diues populi contemnere uoces
sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul hac nummos contemplor in arca."
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina; quid rides? Mutato nomine de te
fabula narratur: congestis undique saccis
congeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo ualeat nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, uini sextarius, ad
quis humana sibi doleat natura negatis.
An uigilare metu exanimem noctesque diesque
formidare malos fures incendia seruos
Haec enim sunt continua diuitis studia, hae praecipuae curae quibus incessanter coquitur. "Ardet namque", ut inquit Gregorius, "aestu concupiscentiae et multiplici custodiae cura; si potentiorem uidet, timet raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." Ac infelix tot mala sustinet quot in caelo sunt sidera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius saeuissimam tolerat tyrannidem. Siquidem diues omnis statim sub auaritiae miserandum iugum mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur et eas uiolare maximum nefas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit. Si atrum proponit panem, uorat infelix dicens:
"Hoc bene sic" tunicatum cum sale mordens
cepe et farratam pueris plaudentibus ollam
pannosa faecem morientis sorbet aceti.
Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis oculis aut contracto supercilio. Iure hesterno carnibusque rancidis metuit saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum cauet ac si esset capite interminatum. Dormit quoad auaritia iusserit, quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet, denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te duriora exiget seruitia, durioribusque grauabit oneribus. Quae expertus Maronis amicus Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.
Quid mihi diuitiae? Quarum si demeris usus
quamuis largus opis semper egenus ero,
immo etiam partis poena est incumbere rebus,
quas cum possideas est uiolare nefas:
non aliter sitiens uicinas Tantalus undas
captat et appositis abstinet ora cibis.
Efficior custos rerum magis ipse mearum
conseruans aliis quae periere mihi
sicut in auricomis dependens plurimus ortis
peruigil obseruat non sua poma draco.
Hinc me sollicitum torquent, sunt omnia curae,
hinc requies animo non fuit ulla meo.
Quaerere quae nequeo semper retinere laboro
et retinens semper nil tenuisse puto.
Nec mirum quidem quoniam, ut Gregorius sapientissime docet, diues omnis semper curru uehitur quattuor uitiorum rotis reuoluto, pusillanimitate, inhumanitate, contemptu Dei, mortisque obliuione. Trahitur autem duobus bobus, tenacitate ac rapacitate: vis aurigam cognoscere, ipse est habendi ardor. Huic tam insigni triumphatori omnis cupiditatum acclamat turba eumque ouantem usque ad Ditis palatia producit. Mortuus est enim diues et sepultus in inferno; nam caelos scandere non speret, cum ueritas dicat possibilius esse camelo foramen acus penetrare quam diuiti caelos ascendere.
Hic mihi cum Iacobo exclamare libet:
Agite nunc, diuites, et plorate ululantes in miseriis uestris, quae aduenient uobis; diuitiae uestre putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta; aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus.
Et si haec uana putatis, ut soletis harum rerum falso splendore decepti et execrati, considerate saltem, miseri, quot cernitis locupletes sedulo insidias pati, quot discrimina adire, quot subire molestias doloresque, quot uidetis quotidie ob diuitias in tyrannorum foedissimis macerari carceribus, quot a piratis, latronibus, praedonibus propter opes cruciantur necantur et iugulantur, quot audistis et uidistis ob amissas pecunias mortem sibi turpissimam consciuisse aut ignominiosissimo dolore uita excessisse!
Refert Hermippus Graecus Menippum cynicum cum uidisset pecuniam, quam magno studio male comparauerat, dolo ereptam, prae acerbitate laqueo uitam finisse. Narrant quoque fide digni historiarum scriptores, quod etiam Vergilius attigit, Pigmalionem Sychaeum auunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidisse cupientem ei thesauros, quos eum reconditos tenere acceperat, auferre, a Polymnestore autem rege Traciae Polydorum regis Priami filium cupidine auri, quod ei Priamus una cum filio crediderat, impiissime necatum. Venerant ad Antigonum Gallorum legati componendae pacis gratia, quos rex opulentissime pro sua magnificentia excipere cupiens ac honorare magnam uim auri atque argenti mensis exposuit; illi eius desiderio capti simul et spe praedae accensi infensiore animo, quam uenerant, discesserunt, suosque ad tam diuitem praedam magnis instigant studiis, congressos uix maxima caede Antigonus pacificauit. Ita aurum et Antigonum in discrimen omnium fortunarum et Gallos ad illud aspirantes in necem magnam adduxit. Alexandro nihil aliud dicitur Darium totumque orientem suppeditasse quam nimiae barbarorum deliciae; quippe quis Macedones, postquam gustauerunt, ueluti canes sagacissimi odorata semita obliti coniugum ac liberorum et tam longae difficilisque militiae immemores eorum inhaerentes uestigiis nusquam absistebant donec optata praeda potirentur.
Pulchra uineae possessio Naboth morte condemnauit. Nimiae opes Sodomitas igni sempiterno tradiderunt. Nonne et Gedeon, quem pauperem angelus uisitauerat, legimus successu fortunarum elatum a beniuolentia Dei excidisse; nonne Ieroboam, qui primus adolescens bonae indolis et industrius dicebatur, regias opes adeptus preuaricatus est fabricatoque aureo uitulo grauiter Deum offendit? Et Salomoni magis rerum habundantia nocuit quam profuit sapientia. Cur ita? Nempe domini testimonio spinae sunt diuitiae bonumque semen excrescere non sinunt, sed suffocant et obruunt. Verum dices, fuerunt tamen diuites plerique dilecti amicique dei, ut Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauid, Ezechias, Constantinus, duoque gloriosissimi Vngariae reges Stephanus eiusque filius Ladislaus, et alii tam cum magistratu quam priuati uiri santissimi complures. Minime, inquam, aliquis horum diues fuit, licet omnes habundauerint rerum plurima substantia. Neque enim diuitem facit exuberans census et larga opum copia, sed animus his deditus et deuinctus, qualis illorum erat nemini. Singuli enim illud propheticum sequebantur consilium: Diuitiae si affluant, nolite cor apponere.
Proinde et Dauid, tametsi amplissimum teneret imperium, pauperem se tamen et inopem ubique appellat et iure quidem, quoniam diuitias omnes non pluris quam lutum pendebat.
Hoc si tu quoque feceris, in amissione rerum tuarum consolatione non indigebis. Nemo enim, ut alias diximus, iacturam illius rei dolere potest, quam non diligit.
Ita igitur paupertas ex contrario diuitiarum malo bona esse astruitur. Hoc modo et Boethius, ut fortunam prosperam malam esse doceret, aduersae fortunae multas utilitates prudentissime explicauit dicens:
illa semper spe felicitatis, cum uidetur esse blanda, mentitur. Haec semper uera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium spe bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius seueritatis exercitatione prudentem. Postremo illa felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque uera ad bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit. Discedens suos abstulit, tuos reliquit; quanti hoc, integer cum tu uidebaris tibi fortunatus, emisses. Nunc amissas opes quaere; quod pretiosissimum est genus diuitiarum, amicos inuenisti.
Hac eadem ratione et imperium, potentiam, seu principatum malum esse docebimus si recensebimus curas, suspiciones, anxietates, metus, pericula, crudeles exitus et cetera id genus, quae potentibus magnisque uiris accidere consueuerunt, ut Cicero fecit in extrema Tusculanarum quaestionum, ubi per uitam Dionysii omnium tyrannorum uitam pulcherrime expressit; quam nos quoque cum propter eloquentiam singularem, tum propter traditionis nostrae confirmationem ipsius uerbis referre uolumus. Ait ergo:
Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido ancillarique seruitio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam committis", arrisissetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, rerum habundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne igitur, o Damocles, quoniam haec te uita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare diligenter; aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse defluebant coronae. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
Quo commento calidissimo satis declarauit Dionysius nullas rerum fortunas, nullas diuitiarum copias, nullam denique potentiam illi esse iocundam, cuius animus grauioribus curis sedulo coquitur; quod quidem usu uenire solet uniuersis qui rem publicam administrare aut aliis quorumque modo imperare consueuerunt. Tyranni enim sibi metuunt, legitimos autem principes necesse est pro salute incolumitateque suorum iugiter esse sollicitos curareque sedulo ut satis tutati defensique sint ab iniuriis aliorum; et ne unus alio uim ullam aut molestiam inferat, nullo alter alterum damno afficiat, nihil contumeliae praebeat, denique uniuersa prouideat, quantum per ipsum fieri potest, quae ad bene lauteque uiuendum cum illis, tum domesticis suis necessaria esse uidentur. Ex quo tamen uniuerso labore et perpetua sollicitudine sua nihil amplius commodi utilitatisue referunt quam plerique ex familiaribus eorum, cum nec consumere amplius possint quam aliquis seruorum aut amicorum ipsorum, nec ampliore uestimentorum ornatu uti, nec aliarum rerum ulla expleri uoluptate. Nec uelim credas cunctorum imperantium aliam esse mercedem praeterquam quod eis uenientibus assurgimus, priores salutamus, dominosque uocitamus. Ceterum uidendum est uiro sapienti an tam exiguis fumus et tenuissima leuissimaque aura congruum sit praemium dignumque ob quod homo tot et tantas sollicitudines capiat tantis consumatus curis et ueluti Sulla noctes insomnes transigat, timeat omnes, saepius nec uxori nec liberis confidat, numquam uel cibum uel somnum capiat securum.
Sed quis saeuissimus diriora inimico suo sciuisset imprecari mala quam quae dominandi cupidi tamquam furiis infernalibus acti sponte sua subeunt? Hanelas toto pulmone, haspiras ad principatum, uniuersis contendis uiribus, ruis in arma amens, extendere ultra terminos terrarum fines imperii optas, cui mox tres uilissimi soli passus satis erunt. Moreris demens et, qui uniuerso orbi timori esse laborabas, a muribus spurcissimis sordidissimisque uermibus statim contemneris. Nec speres ad hanc miseriam lento aut consueto mortalium gradu descendere, quandoquidem
ad generum Cereris sine cede et uulnere pauci
Hac eadem ratione et imperium, potentiam, seu principatum malum esse docebimus si recensebimus curas, suspiciones, anxietates, metus, pericula, crudeles exitus et cetera id genus, quae potentibus magnisque uiris accidere consueuerunt, ut Cicero fecit in extrema Tusculanarum quaestionum, ubi per uitam Dionysii omnium tyrannorum uitam pulcherrime expressit; quam nos quoque cum propter eloquentiam singularem, tum propter traditionis nostrae confirmationem ipsius uerbis referre uolumus. Ait ergo:
Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido ancillarique seruitio regiae uirgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum remouit instituitque ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam committis", arrisissetque adolescens, utrumque iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, rerum habundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne igitur, o Damocles, quoniam haec te uita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare diligenter; aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse defluebant coronae. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.
Quo commento calidissimo satis declarauit Dionysius nullas rerum fortunas, nullas diuitiarum copias, nullam denique potentiam illi esse iocundam, cuius animus grauioribus curis sedulo coquitur; quod quidem usu uenire solet uniuersis qui rem publicam administrare aut aliis quorumque modo imperare consueuerunt. Tyranni enim sibi metuunt, legitimos autem principes necesse est pro salute incolumitateque suorum iugiter esse sollicitos curareque sedulo ut satis tutati defensique sint ab iniuriis aliorum; et ne unus alio uim ullam aut molestiam inferat, nullo alter alterum damno afficiat, nihil contumeliae praebeat, denique uniuersa prouideat, quantum per ipsum fieri potest, quae ad bene lauteque uiuendum cum illis, tum domesticis suis necessaria esse uidentur. Ex quo tamen uniuerso labore et perpetua sollicitudine sua nihil amplius commodi utilitatisue referunt quam plerique ex familiaribus eorum, cum nec consumere amplius possint quam aliquis seruorum aut amicorum ipsorum, nec ampliore uestimentorum ornatu uti, nec aliarum rerum ulla expleri uoluptate. Nec uelim credas cunctorum imperantium aliam esse mercedem praeterquam quod eis uenientibus assurgimus, priores salutamus, dominosque uocitamus. Ceterum uidendum est uiro sapienti an tam exiguis fumus et tenuissima leuissimaque aura congruum sit praemium dignumque ob quod homo tot et tantas sollicitudines capiat tantis consumatus curis et ueluti Sulla noctes insomnes transigat, timeat omnes, saepius nec uxori nec liberis confidat, numquam uel cibum uel somnum capiat securum.
Sed quis saeuissimus diriora inimico suo sciuisset imprecari mala quam quae dominandi cupidi tamquam furiis infernalibus acti sponte sua subeunt? Hanelas toto pulmone, haspiras ad principatum, uniuersis contendis uiribus, ruis in arma amens, extendere ultra terminos terrarum fines imperii optas, cui mox tres uilissimi soli passus satis erunt. Moreris demens et, qui uniuerso orbi timori esse laborabas, a muribus spurcissimis sordidissimisque uermibus statim contemneris. Nec speres ad hanc miseriam lento aut consueto mortalium gradu descendere, quandoquidem
ad generum Cereris sine cede et uulnere pauci
Quod si dicas "Famam tamen et gloriam uiro sine culpa quaerere semper concessum fuit, quippe qua nec dulcius nec suauius quicquam in uita humana esse potuit," – proh pudor! miserandam hominum mentis caecitatem, quae numquam in se curant descendere, aut quales ipsi sint diligentius examinare, atque ita se componere ut innocentiae integritatisque suae conscientia ualeant gaudere! Non nos, ubi sumus, miseri quaerimus: circum fora uolitamus, uulgi insani ora insaniores oberramus, ex illis pendemus hiantes, in illis nos futiles quaerimus; quales quantique apud ea resideamus, primis in uotis habemus. Non curo si mille ulceribus morbidum iecur putrescat, modo me popellus probum dicat uel egregium. O admirabilem sapientiam, o sanctimoniam singularem, quae fabrorum, cerdonum, pastorum, rusticorumque iudicio stabilitur, quae tantum et ponderis et diuturnitatis habet, quantum insano uulgo et plebeculae omni folio uolubiliori collibuerit! En tibi egregium sapientem, qui nisi uolentibus fatuis sapiens esse nequit; en sanctissimum uirum nefaria impudentia consecratum; en uenerandam probitatem turpissimo scelere comparatam, quae, quam primum flagitiosi uoluerint, improba esse incipiet!
At non talis erat qui dicebat Oleum peccatoris non impinguabit caput meum. Optime enim nouerat quod scriptum est:
Vae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram. Vae uobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae uobis, qui ridetis et iocatis, quia lugebitis et flebitis. Vae cum benedixerint uobis homines,
quoniam nemo laudat nisi quae diligit; homines autem mundani, nisi quae mundi sunt, aliud diligunt nihil; porro qui mundi est, non est dei. Nonne uides hac eadem ratione uae et illis esse, qui a malis cupiunt laudari, siquidem qui scelestorum laudem affectat, se quoque scelestum esse manifeste profitetur. Hinc ille cui dictum est: "Male de te locuntur homines", sapientissime respondit: "Si boni mouerer quidem, sed boni male loqui nesciunt. Sin mali equidem gaudeo, quippe quibus displicere magna laus est." Sed adde quod prudenti bonorum etiam laudatio quaerenda non est, ne illud ex euangelio referatur: "Recepisti mercedem tuam."
Quid ergo nobis prodest, ut sancte monet Hieronymus,
si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas electionis et doctor gentium dicat et quo nos, ne hominibus placere uelimus, hortatur exemplo: "Si hominibus", inquit, "placerem, Christi seruus non essem." Vnde nulli dubium est eos Christo seruire non posse qui hominibus optant potius quam Christo placere; contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus; nec eorum laudibus oblectemur qui non alios quam sibi similes laudare consueuerunt.
Et hoc modo ostendendo contrarium illius quod dolemus malum esse commutamus in animo auditoris illam, quam conceperat, mali opinionem, atque ita et aegritudinis totam subuertimus sedem. Similiter faciendum est si quando quempiam bonis dolere accidat alienis, ut inuidis contingere solet. Persuadeamus illa bona non esse, sicuti fecit Seneca quando est illum consolatus qui aegre ferebat quendam magna comitatum caterua incedere; "Mel", inquit, "muscae sequuntur, cadauera uel mures uel lupi, frumenta formicae; praedam sequitur ista turba, non hominem." Quibus uerbis egregie declarauit illum honorem non esse inimico illius exhibitum, sed diuitiis ad quas illa turba intenta anhelabat.
Quod si dicas "Famam tamen et gloriam uiro sine culpa quaerere semper concessum fuit, quippe qua nec dulcius nec suauius quicquam in uita humana esse potuit," – proh pudor! miserandam hominum mentis caecitatem, quae numquam in se curant descendere, aut quales ipsi sint diligentius examinare, atque ita se componere ut innocentiae integritatisque suae conscientia ualeant gaudere! Non nos, ubi sumus, miseri quaerimus: circum fora uolitamus, uulgi insani ora insaniores oberramus, ex illis pendemus hiantes, in illis nos futiles quaerimus; quales quantique apud ea resideamus, primis in uotis habemus. Non curo si mille ulceribus morbidum iecur putrescat, modo me popellus probum dicat uel egregium. O admirabilem sapientiam, o sanctimoniam singularem, quae fabrorum, cerdonum, pastorum, rusticorumque iudicio stabilitur, quae tantum et ponderis et diuturnitatis habet, quantum insano uulgo et plebeculae omni folio uolubiliori collibuerit! En tibi egregium sapientem, qui nisi uolentibus fatuis sapiens esse nequit; en sanctissimum uirum nefaria impudentia consecratum; en uenerandam probitatem turpissimo scelere comparatam, quae, quam primum flagitiosi uoluerint, improba esse incipiet!
At non talis erat qui dicebat Oleum peccatoris non impinguabit caput meum. Optime enim nouerat quod scriptum est:
Vae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram. Vae uobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae uobis, qui ridetis et iocatis, quia lugebitis et flebitis. Vae cum benedixerint uobis homines,
quoniam nemo laudat nisi quae diligit; homines autem mundani, nisi quae mundi sunt, aliud diligunt nihil; porro qui mundi est, non est dei. Nonne uides hac eadem ratione uae et illis esse, qui a malis cupiunt laudari, siquidem qui scelestorum laudem affectat, se quoque scelestum esse manifeste profitetur. Hinc ille cui dictum est: "Male de te locuntur homines", sapientissime respondit: "Si boni mouerer quidem, sed boni male loqui nesciunt. Sin mali equidem gaudeo, quippe quibus displicere magna laus est." Sed adde quod prudenti bonorum etiam laudatio quaerenda non est, ne illud ex euangelio referatur: "Recepisti mercedem tuam."
Quid ergo nobis prodest, ut sancte monet Hieronymus,
si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas electionis et doctor gentium dicat et quo nos, ne hominibus placere uelimus, hortatur exemplo: "Si hominibus", inquit, "placerem, Christi seruus non essem." Vnde nulli dubium est eos Christo seruire non posse qui hominibus optant potius quam Christo placere; contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus; nec eorum laudibus oblectemur qui non alios quam sibi similes laudare consueuerunt.
Et hoc modo ostendendo contrarium illius quod dolemus malum esse commutamus in animo auditoris illam, quam conceperat, mali opinionem, atque ita et aegritudinis totam subuertimus sedem. Similiter faciendum est si quando quempiam bonis dolere accidat alienis, ut inuidis contingere solet. Persuadeamus illa bona non esse, sicuti fecit Seneca quando est illum consolatus qui aegre ferebat quendam magna comitatum caterua incedere; "Mel", inquit, "muscae sequuntur, cadauera uel mures uel lupi, frumenta formicae; praedam sequitur ista turba, non hominem." Quibus uerbis egregie declarauit illum honorem non esse inimico illius exhibitum, sed diuitiis ad quas illa turba intenta anhelabat.
Haec atque eiusmodi pleraque uiris doctis et in sacris litteris philosophiaque eruditis factu facilia erunt, siquidem hi soli sunt qui et cognoscere et docere queunt quae uera bona sint aut mala. De aliis uero quam uerum illud est poetae:
Omnibus in terris quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt
vera bona, atque illis multum diuerse, remota
erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? Quantum dextro pede concupis ut te
conatus non paeniteat uotique peracti?
et subiungit:
Nocitura toga, nocitura petuntur
militia et torrens dicendi copia multis
et sua mortifera est facundia, uiribus ille
confisus periit admirandisque lacertis,
sed plures nimia congesta pecunia cura
Quae singula postea iuxta ueram philosophiae rationem latius prosequitur. Hinc et ille satyrorum egregius ad doctrinam Cornuti philosophi magistri sui inuitans alios inquit:
Petite hinc puerique senesque
finem animo certum miserisque uiatica canis.
Quae neglecta, ut recte ait Horatius, aeque pueris senibusque nocebunt, et quae adepta pauperibus proderunt, locupletibus aeque, et ex quibus ipse fatetur se magnam commoditatem ingensque solacium suscipere. Idcirco intulit:
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
hoc est philosophicis institutis, quibus (ut idem testatur)
nemo adeo ferus est qui non mitescere possit
si modo culturae patientem commodet aurem.
– unde et paulo post deridet eos qui maxima credunt
esse mala exiguum censum turpemque repulsam.
Proderit itaque ad hanc primam consolandi rationem, quam septem in partes distribuimus, philosophorum, theologorum, satyrorum, historicorumque lectio; quoniam ex aliis rationes, ex aliis exempla affatim sumere poteris ad conuincendos multos mortalium errores, qui inani splendore et fuco mendacissimo illecti in bonis illud dicunt quod minime est bonum, et rursum, quod est bonum, malum arbitrantur.
Quod optime intelligens Cicero ita scribit:
Nos omnia aduersa cum eminentia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare maluimus.
Sed et huius culpae et ceterorum uitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia correptio petenda est. Cuius in sinum cum a primis aetatis nostrae temporibus uoluntas studiumque impulisset nos, his grauissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. O uitae philosophia dux, o uirtutum indagatrix expultrixque uitiorum! Quid non modo nos, sed etiam omnis uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tu litterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; a te opem petimus, tibi nos ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Idem tu si cum Cicerone facere uolueris, tuae curae relinquo. Nos uero satis nunc pro modulo nostro dixisse uidemur, praeceptionesque congruas posuisse, quibus consolator dabit operam maerorem lugentis funditus tollere. Diximus enim id fieri posse si illud, quod quempiam angit, bonum esse ostendatur et non malum; quo modo autem id consequi possimus, septem rationibus monstrauimus. Nunc ad reliqua pergamus.
Haec atque eiusmodi pleraque uiris doctis et in sacris litteris philosophiaque eruditis factu facilia erunt, siquidem hi soli sunt qui et cognoscere et docere queunt quae uera bona sint aut mala. De aliis uero quam uerum illud est poetae:
Omnibus in terris quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt
vera bona, atque illis multum diuerse, remota
erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? Quantum dextro pede concupis ut te
conatus non paeniteat uotique peracti?
et subiungit:
Nocitura toga, nocitura petuntur
militia et torrens dicendi copia multis
et sua mortifera est facundia, uiribus ille
confisus periit admirandisque lacertis,
sed plures nimia congesta pecunia cura
Quae singula postea iuxta ueram philosophiae rationem latius prosequitur. Hinc et ille satyrorum egregius ad doctrinam Cornuti philosophi magistri sui inuitans alios inquit:
Petite hinc puerique senesque
finem animo certum miserisque uiatica canis.
Quae neglecta, ut recte ait Horatius, aeque pueris senibusque nocebunt, et quae adepta pauperibus proderunt, locupletibus aeque, et ex quibus ipse fatetur se magnam commoditatem ingensque solacium suscipere. Idcirco intulit:
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
hoc est philosophicis institutis, quibus (ut idem testatur)
nemo adeo ferus est qui non mitescere possit
si modo culturae patientem commodet aurem.
– unde et paulo post deridet eos qui maxima credunt
esse mala exiguum censum turpemque repulsam.
Proderit itaque ad hanc primam consolandi rationem, quam septem in partes distribuimus, philosophorum, theologorum, satyrorum, historicorumque lectio; quoniam ex aliis rationes, ex aliis exempla affatim sumere poteris ad conuincendos multos mortalium errores, qui inani splendore et fuco mendacissimo illecti in bonis illud dicunt quod minime est bonum, et rursum, quod est bonum, malum arbitrantur.
Quod optime intelligens Cicero ita scribit:
Nos omnia aduersa cum eminentia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare maluimus.
Sed et huius culpae et ceterorum uitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia correptio petenda est. Cuius in sinum cum a primis aetatis nostrae temporibus uoluntas studiumque impulisset nos, his grauissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. O uitae philosophia dux, o uirtutum indagatrix expultrixque uitiorum! Quid non modo nos, sed etiam omnis uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitae conuocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tu litterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; a te opem petimus, tibi nos ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.
Idem tu si cum Cicerone facere uolueris, tuae curae relinquo. Nos uero satis nunc pro modulo nostro dixisse uidemur, praeceptionesque congruas posuisse, quibus consolator dabit operam maerorem lugentis funditus tollere. Diximus enim id fieri posse si illud, quod quempiam angit, bonum esse ostendatur et non malum; quo modo autem id consequi possimus, septem rationibus monstrauimus. Nunc ad reliqua pergamus.
Quoniam igitur (quantum diuina innuit clementia) de prima ratione consolationis disseruimus, qua tollere aegritudinem penitus conati sumus, et quoniam ista uix et paucis persuaderi possunt, idcirco nunc explicare rationes expedit quibus lenire ac mitigare angorem ualeamus; ut, si tollere morbum non possumus, tentemus, si quo modo efficere ualebimus, saltem ne cruciet languentem.
Atque id fieri poterit, ut Chrysippo placet, si malum, quod quis patitur, iustum esse exponemus dignumque declarabimus aequo potius quam iniquo animo tolerari, iuxta illud poetae
Leuius ex merito, quicquid patiare, ferendum est,
quae uenit indigne poena, dolenda uenit.
Nihil autem adeo graue homini accidere potest quod non dicet iuste ac merito sibi euenisse si uel iustitiam altissimi aspiciet, qui uniuersa rectissimo consilio dispensat, uel peccata sua, quae aut in conditorem, aut in proximum suum commisit, ad memoriam reuocet. Priore ratione consolabatur se Thobias cum a coniuge improperia acceperat dicens:
Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes uiae tuae misericordia et ueritas.
Sic et Dauid et se et socios suos consolatus est cum in eum Semei male dicta congeretur postularetque Abisai supplicium ab eo sumere cui ait rex:
Quid mihi et tibi filii Saruiae dimitte eum ut maledicat! Dominus enim praecepit ei ut malediceret Dauid. Quis est qui audeat dicere quare sic fecit?
Posteriore uero ratione utebantur fratres Ioseph quando dicebant:
Merito haec patimur quoniam peccauimus in fratrem nostrum et idcirco uenit tribulatio.
Et Iudith obsessum ab Holoferne populum eadem ratione prudentissime consolata est dicens:
Et nos non ulciscamur nos pro his quae patimur, sed reputantes peccatis nostris haec ipsaque supplicia minora esse flagello quod meremur.
Amicus quoque Iob idem attigit cum ait:
Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit uir? Ecce qui serui sunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit prauitatem; quanto magis hi qui habitant domos luteas.
Quibus uerbis prudenter Iob adducit et ad reputandum condicionis suae infirmitatem, quae apud Deum non potest esse nitida aut omnino noxa immunis; quippe, ut ipsemet postea fatetur, in cuius oculis neque caeli mundi sunt. Vnde Isidorus:
Scito, o homo, nullum tibi aduersari potuisse nisi Deus potestatem dedisset, nec habuisset in te potestatem aduersarius nisi permitteret Deus. Vniuersa quae tibi accidunt absque Dei non ueniunt uoluntate. Iniquorum potestas super te ex Dei datur licentia; qui tibi aduersantur Dei consilio faciunt. Indignatio Dei te affligi iussit, ipse iratus iussit te mala omnia experiri. Nam et quod infirmaris et quod corporis morbo afficeris, quod languoribus et stimulis cruciaris, quod passionibus animae quateris, quod crassante impugnatione spirituum agitaris, et hoc ipsum tibi pro tuo peccato diuina iustitia irrogat. Omnis enim aduersitas rerum delictorum tuorum meritis excitatur: tua contra te dimicantur arma: sagittis tuis uulneraris. Per quae enim cecidisti, per haec et torqueris. Secutus es carnem, flagellaris in carne; in ipsa gemis in qua peccasti. In ipsa tibi est censura supplicii quae fuit causa peccati. Vnde corruisti a uita, inde luis tormenta. "Discute conscientiam tuam, o homo, intende mentem tuam, exanima te", loquitur tibi cor tuum. Considera meritum tuum: iuste argueris, iusto iudicio iudicaris, procella iusta te conterit, iustitiae poena te premit. Nihil enim bonum agis, nihil in te sanctitatis est, nihil pudoris; nulla memoria dignitatis; cotidie peccas, cotidie laberis, quotidie praeceps in deterius uadis; elatio tua non resedit, superbia non deponitur; tumor et iactantia non cohibetur; repetit te quoque furor; inflammat ira; clamor excitat; commouet indignatio; paratus semper ad iram supra modum irasceris, supra mensuram animi furore moueris; zelas bonis, inuides melioribus, alienae felicitatis aemulus, alienis uirtutibus semper inuidus; cui umquam non detraxisti? Cuius famam non lacerasti? Cuius non absorbisti uitam? Cui non iactasti infamiam? Inconstans inuidus fallax auarus tenax sterilis inhumanus infructuosus, non est in te ulla misericordia, occidisti in concupiscentiis saeculi, defluxisti in cupiditatibus mundi, flagras in terreno amore, congeris res perituras, nescit satiari, nescit expleri tuae cupiditatis sitis; nouis te quotidie peccatis inuoluis, nouis facinoribus et ueteribus auges, non diluis scelus sed dilatas, nec satiaris umquam flamma libidinosae concupiscentiae. O te infelicem, non te pudet multas aspergere libidines, corruptor luxuriose, adulter; sic in flagitio perseueras, sic in libidine perduras, sic in luxuria permanes, sic in carnali amore persistis.
Non miretur ergo se afflictum qui perpetrauit propter quod afflictio uenit; solet namque digna recogitatio delictorum a piis mentibus omnem doloris abigere impatientiam. Etenim boni uiri, quando ob delicta patiuntur, non, quod patiantur, sed, quod deliquerint, dolent, poenam autem uolentes sustinent et quasi sponte ob errata sua de se ipsis et praestant et sumunt supplicium. Contra uero improbi et scelesti se peccasse minime dolent, uerum quod poenas pendere coguntur. Quamuis tamen et facinorosi nonnulli et futiles, leuitate quadam dum aliquando inuiti aut imprudentes delinquunt, unde postea incommodi quippiam referunt, cum alios accusare nesciunt, aut in quos culpam reiciant non inueniunt, in se ipsos conuersi furibundi desaeuiunt et se ipsi uicem suam ulciscuntur. Vltro autem omnis hac uindicta, ut postea docebitur, semper dolori admixtam habet uoluptatem. Sed de his alias; nunc sufficit declarasse quomodo homo toleranda aequo animo mala putat quae iure sibi accidisse recognoscit.
Ex quo loco ille secundus rite nascitur, quo itidem mortales curis non magnopere mouentur nec ea intolerabilia ducunt, puta quae uoluntate Dei acciderunt. Haec enim patienter ferunt, uel propter hoc quod ea, quae ab ipso sunt, iusta esse cognoscuntur, uel quia ipsi licet de luto suo disponere uti uult; quoniam, ut sapiens ait:
Sicut lutum in manu figuli, sic homo in manu eius qui creauit se; nec debet lutum figulo dicere: quare me ita formasti?
Ex hac ratione Creusa Aeneam apud egregium poetam consolasse uidetur:
Non haec sine numine diuum
eueniunt; nec te comitem hinc asportare Creusam
fas, haud ille sinit superi regnator Olympi.
Hinc et illud Ouidii est:
"Immensa finemque potentia caeli
Non habet: et quicquid superi uoluere peractum est"
Hinc et Hieronymus:
Resurgere credimus nostros et plangimus: quid faceremus si mori tantummodo praeciperet Deus? Voluntas eius utique sola sufficeret ad solacium cui nullum praeponere iubemur affectum.
et alio loco:
Si luctum horrueris, et te obtulisse Deo pignus deputari poteris, secundum tuum uotum habes post Abraham, si non potes primum, ut, quod ille non dubitauit offerre, tu saltem uidearis de sublato gaudere; ab illo Dominus postulauit, a te tulit; ille iussioni paruit: tu uoluntati consentis; illum per obedientiam illicita lege naturae probauit sibi deuotum: te autem per licitam conditionem mortalitatis annotet gloriosum. Nam si nec uoluntate nec ratione compelleris deuotionis Deo aliquid exhibere, in qua parte Christianum te poterit approbare?
Hic Hieronymus, tametsi alios locos prudenter immisceat, praecipue tamen uoluntati Dei innititur, quam nos huic secundo loco assignauimus.
Cui quidem et ille finitimus est in quo uel principis uel patris uel alterius, qui in nos potestatem habet, uoluntatem consueuimus assignare. Vt Terentianus ille fecit Dauus, qui uolens inducere Pamphilum ad obsequendum iussis paternis, quae aegre ferebat: "Pater est", inquit, "Pamphile," ac si diceret "non licet tibi eius spernere mandata." Hinc uulgaris illa consolatio orta est: "Patere; oportet; ita Dominus iubet." Quod nimirum ideo ad consolandum ualet quoniam principi licet quaecumque libet. Vnde Isaac, ut refert Ioseph, ubi cognouit se tam diuina quam paterna uoluntate ad mortem deposci, confirmato magnoque animo parenti respondit:
"Iniustus equidem essem, o parens, si uobis duobus auctoribus uitae meae eam reposcentibus denegarem, aut illis, a quibus ipsam acceperam, exigentibus nollem restituere."
His dictis laetus ac gaudens ultro ad aram accessit, non minus parentem quam se ipsum sapientissimo responso consolatus.
Amplius explicare fortunae instabilitatem uarietatemque non parum habet momenti ad mitigandos dolores, ut est illud apud Boethium:
Quid est, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit: nouum credo aliquod inusitatumque uidisti? Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. Hi enim semper eius sunt mores, ista ipsius natura; seruauit erga te potius propriam in ipsa mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi false illecebris felicitas alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus; quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus, ne queraris; sin perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciose ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis causa esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam existimas abituram felicitatem et cara est tibi forma praesens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura maerorem? Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim, quod ante oculos est situm, sufficit intueri: rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitatis nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo tolleres oportet quid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei, quam tu tibi dominam sponte elegisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbabis quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret, sed quo flatus impeteret promouereris. Si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares; fortunae te dedisti regendum, dominae moribus oportet obtemperes; tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris. At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, sors esse desistit.
Et paulo post aptissime ipsam fortunam inducit de hac eadem sententia concinne disserentem his uerbis:
An ego sola meum ius exercere prohibeor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis condere noctibus: licet anno uultum terrae nunc floribus frugibusque redimere, nunc imbribus frigoribusque confundere: ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Num nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta cupiditas hominum alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludimus ludum: rotam uolubili rota uersamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus. Ascende ergo si placet, sed ea lege ne, uti, cum ludicri nostri ratio poscet, descendere iniuriam putes. At tu mores nostros ignorabas?
Pulchre uniuersam fortunae descripsit faciem, ex cuius conditione et natura iure conuicisse unumquemque uidetur casus eius dolendos non esse. Hinc est et illud poetae ad amicum qui pecunias perdiderat: iste casus tritus est et e medio fortunae ductus aceruo. Ideo autem explicatio conditionis fortunae confert ad consolationis officium, quo tristitia lenitur, quoniam per talem fortunae commemorationem inducitur homo ad credendum ea, quae sibi euenerunt, iure quodammodo euenisse nec inde se aliqua iniuria affectum.
Quamobrem quinto loco exponere expedit naturam generis humani, cuius proprium est nasci, mori, languere, laborare, aliasque miserias pati. Quo loco Cicero ad consolandum Titium pulchre est usus cum inquit:
Est autem consolatio illa peruulgata quidem maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos ut omnibus telis fortunae proposita sit uita nostra, neque est recusandum quominus ea, qua nati sumus, conditione uiuamus.
Quam qui nosse cupit Apuleium audiat qui ait:
Homines esse ratione plaudentes, oratione pollentes, immortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca. Sigillatim mortales cuncti, uniuersi genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles; uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita.
Et Seruius Sulpicius ad Ciceronem ipsum de morte filiae consolando ait:
si hoc tempore non diem suum obiisset, paucis tamen post annis ei moriendum fuisset, quoniam homo nata fuerat.
Et Menander Trophimum consolando: "Si enim", inquit, "te solum hac conditione ex omnibus hominibus, Trophime, genuisset mater tuo ut nutu omnia succederent idque quis deus promiserit tibi, merito id aegre feres, quin te deceptum sentires indignis modis; sed si, quibus legibus nos sumus, isdem (ut tragice loquar) communem traxisti aera, ferenda haec melius et putanda ratione sunt."
Tale quid et Euripides scribit:
Mortalis nemo est quem non attigit morbique
dolorque; multi humandi sunt liberi,
rursumque creandi. Mors est futura omnibus.
Quae generi humano angorem nequaquam afferre habetur
reddenda est terra terrae: tum uita omnibus
Hinc et ille cui dictum est: "Morieris", sapientissime respondit: "Hac conditione intraui ut exirem." et alia similia, quae superius adduximus, ex conditione humana sumpta.
Huc et illud spectat Hieronymi ad Heliodorum episcopum:
Xerxes ille rex potentissimus qui subuertit montes, maria constrauit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem uidisset exercitum flesse dicitur quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam de qua uniuersam terram sub nostris pedibus cernemus, iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes a gentibus et regnis regna collisa, alios torquere, alios necari, alios absorbi fluctibus, alios ad seruitutem trahi, hic nuptias, ibi plantum, illos nasci, istos mori, alios affluere diuitiis, alios mendicari, et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc uiuunt, in breui spatio defuncturos. Vincitur sermo rei magnitudine et minus est omne quod dicitur.
Haec uero cur ad tollendum maerorem ualeant? Inde quod superiori loco in causa est, id est inusitatum eis nouumque aut iniustum acciderit nihil, sed quae ipsa humanae naturae fert conditio.
Huic loco uicinus ille est quo monstramus non esse hunc aut primum aut solum qui talia sustineat, sed multos habere socios. Hanc rationem pulchre Mantuanus attigit illo carmine quo Iouem induxit Herculem de morte Pallantis consolantem:
Tum genitor natum uerbis affatur amicis:
"Stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus
omnibus est uitae; sed famam extendere factis,
hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis
tot nati cecidere deum; quin occidit una
Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
fata uocant metasque dati peruenit ad aeui."
Sic et Iuuenalis ait amico:
Si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo nec pugnis cedere pectus
te ueto nec plana faciem contundere palma.
Sed si cuncta uides simili fora plena querela,
si decies lectis diuersa in parte tabellis
uana superuacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
sardonichis loculis quae custoditur eburnis,
te nunc, delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos uiles pulli nati infelicibus ouis?
et Homerus:
Namque nimis multos atque omni luce carentes
cernimus ut nemo possit maerore uacare.
Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos
firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.
Vanus est enim dolor, ut sapientissime inquit Hieronymus, "qui nec primus uidetur esse nec solus." Hinc et philosophia ait apud Boethium:
delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conquereris. Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum conditio bonorum et quae uel numquam tota prouenit, numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis. Hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus mallet esse ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet. Ille nuptiis felix, orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae exemplo concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, et expertus exhorreat.
Quo loco plurimum confert illorum enumeratio qui simili infortunio afflicti sunt, ut Cicero se fecisse Seruio scribit nominans Quintum Maximum, qui filium consularem uirum et magnis rebus gestis amisit, et L. Paulum, qui duobus septem diebus orbatus est, et M. Catonem, qui summo ingenio summaque uirtute filium perdidit. Idem fecit et Hieronymus ad uirginem in exilium missam ita scribens:
Sed cur ego te ad tribulationis patientiam humanis aut praesentis uitae prouocare conor exemplis, cum nullum paene sciamus fuisse sanctorum qui procellosum huius temporis agonem absque tribulationis tempestate transierit et tantorum odia insectationemque pertulerit, quantos uitae suae dissimilitudine castigauerit.
Castigare enim alium uidetur quisquis ab eius conuersatione dissentit. Et incipiens a primo iustorum Abel inuidiam ipsius impias persecutiones cedemque fraternam diligentissime exsequitur. Inde eius persecutionis iniquissime sortem exaggerans, unde ea liber esse non potuit cum tantum unum haberet inimicum: per hoc admonens uniuersos mortales rationabilius, immo et necessario tribulationibus esse additos, quippe qui tot inimicos haberent quot extraneos, quorum cum ingens sit multitudo, impossibile uidetur ut se quis ab eis uel defendere queat uel custodire, quandoquidem Abel unius insidias et odia nequiuerat euitare. Hinc transit ad Abraham illum patriarcharum sanctissimum, eiusque aduersitates carptim perstringendo mirificis conspergit floribus. Simili ratione calamitates Isaac prosequitur, cui subnectit acerbitates Iacob et ueritus sermonis prolixitatem in Ioseph iniuriis finem orationi imponit. In aliis quoque consolatoris epistulis eius paene omnibus exemplorum adhibet patrocinium.
Et Antimachus, poeta minime contemnendus, dum se ipsum consolari cuperet de coniugis morte, hoc solo ac perpetuo loco usus est, siquidem elegiam ex uxoris nomine Lydem, in qua cunctas heroum calamitates recensuit. Et recte sane; enumeratio enim exemplorum, ut Cicero in Tusculanis quaestionibus scribit, magnopere luctum leuat,
ut ille, qui maeret, ferendum id censeat quod uideat multos moderate et tranquille tulisse.
Quod si ita est, locus ergo a necessitate praecipue ad mitigandum laborem erit accommodatus; ut ostendas quam stultum sit iniquius ferre eas res quas aliter tenere non uales. Ideo Seneca ait: Stultum est timere quod uitare non possis, et Hieronymus ad Tyrasium: Non tam grauiter eos casus feramus quos nullo modo euitare possimus.
Ex hac ratione apud Vergilium uxor Aeneam increpat frustra lacrimantem:
Quid tantum iuuat insano indulgere amori,
Ex hoc genere et illud Terentianum est:
quando non potest fieri id quod uis,
Hinc est et quod uulgo lamentanti flentique dicimus: "Quid tandem facies? Iam actum est; restitui res nequit. Pone inanes lacrimas", aut "Siquid lacrimis recuperari restaurariue potest, multi praesto erunt qui te maxima earum copia iuuabunt". Hac ratione comicus Graecus usus est cum inquit:
Si malorum medicamentum lacrimae essent semperque flens a labore quiesceret, aurum pro lacrimis penderemus; nunc uero molestiae has nec respiciunt nec intendunt, here, sed siue fleas siue non, eandem tamen ingrediuntur uiam.
Ista atque alia eiusmodi apud prudentes animos multum angorem sedare consueuerunt.
Et illud quoque, quod huic simile est, quando contingit, plurimum momenti habet ad leuandum maerorem: hoc est cum quis uel in tuendis opibus uel uitas liberorum uel dignitate uel aliud quodcumque bonorum omnem diligentiam adhibuit et nihilominus retinere nequiuit. Hinc et se ipsos homines in tali iactura plerumque consolari solent dicentes: "Feci quicquid et potui et debui, res aliter teneri non potuit; saltem non mea culpa hoc mihi accidisse quisquam poterit causari."
Amplius leue fit malum, immo uel ingens iactura pro lucro computatur, quae in honesto ac digno loco accepta est aut a forti magnaue auctoritate uiro. Hac ratione mortem illorum qui fortissime pro patria, legibus, libertate, honore, dignitate pugnando mortem potius expetendam quam dolendam esse dicere consueuimus. Similiter et fortunarum detrimenta quae iusto honestoque periculo sunt accepta. Proinde laudatur illa praeclara ducis Leonidae uox qua commilitones suos ad honestam mortem pro patria oppetendam cohortatus est. "Pergite animo forti," inquit, "Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus." Quam animosam adhortationem non minus strenui facto compleuerunt.
Praedicatur in toto orbe Codri regis Atheniensium insignis casus; qui se ultro hostibus seruili ornatu mactandum obiecit, cum edictum in castris aduersariorum esset, ne quis regem uulnere appeteret, propterea quod oraculum ex Delphis declarauerat illum uictorem exercitum fore cuius rex in acie occubuisset. Quis Curtii, Romani adolescentis nobilissimi interitum felicissimum non appellat, qui cum equo armatus pro salute patriae teterrimum in antrum sponte insiliit? Aut duorum illorum fratrum Carthaginiensium qui Philaeni nuncupabantur digna memoria quanto in honore apud uniuersos habetur, qui uoluntaria morte fines patriae uersus Cyrenas latissime extenderunt? Dimitto enumerare gloriosam Epaminondae mortem, Harmodii, Aristogitoni, Themistoclis, Bruti, et aliorum ducum clarissimorum tam Graecorum quam Latinorum nec non etiam barbarorum, cum apud hos omnes non solum duces aut alias singulares personas, uerum etiam et totos exercitus certae morti sese deuouisse legimus et, quae imbecillioris sunt sexus, feminae pleraeque magnanimitate simili uiros aequauerunt; quarum nomina longum esset recensere, nedum facta. Tales igitur casus nullus umquam licet ignauissimus aut effeminatissimus luxit aut lamentis est prosecutus, sed potius honoribus laudibusque immensis. Hinc illud Pallantis est:
Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis,
aut leto insigni,
et illud Aeneae ad Lausum:
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
Aeneae magni dextra cadis.
et illud:
At non, Euandre, pudendis
uulneribus pulsum aspicies nec sospite dirum
Hac ratione et Xenophon se ipsum est consolatus, cui sollemne sacrificium peragenti cum nuntiatum esset filium eius apud Mantineam in proelio cecidisse, paululum conuersus: "Quonam modo?" interrogauit ac, ubi accepit fortissime pugnantem, coronam capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex uirtute filii uoluptatem suscepisse quam ex morte dolorem, itaque ceptum sacrificium constantissimo animo persoluit.
Simile huic, sed quanto sexu infirmior, tanto uirtute ualidior illa Lacaena mulier fecit, quae postquam accepit nuntium mortis filii strenuissimi, nullos femineos edidit eiulatus, immo nec illacrimata est, uerum laeto constantique uultu respondit: "Diis equidem ingentes ago gratias quod talem genuerim qui mortem ob patriam oppetere non dubitauit."
Hoc animo in iactura suorum et alii multi fuerunt esseque omnes debent qui turpi utilitati honestum damnum anteponunt, uel, ut uerius dicamus, qui illud utilissimum putant quod constat esse honestissimum, nec lucrum ullum absque honestate suscipiunt, quippe quam unam et ducem et comitem ipsius recte arbitrantur.
"Ad ferendum igitur dolorem", ut Cicero ait, "placite atque sedate plurimum profuit toto pectore cogitare quam id honestum sit. Sumus enim natura, ut ante dixi – dicendum enim est saepius – studiosissimi appetentissimique honestatis. Cuius si quando quasi lumen aliquod aspexerimus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti. Ex hoc cursu atque impetu animorum ad ueram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis. Non sentiunt uiri fortes in acie uulnera, uel si sentiunt, sed mori malunt quam tantummodo de dignitatis gradu dimoueri. Fulgentes gladios hostium uidebant Decii cum in aciem eorum irruebant. His leuabat omnem uulnerum metum nobilitas mortis et gloria. Num ingemuisse Epaminondam putas cum sanguine uitam effluere sentiret? Imperantem enim patriam Lacedaemoniis relinquebat quam acceperat seruientem. Haec sunt solacia, haec fomenta summorum dolorum."
– et paulo post:
Omninoque omnes clari nobilitatique labores contemptu fiunt etiam tolerabiles. Videmusne ut apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab his, qui in id certamen descendant, deuitari dolorem. Apud quos autem uenandi et equitandi laus uiget, qui hanc petescunt, nullum fugiunt dolorem. Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar; quae flamma est per quam non cucurrerint hi qui haec olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius imprimis laudabat illud quod diceret eosdem labores non esse aeque graues imperatori et militi, quod ipse honos laborem leuiorem faceret imperatori.
Ex his igitur satis perspicuum esse potest qua re et quo modo uniuersae aerumnae cunctique labores et dolores, si honestate condiantur, animis egregiis dulcescunt facilesque fiunt. Hinc Cicero ad Lentulum ait:
Illustrabit, mihi crede, tuam dignitatem hominum iniuria.
Et Ouidius uxorem aptissime consolatur:
Nec tibi, quod saeuis ego sum Iouis ignibus ictus,
purpureus molli fiat in ore pudor.
Sed magis in curam nostri consurge tuendi
exemplumque mihi coniugis esto bonae,
materiamque tuis tristem uirtutibus imple:
ardua per praeceps gloria uadit iter.
Hectora quis nosset felix si Troia fuisset?
Publica uirtutis per mala facta uia est.
Ars tua, Typhi, iacet si non sint aequore fluctus,
si non sint homines ars tua, Phoebe, iacet.
Quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
apparet uirtus arguiturque malis.
Dat tibi nostra locum tituli fortuna caputque
conspicuum pietas quae tua colat, habet.
Vtere temporibus quorum nunc minime freta es
et patet in laudes area magna tuas.
Quo carmine uide quaeso quam prudenter uxoris aerumnas leuat atque ad alias etiam grauiores fortiter ferendos scite armat, declarando ex his ipsius calamitatibus amplissimam dari materiam, in qua uirtus eius cognoscatur eluceatque si casibus mariti non frangatur; quin immo ipsi in tantis necessitatibus constituto operam suam uiriliter nauare non cessauerit. Sic et nos mulieri uiro suo orbatae aut filio, cui parens ademptus est, dicere consueuimus: "Venit tempus in quo tua uirtus cognoscetur et quid ualeas ostendatur; hucusque alterius ope tutatus gubernatusque uixisti securus, nunc tibi in te ipso spes omnis relicta est: fac te uirum probes. Tempestas gubernatorem et stricta acies militem probat. Vir quoque fortis miseria examinatur."
Hae consolationes omnes ad laudem inuitant, habentque locum dumtaxat in publicis aut apertis casibus, et qui in conspectu populi sunt constituti; ceterum quid de priuatis occultisque dicemus malis et quae intra cubiculum uel domus uel cordis patimur? Sed consolatori sapienti nec in his quidem consolandi deerit ratio.
Nam etsi homo ex suis aduersitatibus nihil aliud referat emolumenti, illud tamen unum ac maximum esse debet ut per tolerantiam malorum potissimam uirtutum fortitudinem acquirat. Quam procul dubio nemo umquam nisi multis grauioribus perpessis malis assequi potuit. Vnde Seneca recte aegrotum est consolatus dicens:
Non in mari tantum aut in proelio uir fortis apparet; exhibetur et in lectulo uirtus.
Nec te moueat quod uirtus tua in obscuro degit nec per ora populi uolitet; eo enim, ut santissime ait Cicero, pulchrior est et magis integra si uacet populo, neque plausum captans se tamen ipsa delectet, neque ullum theatrum uirtute et conscientia maius est.
Sic ergo, ut diximus, honestate mala tolerabiliora fiunt.
Verum enimuero, quoniam maior mortalium pars utile potius quam honestum sectatur, idcirco ad sedandum leuandumque uniuersum angorem aut dolorem locus ab utili est potentissimus. An non uidemus agricolas, pastores, fabros, aliosque operatores sub quibus ponderibus aut quali aestu uel gelu cantantes desudare grauissimumque opus hilari animo peragere? Aut negotiatores, nautae, latrunculi, praedones, quae non adeunt certissima discrimina, quos non perferunt libentissime labores ex quibus lucri aliquid se relaturos arbitrantur? Similiter et militum ducumque genus uel impensas uel inediam, sitim, uigilias, uulnera, cedes referrem, quibus utilitatis gratia sponte se dedunt atque haec cuncta iocundissima putant si optata praeda uel desideratis spoliis potiri concedatur. Deinde quis non uidet languentes et imbecillioribus uiribus morbis confractos, quas acerbissimas amarissimasque potiones, collisiones, uncturas, cauteria, sectiones, aliaque asperrima medendi genera aequo animo perferant spe recuperandae sanitatis adductos? Postremo quis est omnino omnium hominum qui uel leuiter ingemiscat etiam maximis aut detrimentis aut laboribus ex quibus non dubitat magnam se emolumentum consecuturum? Suauis enim omnis quaestuosus labor et, quicquid amaritudinis opus habet, temperat spes lucri; quod intelligens apud apud nobilissimum poetam Aeneas ad socios ait:
Per uarios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
et addit:
Durate et uosmet rebus seruate secundis:
forsan et haec olim meminisse iuuabit.
Hieronymus ad uirginem scribens in exilium missam ex hac praecipue ratione ipsam consolatur, ita hunc locum tractans ut neque elegantius neque doctius neque prudentius quicquam uel fieri possit uel cogitari. Vnde ne et diuinum illud ingenium sua laude fraudarem et studiosis clarissimum imitandi exemplum proponerem, non putaui superfluum aut absurdum totum illum locum uerbis ipsius in medium afferre.
"Ita ergo", inquit, "nos quoque iocundos ac laetos esse oportet dum spei nostrae signa conspicimus, cum probatores eius sumimus, cum per mala praesentia futura bona indubitatae fidei manibus iam teneamus. Siquidem et dictum est: Salus nostra in tempore tribulationis. Nullam ergo debet generare tristitiam, qualecumque id est, quod maximam uidet significare laetitiam. Est enim ille superbus, aut inuidus, aut sui fastidiosus boni, quem eius probatio reddit tristiorem. Dicit enim in euangelio Dominus: Vos lugebitis et flebitis, mundus autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Amplectenda est ergo tristitia quae gaudium parit et cum eius materia est consideranda quia saepe per dulcedinem fructus placet quod amarum horruit in radice. Et iterum ait Dominus: Haec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis. In hoc autem mundo passuram habebit nisi ut tanta in nobis sit eius pollicitationis credulitas ut, cum mala mundi patiamur, futurae spei fiducia in summa pace nos esse credamus tantaque in nobis sit futurorum fides quod omnino non sentiamus nos sustinere illa quae patimur, sed ea potius arbitremur iam obtinere quae credimus. Siquidem dictum est Vnde totum nos in futuro habere cognoscimus spe salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Ad hoc igitur tantam in nobis fidei stabilitatem Dominus esse desiderat ut et uerius esse quod credimus quam quod patimur iudicemus et uerius habeamus speranda quod sensibilia et praesentes angustias non sentiamus dum in futuram spem tota animi intentione protendimus. At si bellator aliquis dolorem uulneris aut contemnat aut nesciat, dum omnibus uiuacitatis sensibus solam uidetur cogitare uictoriam. Nam et qui tempore hiemis uadit ad balneas prius asperitatem frigoris nudus patienter excipit quia eum secutura calefactio consolatur; ita certa spes rem uincit instantem, ut illud quodammodo esse incipiat quod futurum est, et desinat esse quod praesens est. "Vt in me", inquit Dominus "pacem habeatis", hoc est dicere: firmius uobis sit quod in me est, qui semper sum, quam quod in temporali geritur mundo, quia mundus transibit et malitia quaecumque agitur, in ipso finietur. Pax uero mea nulla umquam defectione temporis soluetur. Et alibi dicit: Mulier cum parit tristitiam habet quoniam uenit dies eius, cum autem peperit puerum, non meminit iam passurae propter gaudium quia natus est homo in mundo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo tollet a uobis. Aptissimum namque ad comparationem praesentium et futurorum gaudiorum praegnantis mulieris induxit exemplum; quae quamuis causam partus non absque ingenti sciat dolore transire, quia auiditate nimia liberos cupit, dolores tormentum spernit dum, quod satis diligit, concupiscit et ante gaudet ex prole quam contristetur ex partu, nec recusat fecunditatis exordia, quamuis certa sit ea non absque magnis angoribus euentura, quoniam, dum maius gaudium cogitat, tristitiae curas amplectitur. Sic et in omnibus paene rebus humanis difficile potest esse laetitiam nisi tristitia ante praecessit. Et amaritudo praesentis doloris commodat amplius gaudia secutura: sic quidem pretiosior salubritas est, quae post languoris recuperatur incommodum et a qualibet maiore spe laboris necessitate ad ampliorem solet felicitatem uenire. Sic qui litterarum scientiam desiderat habere, si discendi non susceperit taedia, peritiae gaudia adipisci non poterit. Nec cuiuslibet eruditionis quisquam habere poterit gloriam nisi aestus fuerit ante perpessus. Agricola quandoque de ubertate frugum laetari non poterit nisi prius terram multo labore confecerit et tanto magis prosperitatis spem congerit, quanto se amplius desudasse cognouerit et de labore impenso sperat ubertatis augumentum. Quicquid in creaturis paene omnibus ita esse cognoscimus illic maiorem fructum gigni ubi onerosae acerbitatis cura praecesserit. Nam et aestatis et autumni temporis, quae tempora ministra sunt frugum, sterilitatem nimiam nonnumquam hiemis lenitas intulit, cum fecunditatem maximam frigoris saepe praestiterit austeritas, et quicquid clementia ueris resoluit, spem ubertatis amisit. Arbores uero ipsae tanto numerosiore grauantur fructo quanto acerbioris frigoris uiolentia reprimuntur, cum praecoquos flores oportuna castigatio refrenando ad periculum festinare non patitur; utile impedimentum pruinae et quod reprimit non obserat, sed includit. At uero si paulo clementius extiterit imbrium, quanto luxuriant prius in disciplina ⟨?⟩ festinatione, tanto post fructibus deseruntur cum futurae uires importuno tempore consumuntur. Semina quoque ipsa terrae iacta atque commissa quanto glaciali frigore arcente tardius surgunt in frugem utili radice proficuunt, ac tanto post modum amplioribus fructibus praegrauata curuantur. Nauigantibus quoque ipsis longae serenitatis spem pollicetur nimis ualida ac diuturna tempestas. Sic et omnium fere creaturarum specie difficile exultatio aliqua nisi maerore praeeunte succedit. Quae cum ita sint, aequanimiter ferre conuenit, etiam si nos tribulationum imbribus ac dolorum asperioris hiemis procella concusserit; tanto ampliorem aestatis fructum delaturi, quanto in praesenti frigore uitam habere contingerit acriorem. Digerit enim austeritate, qua poterat reseruare, quicquid primo impetu erumpit in exitum. Nec ulla nos insurgens pelagi debet terrere tempestas cum uentura sit etiam numquam finienda tranquillitas. Domini est enim illa uox dicentis: Beati estis cum uos maledixerint et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete et exultate, quia merces uestra copiosa est in caelis. Quisquis enim mercedis et beatitudinis suae curas non cum ingenti gaudio suscipit, certum est hunc aut infidelitate aut imperitia laborare. Optandum est etiam, quamuis sit amarum, quod lucrum parit et cum laetitia maiore sumendum quicquid ampliorem potest generare mercedem. Nec congestio laboris euitanda est quae est augumentatio commodorum. Sic namque negotiator amplioris quaestus cura nec maria pertimescit nec terrena discrimina, quae interdum etiam causae solent esse damnorum, et propter maioris lucri spem nauigationis et peregrinationis incommoda libenter assumit. Quia quamuis magnus, facile contemnitur labor ubi non tam laboris quantitas quam eius utilitas cogitatur, et si id fieri propter temporalia et incerta lucra conspicimus, quid nobis propter aeterna et sine ulla ambiguitate uentura sit agendum, cogitemus. Nam cum illorum lucra insidiae uel pericula praecedant, similiter nostra commoda dispendiis cumulantur et sub periculo feliciora contingunt. Quae commoda ui tantum tribulationes non minuunt ut etiam mors possit propter illa contemni, siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius."
Haec Hieronymus. Hoc loco pulchre adicere poteris quomodo clementissima illa diuina prouidentia uniuersa flagella sua, quibus concutit mortales, ad utilitatem patientum semper fere dispensat. Nam ut ait is ipse diuus orator Marcellam de aegrotatione Blesillae consolando:
Abraham tentatur in filio et fidelior inuenitur. Ioseph in Aegyptum uenditur ut patrem pascat et fratres. Ezechias uicina morte terretur ut fusus in lacrimas quindecim annorum proteletur spatium ad uitam. Petrus apostolus Domini passione concutitur ut amare flens audiat: Pasce oues meas. Paulus lupus rapax et Beniamin adolescentior in extasi creatur ut uideat et repentino tenebrarum horrore circumdatus Dominum uocat quem dudum ut hominem persequebatur.
Denique nullum est calamitatis genus quod diuina maiestas summa ratione non distribuat atque alios uerberibus emendat, ut sororem Moysi Mariam; alios exercet, ut Iob; alios cohibet, ne uirtutem eorum per lasciuiam efflui sinat, ut Paulum, cui datus est stimulus carnis ad colaphizandum, ne multitudo reuelationum ipsum extolleret.
Plerosque etiam Deus fatigat, ut erudiat, laboribus quos quiete et prosperitate imprudentiores uidet effectos. Sic Israhelitas per immissionem serpentum compulit peccatum suum recognoscere. Sic et Dauid pestilentiae flagello edoctus est quod piaculum in enumeratione populi perpetrasset. Vnde delictum suum recognoscens cantabat:
Bonum mihi Domine quod humiliasti me ut discam iustificationes tuas.
Vexatio enim, ut scriptum est, dat intellectum.
Omnes itaque istas utilitates poterit prudens consolator ad desolatum aut afflictum referre atque, ut eas speret, animum inducere ipsius.
Hi duo loci postremi idonei sunt ad consolandum quoniam tanta est laudis utilitatisque apud homines uoluptas ut uel grauissimas molestissimasque aegritudines prae amore ac dulcedine eius contemnat. Vnde quibusdam forte uideri poterunt ista magis ad Epicuri rationem, quam ad calcem reiecimus, pertinere, propterea quod diuerti quodammodo animus per eorum uoluptatem a dolore uidetur. Verum si omnem locum, qui uoluptatem aut aliquam iocunditatem ingerit, Epicuro deputabimus, nullus fere erit quem aliis relinquere possimus; quandoquidem nullus est qui non aliqua demulceat uoluptate. Istae enim duae animi affectiones, uoluptas scilicet et tristitia, perpetui comites sunt omnium quaecumque animum possunt perturbare. Neque ulla est perturbatio animi, teste Aristotele, quam e uestigio aut uoluptas aut tristitia non consequatur.
Et licet isti duo loci, de quibus loquimur, qui ab utili et honesto ducuntur, uoluptatem non solum post se trahant sed etiam principaliter gignant, tamen alii sunt propiores magisque accommodati et ad diuertendum dolorem aut maerorem conuenientiores, ut postea docebimus, cum ad genus illud consolandi perueniemus. Tametsi, ut ab initio testati sumus, magis hoc in opere curandum duximus res illas, quae ad officium consolandi faciunt, tradere, quam illa subtiliora dialectica ratione de earum differentiis aut generibus disputare. Ista quippe non est praesentis negotii speculatio nec ad leuandum cuiuspiam luctum satis idonea, ad quod propositum praesens iste labor noster pergit.
Hi sunt igitur loci praecipui, quantum meo ingenio colligere licuit, quae mitigare anxietates molestiasque animi ualent. Fuerunt autem numero decem, ut puta: ab iusto, a uoluntate Dei, a uoluntate principis uel maioris, a conditione fortunae, a conditione humana, a societate, a necessitate, a diligentia, ab honesto et ab utili. Et haec omnia ad secundam rationem consolandi spectant.
Nunc ad ea ueniamus quae sunt tertiae rationis propria.
Tertiam rationem curandi aegritudinem esse diximus quae angorem queat minuere. Multi enim tales contingunt quos prae uehementia ac magnitudine nec tollere ullo modo queas nec mitigare; proinde sequenti loco laborandum oratori est ut angorem, quem aut auferre aut lenire nequit, reddat saltem minorem. Id uero maxime ea ratione consequemur si malum ipsum paruum esse docebimus. Paruum autem demonstratur uel in se uel relatum ad aliud. In se paruum declaratur quando id, quod accidit, reuera exiguum esse detrimentum contingit. Quod Iuuenalis amico suo, cui depositum negatum fuerat, persuadere est conatus illo carmine quo ait:
Ponamus nimios gemitus. Flagrantior aequo
non debet esse dolor uiri nec uulnere maior:
tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum
Sic et nos dicere uulgo solemus: "Quid tu faceres si grauiora detrimenta acciperes, quando haec tenuia adeo iniquo fers animo?" Ac si dicatur "Pudere debet uirum leuioribus moueri malis, quandoquidem lugere friuola et tenuia aut insensati est aut nimirum mollis. Siquidem tenuioribus malis exacerbari puerorum est et imbecillium femellarum friuolis moueri. Magnorum bonorum interitu aliquando etiam uiri fortes ingemiscunt, sed non absque insigni nota; quanto ergo foediore aduruntur nota qui minima mala in maximis habent, quales sunt illi quos idem poeta paulo post deridet dicens:
Maiore tumultu
planguntur nummi quam funera. Nemo dolorem
fingit in hoc casu, uestem deducere summam et
contentus uexare oculos humore coacto;
ploratur lacrimis amissa pecunia ueris.
Hi quidem merito deridentur, quando illarum rerum iactura, quae uel nihil uel omnino parum bonitatis habent uehementius franguntur quam eorum quae ueriora sunt bona. Et malum in se paruum ita monstratur.
Collatum uero ad aliud multipliciter doceri poterit exiguum esse secundum quod ad multa potest referri. Comparari enim potest malum uel ad tempus uel ad aliud malum grauius uel ad bonum; ad quodcumque autem horum conferas, semper inuenies unde eius molestiam diminuas. Et primum ex ratione temporis tripliciter, quia aut iusto tempore illatum, aut cito abiturum, aut paulo post necessario futurum.
Extenuatur enim haud modicum detrimenti cuiusuis dolor si id tempore debito aut iusto accidisse docebitur. Vt Seruius Sulpicius fecit cum inquit:
ab hisce rebus animum ad cogitationem tuam aduoca atque ea reminiscere potius quae digna tua persona sunt: illam, quam dicis opus fuerat uixisse, una cum re publica fuisse et cum res publica occideret, uita excessisse.
Quibus uerbis prudentissime Ciceronem persuadere uoluit filiam eius amplius uiuere non oportuisse, nec fas esse re publica extincta ipsam superstitem optare, cum post casum eius honeste uiuere nequiuisset; atque ex eo insinuat oportunissimo tempore ipsam a uita destitutam.
Hic locus optime senibus congruit qui iam et aetate et honoribus perfuncti sunt; poterit tamen prudens orator hanc consolandi rationem et florentibus aetatibus adaptare iuxta illam Philippi praeclaram sententiam:
tunc homini mortem esse pulcherrimam cum omnium bonorum est in culmine, cum omnibus est carus atque acceptus, cum nondum et sibi ipsi et aliis est odiosus, ut solet accidere omnibus fere senibus et infortunatis et quacumque aduersa ualitudine laborantibus, quorum omnium iocundior mors esse consueuit quam uita. Praestat quoque desiderium sui amicis quam nausiam aut satietatem relinquere.
Praeterea, ut recte Seneca inquit,
Quicumque ad extremum sui fati uenit, senex moritur. Non enim refert quae sit hominis aetas, sed quae sit uita. Nec re multum interest quot annos habeam, sed quot acceperim; si plus uiuere non possum, haec est senectus mea.
– et Cicero:
Nemo parum diu uixit qui uirtutis perfectae perfecto functus est munere.
Sane sicut casum uitae iusto tempore uel congruo euenisse docuimus, ita tu et aliarum rerum similibus rationibus poteris persuadere.
Ex breuitate autem temporis imminuitur malorum opinio si ea paruo tempore duratura insinuare ualebimus, ut philosophia ait Boethio:
Si idcirco te fortunatum non existimas quoniam, quae tunc laeta uidebantur, abierunt, non est quod te miserum putes quoniam, quae nunc creduntur maesta, cito praeteribunt.
– et apud Vergilium Aeneas:
O socii, neque enim ignari sumus ante malorum;
o passi grauiora, dabit deus his quoque finem.
– Ciceroque ad Figulum:
Ego quod intelligere et sentire ualeo et quia sum Romae, et quia curo attendoque quod possum, id tibi affirmo te in istis molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum.
– praeterea Hieronymus ad Theodoram:
Aduersus mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solacio erigimur quod in breui uisuri sumus eos quos dolemus absentes.
– hinc et Dominus ait per prophetam:
Audite me qui nostis iudicium, populus meus in quorum corde lex mea est: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis; quia sicut uestimentum ista per tempus deficient et ut lanam mordet eos tinea, iustitia autem mea manet, salutare uero meum in saeculum saeculi.
Illi quoque, qui querebantur ad Dominum quare suum sanguinem non defenderet, acceperunt diuinum responsum: Sustinete adhuc modicum tempus donec impleatur numerus fratrum uestrorum.
Haec de temporis breuitate dicta sunt satis.
Porro et ex futura necessitate minoratur nonnihil existimatio aerumnarum. Hoc est, cum quispiam damnum accepit, ostendamus si ualebimus, id licet nunc non accidisset, paulo post tamen necesse futurum. Idcirco talem casum non esse uiro prudenti aegre ferendum propterea quod nihil iure diuturnum dixeris quod finem habet. Nec distare utrum hoc nunc pereat an postea, quod tandem, uelis nolis, perdere habes. Atque ut sapientissima Senecae complexione utar:
Nonne tibi uidetur stultissimus omnium qui queritur quod ante annos mille non uixerit? Eque stultus est qui flet quod post annos mille non uiuit; haec paria sunt. Non eris nec fuisti: utrumque tempus alienum est. In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quousque tandem extendes?
– aut quidnam lucri uel commodi reportaturus? Qua re Nestor puerum in cunabulis extinctum nunc superat? Quid eo amplius modo habet cum uterque sit mortuus?
Non ergo uiuere bonum est, sed bene uiuere; et sapiens uiuit quantum debet, non quantum potest.
Citius mori aut tardius ad rem non pertinet: bene autem mori est effugere male uiuendi periculum.
Portus est aliquando petendus, numquam recusandus; in quem si quis delatus intra primos annos est, non magis queri debet quam qui cito nauigauit. Alium enim, ut scis, uenti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissime taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert. Idem euenire nobis puta. Alios uita uelocissime adduxit quo ueniendum erat etiam cunctantibus, alios macerauit et coxit.
Hic Senecae est discursus; sed ille Ciceronis non indoctior:
Quae uero aetas longa est? Aut quid omnino homini longum? Nonne
modo pueros, modo adulescentes in cursu a tergo insequens
Nec opinantes assecuta est
senectus? Si, quia nihil ultra habemus, hoc longum dicimus; omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte aut uita longa aut breui abducuntur. Apud Hypanum fluuium, qui ab Europae parte in Pontum fluit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci quae unum diem uiuant. Ex his igitur hora octaua quae mortua est, prouecta aetate mortua est; quae uero occidente sole, decrepita. Et magis etiam si solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate; in eadem propemodum breuitate qua ille bestiolae reperiemur.
Contemnamus igitur omnes ineptias: quod enim leuius huic leuitati nomen imponam?
– hinc et ille ait: quidnam est aliud ista uita praesens quam fumus in umbra? – ac si diceret nihil in nihilo.
Hunc locum neque ille facundissimus Christi orator Hieronymus in consolatione Heliodori episcopi obmisit:
"Sed debemus", inquit, "et nos animo praemeditari quod aliquando futuri sumus, et quod, uelimus nolimus, longius abesse non potest. Nam si nongentos uitae extenderemus annos, ut ante diluuium uiuebat genus humanum, et Mathusalem nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo quae esse desisset. Etenim inter eum qui decem uixit annos et illum qui mille, postquam idem uitae finis aduenerit et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui
prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus
et labor et dirae rapit inclementia mortis."
– et infra:
Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes paulisper nostra uideamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuuenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dico, quod scribo, quod relego, quod de uita mea trahitur; quot puncta notaui, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et findente sulco carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri quod Christi amore sociamur.
Hic locus proprie funebri consolationi congruere uidetur; verumtamen et aliis poterit adaptari, ut si persuadeamus, quod quisque patitur, illud ei fuisse omnino futurum quia licet ista, si ad inferiores causas referas, casu quodam fieri uideantur, tamen, si ea ad illam certam infallibilemque rectoris summi prouidentiam uel ordinationem conferamus, comperies illud tibi ab initio fuisse deputatum aut meritis tuis aut aliqua alia iusta omnipotentis dispositione. De qua re poterit consolator et apte et copiose multa disserere, quae nos prolixitatem deuitantes simulque ingeniis peritorum non diffidentes praetermittimus ut cetera pleraque. Haec ergo ex ratione temporis sufficiant.
Iam quo modo unum malum ex collatione alterius mali minui conueniat, aperire incipiamus.
Mali igitur minuitur opinio eiusque angor leuatur si illud ad grauiora mala conferas; ex talium enim ratione efficies ut hoc, de quo consolari amicum cupis, leue ipsi suum malum uideatur atque ideo incipiat cruciari minus. Quod attigit illo carmine Iuuenalis:
Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam
si flectas oculos maiora ad crimina: confer
conductum latronem, incendia sulphure cepta
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes:
confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi
dona uel antiquo positas a rege coronas
ubi apprime conduceret alios uel aequales uel potiores cum ruinis eorum sigillatim recensere qui grauiora mala perpessi sunt.
Nec solum contenti esse debemus priuatas recensuisse personas, sed principes, reges, imperatores, ciuitates, prouincias, gentes, populos, et alias potentias quascumque quibus aliquid cladis aut exitii aut infortunii maximum accidisse cognoscitur. Quod nimirum Seruius ad Ciceronem prudentissime aptissimeque his uerbis induxit:
Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit uolo tibi commemorare, si forte eadem res tibi minuere dolorem posset. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram uersus nauigarem, coepi regiones circumcirca inspicere. Post me erat Aegina, ante Megaron, dextra Epirus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: en nos homunculi! si quis nostrum interiit aut occisus sit, quorum uita breuior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadauera proiecta iacent. Visne tu te, Serui, cohibere et meminisse te hominem esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus: hoc idem, si tibi uidetur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno tempore tot uiri clarissimi interierunt, de imperio praeterea tanta imminutio facta est, omnes prouinciae conquassatae sunt; in unius mulierculae animula commoueris tantopere?
Hunc locum et ille caelestis rhetor Hieronymus scribens ad Heliodorum episcopum haud segnius pertractauit his uerbis:
Verum quid ago medens dolori quem iam reor et tempore et ratione sedatum ac non potius replico tibi uicinas regum miserias et nostri temporis calamitates ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruit, quam congratulandum ei qui de tantis malis euaserit? Constantius, Arianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi uiculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus proditor animae suae et Christiani iugulator exercitus Christum sensit in Media quem primum in Gallia denegarat, dumque Romanos propagare uult fines, perdidit propagatos. Iouinianus gustatis tantum regalibus bonis fetore prunarum suffocatus interiit ostendens hominibus quid sit humana potentia. Valentinianus uasto genitali solo et inultam patriam derelinquens uomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gotico bello uictus in Tracia eundem locum et mortis habuit et sepulchri. Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obuiis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit. Cruentataeque manus uestigia parietes tui, Lugdune, testantur. Adolescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilium, post recuperatum multo sanguine imperium haud procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadauer exanime infamatum suspendio. Quid loquar de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique, dum rerum potirentur, terrori gentibus erant; omnes capti steterunt ante ora uictorum et, quod potentissimis quondam miserrimum est, prius ignominia seruitutis quam hostili mucrone confossi sunt.
Dicat aliquis: "Regum talis conditio est,
feriuntque summos fulgura montes."
Ad priuatas ueniam dignitates nec de his loquar qui excedunt biennium atque, ut ceteras praetermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diuersos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exultat; Rufini caput pilo Constantinopolim gestatum est et abscissa manu dextra ad dedecus insatiabilis auaritiae ostiatim stipes mendicauit. Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu euasisse se putat quod aduerse uiuit inglorius.
Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae conditionis statum narro. Horret animus temporum nostrorum ruinas prosequi. Viginti et eo amplius anni sunt quod inter Constantinopolim et Alpes Iulias quotidie Romanus sanguis effunditur, Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctas Pannonias Gotus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Vandali, Marcomanni uastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot uirgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his bellis fuere ludibrio; capti episcopi, interfecti presbyteri et diuersorum officia clericorum; subuersae ecclesiae, aenea altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquiae,
ubique luctus, ubique
gemitus et plurima mortis imago.
Romanus orbis ruit et tamen ceruix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Graeciam quibus imperabant barbari? Et certe paucas urbes nominaui in quibus olim fuere regna non modica.
Immunis ab his malis uidebatur oriens et tantum nuntiis consternatus. Ecce et ibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos non Arabiae, sed septentrionis lupi, tantas breui prouincias percurrerent; quanta monasteria capta, quantae fluuiorum aquae humano cruore mutatae sunt. Obsessa Antiochia et reliquae urbes quas Halys, Cydnus, Orontes, Euphratesque praeterfluunt. Tracti greges captiuorum, Arabia, Phoenix, Palestina, Aegyptus timore captiuae.
Non mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea uox, omnes scelerum comprehendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possem.
Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breuiter flere miserias; alioquin ad haec merito explicanda et Titides et Sallustius muti sunt.
Felix Nepotianus qui hoc non uidet, felix qui ista non audit. Nos miseri qui aut patimur aut patientes fratres nostros tanta prospicimus, et tamen uiuere uolumus eosque, qui his carent, flendos potius quam beatos putamus.
Quid aptius, quid accommodatius ex hac ratione dici potuit, quantumque putas id ad minuendum luctum ualuisse? Quis enim cum tantarum rerum ruina detrimentum suum non leuiter ferat? Nemo profecto nisi qui in tantam esset delapsus amentiam ut se omnibus principibus praeponendum dicat suamque conditionem uniuerso orbe existimet digniorem. Ceterum non ita sensit ille merito uel propter hoc ipsum habitus sapiens cui cum dictum esset: "Morieris!" respondit: Quo mundus transit ego quoque transibo; stultumque est nolle mundo secum pereunte mori.
Valent ergo plurimum ad extenuandam molestiam aliorum commemorare diriores casus et praesertim inimicorum eorum quos consolamur, atque adeo si, unde amico nostro nocere studuerant, maiora inde damna acceperint, uel in rebus ipsis uel in honore, in familia, in persona, uel saltem in animo ipso, utpote qui alteri damnum corporis, sibi autem animi dederit detestabiliorique incommodo se ipsum quam alium affecerit, quandoquidem omnium sapientum iudicio peius sit improbum esse ac sceleratum quam uel pauperem uel filio aut membro corporis orbatum. Palam autem est unumquemque, qui proximo iniuriam infert, turpitudinis notam effugere non posse. Hanc paene uniuersam rationem satyrus ille assecutus est qui ait:
Cur tamen hos tu
euasisse putes quos duri conscia facti
mens habet attonitos et surdo uerbere cedit
occultum quatiente animo tortore flagellum?
Poena autem uehemens et multo saeuior illis
quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamat
nocte dieque suum gestare in pectore testem.
– et post multa subdit:
Nocte breuem si forte indulsit cura soporem
et toto uersata thoro iam membra quiescunt,
continuo templum et uiolati numinis aras
et, quod praecipuis mentem sudoribus urget,
te uidet in somnis, tua sacra et maior imago
humana turbat pauidum cogitque fateri.
Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent
cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
non quasi fortuitu nec uentorum rabie, sed
iratus cadat in terras et uindicet ignis;
illa nihil nocuit, cura grauiore timetur
proxima tempestas uelut hoc delata sereno.
Praeterea lateris iuguli cum febre dolorem
si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
infesto credunt a numine; saxa deorum
Et quidem ista omnia et alia eiusmodi plurima mentibus male sibi consciis euenire consueuerunt, quae procul dubio maximis animum angoribus cruciari solent.
Plus tamen ad solacium aduersarii exteriora mala conferunt, quamuis tenuiora sint et leuiora. Nam cum inimicus unusquisque ideo praecipue inimici sui gaudet malis quod suas uices ea ulcisci putat et de hoste suo optatas sumere poenas, ultio autem omnis et uindicta non potest nisi in apertis consistere detrimentis, ut in ratione irae declarauimus, iure omnis inimicus magis laetatur apertis ac manifestis inimici sui malis. Proinde talia si qua poterimus referre erit utilissimum.
Ex hoc ergo genere est quod dicere solemus his qui iniuria affecti sunt: "Bono animo esto, quia non hoc auferat impunitum." Similiter et quando eos consolamur qui in bello succubuerunt: "Quid doletis si a pluribus pauciores oppressi estis; magis gaudere debetis quod hostibus uestris satis cruentam dedistis uictoriam multoque ipsorum sanguine comparatam." Ex hoc genere et illud Mantuani est: Numquam omnes hodie moriemur inulti, et alia apud ipsum talia complura.
Praecipue tamen ad istum locum spectat maiora mala adducere aduersariorum; quorum commemoratione duplici solacio afficitur languens, uno, quod proprium huic loco est, scilicet quod sua mala parua esse recognoscit, alio, quod ad quintam medendi rationem pertinet, quod ultionis uoluptate temperat suum maerorem. De qua re plenius disputabimus cum ad proprium locum perueniemus. Nunc uero cetera prosequamur quibus malorum opinio solet attenuari.
Attenuatur igitur haud parum adhuc malorum existimatio si peioribus, quae patimur, memoriam refricuerimus uel manifestauerimus quae imminent longe esse perniciosiora. Hoc egit optime Sulpicius scribens ad Ciceronem:
Quid est quod tantopere te commoueat tuus dolor intestinus? Cogita quem ad modum adhuc nobiscum fortuna egerit: ea nobis erepta esse quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam honestatem dignitatem, honores omnes; hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? Aut qui non illis rebus exercitatus animus calere iam debet atque omnia minoris existimare?
An illius uicem, credo, doles. Quotiens in eam cogitationem et tu ueneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus cum his esse actum quibus sine dolore licitum est mortem cum uita communicare.
et paulo post:
At uero malum est liberos amittere, nisi prius peius sit hoc sufferre et perpeti.
et Cicero ad Titium:
neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis uiris usurpatae, tantum uidentur proficere debere quantum status ipse ciuitatis et haec perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sunt qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent.
et parum infra:
Quid est enim iam non modo pudori, probitati, ac saluti loci? Non mehercule quenquam audiui hoc grauissimo et pestilentissimo anno adolescentulum uel puerum mortuum qui mihi non a diis immortalibus ereptus ex his miseriis atque iniquissima conditione uitae uideretur.
Hoc ipsum fecit scribens et ad L. Fabium:
Ea demum uidetur conditio impendere legum iudiciorum temporum ut optime actum cum eo uideatur esse qui quam leuissima poena ex hac re publica discesserit.
Hunc eundem locum et Hieronymus ad Tyrasium sapientissime perstrinxit:
Ad quid putas Christianam et fidelem animam intra carcerem mundi remorari debuisse cui totus mundus naufragium est? Tantas ac tales tempestates uitae, tot impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot saeculi clades euasit et lacrimas fundis? Quasi nescias quid in te ipsum cotidie patiaris, propter quod Dominus sic admonet apostolos suos dicens: "Si diligeretis me, gauderetis utique quia uado ad patrem." Plane Lazarum mortuum fleuit non dormientem, sed potius resurgentem et flebat quem cogebatur propter saluandos alios saeculo reuocare; hanc uitam dans Dominus ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam.
– et ad Theodoram:
Nos dolendi magis simus, qui quotidie stamus in proelio peccatorum, uitiis sordidamur, accipimus uulnera et de otioso uerbo reddituri sumus rationem.
Iste locus praecipue a sacris scriptoribus frequentissime usurpatur ualetque ad minuendum dolorem plurimum uel quod eius magnitudo extenuat cetera uniuersa, uel quod reputatione ipsius uilescunt nobis cuncta, uel quod animum inducimus ad credendum iam nobis tantis miseriis destinatis nihil boni nec posse dari nec deberi. Ita ex proprio maerore nostro ad communem omnium euocamur; quem quamuis grauiorem censeamus, leuius tamen toleramus, quandoquidem multos socios nos habere uidemus ut nos aut infortunatos ultra ceteros aut indigniore iniuria affectos cogitare non possimus, quae duo in casibus aduersis maxima sunt incrementa angoris; horum uero absentia aut ex toto, aut ex maiore parte leuat luctum. Hinc est quod nemo mortalium durius fert humanas miserias, ut puta corporis infirmitates, imbecillitates, labes, spurcitias, fetores, et alios defectus aliasque miserias innumeras quibus nos uidemur obnoxios ac subiectos, quae tamen si quis diligentius penset aut intueatur, comperiet profecto omni miseria esse miseriora. Et nihilominus his luget nullus. Quod si uni ista contingerent a quibus ceteros omnes uideret immunes, nullus profecto esset dies, nulla omnino hora quam absque acerrimo dolore posset transigere, seque infelicem, se prae omnibus clamitaret infortunatum. Nunc uero quoniam quilibet cernit eandem sibi cum aliis esse conditionem, nemo flet, nemo lamentatur aut queritur nisi si qui sublimiore spiritu quam sit humanus subuexi oculos ad supercaelestia intenderint; quorum comparatione miserias suas deprendit quamque in infimo loco iaceat recognoscit. Quousque uero inter homines uersatur, tantorum malorum immemor laetos ducit dies.
Vnde uidere licet qua de re communis miseria leuius toleratur ac per hos cur prodest animum maerentem a priuato luctu ad communem aut publicum euocare.
Enimuero praeter hos locos, qui dicti sunt, sunt etiam alii complures et praecipue funebres loci, ex quibus lugubres homines consolari possumus minuendo casus defunctorum; quorum primus ac ualidissimus accipitur a re morientis, secundus ab operibus eius, tertius a genere mortis, quartus a causa mortis, a ratione funeris quintus, sextus a loco in quo decedere contigit. Haec singula, quando indigna eueniunt, maxime exaggerant exacerbantque casum; cum uero debita aut digna, minuunt et leniunt.
Primus igitur locus, quem a re siue conditione morientis sumi diximus, si digna sit conditio, plurimum ualet ad leuandum angorem, hoc est si declarare poterimus ipsum, qui defunctus est, deuotum ac lubentem ex hac uita decessisse, et praesertim si qua ratione euidenti monstrare ualebimus cum eo bene actum beatorumque uitam possidere, ut fecit Hieronymus Heliodorum de morte Nepotiani consolando: ‘Cum aestuaret febribus et uenarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem auunculum consolabatur, laetus erat uultu et uniuersis circa se plorantibus solus ipse ridebat. Proicere pallium, manus extendere, uidere quod alii non uidebant et quasi in occursum se erigens salutare uenientes; intelligeres illum non emori sed migrare, et mutare amicos, non relinquere.’
– quod egregie et Vergilius ex persona uxoris Aeneae illo carmine attigit:
lacrimas dilectae pelle Creusae;non ego Mirmidonum sedes Dolopumue superbasaspiciam aut Grais seruitum matribus ibo,Dardanis et diuae Veneris nurus;
– idem et in alio loco fecit, ubi per insomnium inducit umbram Anchisae Aeneae ex obitu patris maesto haec solacia referentem:
Non me impia namqueTartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
In tali ergo ratione admonendi sunt amici ut aequo animo ferant, nec uelint dolendo tantam eis felicitatem inuidere. Quod si dicant "Nostras, qui ab eis deserti sumus, non illorum dolemus uices", tu hic apte subicies quam sit iniquum sua commoda ex amici incommodis spectare et salutem suam immeriti interitu quaerere aut optare. Quem locum Hieronymus ad Tyrasium pulcherrime explicauit:
His uerbis plangere debuimus de saeculo recedentes si saeculi inimicitias contra nos minime sentiremus; et plangimus Domini beneficia, qui scit infirmitati nostrae quid praestet. Periclitari uolebat adhuc qui dolet aliquem dormientem et inter fluctus uitae praesentis uidere cupiebat miserum laborare.
– et post infert:
Gaude ergo ne tu uidearis saltem dormientis felicitatibus inuidere; ab alieno mundo proprium transiuit ad dominum, et de hostili patria migrauit ad caelum, caruit malis ciuibus, quorum odia sustinebat, ne adhuc peregrinaretur in terra contraria; sicut apostolus monet dicens: quamdiu sumus in hoc saeculo, peregrinamur a Domino. Non ergo uobis luctum debet incutere quisquam cum e peregrinatione meruerit redire ad propriam regionem, maxime cum non inanis et uanus redire noscatur qui Christianitatis mercatus est lucrum, propter quod descendit ad mundi commercium.
Negotium explicauit, reddidit et ideo debitum soluit; comparauit margaritam propter quam descenderat ad temptationem, ad Dominum regredi properauit cui afferat mercedem ut comparatae mercis merito tam securitatem capiat quam honorem.
Huic subnectit et aliam rationem omni laude dignam:
"Desolatos se", inquit, "homines aut propter negotia peregrinis regionibus credunt et gaudent tota uita sine affectibus commorari, dummodo ualeant quod cupiunt a suis pignoribus adipisci, et, ut ad palatia pergant, peregrinantur ad studia dignitatis. Nauigant ad quaerendas diuitias uel ad causas patrimonii aliquas explicandas et periculo proficiscentes omnes impelluntur: nec secum natare, quos diligunt, patiuntur et ut ad palatia caeli, ad studia Christi, ad honorem uitae perpetuae et patrimonium possessionis aeternae cum securitate ualeant peruenire; nemo filios suos libenter ab se gratulatur abscedere. Propter incertam mercedem filium uel fratrem uel parentem unusquisque compellit, et ad certam salutem suorum aliquem proficisci nullus admittet. Ad comparanda peccata gaudent tam parentes a filiis quam filii a parentibus prouocante diabolo separari, ad indulgentiam percipiendam nolunt ab inuicem Domino uocante discerni.
Ita hunc locum ista oratione tractauit Hieronymus ut nihil addi posse uideatur; quam ob rem eius exemplo contenti simus atque id simul et pro exemplo et praeceptione habeamus. Itaque ad alia pergamus.
Secundus igitur locus, qui ab opere defuncti trahitur, egregie ualet ad mitigandum dolorem; hoc est si post mortem superest aliquod eius egregium monumentum aut filii aut libri aut aedificia, possessiones, templa, monasteria, urbes, ceteraque eiusmodi uel saltem alicuius digni nobilisque facinoris memoria aut fama praeclara. Etenim leuior fit eorum mors qui liberos et praesertim bonae uirtutis uel spei reliquerunt. Filius namque, ut Platoni placet, paruus pater est. Vnde et in prouerbium uenit: Non moritur qui filium relinquit. Et recte quidem; nam cum homini non sit data secundum personam aeternitas, sed secundum genus, aegre ferendum non est si et debitam personae inierit conditionem et munus aeternitatis per propagationem sobolis sit consecutus. Ex hoc genere solacii erat quod Dido optabat illo carmine:
Si qua mihi de te saltem suscepta fuisset
ante fugam soboles, si quis mihi paruulus aula
luderet Aeneas qui te tantum ore referret,
non equidem omnino capta aut deserta uiderer.
Istorsumque spectant egregia facinora aut alia digna monumenta quae quis reliquit uel in re militari uel ciuili uel in sapientia, uel in alio quocumque uirtutis genere quod solet hominum memoriam reddere immortalem et quod merito filiorum posteritati anteponendum est. Pulchriorque huiusmodi proles est quam liberorum, et qua sola, etiam filii si desint, satis fecundus iure dici poterit unusquisque. Tali prole Ennius fretus dicebat:
Nemo me lacrimis decoret, neque funera fletu
faxit. Cur? Quoniam uolito uiuus per ora uirum.
– et Ouidius:
Hoc satis in titulo est aeterna maiora libelli
et diuturna magis sunt monumenta mihi.
Quos ego confido, quamuis nocuere, daturos
nomen et auctori tempora longa suo.
Hoc se solacio et Dido moritura consolabatur quando ait:
Vixi et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
urbem praeclaram statui, mea moenia uidi,
ulta uirum poenas inimico fratre recepi
felix heu! nimiumque felix si litora tantum
numquam Dardanidae tetigissent nostra carinae.
– felix, inquit: quo? Nimirum illis praeclaris facinoribus quae commemorauit, quibus confidebat suam memoriam sempiternis laudibus uicturam, ut et uiuit quidem ac multo celeberrior quam si absque talibus uirtutibus praestantissimos filios genuisset. Praedicarentur quidem filii, matris uero et nomen fortasse obrutum iaceret atque sepultum, ut ei contingit quae Hannibalem peperit. Sed de secundo lugubri loco satis.
Non infimus ergo et tertius locus est, qui a genere mortis accipitur, si sors ita tulerit ut possimus uere commemorare ipsum quem lugent minime esse lugendum, quippe qui non subita, non insperata, non ignominiosa morte decessit, sed naturali, generosa, expetenda; lugeant eos qui suspenduntur, qui in exemplum populi publice trucidantur, qui comburuntur secantur suffocantur et aliis acerbissimis suppliciis enecantur. Lugeant quoque et illos quos aut atra inuoluit tempestas aut uorax flamma conripuit aut ruina insperata oppressit aut inimica iugulauit uel confodit manus aut alius inoptatus, inopinatus, inexspectatusque exstinxit casus. Ista autem homines idcirco molestius ferunt quod in aliis se ac suos iniuria uel saltem ignominia affectos putant, in aliis infortunia immerita pati queruntur. Quibus quoniam casus naturae liber est, eum tolerant leuius; idcirco hi facilius leuantur, illi difficillime; uix enim etiam a doctissimis sapientissimisque uiris aliquid ad hunc locum accommodatum idoneumue inueniri potest. Quod quidem uel ex illis Senecae dictis intelligi potest ubi respondet ad illud quod dictum est: "Decollaberis;" – "Quid interest", ait, "an caesim moriar an punctim?"
– et rursum:
"Sed ferieris et multi in te gladii conuenient." "Quid refert", respondit, "quam multa sint uulnera? Non potest amplius quam unum esse mortiferum."
Haec quanti momenti sint prudens lector diiudicet. Nos uero institutum prosequamur.
Valet praeterea ad detrahendum angorem locus a conditione uel causa mortis non parum, hoc est si iniusta potius est quam iusta. Vnde Socrates uxori lamentanti ac dicenti plurimum dolere iniustam eius mortem respondit: "Tune, mulier, iuste me condemnatum malles?" Prudentissime simul et sapientissime decernens leuius malum illi esse debere qui iniuria affligitur, quam iure; iste enim duplici quatitur malo: poena et male actorum conscientia; illos inter tormenta saltem bene actae uitae conscientia solari potest. Hinc Cicero ad Seruium:
Me quidem, etsi nemini concedo qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum.
Istorsum spectat et cum dicimus illi, qui mala patitur, ea ob uirtutem suam pati ipsique egregiam probitatem uel doctrinam aut exquisitum ingenium nocuisse. Hanc rationem solacii Ouidius in epitaphio suo praecipuam adhibuit:
Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum
Licet hoc, quod dicit, Ouidio uitio dari merito potest, tamen uiros huiusmodi consolando dicimus prae inuidiam esse oppressos.
Fit uero iste locus tanto ad leuandam aegritudinem potentior, quanto innocentia afflicti est notior aut manifestior atque id triplici de causa: una quod palam esse cupit cunctis, qui casum eius cognouerunt, sibi immerito id accidisse. Deinde quod confidit, si integritas sua iniuste laesa cognoscatur, plurimos inueniri qui malis suis ingemiscant. Et, quod suauissimum hominibus esse solet, aduersarium eius execrentur odioque habeant propter ipsius impietatem immanitatemque.
His ergo uiribus locus a causa facti ualet, quo etiam in omnibus rerum iacturis accommodatissime possumus uti.
Sane et ille, qui ex ratione funeris oritur, plurimum confert ad miseriae imminutionem; haud enim exiguam leuabimus tristitiae partem si commemorabimus funus recte digneque procuratum ac uniuersa quae mortuis debentur iuste persoluta omninoque ei esse factum satis.
Siquidem uniuersis fere mortalibus multa cura de sepulchris mortuorum esse solet, ut inter summas arbitrentur infelicitates si cui honore sepulturae uacare contingerit. Vnde legimus apud Aegyptios consuetudinis fuisse ut defunctus unusquisque, ante quam sepulturae mandaretur, transmissus per fluuium a uectore quodam, quem lingua sua Charontem appellabant, coram quadraginta iudicibus sisteretur; apud quos licebat lege cuiuis mortuum de impietate flagitioue aut quibusuis sceleribus accusare; quae si uera iudices comprobassent, feriebant hac mortuum sententia ut honore sepulchri, immo omnino sepultura careret, tamquam nulla maiore ignominia affici possit. Sic legimus et sacris codicibus illius uiri Dei, qui contra mandatum Domini apud malum prophetam panem comederat, inter alias a Domino illatas poenas una fuit quod non est in sepulchro patrum suorum illatus. Hinc et illa Ouidii fuit sollicitudo et lamentatio:
Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulchri
Et non ploratum barbara terra teget.
– proin precatur uxorem:
Ossa tamen facito parua referantur in urna.
Sic ego non etiam mortuus exul ero.
Atque etiam cum foliis et amomi puluere misce
inque suburbano condita pone solo.
– et post:
Tu tamen extincto feralia munera semper
deque tuis lacrimis humida serta dato.
Quamuis in cineres corpus mutauerit ignis
sentiet officium maesta fauilla pium.
Huius uero rei studium in tantum inualuit apud uniuersas nationes ut firmiter animos hac inani superstitione falsaque religione inducerent ad credendum nulli inhumato nisi centum annis expletis ad destinatum locum licere peruenire, interea uero toto tempore circum haec loca errare. Quod etiam doctissimus poeta testatus est:
Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;
portitor ille Charon his, quos uehit unda, sepulti.
Nec ripas datur horrendas nec rauca fluenta
transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
Centum errant annos uolitantque haec litora circum;
tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.
– hinc et Aeneas Palinurum inhumatum questus est:
Nudus in ignota iacebis, Palinurus, arena.
Mater quoque Euryali apud eundem poetam apte ex eadem ratione inducitur querens se in morte filii uel illo saltem solacio destitutam quod non presserat oculos ipsius morientis aut uulnera lauerat.
Nec mirum esse debet si mortales in pompa funerum tantam curam suscipiant cum huiusmodi opus ipse quoque Saluator inter pietatis munera annumerauerit commendaueritque illam quae in sepulturam suam unguento eum perunxerat. Vel Abrahae quanta cura sepulturae et suae et uxoris fuit? Similiter et Iacob qui iussit tot dierum itinere corpus suum ab Aegypto ad sepulchrum suorum referre; Ioseph moriens mandauit, cum ab Aegypto exirent, ossa sua non relinquere; Thobias, quod mortuorum corpora proiecta diligentius colligendo humaret, ab angelo laudatus est, a Domino autem misericordiam et gratiam consecutus. Ex quo perspicuum esse potest quod non mediocre solacium suscipere consueuerunt homines ex digna funerum curatione.
Quod si ita est, quo modo ergo consolabimus ex hoc loco eos quorum mortui inhumati iacent? Certe neque his ratio deerit consolationis si illis declarabimus non defunctorum, sed uiuorum causa inuentam esse sepulturam, aut quo corpora et uisu et odore foeda amoueantur, aut ob aliquod uiuorum solacium quibuscum iucundissime uixerunt; ueluti fecit rex Aegypti Micerinus qui unica filia, quam tenerrime diligebat, orbatus prae nimio amore bouem inauratam fecit atque in ea filiae cadauer apud regiam in conclaui posuit, atque ei singulis diebus multiplicia thura inferri iussit, lucernasque incensas iugiter adstare. Quod se Herodotus scribit in urbe Sai uidisse. Amor quoque singularis et Artemisiae, uxoris Mausoli, in causa fuit ut illud sepulchrum mirae magnitudinis pulchritudinisque marito exstrueret, quod est ab omnibus nobilibus poetis aliisque scriptoribus totiens celebratum atque per excellentiam pretiosis sepulchris Mausoli nomen inclutum. Apud Aegyptios uero maiores eorum omnes, qui clari praecipue uiri fuerunt, uariis medicamentis ita condiuntur ut eorum corpora flagrantia perseuerent; hos in priuato cubiculo ex ordine disponunt et quot diebus inuisunt quorum memoriam uenerantur exemplisque eorum ad uirtutem succenduntur atque illi feliciores dignioresque habentur apud quos plura cadauera inueniuntur. Ceteris uero nationibus apud alios alii sunt defunctorum respectus. Proinde quaeque gens pro opinione sua uarios obseruat sepeliendi modos. Nam illi, qui in Indiae insulis habitant, mortuos in litore sepeliunt, cadauer cum mare refluit arena obruentes. Apud Aethiopes uero mortuos suos quidam in flumine, quidam uitro circumdatos domi seruant, alii in uasis fictilibus conditos circa templa sepeliunt, alii, qui ad meridiem habitant Ichthyophagi nomine, defunctos in mare proiciunt inundationis tempore. Porro qui insulam Pityussam incolunt, sepeliendorum membra concisa in uase multo lapidum aggere recondunt. At apud Persas mortuus non prius humatur quam ab alite aut bestia, uel a cane trahatur. Aethiopes illi, qui Macrobii appellati sunt, mortuos suos in cippis uitreis, cuius multa apud eos est copia, concludunt; prius corpore aromatibus condito, quos intra aedes per annum tenent, eis omnium rerum primitias offerentes, deinde elatos circa urbem statuunt. Indi Padaei, qui ad auroram incolunt, infirmos mox interimunt et comedunt; sed uicinis eorum longe alia consuetudo est. Nam quicumque ipsorum in morbum incidit, locum desertum petit ibique decumbit nemine ei neque infirmanti neque defuncto assistente aut eius curam agente. Issedonibus, qui in extrema ora terrae degunt, quae auroram septentrionemque interiacet, alia praeterea sepeliendorum mortuorum cura est. Vbi pater alicuius decessit, uniuersi eius propinqui praesto cum pecoribus sunt, quibus mactatis et concisis una cum defuncti membris conuiuium celebrant, tantum capite reseruato, quod diligentius purgatum atque inauratum pro simulacro habere consueuerunt. Pastores Poenorum dicti Nasamones obseruant infirmos, dum agere animam incipiant, eosque sedentes constituunt ne supini exspirent, atque ita sedentes sepeliunt.
Ceterum quis posset enumerare singularum nationum proprias consuetudines quas de sepeliendis mortuis habuerunt, cum et usque in hodiernam diem uix duas gentes inuenies exceptis Christianis quibus idem sit mos sepulturae! Vnde ergo, cum una sit omnium mors, tanta diuersitas sepeliendi inoleuit? Non certe aliunde quam ex diuersa uiuentium uoluntate aut opinione, ad quos, ut uel ex hoc ipso deprehendi potest, omnis tumulandi ratio pertinet, ad ipsos uero mortuos omnino nihil, quia, ut sapienter colligit Seneca:
Si nihil mortui sentiunt, nec profecto insepulti corporis poenam; sin uero aliquis relinquitur sensus, homini sepultura tormentum est.
Hoc et Augustinus sensit cum de hac ipsa re in primo libro de ciuitate Dei disputans post multa intulit dicens:
Proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solacia quam subsidia mortuorum.
Licuit hac de re et poetis iocari: Caelo tegitur qui non habet urnam.
Et hanc mortalium uanam curam prudentissimo sale ille cynicus derisit Diogenes, qui ab amicis rogatus ubi et quo pacto sepeliri uellet iussit inhumatum se proici. Cum amici: "Volucribusne et feris?" "Minime uero", inquit, "sed baculum prope me, quo abigam, ponite." Et illi: "Quidnam poteris; non enim senties!" "Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?"
Hoc ipsum et ille uir Cyrenaeorum clarissimus Theodorus sensit, qui Lysimacho regi crucem minanti "Istis, quaeso", inquit, "ista horribilia minitare purpuratis tuis, Theodori quidem nihil interest humine an in sublime putrescat." Quo sapienti responso et uanissimi regis tumorem compescuit et, quid uerissimum est, docuit nihil ad mortuos attinere quo in loco marcescant et an potius ex his cineres an uermes fiant. Nam et Dominus, quod curam mortuorum commendauit, uiuorum magis gratia fecit, quippe qui aliquod bene merendi opus haberent, atque hoc si illud pie digneque exequerentur. Nam quod ad pompam luxumque sit mundi, probat sanctorum auctoritas et uiuis obesse et defunctis. "Illa quoque sanctorum exempla," ut Augustinus inquit, "non hoc admonent quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, et corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam."
Vbi et illud salubriter discitur quanta possit esse remuneratio pro elymosinis quas uiuentibus et sentientibus exhibemus si neque hoc apud Deum periit quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque persoluitur.
Quoniam uero de hoc loco plura fortasse quam expediebat uerba fecimus, istum qui superest breuius absoluamus.
Extremus luctus minuendi locus accipitur a ratione patriae uel terrae in qua quis e uita migrauit. Ingens enim solacium suscipiunt homines si caros suos decedere intra patriam ciuitatemque suam accipiunt et praecipue domi et in lectulo suo inter amicos propinquos cognatos fratresque suos et quibus ista contingunt, morientes felices appellant. Contra uero, quibus aut omnia aut plura defuerint, infortunatos et miseros. Vnde Aeneas:
O terque quaterque beati
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
– beatos appellat quod in patria et in oculis parentum mortui erant et ex eorum collatione suam infeliciorem deflet conditionem, ut qui se fluctibus actutum obrui uerebatur et in uasto pelago extorrem crudeli morte extingui. Eiusdem generis et illa Ouidii lamentatio fuit:
Tam procul ignotis igitur moriemur in oris
et fierent ipso tristia fata loco;
nec mea consueto languescent corpora lecto,
depositum qui me non fleat ullus erit;
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
accedent animae tempora grata meae;
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
labentes oculos condet amica manus.
Est enim hominibus in desideriis uanitatis illud quoque haud postremum ut a suis morientes defleantur et cum plurima funebri pompa sepeliantur; unde et ille error adeo insedit mentibus humanis ut gratissimam acceptissimamque rem mortuis praestare se putent si diutius et diligentius ipsos lugeant. Qui mos peruersus adeo apud Indos inualuerat ut quidam eorum in funere carissimorum suorum non solum capillum ac barbam, uerum etiam nares aures supercilia genasque praeciderent; alii in effossis sepulchris iacentes inedia se sponte conficerent. Nonnulli super rogum, in quo cadauer comburebatur, sponte insilirent, plerique se uiui consepelirent; quidam in cauernis et montibus latitantes ac consortia hominum deuitantes totam uitam luctuosam peragunt dicentes se non debere ullis uoluptatibus oblectari quando amici eorum illis erant priuati; eadem ratione multi nec solem nec caelum toto tempore suspiciunt.
Sed mitius Aegyptii in simili re insaniunt, siquidem apud hos, dum homo alicuius momenti decedebat, familiae suae omnis muliebris sexus caput sibi et uultum oblinibat luto. Deinde relicto domi cadauere ipsae per urbem uagantes se plangebant succinctae nudatas mamillas et cum eis proxime quaeque, altera ex parte uiri et ipsi expectorati se uerberabant, ita uagantes quoad mortuus sepeliatur. Interim neque lauantur, neque uinum aut cibum nisi uilem sumunt, neque uestibus utuntur splendidis atque id triginta diebus quidam agunt, alii quadraginta, nonnulli et septuaginta. Laceratio uero uestium et alius Iudaeorum luctus nota sunt.
Haec uero cuncta ideo fiunt quod quidam putant rem se gratam et acceptam mortuis suis facturos si eos grauius luxerint. Alii quadam muliebri superstitione adducti Deo se facilius satisfacere arbitrantur si eius plaga percussi afflictos se et prostratos fateantur. Ex hac opinione, ut Cicero recte scribit,
nascuntur illa uaria et detestabilia lugendi genera, pedores muliebres, lacerationes genarum, pectoris feminini, capitis percussiones, barbae criniumque euulsiones, ut ille Homericus Agamemnon faciebat. In quem illud Bionis facetum est: "Perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi euellere quasi uero caluitio maeror leuaretur."
Curandum igitur consolatori est huiusmodi falsis opinionibus et insanis delusionibus mentes imbutas liberare ad sanitatemque reuocare. Quos uel hac saltem ratione uanitatis poteris arguere si ita colligas: "Aut eos, quos lugetis, inimicos uobis putatis aut amicos; sed inimici casum luget nemo, amici uero, si se lugere sentirent, esset illis maiorem afferre aegritudinem, quod nullus amicus umquam amico aliud optauit quam bonum, malo uero, si contigit, indoluit semper, et cum luctus conficiat lugentes malusque eis sit, non est uerisimile ut defuncti amici eo delectentur, immo doleant magis."
Quod uero ad rationem Dei pertinet, longe se aliter habet. Deus enim miserorum cruciatibus minime gaudet nec cupit ut se quisquam conficiat uel enecet; sed placet ei cum mortales male actorum paeniteat, atque illos, qui alta sapiebant, si in sui cognitionem deuenerint ac ueniam ab eo humilius fuerint deprecati. Quaecumque uero diuinitus patiuntur si laeti uolentesque excipiant, et cum Dauid cithara exultantes personent et cantent. Cithara namque in inferiore parte habet unde sonat, quare qui exultat Deo in cithara, in aduersitatibus ei gratias agit. Sed qui in psalterio, quod in superiori parte sonat, ipse in prosperis benedicit deo. Itaque haec est uoluntas Dei ut in omnibus ipse laudetur et glorificetur.
Haec autem singula apud sanas mentes, quoniam plena leuitatis fatuitatisque uidentur, utique, etiam si cui non dantur aut exhibentur mortuo, non debent animum uiri exacerbare, etiamsi quem extorrem et in aliena terra uita contingerit excedere. Quandoquidem puerorum aut ignauorum proprium uidetur in suo strato mori; uiris uero fortibus magis conuenit in equo uel in naui, in hostili solo occumbere atque locum sepulchri aliquo egregio facinore signare.
Praeterea quoque forti omne solum patriam esse uoluerunt. Vnde interrogatus Socrates cuias nam esset, mundanum se respondit, utpote qui totum mundum patriam sibi diceret. Et quae enim uerior patria terreno homini esse potest quam terra quae, quoniam uniuersa eiusdem rationis est, ut philosophi censent, merito cui una pars congruit et uniuersa congruere diiudicatur.
Ita ergo ex hoc ultimo loco ad utramque partem poteris rationem leuandae aegritudinis inuenire.
Isti loci sunt, quantum mente colligere potui, quibus funebris luctus minuitur. Tamen prudens consolator poterit et aliis casibus eos accommodare; ex omnibus enim his locis poteris diminuere malorum opinionem.
Minuitur autem malum non tantum ex his solis, uerum uniuersaliter ex contrariis rationibus cunctorum illorum quibus augetur bonum. Sunt autem quae deterrere bonum consueuerunt; ista, ut summatim dicamus, si sit paruum, si non perpetuum, si cito abiturum, si non est pulchrum, si non est honestum uel iustum, si non multum proficuum, si non libet factum aut praestitum, si imprudenter uel ignoranter datum. Licet haec, ut etiam aliqua alia, et iniuriam minuant, ut puta quando eam nolens aut inscius quispiam intulit. Amplius extenuatur pretium boni si non sit a bono auctore administratum sed ab ignauo aut indigno; si non diligitur aut magni fit ab aliis et praecipue bonis; si non spectat ad probos; si non bene ordinatum aut concinne positum; si non debito tempore exhibitum nec oportuno loco impensum, nec nostri sed alterius gratia.
Praeter hos hic inducere poteris omnes fere mansuetudinis locos, de quibus suo loco disputauimus. Etenim singulis propemodum rationibus, quibus ira mitigatur, aegritudo quoque aut maeror animi uel tollitur uel minuitur, nec iniuria quidem. Nam omnis ira angor animi est, sed non omnis angor ira; addit enim ira ad angorem ulciscendi spem. Siquidem irascimur nemini nisi de quo uindictam aliquo pacto sumere speramus. Hinc nemo maioribus, ut regi aut principi, ob illatam succenset iniuriam, maerere tamen et dolere potest, quoniam dolor ex sui ratione spem uindictae non habet.
Ex his igitur locis omnibus lenire malum poteris et minus quam putabatur persuadere; quae extendere studio breuitatis obmittimus et ne nobilibus ingeniis fastidium ingeramus, quibus satis est modum gerendi tantum ad mentem reducere; ipsi uero sollertia sua, quae supersunt, facile assequi poterunt. Itaque quae de collatione unius mali ad aliud dicenda erat, hactenus attigisse sufficiat.
Nunc uidere superest quomodo ex collatione boni minuitur mali opinio, aut quo pacto iacturam, quam accepimus, si ad bona conferamus, attenuare ualebimus. Sed hoc non alio pacto commode fieri poterit nisi si bona, quae supersunt, multo uberiora praestantioraque esse explicabimus, adeo ut non debeat minorum iactura tantopere commoueri. Hoc facere uoluit ille poeta qui ait:
Sed nec
tam tenuis tibi census contigit, ut mediocris
et illa ueneranda mulier apud Boethium:
"si, quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus illaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora queque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum humani generis decus Simacus socer et, quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus, suarum securus, tuis ingemiscit iniuriis. Viuit uxor ingenio modesta, pudicitiae pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis est. Viuit, inquam, tibique tantum huius uitae exosa spiritum seruat quoque uno felicitatem tuam minui uel ipsa concesserim: desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum iam, ut in id aetatis pueris, uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te (si tua bona cognoscas) felicem cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora. Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnis exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces haerent anchorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur."
"Quam multos esse coniectas qui sese proximos caelo arbitrentur si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Nam is ipse locus, quem tu exilium uocas, incolentibus patria est."
Et Cicero ad L. Fabium:
Tu uero qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et beniuolentia tecum coniunctissimos quique magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis uiuendi
ac si dicat: "Tu qui haec tanta ac talia habes miserum te uel infortunatum appellare minime debes, nec tantis bonis stipatus maerere, quorum uel media pars si alteri daretur, felicem se dicere non dubitaret."
Cuius perspicuum esse potest quantum diminuitur opinio accepti detrimenti huiusmodi bonorum, quae superfuerunt, collatione.
Huic uero loco et ille finitimus est qui ex discrimine accipitur; id est cum homo in aliquod discrimen grauissimum uenit, in quo omnium rerum naufragium imminebat, et tamen aliquid periculo subduxit. Tunc illorum iacturam leuare consueuimus ex collatione bonorum quae superfuerunt, siue illa praestantiora sint siue inferiora. Hinc ille naufragium consolatus est dicens:
Cogita non quod perdideris sed quod euaseris. Et si nudus existi, bonum est quod existi. Considera, qui omnia perdidisti, quod cum omnibus perire potuisti.
– gaude igitur quod custodem illorum saluasti.
Simile attulit et illi, qui querebatur se in latrones incidisse: Noli queri quod incideris, sed gaude quod effugeris et deo gratias age.
Pari quoque ratione et illos consolamur, quibus uel ex incendio uel naufragio, uel alio simili casu quippiam superfuit, dicendo: "Age gratias Deo qui tibi uel haec saltem reliqua esse uoluit." Quo in casu ideo homo solacium accipit, immo nonnumquam et se ipsum consolatur, quod dirior pernicies discriminis ac tempestas uehementior omnia absorbere poterat ac per eam cuncta sublata erant uel diruta, nec aduersus eam nostrum aut consilium aut opera satis erat; quod ergo incolume superfuit, id iure in lucro deputatur ac fortunae uel Dei potius munus esse existimatur.
Et ita collatione boni mali opinio attenuatur. Quomodo autem collatione alterius mali aut quod utrumque metitur ipsius temporis, iam diximus.
Vtile est consolatori scire maestitiam aegrotantis diminuere atque id quo pacto consequi ualeat iam his, quae tradidimus, instructus esse potest. Verum non minus proposito suo conducere ualebit si rectam assequatur rationem, qua maerorem omnem queat comprimere, et non permittere eum licentiosius permanare. Hanc uero Cyrenaici, ut ab initio docuimus, praecipuam et unicam esse posuerunt cunctorum casuum humanorum diligentem praemeditationem. Nihil enim, ut aiunt, adeo conturbat mortalium animos quam insperatus et inopinatus malorum aggressus, cuius rei documentum uel ex re militari certissimum accipere possumus, in qua uidere licet quam ualidus exercitus sepius uel leui sed inopinato casu perculsus sternitur et dissipatur. Ad comprimendas ergo et forti animo tolerandas quaslibet rerum ruinas et quoscumque euentus nihil, inquiunt, adeo ualet ut praecogitasse uniuersas miserias et cuncta infortunia quae ulli umquam hominum uel acciderunt uel accidere potuerunt. Qua re id efficiemus ut nihil nobis eueniat insperatum. Videmus autem ut omnia etiam tela praeuisa minus et formidantur et laedunt, cuius rei ueritate etiam poetae delectati dixerunt:
Sagitta laedit leuius uisa uolare prius.
Hanc sententiam et Cicero probare uidetur; ait enim:
Et nimirum est haec illa praestans et diuina sapientia et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere: nihil admirari cum acciderit, nihil, ante quam non euenerit, non euenire posse arbitrari.
"Quam ob rem omnes cum secundae res sunt maxime, tum maxime
meditari oportet quo pacto aduersus aerumnam ferant
pericula, damna peregre rediens semper secum cogitet,
aut filii peccatum aut uxoris mortem aut morbum familiae;
communia esse haec, ne quid horum accidat omnino nouum;
quicquid praeter spem eueniat omne id deputare esse in lucro."
Et post obiectis aduersus hanc sententiam respondens ait:
Nihil est quod tam obtundat leuetque aegritudinem quam perpetua in omni uita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio conditionis humanae, quam uitae lex commentatioque parendi; quae non hoc affert ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam, qui uitae uarietatem, qui et imbecillitatem generis humani cogitat, maeret cum hoc cogitat, sed tum uel maxime sapientiae fungitur munere. Vtrunque enim consequitur ut in considerandis rebus humanis philosophiae fruatur officio et aduersis casibus triplici consolatione sanetur: primum quod posse accidere diu cogitauerit, quae cogitatio maxime omnes molestias extenuat et diluit; deinde quod humane ferenda intelligit; postremo quod uidet malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse cum id, quod ab homine non potuerit praestari, euenerit.
Huic sententiae accedit et Seneca qui ad Lucilium ita ait:
Hoc tibi scribo, is qui amicum Serenum carissimum tam immodice fleui ut (quod minime uelim) inter exempla sim eorum quos dolor uicit. Hodie tamen factum meum damno et intelligo ut maximam mihi causam sic lugendi fuisse quod numquam cogitaueram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata seruarent. Itaque assidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego debui dicere: 'Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest.' Quod quia non feci, imparatum cito fortuna percussit. Nunc cogito omnia et mortalia esse et incerta lege mortali; hodie fieri potest quicquid umquam potest.
et alibi inquit:
Praecogitati mali mollis ictus uenit, at stultis et fortunae credentibus omnis uidetur noua rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali nouitas. Hoc ut scias ea, quae putauerant aspera, fortius, cum assueuere, patiuntur. Ideo sapiens assuescit futuris malis et quae alii diu patiendo leuia faciunt, hic leuia facit diu cogitando. Audimus aliquando uoces imperitorum dicentium 'Sciebam hoc mihi restare'; sapiens scit omnia sibi restare; quicquid factum est, dicit 'Sciebam'.
Non est enim sapientis dicere 'Non putaram'.
"Ex hoc et illa iure laudantur," ut Cicero ait:
"Ego cum genui, tum moriturum sciui et ei rei sustuli.
Praeterea ad Troiam cum misi ad defendendum Graeciam,
sciebam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere."
et illud Thesei apud Euripidem:
Nam qui haec audita a docto meminissem uiro,
futuras mecum commentabar miserias:
aut mortam ⟨!⟩ acerbam, aut exilii maestam fugam,
ut semper aliquam molem meditabar mali,
ut si qua diritas iniecta casu foret,
ne me imparatum cura laceraret repens.
Simile est et illud Aeneae apud Vergilium
Non ulla laborum,
o uirgo, mi facies inopinaue surgit;
omnia percepi atque animo mecum ante peregi.
Ac si diceret: "Consueui pati difficilia atque ad omnia ardua subeunda me comparaui."
Hanc itaque praecipuam rationem putant Cyrenaici ad quemlibet luctum comprimendum: quam nimirum nec nos respuimus, dicimus tamen istam rationem non posse a consolatore praecipue post acceptum damnum adhiberi quandoquidem illum, qui iacturam est passurus, ea multo ante ratione se ita comparasse oportet ut, cum aduersa euenerint, non ueniant insperata. Nostrum autem propositum est non ea presidia praestare quibus homo munitus omnia fortunae tela constanti animo ualeret excipere; nam id alterius est negotii alteriusque considerationis.
Non hoc ergo in hoc opere curamus, uerum illud dumtaxat, quo consolatorem illis medicamentis instruamus, quibus aegroti uulnera ab infestis fortunae telis illata ualeat consolidare ac sanare et morbo, qui ex his uulneribus nascitur, congruas adhibere medelas. Eas ergo, quae ad comprimendum maerorem ualent, aptiores ex aliis locis (ut mea fert opinio) poterimus accipere.
Ac primum admonendus est amicus ne nimium mollem aut effeminatum se ostendat et suo se uelit iudicio condemnare, ut qui aliis simili in causa opem saepius egregiam nauauerit, sibi ipsi illam non deneget. Quo pacto Seruius Sulpicius Tullium compellat:
noli te obliuisci Ciceronem esse et eum qui aliis consueueris praecipere et dare consilium neque imiteris malos medicos, qui in alienis morbis profitentur se tenere medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt; sed potius, quae tute praecipere soles, tute tibi subice atque apud animum propone.
Ex hoc eodem loco et ipse Cicero Brutum de morte filii consolando initium sumpsit:
Fungerer officio quo tu functus es in meo luctu teque per litteras consolarer nisi scirem his remediis, quibus meum dolorem tu leuasses, te in tuo non egere ac uelim facilius quam in tuo mihi nunc tu te meditare. Est autem alienum tanto uiro, quantus es tu, quod alteri praeceperit, id ipsum facere non posse. Me quidem cum rationes, quas collegeras, tum auctoritas tua a nimio maerore deterruit. Cum enim mollius tibi ferre uiderer quam deceret uirum, praesertim cum, qui alios consolari soleret, accusasti me per litteras grauioribus uerbis quam tua consuetudo ferebat. Itaque iudicium tuum magni existimans idque ueritus me ipse collegi et ea, quae didiceram legeram acceperam, grauiora duxi tua auctoritate addita.
Quibus uerbis nihil aliud egit quam ipsum admonere eum se sibi praestet quem se exhibuit aliis, ac talem se ipsum reddat quales alios esse uolebat.
Ad haec subicere conueniet exempla illorum qui eiusmodi aut etiam grauiores casus constantissime pertulerunt magnamque ex eo laudem et admirationem sunt consecuti. Vt fuit Pericles princeps Atheniensium, qui cum intra quadriduum duobus praestantissimis filiis esset spoliatus, nullum neque in uultu neque in sermone signum maeroris ostendit, quin immo eundem ornatum retinuit nec quicquam ex ueteri ritu immutauit. Similiter et Paulus Aemilius duobus filiis orbatus, quorum alter ante triumphum patris quarto die decessit, alter in triumphali curru conspectus post diem tertium defunctus est, procedens in contionem constantissimi pectoris protulit sententiam:
"Quirites", inquit, "cum essem, ne quid mali fortuna moliretur, Iouem Optimum Maximum Iunonemque reginam et Mineruam precatus, ut, si quid aduersi populo Romano immineret, totum in meam domum conuerteretur. Quapropter bene habet: annuendo enim uotis meis id egere ut uos potius casum meum doleatis quam ego uestro ingemiscerem."
Hac eadem ratione Horatius, Marcius, atque complures insignes ac praeclari exstitere.
Horum igitur ac talium commemoratione efficies ut animus amici aut cupidine laudis gloriaeque ad similia imitanda accendatur aut saltem absterrebitur ne inferior illis esse iudicetur.
Hic igitur tertio loco apte ad constantiam fortitudinemque aeger adhortandus est atque ut hanc quoque uirtutem suscipiat, cum ceterae suppetent, diligentius admonendus. Quod egregie Sulpicius ad Ciceronem attigit.
"Vidimus", inquit, "aliquotiens te secundam pulcherrime ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem adipisci; fac aliquando intelligamus aduersam quoque te aeque ferre posse, ne id maius quam debeat tibi onus uideri, ne ex omnibus uirtutibus tibi haec una uideatur deesse."
Ad hoc ipsum et tu lugentem impellas. Poteris autem et ualidius impellere si, quod hortaris, facile factu esse docueris ex hoc quod in nostra situm est manu, si modo nos cohibere paululum uoluerimus et non dare impatientiae manus: praesertim cum "nihil sit miserum," ut praeclare ait Boethius, "nisi cum putes, contraque beata sors omnis est in aequanimitate tolerantis."
Ex hoc genere est et illud Ciceronis ad Titium:
non est iam grauitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestituisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus. Etenim cum te semper et priuatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda ut sit tibi grauitas et constantiae seruiendum. Nam quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus uetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus; etenim si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier animo, quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura, id consilio anteferre debemus, neque expectare temporis medicinam quam repraesentare ratione possumus.
Hoc ipsum attigit et Seneca Lucilium de morte filiae consolando:
finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudenti remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris. Annum feminis ad lugendum constituere maiores non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: uiris nullum legitimum tempus est quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis uix retractatis a rogo, uix a cadauere reuulsis, cui lacrimae in totum mensem durauerunt? Nulla res citius in odium uenit quam dolor, qui recens consolatorem inuenit et aliquos ad se adducit, inueteratus uero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus aut stultus est.
et rursum in eadem epistula:
'Quid ergo?' inquis 'obliuiscar amici?' Breuem illi apud te memoriam promittis si cum dolore mansura est. Iam istam frontem ad risum quaelibet res transfert. Non differri in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te obseruare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum, sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, luctus desinit. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est.
Quibus rebus omnibus tam Cicero quam Seneca ostendere nituntur constantiam uiri in sua manu positam, nec multo negotio posse acquiri. Proinde ea uacare tanto fit turpius quanto haberi potest facilius.
Atque ita in repressione luctus tres loci tractandi sunt, quorum unus a pudore sumitur, alter ab aemulatione uirtutis et a constantia tertius. Licet et a ceteris uirtutibus omnibus non minus dignos locos educere ualebis ad compescendum omnem languorem; ualent enim omnes uirtutes ad comprimendum quemuis angorem, ut Cicero praeclare in Tusculanis quaestionibus docuit. Vbi ait:
Quare si (ut mihi initio concessisti) turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor. Nam tibi dum turpe nec dignum uiro uidebitur gemere eiulare lamentari frangi debilitari dolore, tum honestas, tum dignitas, tum decus aderit; cum in ea intueberis, te continebis. Cedet profecto uirtuti dolor et animi inductione languescet.
Aut enim nulla uirtus est, aut contemnendus est dolor. Prudentiamne uis esse sine qua ne intelligi quidem ulla uirtus potest? Quid ergo ea? Patieturne te quicquam facere nihil proficientem et laborantem? An temperantia sinet te immoderate quicquam facere? An coli iustitia ab homine poterit propter uim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? Quid fortitudini comitibusque eius magnitudini animi, grauitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae? Quomodo respondebis afflictusne et iacens et lamentabili uoce deplorans audieris 'O uirum fortem'; te uero ita affectum ne uirum quidem quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor. Et quid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse te habere reliquam supellectilem saluam; uirtutem autem si unam amiseris (etsi amitti uirtus non potest) sed, si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum. Num igitur fortem uirum, num magno animo, num patientem, num humana contemnentem, num grauem poteris dicere?
Haec licet Cicero de corporis oppressione dicat, poteris tamen ea leui commutatione ad animi transferre angustias atque adeo melius quod corpus uiolentiae subiectum est, animus minime; corpus multa inuitum tolerare cogitur, animum nisi uolentem suppeditare potest nemo; uirtus autem, quoniam a uoluntate proficiscitur, magis in illis locum habet quae uoluntati obnoxia sunt, quam quae necessitati. Itaque rectius ex ratione uirtutum animo mederi poteris quam corpori et ex unaquaque uirtute propriam adhibere medicinam; quas tute, si parum aduigilaueris, poteris recte distinguere ac ex singulis uirtutibus singulos trahere locos.
Enimuero praeter hos omnes locos est et ille, qui maxime ad comprimendum luctum ualet, qui ratione metus constituitur; hic autem fit cum timorem maerenti incutimus ex malo aliquo quod ei propter nimium dolorem euenturum comminamur. Vt puta quod caros suos dolendo offendat aut cruciet aut ipsis displiceat; secundum quam rationem Cicero Brutum est consolatus:
Nunc populo et scaenae, ut dicitur, tibi seruiendum est. Nam cum in te non solum exercitus tui, sed omnium ciuium ac paene gentium coniecti oculi sint, minime decet, propter quem fortiores ceteri sumus, eum ipsum animo debilitatum uideri.
Haud minus scite hoc ipsum et ille diuus ecclesiae fecit orator cum consolaretur Heliodorum episcopum a congrua poetae sententia tale sumens initium:
Hesiodus natales hominum plangens gaudet in funere, prudenterque Ennius "Plebs", ait, "in hoc regi antestat loco: licet lacrimari plebi, regi honeste non licet". Vt regi, sic episcopo, immo minus regi quam episcopo; ille enim nolentibus praeest, hic uolentibus; ille terrore subicit, hic seruitute donatur; ille corpora custodit ad mortem, hic animas seruat ad uitam. In te oculi omnium diriguntur. Domus tua et concursatio quasi in specula constituta; magistra est publicae disciplinae; quicquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Caue ne committas quod aut, qui reprehendere digne uolunt, lacerasse te uideantur aut, qui imitari cogantur, delinquere. Vince quantum potes, immo etiam plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas reprime ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse uidearis.
Huc spectat et quod ille apud comicum ait:
Cur meam senectutem huius sollicito amentia:
an ut pro huius peccato ego supplicium feram?
et apud Mantuanum:
solane perpetua maerens carpere iuuenta?
Idcirco et in consolando uulgo usurpatur: "Ne crucia te neue sponte eneca; nec uelis amicis liberis omnibusque tuis maerori esse aut eos affligere diutius."
Ad quem locum et illud Seruii ad Ciceronem spectat:
Quod si quis etiam inferis est sensus, qui illius in te amor fuit pietasque in omnes tuos, hoc certe illa te facere non uult. Da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus qui tuo dolore maerent, da patriae ut, si qua in re opus sit, opera consilio tuo uti possit. Denique, quoniam in eam fortunam deuenimus ut etiam huic rei nobis seruiendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum uictoriam lugere.
Simili ratione Ioab a luctu Dauid regem reuocauit, quo ob necem Absalom filii sui uehementius cruciabatur. Cum enim rex capite uelato resideret et filii casum ingemisceret, introiuit ad eum Ioab hisque uerbis allocutus est:
"O rex, aperte demonstras ex his, quae geris, te odio habere et abhorrere eos qui te diligunt et pro te pericula sustinent, immo et te ipsum tuamque generationem uniuersam aspernaris, inimicos autem tuos diligere et illorum potius desiderio deperire qui iustas soluentes poenas obierunt. Nam si Absalom uicisset et imperium firmissime tenuisset et nullius nostrum nec cadauer quidem superesse passus fuisset. Omnes enim a filiis tuis sumpto initio neci traditi fuissemus nullo hostium nostrorum flente, sed potius omnibus laetantibus ac iubilantibus; et si quis forte nostri miseratus fuisset, nullus impune id procul dubio fecisset. Te uero haec agere super casum maximi inimici tui non confunderis qui, cum tuus filius esset, non est ueritus tanta te persequi impietate et tantis onerare malis. Quin tu igitur ab hac discedens tristitia procedis in publicum et te militibus ostendis eisque pro labore et parta uictoria agis gratias? Ego autem hoc tibi praedico, o rex, quod probe noui, ut si in huiusmodi actu perstabis neque ab eo quam primum reuoces, futurum esse ut hodie uniuersus a te discedat populus et regnum ad alium conferat, et tunc uerum atque amarissimum cognosces luctum."
"His dictis," inquit Iosephus, "regem a tristitia reuocauit et ad causas utilitatesque rei publicae adduxit;" – et merito quidem. Eruditissime enim omnes fere partes perstrinxit quae unumquemque inducere possunt ut amplius dolere metuat et luctum, si non tanta damna pati uult aut uni malo multa accumulare, cohibeat et compescat. Hae eaedem partes et nobis ferme semper ad consolandum suppetere possunt, praeter illam ultimam quae ex ratione tyrannidis accipitur. Possumus tamen eam et apte et pie ex ratione diuina mutuari, hac uidelicet ratione ut amicum admoneamus sibi diligentius prospicere ne Dominum ad iram prouocare contendat, utpote qui mortalibus uehementius succensere consueuit, quos cernit disciplinas iudiciaque sua ferre impatientius et detractare iugum suum. Hinc Hieronymus Tyrasium monuit.
"Sapienter", inquit, "debet dolere qui dolet, ne perdat sine causa quod dolet."
Idem et Boethius attigit quando ait:
uos deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis, nec intelligitis quantam conditori uestro iniuriam faciatis. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis.
Etenim qui acerbius dolet illud quod est ei a Domino sublatum, aperte fatetur se id magis dilexisse quam Deum. Nemo quippe moleste fert sibi quippiam ab eo auferri quem amplius quam se adamauit. Vnde et inter ueros amicos in prouerbium uenit: 'Amico de manu amici etiam uenenum dulce est'. Quod dictum Alexandrum retulisse ferunt Philippo medico potionem offerenti qua hilari uultu suscepta et epistula, qua medicus a Parmenone proditionis insimulabatur, ab rege medico tradita his uerbis:
"Accipe, Philippe, epistulam, quam ueri nuntiam esse non credo; quae etiam si uera afferret, et mors mihi de manu tua, dulcis amice, suauis est."
Quanto ergo magis et nobis de manu altissimi conditoris, rectoris patrisque nostri optimi cuncta suauia esse debent et amoena, qui cum sit summe bonus, non nouit filiis suis nisi bona dare data, tametsi nobis ob imperitiam nostram secus uideatur. Itaque si nos uniuersam spem amoremque nostrum totum in summo illo optimoque bono, cuius perfruendi gratia et conditi sumus, repositam habuerimus, cunctorum aliorum iacturam flocci faciemus.
Ex hac igitur ratione pulchre semper timorem cuiuis incuties atque, ut maerorem cohibeat, efficies.
Amplius superest adhuc, qui non mediocris momenti est ad hanc medendi rationem consolandi locus; is a respectu inimici accipitur; quom aegrum admonemus ut luctu abstineat uel propter hoc saltem ne ⟨inimicos⟩ suos uidentes tribulationem eius gaudio inpartiatur. Multi enim hac ratione se cohibere consueuerunt ac dolorem dissimulare. Vnde et Ouidius audiens quendam aemulum suum laetari infortunio suo scribit ad eum:
Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra
te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.
Vbi se longo carmine consolatur ostenditque inimico suo non tantum grauibus se oneratum malis, quantum ipse putabat; licet ipse aliter sentiret, tamen dissimulabat quoad poterat.
Valet autem ideo dissimulatio doloris quia merentes comprimunt luctum dumque id frequentius tentant, tandem efficiunt ut uere accipiant consolationem.
Et aliis quoque modis tristitiam posse reprimi non dubito; uerum haec, quae attigimus, potiora mihi uisa sunt et propositae rationi facientia satis. Nunc ad supremae rationis explicationem accedamus.
Supremam autem rationem medendae aegritudinis diuersionem esse diximus; ea est qua animum a maerore ad aliam curam studiumue aut cogitationem uoluptuosam euocamus uel traducimus. Haec autem fit multipliciter, secundum quod multiplicia sunt quibus mortales oblectari aut occupari consueuerunt. Quorum nos, ut in aliis fecimus, potiora recensebimus. Esset enim alio pacto negotium et fastidii et taedii plenum, quod nobis maxime deuitandum (quantum per nos fieri potuit) ab initio proposuimus.
Sed ante quam ad proprios locos huius rationis ueniamus, illum nunc locum praemittamus qui et huic quintae rationi et illius, quam secundam posuimus, communis est. Mulcet enim pariter angorem et animum ad uoluptatem iocundissimam abducit a luctu. Hic locus a compassione gignitur, qui ob praestantiam suam (ut mihi quidem probatur) in omni ratione consolandi praecedere debet. Plurimum enim (mihi crede) amici incommoda leuabimus si prius condolebimus ac collacrimabimus. Et si per absentiam facere non licuerit, id tamen uel litteris uel nuntiis declarare non desistamus atque ab eo loco initium sumamus. Nam et Seruius in illa egregia epistula ab eodem loco pulchre exorsus est:
"Postquam", inquit, "mihi renuntiatum est de obitu Tulliae filiae tuae, sane quam pro eo, ac debui, grauiter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimaui qui, si istic adfuissem neque tibi defuissem, coramque meum dolorem declarassem."
Leuatur autem idcirco maerore animus cum cernit alios sua incommoda uere dolere, uel quod socios se habere malorum uidet, uel quod plurimum se amari illo argumento colligit dum ceteros intuetur, et maxime non indignos, suis calamitatibus ingemiscere, tantamque ex huiusmodi amicitia suscipit uoluptatem ut iam maestitiae illi non relinquat exacerbandi locum, teste Seneca qui ait:
Nihil aeque, Lucilii uirorum optime, aegrum reficit atque adiuuat quam amicorum affectus.
Hinc est quod nemo lamentatur aut queritur nisi beniuolo uiro, quem non dubitat suis commoueri malis; at coram inimico dolorem dissimulat unusquisque quoad potest. Quantum uero uoluptatis afflictus ex compassione amici suscipiat, ex illo Ouidii carmine uidere licet quod ad amicum suum huiusmodi officio sumptum scribit:
Vidi ego confusos uultus uisosque notaui
osque madens fletu pallidiusque meo
et lacrimas cernens in singula uerba cadentes
ore meo lacrimas, auribus illa bibi;
bracchiaque accepi presso pendentia collo
et singultantis oscula mixta sonis.
Sumque, care, tuis defensus uiribus absens
scis, care, ueri nominis esse loco,
multaque praeterea manifesti signa fauoris
pectoribus teneo non habitura meis.
Haec singula uerba ingentem quandam uoluptatem praeseferre uidentur, cuius affectu dum singula officia tanto uerborum studio prosequitur, expleri non posse uidetur. Qua de re desolati homines merito amicos requirunt quibuscum infortunia sua communicent. Quod quidem et Cicero eidem Seruio rescribens se imprimis expetere demonstrauit:
Ego uero, Serui, uellem, ut scribis, in meo grauissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuuare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intelligo quod litteris lectis aliquantulum acquieui.
Ex quibus omnibus perspicuum esse potest maxima ex parte per compassionem aliorum maestitiam leuari.
Quod cum ita sit, merito secundo loco adhibenda est eorum commemoratio qui afflictorum, quos consolamur, malis commouentur pluresque esse et bonos qui uicem eorum doleant. Ex quo genere est illud:
quae regio in terris nostri non plena laboris?
En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrime rerum et mentem mortalia tangunt.
et illud:
Extinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
flebant, uos coryli testes et flumina Nymphis,
atque deos atque astra uocat crudelia mater.
non ulli pastos illis egere diebus
frigida, Daphni, boues ad flumina; nulla neque amnem
libauit quadrupes nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
interitum montesque feri siluaeque loquuntur.
His carminibus nihil fere aliud quam consolatio ex commiseratione uel compassione aliorsum queritur. Et haec de isto loco dicta sint.
Age nunc huic illum subiciamus qui huius loci, de quo iam disseruimus, aptissimus est comes, immo, cum res postulat, nullus conuenientior aut iocundior. Hic est qui a lamentatione afflicti petitur, cum maerentem prouocamus uel petimus nobis casum infortunii sui exponat. Qua in re fit mirum quoddam ut maestum ad dolorem inuitando dolore tamen leuemus: id quidem fit, uerum non praeter rationem. Etenim exspuit quodammodo miserias animus infortunia sua recensendo et cum lamentis partem uirus haud minimam euomit. Quod intelligens Ouidius scribit uxori:
flere meos casus; est quaedam flere uoluptas
Expletur lacrimis egeriturque dolor.
Quod consilium et ipse usurpans frequentissimo carmine suas calamitates deplorabat, ut est illud quod ad urbem scribit:
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti
et superest sine me nomen in Vrbe meum
suppositum stellis numquam tangentibus aequor
me sciat in media uiuere barbaria;
Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque
quae non ingenio nomine digna meo.
ubi ad longum exponit suas miserias; idem facit et aliis in locis complurimis. Vnde indignatus scribit aduersus illum a quo lamentari uetabatur:
Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur
acceptoque graui uulnere flere uetas?
Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere;
edere mugitus et bouis ore queri.
Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles,
tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
cum faceret Niobem orbam Latonia proles,
non tamen huic siccas iussit habere genas;
est aliquid fatale malum per uerba leuare:
hoc querula Procnes Alcyonesque facit.
Hoc erat in gelido quare Poeantius antro
uoce fatigaret Lenia saxa sua.
Strangulat inclusus dolor atque cor aestuat intus,
cogitur et uires multiplicare suas.
Id uero ista ratione contingere praedicant quoniam, cum maeror duplicem habeat sedem, unam in corpore et in animo alteram; in corpore melancholiae humorem qui, ut physici docent, praecipuus in cerebro est, in animo uero phantasiam aut opinionem malorum quibus se oppressum cernit. Humorem illum melancholicum quidam philosophorum praestantissimi dixerunt per lacrimas purgari atque ideo asserere non dubitauerunt salubriores esse lacrimas homini quam nimium risum, quippe quod ploratus quaedam erat malorum humorum purgatio. Sed de humore aut purgatione eius utcumque; illud tamen indubia fide tenendum est, lamentationibus et querelis opinionem malorum oppido extenuari, cuius multiplex causa est, sed praecipua quoniam in lamentatione pergit homo enumerando praeterita bona, quorum sicut possessio fuit iocunda, ita et recordatio, quo fit ut omnis lamentatio, ueluti et ira, admixtam habeat cum dolore uoluptatem. Hinc uenit ut homo, si uel solus apud se ipsum queratur, leuetur miseria. Sed multo melius si apud alium fuerit lamentatus, illa de causa quam superius assignauimus; leuant quoque questus dolorem et ista ratione quod animus, dum continet intra se mali speciem, totus circa illam occupatur et eam intuendo diutius uehementius affligitur et cruciatur; cum uero plorat aut querelas fundit, animus ad exteriora expanditur et ab illa urente cura quodammodo se non parua ex parte auertit. Et rursum lamentationibus mitigatur aegritudo quoniam omnis lamentatio cum uoluptate est ex eo quod homo malis oneratus lacrimando et querendo putat conuenientia sibi abire munera; omnis uero eo quod quis sibi conueniens ducit oblectari necesse est. Vnde aliquos maerentes delectant solitudines, ut apud Homerum Bellerophontem, apud Vergilium uero Latini uxorem; alii se sponte cruciatibus uel doloribus deputant, ut ille Terentianus Demea; alii nec uoluptatibus nec ullis ornamentis uti uolunt. Quoniam illa in tantis malis putant sibi minime conuenire, ut Ouidius libellum suum facere monet:
Vade, sed incultus, qualem decet exulis esse
infelix habitum temporis huius habe,
nec te purpureo uelent uaccinia suco,
non est conueniens luctibus ille color;
nec titulus minio nec cedro charta notetur
candida nec nigra cornua fronte geras
nec fragili geminae poliantur pumice frontes
hirsutus sparsis ut uideare comis;
felices ornent haec instrumenta libellos,
fortunae memorem te decet esse meae.
Talia igitur et dictitare et factitare in luctu homines delectat magis quam ea quae ad laetitiam pertinent. Immo "si qui forte," ut optime testatur Cicero, "cum se in luctu esse uellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, reuocant se rursum ad maestitiam peccatisque se insimulant quod dolorem intermiserint. Pueros uero castigare matres et magistri solent nec uerbis solum, sed etiam uerberibus, si quid in domestico luctu hilarius factum ab his est aut dictum," ut minus illo tempore et ea rerum conditione dignum. Vnde et Sappho, cum se aptiorem alio scribendi carmini diceret, in flebili tamen materia flebile carmen elegit. Similem huic rationi et Boethius assignauit. Ouidius quoque ait:
Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
materiae scripto conueniente suo.
et alibi ex persona libelli:
Inspice quid portem; nihil hic nisi triste uidebis,
Carmine temporibus conueniente suis.
Claude quod alterno subsidunt carmina uersu
et pedis hoc ratio uel uia longa facit.
Quod neque sum cedro cultus nec pumice leui,
erubui domino dulcior esse meo.
His itaque liquet quare lamentari prodest maerentibus. Quod cum ita sit, prouocandi sunt a consolatione atque permittendi queri et plorare usque ad satietatem.
Vbi uero iam sedari et tranquilliorem fieri aestuantem uideris, hic tu eius quodammodo uices prudenter excipias commiserando et per apostropham aut raciocinationem uel alio conueniente tropo bona, quorum iactura facta est, collaudabis plurimisque uerbis efferas affirmans etiam digna esse quae doleat, ut Cicero ad Brutum:
accepisti tu quidem dolorem; id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit; et est dolendum in tam graui uulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere
Huiusmodi igitur laudibus et tali lacrimarum indulgentia maerentis animus haud mediocrem suscipit uoluptatem.
Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni paene maerore abducit ut Aegyptii, sicuti narrat Diodorus, eo unico solacio in mortuorum funere uterentur. Nam cum nemo inuenitur qui defunctum accuset, aut si quis accusauerit, per calumniam id egisse deprehensus est et pro obiecto falso crimine magna poena multatus, cognati aut parentes finito luctu ad laudes mortui uertuntur et, nullas generis eius laudes admiscentes, quoniam omnes Aegyptii aeque nobiles se putant, tum ordientes a pueritia per singulas aetates discurrunt recensendo disciplinarum artium aliarum eruditionem, institutionem uitae, studia, exercitationes honestas, pudicitiam, continentiam, iustitiam, pietatem, religionem, et reliqua probitatis ornamenta. Idem mos laudandi et Graecis fuit, nisi quod abundantiore uerborum loquacitate maiorum quoque praeclara facinora inter laudes defuncti iactitare consueuerunt. Hunc morem et nostri susceperunt. Vnde Vergilius de morte Caesaris, quam sub Daphnidis persona deplorat simul et consolatur:
Daphnis et Armenias curru subiungere tigres
instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi
et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut uitibus uuae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus aruis
Idem poeta cum uellet matrem et parentes Marcelli consolari, qui puer adhuc extinctus est, nec per aetatem ulla uirtutis monumenta dedisset, accommodatissime finxit uirtutes eius quas, si superuixisset, praestiturus erat, et eas per commiserationem recensendo puerum apte laudauit:
Tum pater Anchises lacrimis ingressus abortis:
'Nate, ingentem luctum ne quaere tuorum.
Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent. Nimium uobis Romana propago
uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem
campus aget gemitus! uel quae, Tyberine, dedistis
funera cum tumulum praeterlabere recentem!
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
in tantam spem tollet auos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello
dextera! Non illi se quisquam impune tulisset
obuius armato, seu cum pedes iret in hostes
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu miserande puer, si qua fata aspera rumpis,
tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis.
In hoc sermone, licet et alios locos consolandi attigerit, id est a compassione, a causa mortis, ab officio funeris, praecipue tamen laudis loco immoratus est.
Sic et Hieronymus, ut Theodoram de morte Lucinii consolaretur, longa oratione recensere uoluit facta egregia ipsius, uitae sanctimoniam, diuinos mores et alia uirtutum ornamenta dignissima; atque ut magis talem socium, quod habuerat, gaudere uellet, hortatus est. Idem fecit in illa praeclarissima epistula qua Heliodorum episcopum de morte Nepotiani consolatus est, et in omnibus paene suis consolatoriis sermonibus hanc diligentissime conseruauit. Et iure quidem, quoniam sanae et compositae mentes potius gaudere deberent tales uiros habuisse, qui et nobis et patriae et huic fortasse aetati ornamento fuerunt, quam eos, qui nobiscum esse non poterant, amisisse.
Ita ergo laudes defunctorum abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum maerentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa maeroris imaginatione ad iocundissimam laudum suarum speciem adducitur. Quod Hieronymus cum saepe tum Pammachium de morte Paulinae consolando et longo quidem sermone diligentissime exsecutus est, cuius nunc uerba referre studio breuitatis omitto.
Hoc ipsum et Cicero ingenue fassus est rescribens Lucio Lucceio ipsum de rei publice calamitate consolanti: "Das mihi", inquit, "iocundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te imprimis auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animis cuiusquam aut consilio hominum postulatum. Ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos leuare aegritudine uoluisti, earum et commemoratione lenimur."
Et ad Seruium de rei publicae calamitate uehementius sollicitum perscripsit:
doleo te sapientia prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare.
Inuitat eum ad bene actorum contemplationem, et merito quidem, quia, ut sapientissime idem alio in loco ait,
acta aetas honeste ac splendide tantam affert consolationem ut eos, qui ita uixerunt, aut non attingat aegritudo aut perleuiter pungat.
Ad quam considerationem laudando afflictum pulcherrime euocamus, ita tamen si laudatio absit ab adulationis suspicione, qua in re consolatoris prudentia desideratur.
Diximus hucusque quo modo compassione, lamentatione, laudationeque animum tristem ad cogitationem iucundiorem traducere possimus. Nunc ad propiores locos et huic rationi consolandi magis fortasse congruos accedamus.
Est autem eorum primus qui desolatos homines ad aliquod studium non illepidum aut ingratum inuitat, puta ad uenationem, ludum, cantum sonum ceteraque eiusmodi. Quod nimirum et Ouidius in exilium missus et probasse et libens usurpasse se scribit:
Si qua mei fuerint, ut erunt, uitiosa libellis,
excusata suo tempore, lector, habe.
Exul eram requiesque mihi, non fama petita est,
mens intenta suis ne foret usque malis.
Hoc est cur cantet uinctus quoque compede fossor
indocili numero cum graue mollit opus.
Cantat et innitens limosae pronus arenae
aduerso tardam qui uehit amne ratem
quique refert pariter lentos ad pectora remos,
in numerum pulsa bracchia pulsat aqua.
Fixus ubi incubuit baculo saxoue resedit,
pastor arundineo carmine mulcet oues.
Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis
fallitur ancillae decipiturque labor.
Fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles
Haemonia curas detinuisse lyra.
Cum traheret siluas Orpheus et dura canendo
saxa, bis amissa coniuge tristis erat.
Hoc attigit et Vergilius de Polyphemo quem
lanigerae comitantur oues: ea sola uoluptas
solamenque mali de collo fistula pendet.
Ex hac ratione solacii sunt conuiuia, compotationes domesticae, et conuictus familiaris, quo Teucer apud Horatium erga socios usus est, cum inquit:
O fortes peioraque passi
mecum saepe uiri, nunc Iuno pellite curas:
In hoc quoque genere est hortari amicum ad quampiam egregiam lectionem, praecipue autem philosophiae. Quoniam, ut praeclare scribit Cicero:
philosophia hoc efficit, medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores, ueraque cultura animi est quae extrahit uitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos.
Est profecto animi medicina, philosophia, cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris.
Hinc et Seruium maerore leuare cupiens ad hanc inuitat ita scribens:
Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia. Et quidem ego sentio multo maxima, quae experiens quotidie sic probo ut ea mihi salutem afferre uideantur, te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis uiris ad bene uiuendum tradita essent, quae quidem uel optimis rebus ac usui et delectationi esse possent, his uero temporis habemus nihil in quo acquiescamus. Nihil faciam insolenter neque te tali uel scientia uel natura hortabor ut ad eas te referas artes quibus a primis temporibus aetatis tuum studium dedisti; tantum dicam quod te spero approbaturum: me, postea quam illi arti cui studueram nihil esse loci neque in curia neque in foro uiderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo magis quam nostrae est relictum loci. Quare non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi te quoque in his uersari rebus quae, etsi minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.
Et in Tusculanis quaestionibus:
Illud quidem sic habeto: nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore; quam ob rem, quoniam cepimus, tradamus nos ei curandos; sanabimur si uolemus.
Inter omnes uero occupationes aut studia, quibus animus a maerore reuocatur, uis amoris est potentissima sacris etiam litteris testimonium perhibentibus, in quibus legimus Rebeccam adeo ab Isaac dilectam ut dolorem, qui ex matris morte acciderat, temperaret. Prudentissimum ergo et familiares Assueri inierunt consilium, cum nouas puellas regi quaerere decreuerunt, quo maerorem regis, quem ob reiectam Vasthi reginam, amore nouae coniugis depellerent; uti et effecerunt. Neque id ab re euenire consueuit; etenim nulla est mentis qualitas quae uehementiore laetitia perfundat hominem quam amor. Sed ubi exuberans laetitia, ibi maerori loci est nihil. Aliarum uero rerum studia, quae nominauimus, uel quia singula eorum certae sequuntur uoluptates, uel quia animum a cogitatione rerum inuisarum abducunt et eorum memoriam tollunt: hinc diuturnitas temporis sedat dolorem, sed ea dumtaxat quae frequenter animum ad alias curas euocauit, id enim agendo facit imaginem praeteritorum malorum excedere. Cito enim decidunt e memoria quae frequentius non retractantur.
Amplius diuerti animus plerumque a luctu potest aliquo faceto dicto aut facto seu alia uel grata uel iocunda confabulatione. Qualia sunt apud Senecam complura. Nam dicenti "Peregre morieris," respondit "Vndecumque ad inferos una uia est;" item: "Nulla aliena terra mortuo est." Et illi qui querebatur amicum perdidisse: "Alium", inquit, "quaere." Atque iterum lamentanti, quod non esset potens, respondit:
"Gaude quia impotens non eris." Aeneam quoque fessum ac multis aegrum curis illud Ascanii facetum consolatum fuisse scribit Mantuanus:
"Heus! etiam mensas consumitis", inquit Iulus.
Plurima sunt ex hoc genere ac uaria a scriptoribus memoriae prodita, quae repetere hic non oportet.
Rursum igitur reuocare et hac re maestum a dolore poterimus si inicere ei curauerimus spem cuiuspiam non mediocris boni ac persuadere magna ipsum bona nec dubia manere. Quod quidem quantum ualeat, uel ex illo Veneris cognosce:
Hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas
solabar fatis contraria fata rependens.
Quoniam ab Ioue audierat
hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri
qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
et alibi hac eadem ratione Iuppiter Venerem consolatur:
"Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini
moenia sublimemque feres ad sidera caeli
et alia multa pergit recensendo futura quorum spe simul et commemoratione Venerem reddat laetiorem.
Idem fecit et Teucer apud Horatium cum inquit:
"Quo nos cumque ferat melior fortuna parente,
ibimus, o socii comitesque;
nihil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;
certus enim promisit Apollo
ambiguam tellure noua Salamina futuram."
His simile est et illud:
Iamque tibi reduces socios classemque relatam
nuntio et in tutum uersis Aquilonibus actam,
et Sibylla ad Palinurum:
"Sed cape dicta memor, diri solacia casus;
nam tua finitimi longe lateque per urbes
prodigiis acti caelestibus ossa piabunt
et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent
aeternumque locus Palinuri nomen habebit."
His dictis curae emotae pulsusque parumper
corde dolor tristi; gaudet cognomine terrae.
Eruditissimus poeta uigilanter ad rem solacii causam quoque adiecit et quo pacto spe futurorum ademptus est maeror, declarauit. Non solum autem haec, sed et alia ex hac ratione exempla apud Vergilium passim comperies. Similiter et in epistulis apud Ciceronem, ut est illud ad Publium Figulum:
"Familiares eius," id est Caesaris, "et hi quidem qui illi iocundissimi sunt, familiariter et admirabiliter de te locuntur et sentiunt. Accedit eodem uulgi uoluntas uel potius consensus omnium; etiam illa quae nunc minimum quidem potest, sed ut possit, non cessat res publica, quantascumque uires habebit, ab his ipsis quibus tenetur, de te propediem (mihi crede) impetrabit."
Nihil plane omnino tantum ad solacium hominis ualet, quando cuiuspiam rei iacturam fecit, quantum spes rei recuperandae. Id optime intellexisse uidetur Ouidius, qui in exilium missus hortatur amicum ut, si etiam minime speret posse patriae restitui, tamen semper se spe redeundi detineat uel potius alat, testans adeo se nulla re alia sustentari quam spe reuertendi, quam licet falsam, ne sibi adimat, obnixe precatur dicens:
Si tamen interea quid in his ego perditus oris,
quod te credibile est quaerere, quaeris, agam;
spe trahor exigua quam tu mihi demere noli
tristia leniri numina posse dei.
Seu temere expecto seu id contingere fas est,
tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,
quo dicto sapienter declarat praestare homini uel falsam spem habere quam ueram desperationem. Desperatio enim enecat, spes uero qualiscumque refocillat et nutrit. Hinc Hieronymus inquit ad Tyrasium:
Numquam spes cum dolore concordat nec fides aliquando sentit quantamcumque iacturam.
Et alibi simile quid scribit:
Mihi crede, semper in omnibus incredulitas maeret et sicut non potest fides nosse quod doleat, sic diffidentia sola doloribus inuenitur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus et non mortuos ac requiescentes in terris fideliter secundum uocem Domini. 'Omnis', inquit, 'qui credit in me, licet moriatur, uiuet.' Si tibi medicus hoc promitteret quisquam, nullam sine dubio promissioni eius negare poteris omnino laetitiam. Nunc quia Christus fabricator et restitutor promittit, non timeas eam plangere.
Haec uerba, licet fidem ac diffidentiam sonent, magis tamen pertinere ad spem et desperationem; de quo loco plura iam diximus.
Est ergo et aliud, quo distrahitur non parum a tristitia animus, munus uidelicet aliquod egregium, quo maestus donatur; oblectatur enim eo oppido animus uel propter auaritiae cupiditatem uel propter ambitionis fastum, uel propter amoris aut augumentum aut conciliationem, siquidem istis tribus affectibus dona pretiosa animum praecipue immutare consueuerunt. Quamobrem et tribus tantum generibus hominum ea largiri solent: aut auaris, quorum opera egentes largitione eos corrumpere student, aut maioribus, quos honorare cupimus, aut amicis uel beniuolis, quibus uel nostrum amorem declarare, uel eorum nobis beniuolentia conciliare desideramus. Quos omnes necesse est ex muneribus dignis summam caperent uoluptatem. Itaque qui et cito et bene a luctu quempiam reuocare aptat, id claris muneribus apprime efficiet. Quodsi id fieri non potest aut non libet, saltem ei nos ipsos operam nostram facultates ceteraque talia polliceamur, ueluti Cicero L. Fabio, cum inquit:
Meus animus erit in te liberosque tuos semper quem tu esse uis et qui esse debet.
et ad Titium:
Ego et memoria nostrae ueteris amicitiae et uirtute atque obseruantia tui filii monitus nullo loco deero neque ad consolandum neque ad leuandum fortunam tuam.
Idem fecit et Hieronymus ad Theodoram:
Carissima filia, hanc epistulam meam amoris mei illum habeto epithaphium et quicquid posse me scieris in opere spirituali, audacter impera, ut sciant saecula post futura eum, qui dicit in Isaia Posuit me ut sagittam electam in pharetra sua abscondit me, duos uiros tanti maris atque terrarum inter se spatiis seperatos suo acumine uulnerasse.
Hae pollicitationes perinde atque munera, quanto a nobilioribus praestantioribusque uiris exhibentur, tanto acceptiores fiunt maiorique oblectatione demulcent.
Postremo et illa uulgaris consolatio praetermittenda non est qua dicere assolemus cuncta meliorem in partem esse accipienda. Hinc illi, qui detrimenta bonorum accepit, dicere consueuimus: "Bono animo esto; forsan diuitiae, quas perdidisti, ad exitium tuum seruabantur atque caput cum illis perdendum fuisset, aut duriores cruciatus uel uincula uel carceres expertus fuisses sicuti plerisque accidere et legimus et uidimus."
Simili ratione persuadebis et filii, fratris, amici, parentis, aut cuiuspiam alterius interitum lugendum non esse: "Fortasse, ut sapientia monet, raptus est ne malitia immutaret sensum eius. Placita enim erat Domino anima illius. Aut forsan, si superuixisset, acerbos dolores, uel ex eius prauis moribus uel ex miserabiliori casu suscepisses. Quanto enim satius fuerat Priamo si Paridem e cunabulis ad tumulum transtulisset quam quod eum adultum uidit cum illa nobili et exitiali praeda ad domum ouantem reuerti? Vel Clytaemnestrae nonne fuisset melius si numquam Orestem genuisset? Brutum quoque, qui primus Romanae conditor fuit libertatis, putasne multo fuisse fortunatiorem si numquam liberos suscepisset? Nonne et Cassius, Aulus Fuluius, Q. Fabius, Clodius Pulcher, Q. Hortensius et ceteri omnes orbos se maluissent, quorum alii sceleribus filiorum intabescentes, alii ultra maerorem manus cum iugulo illis, quos genuerant, inferre compulsi sunt, et praeter iura naturae, quibus uitam dederant, necem crudelissimam acerbissimamque praestiterunt, ita et extremos dies in luctu et squalore misere transegerunt. Sapientissime ergo ille sese consolatus est cui cum diceretur: "Iuuenis morieris", respondit: "Fortasse alicui magno malo me fortuna subducit; et si nulli alii, certe uel senectuti, cui etsi nulla mala inessent, tamen illud tale ac tantum est propter quod solum deuitandum: nulli umquam senectus esset optanda, quin potius totis deprecanda uotis." Illud dico incommodum quod Iuuenalis in calce posuit:
Vt uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sordibus urnae.
Haec data poena diu uiuentibus ut renouata
semper clade domus multis in luctibus inque
perpetuo maerore et nigra ueste senescant.
Deinde enumerat plerosque, quibus uita longior grauissimas attulit calamitates eosque intolerabilibus onerauit malis. Vt Nestorem, Peleum, Priamum, Andromachem, Mitridatem, Croesum, Hannibalem, Scipionem, Pompeium, quibus omnibus praestitisset nullos uidisse senectutis dies!"
His atque eiusmodi cogitationibus sapientes uiri consueuerunt maerentia corda a luctu reuocare atque his abducere locis; qui omnes quinque fuerunt atque eorum primus a studio dictus, secundus a facetiis, tertius a spe, a munere uel pollicitatione quartus et quintus ab alio euentu grauiore. Et hi quidem omni fere et tempori et personae conueniunt.
Praeter hos uero locos sunt adhuc reliqui tres, qui a persona inimici accipiuntur, proinde religiosis uiris et probis non multum conueniunt nec salua cum sua, tum ipsorum dignitate consolator mentes eorum temptare poterit. Hos tamen recensere uoluimus cum quod his maiores nostri usi sunt, tum quod exercitatum ingenium poterit eos, si adhibere diligentiam uoluerit, aliqua ex parte honestare et nonnumquam dignioribus consolationibus adaptare. Primum itaque horum a uindicta mutuamur, non quidem ea ratione qua superius diximus, quando de diminutione angoris disputabamus, uerum a spe uindictae, id est ut persuadeamus amico lugenti aduersarium eius, a quo iniuriam accepit, poenas daturum aut in hac aut saltem in alia uita Deumque esse iustum iudicem ac cunctorum scelerum ultorem. Hoc satyrus ille diligenter seruauit ubi inquit:
"Nullane periuri capitis fraudisque nefandaepoena erit?" abreptum crede hunc grauiore catenaprotinus et nostro (quid plus uelit ira?) necariarbitrio; manet illa tamen iactura nec umquamdepositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
et post adiecit:
Dabit in laqueum uestigia nosterperfidus et nigri patietur carceris uncumaut maris Aegei rupem scopulosque frequentesexulibus magnis. Pena gaudebis amaranominis inuisi tandemque fatebere laetus
Hac ipsa ratione et Dido se consolabatur:
"Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,supplicia hausurum scopulis et nomine Didosaepe uocaturum; sequar atris ignibus absenset cum frigida mors animae secluserit artus,omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas;
Sic et Sapientia consolatur seruos Domini iniuste a potentioribus oppressos: ‘Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum; uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur subitatione insperatae salutis dicentes intra se paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum existimamus insaniam et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei: et inter sanctos sors illorum est. Ergo nos errauimus a uia ueritatis et iustitiae: lumen non illuxit nobis: lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam Domini dum ignorauimus.’
Tunc illud innocentes consequuntur psalmistae solacium:
Laetabitur iustus cum uiderit uindictam, manus suas lauabit in sanguine peccatoris.
Hieronymus quoque hoc pacto Oceanum consolatus est:
Veniet tempus ut eorum risus uertatur in luctum, quibus noster nunc plantus est laetitia.
Et Theodoram de morte Lucinii consolando "Habemus", ait, "consolationem quod Domini sermone mors iugulatur, per quem dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Et in consequentibus: Adducet uentum urentem Dominus de deserto ascendentem, qui secabit omnes uias eius et desolabit fortem illius."
Ista omnia ad consolationem dicta sunt aduersum illos, qui iniurias consueuerunt irrogare, ut ex eo solacium suscipiant contristati, quod sperare possunt aduersarios eorum poenam daturos. Tametsi non sit ingenuorum ac proborum uirorum ultione gaudere, quippe qui iubentur diligere etiam inimicos et orare pro persecutoribus ac calumniatoribus suis.
Cuius rei honestatem etiam falsae religionis cultores uiderunt atque comprobauerunt. Vnde cum Demosthenes saeuientem in Athenienses Alexandrum mitigare cuperet, non habuit maiorem laudem ad quam eum adhortaretur aut quod ei pro clementia ipsius dignum pretium polliceretur quam quod ait: "Nihil habet fortuna tua maius quam ut possis, nec nostra melius quam ut uelis conseruare quam plurimos." Quam sententiam propter praestantiam et singularitatem eius postea Cicero Caesari retulit.
Hac uirtute plerique duces et principes magis quam maximis rebus gestis clarissimisue triumphis celebrantur. Plus laudis L. Cornelio pietas contulit quam saeuissimo hosti Romano, duci Carthaginiensium, in funere praestitit, quam ingens robur animi, quo ipsum hostem una cum oppido expugnauit. Magis commendantur Caesaris lacrimae, quas capiti Pompei exhibuit et in liberos Catonis ceterosque aduersarios suos ingens clementia quam tot insignes palmae quas uictor conspicuus ex hoste reportauit. Quid de Q. Metello, de posteriore Africano, Q. Crispino, M. Marcello, Hannibale, Alexandro, Pisistrato, Pyrrho, ceterisque ducibus ac principibus dicam? Nonne hi omnes parcendo potius quam uincendo sunt habiti admirabiliores? Et recte sane, quoniam dare ueniam ac salutem diuinum est munus, denegare uero aut tollere et impium et crudele.
Nec est egregii animi aut nobilis uindictam appetere, sed, ut sapientissime Aristoteles docet, timidi ac uilis. Vnde merito illud Xenophontis laudatur quod cuidam maledicenti retulit: "Tu", inquit, "potens es maledicere, ego uero tua maledicta contemnere." Sed illud Socratis tanto maiore excipitur laude quanto in grauiore exhibitum iniuria. Nam cum fuisset a quodam impuro homine calce percussus, urgentibusque amicis ⟨ut⟩ cum eo iniuriam ageret respondit: "Quid enim si me asinus calce impetisset; num ei diem dixissem?" sapientissime decernens praestabilius esse hominum quam bestiarum iniurias tolerare aut utrasque aeque contemnere, atque hoc proprium esse uiri officium, muliercularum uero et puerorum lites litibus conserere et quibuscumque causis rixas concitare; contra quorum deliramenta et poetae illi placuit disputare qui ait:
"At uindicta bonum et uita iocundior ipsa."
Ad quod respondit dicens:
Nempe haec indocti quorum praecordia nullis
interdum aut leuibus uideas flagrantia causis;
quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae.
Chrysippus non dicit idem nec mite Thaletis
ingenium dulcique senex uicinus Hymetto
qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae
accusatori nollet dare. Plurima felix
paulatim uitia atque errores exuit omnes
prima docens rectum sapientia; quippe minuti
semper et infirmi est animi exiguique uoluptas
ultio. Continuo sic collige quod uindicta
nemo magis gaudet quam femina.
I nunc et inter tot tantaque et diuina et humana clementiae specimina ac documenta insanire et furere non cessa et more rabidorum canum irritatores insectare. Aut si id turpe putas, ut merito debes, amplectere mansuetudinis tranquillitatisque pacem et huius potius uoluptate suauitateque fruere quam illius, quam a spe uindictae inepte uenaris. Quod si facies, Deo hominibusque gratificabere; cum horum clarissimam uirtutem adeptus eris, illius uero mandatum adimpleueris. Nunc utrum horum eligas in tua optione positum est. Nos interea inceptum prosequamur.
Est ergo finitimus huic loco et ille qui a criminatione aduersarii accipitur. Solent enim plerique haud mediocrem suscipere uoluptatem cum audiunt conuicia uel maledicta congeri in suos inimicos: consolabimur ergo huiusmodi uiros non parum si accusabimus aduersarios aut maliuolos ipsorum eosque impuris uerbis insectabimur asserentes illos esse homines nefarios, impios, ueneficos, parricidas, et si ex ipsorum flagitiis et sceleribus quaedam detestabiliora referemus; id namque faciendo quodammodo ulciscimur uicem amici, quo ex officio ingens suscipit solacium. Hunc locum Cicero ad Curionem haud illepide attigit scribens de morte Marcelli: ‘Ita uir clarissimus ab homine teterrimo acerbissima morte est affectus et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inuentus est amicus qui ei mortem afferret.’
Iuuenalis quoque consolando amicum, cui depositum negatum fuerat, inuehit in periuros dicens:
Tam facile et pronum est superos contemnere testessi mortalis nemo idem sciat! Aspice quantauoce neget, quae sit ficti constantia uultus:per Solis radios Tarpeiaque fulmina iuratet Martis frameam et Cirraei spicula uatis,per calamos uenatricis pharetramque puellae,perque tuum, pater Aegei Neptune, tridentem;addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,Si uero et pater est, "Comedam", inquit "flebile nati
et post subdit:
tunc te sacra ad delubra uocantempraecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus.Nam cum magna male superest audacia causae,
His et aliis multis nihil aliud agit quam illius, qui amico eius intulit iniuriam, et ei similium arguere perfidiam ac impietatem.
Sic quoque et Dominus uidetur consolare uoluisse Ezechielem prophetam:
Et tu, fili hominis, ne timueris eos neque paueas a facie eorum quoniam insanient atque conuenient aduersum te in gyro et in medio scorpionum tu habitas.
Huc pertinet et illud quod Hieronymus ad Theodoram scribit:
Verum est illud super necessitatem mortis prophetale uaticinium quod fratres diuidat et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet.
Quibus uerbis mortis immanitatem uidetur accusare quod ei immitis et dura fratrem abstulerat, quo pacto et nos plerumque inuehere solemus in ipsam appellantes eam duram, iniquam, iniustam, impiam, crudelem. Hinc illa Theophrasti aduersus naturam querela est, qua lamentatur quod cornicibus ac ceruis aliisque animantibus, quorum paruum interest, longiora indulget spatia, hominibus uero, quibus maxime interfuisset, etiam ea, quae semel breuia licet concessit, saepius inuida praeripit ac praecidit; quorum si aetas potuisset fieri longior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omnique doctrina hominum uita erudiretur. Similes sunt et ille indignationes aut exclamationes quas homines contra fortunam, contra imbres, maria, tempestates, proditiones, iniustitias malitiasque, ac perfidias humanas intorquere ac iaculari consueuerunt. Ex quorum numero est illud Iob:
Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo. Dies illa uertatur in tenebras non requirat eum Dominus desuper et non sit in recordatione nec illustretur in lumine.
Ceterum haec atque eiusmodi uix et raro salua Dei reuerentia ac ipsius hominis dignitate fieri posunt. Qua de re consolatorem monemus ut hunc tractando locum et pudori suo et pietati debitae consulat ne, dum hominibus placere studet, Deo conditori suo displiceat, aut, dum amico prodesse cupit, obsit animae suae.
Solent et ex tertia ratione aduersarii aliquod solacium captare homines, quae contingit ex frustratione aut uanis conatibus inimici, puta cum conatur magna mala inferre aut uniuersis exspoliare bonis, nec tamen potest efficere; ex hoc se consolantur homines tamquam quandam ultionem ex hoste sumpsissent, sed uident eum non omnino uoti sui compotem factum. Istorsum spectat quod Ouidius ait:
En ego, cum caream patria uobisque domoqueraptaque sint adimi quae potuere mihi,ingenio tamen ipse meo comitorque ferorque:Caesar in hoc potuit iuris habere nihil.Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,me tamen extincto fama superstes eritdumque suis uictrix omnem de montibus orbem
Ista eadem ratione et complures Dominici sanguinis testes, dum ab impiis tortoribus uariis cruciatibus eum negare compellerentur, se ipsos consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: ‘Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo poenarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere.’ Qua ex re haud mediocre solacium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta saeuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in risum erumperent ac unde tristitiam capere credebantur, inde solacium ingens suscipiebant. Hinc illa Laurentii in uesaniam regis insultatio fuit qua dicebat dum in craticula ureretur: ‘Assatum est; uersa et manduca’. Non sine uoluptate ac solacio putamus Anaxarchum dentibus suam praecidisse linguam quam ei tyrannus ille amputare minabatur. Itidem et aliis plerisque, quos enumerare praetermittimus, iocundam bonorum suorum fuisse non dubitamus iacturam, quam ipsi sponte fecerunt, ne illa in manus aut potestatem uenirent inimicorum, et, si eis ex sententia contigit, pro magno solacio habuisse.
Ex hoc genere solacii est et illud quod ei accidit qui insequendo quempiam aut appetendo fugientem aut defendere uel resistere conantem nec omnino incolumis id quiuit tentare. In tali negotio persequens licet paruo potitus, tamen uictorem se putat atque illo uel tenui successu solatur. Vt apud Ouidium Phoebus:
Cui deus: "At quoniam coniunx mea non potes esse,arbor eris certe", dixit, "mea; semper habebunt
consolatur se eam in sua cessuram ornamenta quam non potuit habere in amplexus.
His itaque rationibus procedit iste tertius locus qui, ut illi duo superiores, a persona aduersarii ducitur. Habet tamen amplius in se honestatis, propterea et uiris causisque dignioribus absque pudore facilius quam illi alii accommodantur.
Verum enimuero quemadmodum hi tres loci uix aut raro sapientibus et uiris religiosis conueniunt, itidem sunt alii tres qui uix aut raro, immo fere numquam aliis quam uiris sapientibus et religiosis congruunt, ab aliorum uero natura omnino abhorrent, quippe qui nec pie nec sapienter quicquam uel pensare uel cogitare queunt. Istorum autem locorum primum sanctissima gignit pietas, duos uero reliquos sapientiae supremus cumulus.
Est autem ille, quem pietatis diximus filium, Dominicae passionis deuota recordatio, ad quam cum pia mens aduocatur, procul dubio cunctarum suarum tribulationum obliuiscitur aut ei in conspectu harum uel placidiores uel saltem leuiores fiunt.
Etenim quis suae mentis compos, in quem omnis amoris omnisque humanitatis scintilla non in totum extincta est, quis, inquam, adeo delicati est sensus uel tantus sui ipsius amator cui non dulcescant uniuersae praesentis uitae amaritudines ac poenae si diligentius intueatur quanta et qualia pro se sit noster passus saluator? Qui primum, ut ita loquar, caelos relinquens ad nos in terras descendit, qui patrem maximum optimumque, mirificam angelorum reliquorumque supercaelestium ciuium societatem, non enarrabiles delicias posthabens, se credidit inimicis, perfidis ciuibus, detractoribus blasphemis et grassatoribus impiissimis; qui sanctissimus, immo qui solus est sanctus, nasci de peccatoribus uoluit, ex domino seruus fieri, ex principe frater, ex Deo homo, et sempiternus mortalitatis subire infirmitatem. Atque ⟨ille⟩ , qui caelos, sidera, angelos, et pretiosissima quaeque condiderat, luteam assumpsit uestem; qui omnis denique diuitias distribuit ac largitur, de paupercula uirgine in summa inopia est editus et educatus. At in quibus palatiis altissimi filius est natus? Nempe in uilissimo pastorum deuersorio; pro segmentatis cunis praesepe uile habuit, pro molli pluma ac bisso fenum et paleam. Triginta tribus annis multas inedias passus, sitim, aestum, nuditatem, algorem, opprobria, derisiones, uerbera, colaphos, euulsam illam barbam sacratissimam, faciem uenerandam consputam inaudita pertulit patientia; stetit mutus ueluti ouis coram tondente se, non fuit in uniuerso corpore illo gloriosissimo quantum grano sinapi tegeres quod non fuerit plagis et liuoribus sauciatum ac labefactatum. Ad extremum, quod reliquum et summum erat, uitam suam ignominiosissime acerbissimaeque morti pro nostra uita exposuit; ut nos uiueremus, ipse mori uoluit; ut nos salui essemus, caput suum saluare noluit; quae, obsecro, est ista beniuolentia, qui amor inauditus, quae incredibilis caritas? aut a quo fratre, a quo parente, a quo domino uel amico umquam impensa? Dicite uos, quibus omnipotens integrum dedit sensum, cogitate, pensate, narrate! Quis ergo est adeo durus, adeo ferus aut inhumanus, quibusue exaggeratus malis, qui ista atque eiusmodi de saluatore suo, de Domino et conditore uniuersorum, de altissimi Dei filio cogitans non mitescat; aut cui cuncta amara, quaecumque uel passus est, uel patitur, uel pati posset, non uideantur amoena, et quasi domino suo seruus pro tantis ac talibus rependat uices, praecipue ipso Domino admonente ac clamante: ‘Qui cupit meus esse discipulus me sequatur: et qui uult uenire post me, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me.’ et rursum: ‘Qui diligit patrem aut matrem, uxorem filios uel sorores plus quam me, non est me dignus.’ et: ‘Beati qui lugent quoniam consolabuntur.’
Hinc et apostolus in nullo gloriabatur nisi in tribulationibus suis; beatum quippe non dubitabat esse eum, qui in tribulationibus suffert, quoniam, quem probatus fuerit, accipiet coronam quam repromisit deus diligenti se. Idcirco et ipse dicebat: ‘Si contolerabimus, et corregnabimus.’
Vnde et Iacob monet dicens: ‘Omne gaudium existimate, fratres mei, quom in uarias temptationes incideretis scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia spem, spes uero reddit opus perfectum.’
Ille quoque uenerandus piscator idem hortatur cum inquit: ‘Christus pro nobis passus est, uobis relinquens exemplum ut sequimini uestigia eius.’
Itaque qui discipulus, qui domesticus Christi esse uult, necesse est opprobria, detractiones, derisiones, flagella, plagas sustineat ac aequo animo ferat omnia quae pro nobis pertulit magister et Dominus noster. Qui uero haec pati renuit, nec discipulum eius se depromere habet, nec filium, nec domesticum, neque seruum. Nec illam denique debet sperare gloriam, quae etiam Christo nisi passo non est data, quandoquidem oportuit pati et ita intrare in gloriam suam. Ille innocens, immaculatus, sanctus, qui testimonio prophetae peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, pro nobis peccatoribus impiis sceleratis perinde ac facinorosissimus reus uel atrocissimus grassator ab iniquissimis latronibus iudicatur, conspuitur, irridetur, flagellis ceditur. Et nos si quid ab ipso aut ab inimicis eius uel ob delicta nostra uel ob iustitiam eius aut uoluntatem pati contingerit, contristamur, dolemus, lamentamur, iniuste nos afflictos querimur, insuper impiissimo ore non solum diem, horam natiuitatis nostrae, matrem patrem, uerum et ipsum conditorem et regem Dominumque uniuersorum blasphemamus. Non nos comminationes eius absterrent, non documenta erudiunt, non alliciunt blandae paternaeque pollicitationes, non sanctorum inducunt exempla, non sempiternae beatitudinis attrahunt praemia. Et quibus rebus gaudere debemus, ut pote indubiis ualidisque bonorum meritis, eisdem exacerbamur insani et tristamur uolentes ex crapulis et plumis per otium et uoluptates ad caelos euolare ad quos nemo umquam, immo nec ipsorum caelorum conditoris filius nisi ex carceribus tormentis et cruce per sanguinem et uarias tribulationes conscendit.
Harum atque similium rerum pia reputatio, credite mihi, ita animum nostrum omnibus leuat angoribus ut loco tristitiae mirificam inducat suauitatem totumque recreet ac confirmet. In hac enim meditatione serpens ille aeneus inspicitur quem iussu Domini erexit Moyses in heremo ut omnis saucius et infirmus, quicumque respexerit ad illum, sanetur ab aegritudine sua et languore; ad quod spectaculum tanto crebrius et libentius concurrere deberemus quanto eius intuita specie non solum ab aegritudine liberamur et totam pristinam recuperamus ualitudinem, uerum etiam illos sempiternos altissimi thesauros promeremur. Sed de pietatis loco hactenus.
Porro sapientiae loci apud complures fortiores sunt ad auertendum animum a maerore non quidem uirtute sua, uerum uitio humanae imbecillitatis infirmitatisque in qua minus uigere solet perfecta caritas quam uel prudentia uel sapientia; et uniuersi rem suam uigilantius pensant quam alienam; quod istis duobus locis, de quibus iam dicemus, maxime effici solet, praecipue autem illo qui a fine uitae humanae ducitur. Siquidem potentissima est ad reiciendum cunctas mortalium calamitates finis sui prudens reputatio: hoc est cum uir eruditus ac sapiens secum ita decernit: ‘Ad quid nam in hoc mundo summus me opifex procreauit? Num ad crapulas, comessationes, uoluptatesque carnis exquirendas, aut ad rixas, odia, lites, occisionesque concitandas; uel ad conquirendas opes, magistratus ambiendos, aedificandas urbes, imperiumue in homines exercendum; uel ad aliud quippiam ex humanis rebus possidendum consequendumque? Atqui horum quaedam nobis cum brutis communia sunt, reliqua uero nec perpetuo haberi neque illo pauculo et exiguo tempore sine magnis laboribus comparari queunt, sine ingenti fastidio administrari et sine grauissimis curis anxietatibusque retineri. Non ergo iste dignus est humani generis finis, non profecto ob haec friuola et caduca ille factus est propter quem etiam caeli conditi sunt. Alius ergo mortalium est finis et ob aliud procul dubio hoc in mundo producimur; nimirum ut per patientiam ac obedientiam Deo creatori nostro in hoc ergastulo isto paruo nostrae uitae tempore eas possessiones, illam gloriam et honorem promereamur quae antiquus ille serpens diabolus per superbiam inobedientiamque amisit et quae nobis scelestissimus inuidens ab initio cum homine pertinaciter luctatur, et nos, ne ad possessionem patrimoniumque ipsius antiquum deuenire possimus, pro uirili sua die ac nocte illis uiis abducere conatur quibus ipse corruit.’
‘ Quid mihi igitur cum mundo, quid cum diuitiis, agris, coniuge, liberis, imperiis, potentiis, dummodo illud, cuius gratia procreatus sum, consequar et obtineam? Viuat unusquisque, ualeat, habeat, me maledictis, me iniuriis, me flagellis, me gladiis impetat, loquatur, faciat, comminiscatur quicquid uult; ego tamen propositum meum sequar, nemo me ab eo absterrebit, nemo retardabit, nemo reuocabit. Velatis oculis, adoperto capite, auribus obturatis, scissa ueste, immo, si opus est, et corpore, uel per sentes, spinas, flumina, ignes, per medios gladios nihilominus transibo. Nullus mihi propositum praemium praeripere poterit, nullus adimere.’
‘ Video negotiatores per tot et maris et terrae, fluminum, tempestatum, latronum, piratarum, aestuum, imbrium pericula ad caducas tam diuitias properantes; et ego per minora aut etiam longe grauiora, si esse possunt, ad illas sempiternas uerasque diuitias pergere non festinabo, quas mihi nec tempestas labefactari aut corrumpere, nec tyrannus eripere, nec fures subtrahere, nec demoliri tinea, nec aerugo exedere ualet; latrunculi sanguine suo et capitis certo discrimine miserrima spolia et uictum infelicem petere non dubitant, et ego bona illa quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit sanguine meo et periculo capitis quaerere uerear? Quid mea si uituperor, si blasphemor, si irrideor, si affligor, uerberor, enecor, occidor; animum nemo potest occidere; quin immo haec atque eiusmodi uniuersa eo mihi iucundiora gratioraque esse habent, quo me currentem melius fortiusque impellunt et ad bona, quae propero, magis aptum celeremque constituunt.’
His ac similibus uersatur iste prior sapientiae locus, qui quantum apud integras mentes ualeat ad exonerationem cunctarum molestiarum, quicumque sani consilii diiudicare potest.
Non minus forte maerores uniuersos cunctasque fluctuationes animi mortis sedat recordatio, quam putamus secundum locum sapientis. Quippe cuius memoria facit cuncta uilescere et reuelato fuco sordes uanitatesque cuiusque deprendere, ita ut liquido cognoscatur in his inferioribus nihil esse dignum quod ametur; ubi autem abest amor, certe abest et dolor, siquidem nullius rei iacturam aegro animo toleramus nisi eius quam dileximus.
Alia quoque ratione mortis consideratio nonnumquam adimit languores: puta cum quispiam iniuriam passus est, aut alteri nimias opes uel potentiam inuidet uel alium sibi imperantem moleste fert; inter haec dummodo cogitat se moriturum amissurumque omnia illa, insuper et fortasse poenas daturum, haud paruam accipit refocillationem. Hinc sacer psalmista ait: ‘Ne timueris cum diues factus fuerit homo aut cum multiplicata fuerit gloria domus eius quia cum interierit non sumet haec omnia neque descendet cum eo gloria domus eius.’
Pleni sunt sacri codices talibus consolationibus et huic tamquam potissimo consolationis innituntur loco. Et certe haud mediocris est momenti. Vnde et uulgo ad consolandum uel se uel alium usurpatur: ‘Veniet mors quae adaequabit omnia nosque his exsoluet malis.’ Proinde et multi uehementioribus calamitatibus concussi apprime exoptant mortem putantes per eam uniuersis suis laboribus et aerumnis imponi finem, cuius longiorem dilationem uel moram inter praecipua maximaque infortunia deputare consueuerunt. Vt Boethius faciebat cum inquit:
Heu heu, quam surda miseros auertitur aureet flentes oculos claudere saeua negat;dum leuibus male fida bonis fortuna faueretpaene caput tristis merserat hora meum;nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,
Idem queritur Iob: ‘Quare misero data est lux et uita his qui in amaritudine animae sunt, qui expectant mortem et non uenit, quasi effodientes thesaurum gaudentque uehementer cum inuenerint sepulchrum.’
Vnde plerique tenerioris sensus et malorum impatientes mortem sibi ultro propriis arcesserunt manibus ac summa impietate dolorem depellere sunt conati; ut Cato Vticensis, Dido, Sardanapalus, Nero, Demosthenes, Hannibal, et alii complures.
Quorum errorem probans Seneca in libris suis quos de consolatione conscripsit et nonnullis in epistulis, alias uir sapiens, hoc genus solacii extremum adhibuit atque ut eo, cum usus uenit, utantur homines et suadet et docet uaria mortis genera explicando quibus facile sit uolenti e uita excedere. Sed absit tanta impietas tantaque amentia ab homine Christiano quae non solum diuina, sed et ipsius naturae ratione improbatur, ut pulchre in Politicha sua docet Aristoteles: ‘Homo namque natura est membrum ei rei publicae cui si se subtrahit, nimirum iniuriam facit et pro cede sua ciuitati debet poenas.’
Idcirco lege sancitum est huiusmodi uirorum cadauera honore sepulturae priuari; qua ignominia mortuo maior inferri non potest, et iure quidem. Totum enim lege naturae in partes suas habet potestatem, quippe quae ad famulatum eius sunt natae ipsique cuncta sua seruitia debentur. Sicuti humano corpori manus, pedes, oculi, aures ceteraque membra ministrant ac famulantur, horum quoduis, si se a corpore auellere uellet, nonne aperta illud iniuria afficeret? Qua de re sancitum est in omni re publica ne cui liceat potestate priuata quenquam occidere etiam facinorosum quantumuis aut sceleratum. Vnde liquet nemini etiam nocenti licere se ipsum interimere, quanto magis insonti!
Quod etiam theologorum non minus efficaci astruitur ratione. Etenim sapientum ambigit nemo Deum uniuersa propter hominem condidisse, hominem uero propter se ipsum; quam ob rem, cum homo non sibi, uerum Deo potius uiuere habet, nefas est ei procul dubio uitam suam, quam Domino debet a quo eam et acceperat, adimere. Quod si ademerit, iure ab eo Dominus pro perfidia aut temeritate meritas poterit sumere poenas; nec poteris causari te inutilem ei fuisse aut ne ipsum offenderes subtraxisse, quia non est pecudis de se ipsa iudicare ad quem usum domino sit, sed pastoris; et figulus uasa probat et usibus quibus lubet accommodat.
Vnde nequeo satis demirari illorum ingenia qui tantis laudibus ac praeconiis factum Lucretiae, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et commendant atque illud magnanimitati et constantiae tribuunt quod est ignominiosissimae pusillanimitati et turpissimae imbecillitati merito tribuendum. Siquidem quis est adeo obtuso aut hebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes, quod prae mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti extimescerent, mortem sibi consciuisse? Nam quid dicam de Lucretia, cui rem nullo piaculo dignam summa impietate libuit expiare et alienam suo malo culpam ulcisci? Sed de his praesens locus disputare non postulat. Satis igitur sit nobis hic illud admonuisse quod sicut mortis crebra recogitatio tum ad tollendas aerumnas, tum ad componendas omnes suae uitae rationes ad sapientes bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime.
Valet enim ad consolandum mortis recordatio propter curas quae dictae sunt, praecipue autem propter terrorem quem incutit mentibus humanis. Est enim ita natura comparatum ut fortior dolor minorem excludat et leuia mala in conspectu sileant grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur quom difficiliora recordamur. Hinc maerentem sapientissime monet Isidorus dicens: ‘Versetur ante oculos tuos imago futuri iudicii; praeuide quid postmodum eris passurus, futuram Dei sententiam cogita, futura Dei iudicia super te formida. Terreat te Gehennae metus: terreat te iudicii illius sententia, reuocet te poenarum terror, uitae tuae criminum cotidie intuere, omni hora mortem habeto prae oculis, ante oculos tuos tenebrarum semper uersetur aduentus, de morte tua cotidie cogita, finem uitae tuae semper considera; esto sollicitus ne subito rapiaris, cotidie dies ultimus appropinquat, cotidie ad finem tendimus, quotidie ad uiam uitae transimus, ad mortem quotidie properamus, ad uitae terminum cotidie tendimus, momentis decurrentibus ad finem ducimur. Nescimus quid nobis hodie contingat, nescimus quando extremum tempus adueniat nobis. Ignoramus si hac nocte animam nostram conditio mortis reposcat, finis noster nobis absconditus est, uenturi exitus ignorantia nobis incerta est; improuisus est mortis occursus; dum nescimus, repente mors uenit; dum non existimamus, improuisi tollimur; dum ignoramus, repente subtrahimur. Timeamus ne dies illa tamquam fur nos comprehendat, ne nos turbo Diuini iudicii, dum ignoramus, diripiat, ne repentinus interitus auferat, ne imprudentes subito comprehendat calamitas. Spiritus qui ad peccandum succendit peccantem subito rapit, qui uiuentes inflammat, extemplo deuorat morientes; qui inflectit ad uitia, mox rapit ad tormenta; quantos ad poenam mortis improuisa rapuit calamitas, quantos inmeditatus exitus strauit, quanti in momento subtracti deficiunt; quanti, dum mori non existimant, auferuntur; quanti ad mortem subito rapiuntur et repente ad aeterna supplicia deducuntur.’
Ad hos atque alios huiusmodi futuros exitus animum maestum si inuitabimus, nimirum ab omni praesenti molestia abducemus.
Hi sunt igitur omnes illi praecipui loci quos nobis Diuina clementia innotescere uoluit, quibus abduci animum a maerore posse putamus.
Ille unus superest quem in calce huius nostri operis et ordine et ratione uidemur reseruasse. Vltimo enim loco haud inepte poterimus ad preces descendere et amicum uehementius obsecrare ne se cruciari uelit, sed et nostra et ceterorum amicorum cura animum cohibere et sibi ipsi ac nobis indulgere. Sic illa apud Terentium ait: ‘Ne crucia te, anime mi’.
Sed multo melius ac praeclarius Cicero ad Publium Figulum; quo dicto solo, quoniam huic nostrae disputationi uniuerse aptissimum uisum est, totam hanc sermocinationem, quam longius quam sperabamus produximus, uoluimus concludere. Ait ergo Cicero: ‘Extremum illud est ut te horter et obsecrem animo ut sis maximo nec ea solum memineris quae ab aliis magnis uiris accepisti, sed illa etiam quaeque ipse ingenio studioque peperisti; quae si colliges et sperabis omnia optime et, quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres.’
Deo autem sit gloria et uero consolatori spiritui sancto, in cuius unitate uiuit pater et filius per immensa saecula.
Hoc tibi, digne pater, Leonardus scripsit habendum:
Prologus tit. e V1 sumpsi