Literarum patriique sermonis amicis, versio electronica.

Author: Mihanović, Antun 1796-1861Editor: Franjo FancevPrema kasnijem znanstvenom izdanju (1933).

[Page 130]
pagina 1

Literarum patriique sermonis amicis a Mihanović a Petropolje Croata S.

Sunt qui scripto sermone alloqui Concives ingratum sentiunt. Ipse ni fallor, non errant. Aliquibus enim, qui scribit, multis, quod scribit, minus probatur, aliis utrumque. Verum illa, quae Patriam eminenter attinent, commemorans, ex argumento suo commendationem sibi tutellamque pollicetur: laude alioqui semper dubia, nulla gratitudinis ambitione.

Venetiis anno superiore commoratus bibliothecas perscrutabar solicite, Illyrica volumina requirens. Eventus spem vicit: Codicem MS. Osmanidos J. Gondolae nostri sors inter varia obtulit. Gaudium pagina 2 tenui, cursimque paginis aliquot inspectis, visa scripturae venustate assidua, quaesito pretio emi; subinde Patavii composito magis animo solers evolvi, et quantumvis, an autographum esset, negare mallem, quam dubitare, doctam certe MS. curantis diligentiam cognovi uberius. Ad haec literarum forma, tum ruber initialium color, aetatem Codicis longe seculum excedere persuaserunt.

Summi huius Illyrici Poematis editionem MDCCCII anno I. L. Volanti Ragusinus* parabat, quae tamen (causas nescio) lucem necdum vidit. Ac ne diutius opus haud abunde pro merito cognitum notis MScriptorum vicissitudinibus relinquatur, ideam ejus edendi concepi, svadente rerum patriarum amore, cui saepius exterorum virorum veneranda vota stimulum addiderunt. Verebar inde reipsa nobis ignominiam oriri, si, dum ab origine affinibus nonnullis editorum operum copia vinceremur, quidam conatu nostra quoque edendi nos anteirent. Equidem plurima possidemus digna e latebris in orbem emitti, avorum ingenia manifestatura, ut gesta historiae servant.

Note: V. Appendini Notizie Istorico-Critiche ec. Ragusa 1803, pag. 265.
[Page 131]

Libro titulus erit: Osmannus I. Gondolae Patritii Ragusini, pagina 3 Poema Epicum, nunc primum ex antiquo Codice MS. editum.

De Poeta judicium ferre, aut aliis eum aequiparare, abstineo. Vastiora namque ingenia lance non fallaci, ceu corpora, librare alios manet.

Editionis formam hae paginae exhibent; typus et charta his paria erunt. Exemplar constabit flor. 1, monetae argenteae, scilicet folia XVI studiose excudenda complectetur. Has divulgantes nomina Sociorum dato pretio notabunt, exemplaria jam compacta iidem loco desiderato reddent, Calendis Julii a. c. parata futura.

[...]

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica