Ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria (1458), versio electronica

Author: Mihetić, Ambroz c. 1420 – post 1487Editor: Antonija VlahovAltera editio electronica.

[Page 1]

Non admiretur celsitudo tua, Illustrissime Princeps, [quod] nos, qui longis et maritimis navigationibus ab huiusmodi officio et munere legationis excusamur, huc [in] praesentia accesserimus de tua felici creatione [orationem] facturos. Juvat enim nos, sicut et multa alia, ita et nos munus, haud omnino debitum, libere et gratis persolvisse; tum nostra Note: 48 Fortasse quod Note: 49 Fortasse orationem vel gratulationem [singularis] observantia in Senatum Venetum, quo gratius offitium suum redderet, discrimina maris et minas hiemis penitus contempsit. Impulit nos insuper eadem causa, que et omnes alios qui huc accessere, gratificandi sed munus nec [deterrere] potuit quod alios forte impedire potuisset; nam ut est in quodam trito veteri proverbio: ‘Quis laudabit patrem nisi probi liberi?’ Accedit huc pecculiare vinculum quo astricti sumus Maripetrorum familie, ob insignem memoriam generosi illius viri Nicolai Maripetri quondam pretoris nostri, immo parentis optime meriti ac protectoris beneficii. Quippe [tibique], ob praecipuam existimationem que de illo viro habebatur in vita, hos ipsos honores deferri oportere sperabamus. At tum volente Deo spes de illo prius concepta, iam dudum familie tue destinata, in te ac nomine tuo consummata est! Etenim quom immortalibus eius beneficiis obligati et obnoxii simus, nedum eius memoriam dignis laudibus persequi, verum etiam nomen eius familie ac cognacionis quasi numen quodam observare, [colere] et venerari, quod sibi reddere non valuimus, vitio temporum et fatis ita volentibus, id totum ad decus excellentie tue adiungere legati venimus.

Vellem equidem nunc mihi flumen aliquod elloquentie dari quo possem in conspectu dignissimorum patrum senatusque conventu appositus vestro desiderio tueque amplissime [p. 2] dignitati accomodatum profferre sermonem. [Eniterer] libens tuam gloriosam creationem cumulatius exornare et eorum fidem qui nos miserunt uberius patefacere patefactamque commendare! Sed quoniam ingenium nostrum ariditate laborat, ad brevitatem me convertam, amicam tarditati, ne forte incomptus sermo sua prolixitate vacillet indeque maxime defficiat unde proficere sperabat. Neque sane vereor brevitatem nostram laudibus tuis, Illustrissime Princeps, lesum ire, cuius gloria non solum in rebus magnifice gestis, sed etiam in altissimo dignitatis gradu collata nitet et, quod maximum est, in ipso aspectu ac forma principis digna refulget, ut amplius non egeat alicuius orationis subsidio. Magno si quidem ac ingenti gaudio afficimur tue felicissime [creationis], que, cum magnis ac divinis praeconiis extollenda sit, nec dum ingenia tarda ac ieiuna, verum etiam fluvios Ciceronis exsicare potuisset!

Relinquam igitur illud consulto pollicioribus exquisitioribusque ingeniis exornandum ampliandumque; mihi quidem sat erit huius communis gaudii ac publicae et late patentis leticie expertem non fuisse, et pro virili mea nonnulla tetigisse, reliqua vero Note: 50 Tibique : tuque (?) Note: 51 Emiterer : eniterer [voluisse] dicere, modo facultas affuisset, hoc itaque affirmare [ausim], presentis leticie diem omnes alios longe maxime anteire et omnium gentium ac nacionum gaudia in simili genere salutacionis superare. Nam si magnopere letemur [hoste] subacto, spoliis, imperiique propagatione, quam maxime gaudere debemus eum nacti principem cuius ductu auspicioque hec et maiora assequi posse non dubitamus. Cuius religio in Deum immortalem, cultusque et pietas eximia huic inclite civitati divinos favores futuros promitit, cuius iusticia nedum suos continere, verum etiam alienos huic inclito et amplissimo imperio [adsciscere] et conciliare poterit, cuius modestia tanta ac [talis] est ut superet invidiam, molliat iram, arrogantiam frangat, qui prudentia et consilio ita cuncta moderari solet, ut pene nullum adverse fortune locum relinquat. ‘Ubi enim plurimum consilii, ibi fortune parum!’ (Et ut est apud Crispum:)‘Agendo, vigilando et [et] bene consulendo omnia prospere cedunt.’ Ut igitur brevi concludam: te principe [p. 3] speramus hanc rem publicam beatam esse futuram.

Nam plane compertum est, ut inquit Socrates gravissimus auctor, reges et principes talia sibi regna [comparare] quales sese in illis administrandis praebuerint, et quales principes esse solere in rem publicam, tales et reliquos cives, quippe quos doctrina accendunt, exemplis confirmant ad bene beateque vivendum. Quantum itaque Numa Pompilius praefuit Romano imperio legibus et religione, quantum Tulius Hostilius aut Ancus [Martius] armis consiliisque suis, quantum reliqui Romanorum reges, tantum confidimus te et religione et magnanimitate Venetorum imperium propagare. Prospectus quidem est [gravissimis] et difficilimis [...] istud divinum ingenium consciliumque pace ac bello [valere] pollereque plurimum. Testis nobis est tua res publica, que semper in arduis rebus tuo [consilio], tua opera usa est! Testis est tota Italia, que tuis compluribus quibusdam stellis micat! Testes sunt tue res geste que suo felici eventu et tuo ausu ac magnanimitate semper claruerunt! Nam praetermissis his que per te gesta sunt in luce et in oculis totius Ytalie, quo et pacto laborante bello Ytaliam, traiecto amne Mintio, reiecto hoste armato [stricto] ense liberasti a faucibus eorum quave virtute [Glaream Abduae] , perdomuisti: quid dicam de illa Ianuensi legatione, in qua quanta animi virtute, prudentia, Note: 52 Hoste : honesto Note: 53 Martius : Martinus Note: 54 Gravissimis : gravissimus Note: 55 Stricto : sericto Note: 56 Glaream Abduae : Glaram Abduam (Glarâ abduâ) modestia usus sis ad sedandos feroces animos illius populi et ad reconciliandos componendosque, etiam ad nos fama pervenit? Quid de Bononiensi, in qua super hominum [opinionem] in populo vario et sedicioso multum fecisti? Taceo quanta diligentia ac celeritate, clade ad Caravagium accepta, rebus dubiis [occurrendo] tue rei publicae consuluisti. Quid de pace cum rege Arragonum, in qua nimirum coronam capiti tuo imposuisti? Et cum in reliquis rebus alios superasses, in hac sola, pace tua dicam, te ipsum superasti et quem (ut fertur) magistratus [fieri] ostendit urbis Patavine praetura. Et procuratoria dignitas et plerique alii magistratus ab ineunte etate suscepti tuam pietatem, justiciam, integritatem, equitatem, a qua boni viri et sunt [p. 4] et nominantur, patefecere et patefactam iam [extulere], ut nichil supra. Gloriosum quidem est tantum principem [decorum] nomen Pascalem sortitum esse, et agnomen quod imperium maris protendit et insigne quod [alam] imperii, et genus praeclarum et formam maiestate dignam que virtutem gratiorem reddit, ut nil penitus a tanto ac felicissimo principatu videatur discrepare.

Multa quidem et alia que ad tumulum felicitatis tue potuissent pertinere, et que tibi principatum promitere videbantur, ex sententia praetereo, quod ab aliis graviter et accurate perorata sunt. Quare ori meo manum imponere decrevi, testimonio aliorum et auctoritati innixus, sed excellentia huius praestantissime urbis potissimum ad tuam redundat gloriam! Ornamenta eius [reticere] non possum, que quanto magis magisque considero, tanto magis obstupefio admirorque; nam profecto tantum praestat inter alias urbes, et tam alte caput extulit, ut nullam iam ad eius laudem accedere posse videatur. Iam si locum situmque contempleris, admirabilis, si opportunitatem et opulentiam rerum consideres, inauditum quidem, si templorum ornamenta cultumque divinum conspitias, religiosissima! Si [lata] palatia, atria pulcra, structuram [edium], [gemmas] et aurum et vestem preciosam, luculentam [suppellectilem], ante oculos ponere velis, nil pulchrius praestantiusque. Si armamentarium spectes, Atheniensium illud vulgatissimum superat. Si navales pedestresque copias, si onerarias naves intuearis et [hasce] publico ere nuperrime edificatas, que molle et vastitate Note: 57 Fieri : vieri Note: 58 Decorum : dequorum Note: 59 Reticere : redicere Note: 60 Late : lata Note: 61 Edium : eclius Note: 62 Hasce : hisce sua montes prope superant, omnibus bonis praesidium et propugnaculum, improbis vero ac novarum rerum cupidis terrorem et formidines incutere plane videatur. Si mercatoriam operam et negotiantium copiam, si peritiam opificum cernas, Sydonem et Tyrum vincit. Si denique senatorum ordines animo volvas, patria regnum est, par origine Romanis, [institutione] vero rei publicae ac forma admodum superior, quam super millesimum annum nullus unquam error suo cursu et [tenore] [p. 5] perturbavit, quatenus res publica Romanorum sexcentis, ut ita dixerim, rerum mutacionibus obnoxia fuerit[;] quod autem non esse bonum etiam testimonio adversariorum comprobatur.

Nec autem [non] tantum aliorum erroribus quantum sua pulcritudine commendatur. Enim vero natura semper in melius tendit donec ad perfectum accedit; que quantum proficere et oriri potuit, profecto in hac pacatissima re publica demonstratur. Et nisi timerem invidiam, dicerem profecto in eius praestantia etiam naturam fuisse superatam! Ni mirum nisi amore decipior: nulla unquam res publica fuit neque praestancior neque bonorum exemplorum copia exuberantior, Christo duce nata, educata et illico supra naturam eius munere exaltata, praecipua ac singulari dilectione ac studio pacis genus eius non mentita! Et sane sicuti prius fingebat antiquitas Justitiam terris desertis ad [caelos] commigrasse, ita nunc fama volat relictis aliis ad hanc urbem perinde [ac] sedem domiciliumque suum Iusticiam se contulisse. O divinam urbem, que sicuti deos alienos ita et servitutem penitus ignoravit [nec non] sola inter alias libera censetur! Que non [parere], sed imperare, non accipere leges, sed aliis imponere et decreta dare didicit! Regina maris in mari sedens longe lateque diffusa, ad imperium et ad Christiane professionis propugnaculum divinitus destinata! Justicie unicum exemplum et virtutum specimen singulare, cuius nedum iusticiam potentiamque timent universi sed etiam admodum [ius] tremunt transcendens etiam Chaucasum montem, quo Romanorum fama nondum appulerat! Que enim tam barbara gens quo non iam nomen Venetum pervenerit? Ubique [colitur], ubique veneratur, et per orbem instar miraculi praedicatur; quam cotidie cerno et tam cotidie admiror, et vetus mihi quum sit iam persuasum novam tamen per admirationem. Note: 63 Institutione : institutorem Note: 64 Tenore : terore Note: 65 Ac : ad Note: 66 Nec non : nec enim (nec .n.) Note: 67 Ius : eius

In hac igitur omnium aliarum primaria civitate, quantum sit in primo ac [supremo] loco sedere, [facile] est intelligere, in qua non modo excellere, sed senatorem, sed civem, sed natum esse pulchrum putamus et generosum. Cedant proinde huic glorie tue [cuncti] singulique principes orbis terrarum, quantum glorie urbis et celebritati ac praestantie cedunt! Nec de [summa] rerum [p. 6] se iactent – tanta enim licentia multa solicitudine permixta est: quicquid boni ac decoris principatu est, tu solus possides – illorum enim tantam licenciam illis reliquisti cum multitudine curarum. [Cedant] huic gaudio nostro in huiusmodi salutacionis officio omnes gentes nationesque, tum praestantia ducis, tum excellentia urbis, tum quia [rerum] reges a fortuna pendent, ex una [fere] familia nati. Nobis videtur hic florentissimus senatus huius primarie urbis equalem sue amplissime dignitati principem dedit, non sorte praelatum, sed omnium bonorum judicio et extimatione priscos illos populos [imitatus], qui [ad unius] viri praestantiam simili modo confugiebant! O praeclarissimam omnium populorum seclorumve atque etatum civitatem, in qua numquam [defecerunt] amplissimis magistratibus dignissimi viri neque dignissimis viris amplissimi magistratus.

Letetur igitur hic praeclarissimus senatus, qui praestantissimum et dignissimum principem fecit, letentur omnes huic imperio subiecti quibus obtigit a justissimo [integerrimoque] principe moderari. Letentur omnes [Christicolae], qui terra marique sub umbra ac spe tanti protectoris secure quiescunt. Letetur et ipse princeps, magis atque magis qui tanta potitus gloria suorum praeclarissimorum facinorum iam premium [tulit] et fruitur dignitate sua, quam non ambiendo quesivit sed vigilando, laborando et bene beateque vivendo. Intrent in conspectu tanti principis et dilectentur in leticia simul iuvenes et virgines et cum iunioribus senes et exultent in duce suo, veniant et videant et contemplentur Regem Salamonem in diademate quo coronavit cum matre sua, indutum decore virtutis ac fortitudine! Si populus Atheniensis praeclaros viros ob virtutem donabat coronis, si senatus populusque Romanus tantos suis Cesaribus tribuebat honores, iure suo praestantissimus senatus amplissimos tibi [detulit] honores, quandoquidem et virtute praestas et etiam dignitate, quoniam in te omnium amplitudo decoratur, cuius enim {cuncti potiuntur imperii} et tibi [soli insignia] [cessere], ut quod omnes regere nequeunt in te uno collatum extet, {universe} enim potestate domini! Tu vero [p. 7] solus potestate et dignitate praestas. Fruere igitur his et huiusmodi laudum tuarum praeconiis, ad que non solum te provexit tua praestantissima virtus, totius incliti senatus [...], sed, ut oppinor, divina providentia vocavit, ut esset qui consuleret temporibus nostris et res Christianas lapsas fatigatasque [erigeret] atque recuperaret. Tantus et tam insolitus concursus legationum qui te principem salutant et cum pompa insueta aliquod sane futurum significat! Regina Austri venit videre sapientiam Salamonis et regina [Amazonum] Macedonum Regem et magi ab oriente salutare Christum Ducem, non sine magno misterio rerum futurarum. Animadverte igitur, sicut facis, munera tibi tueque rei publice divinitus collata et induere animos religiosos illorum priscorum patrum, qui adversus imperatoriam maiestatem pro religione, pro justicia, pro vicario Christi, et ut ita dicamus, pro uno homine arma victricia [sumere] non dubitarunt, sola fide et religione freti. Et [Grecia] quondam unius mulieris rapte iniuriam non [tulit], et Sabini raptarum [contumelias] [ulti] sunt magnis animis [consiliisque]. Tu vero in tanto solio constitutus divinitus Christiani imperii sedem et sanctorum domicilium in manibus barbarorum diutius permanere [substinebis]? Hereditarium est huic urbi, non solum Dei immortalis iniurias sed etiam hominum vindicare: in hoc enim nata, in hoc educata, ut contumelias Christi sui non ferat, quo duce vincere exploratissimum est! Memineris igitur tibi tueque fidei patrocinioque rem Christianam divinitus esse creditam, que non penitus inclinata in te solo recumbit. Eam igitur genu adnixus voce supplici ac demissa tue religiose pietati iterum iterumque commendo.[Tum demum] Dalmatas omnes tuo imperio devotissimos, et alios, civitatem Sibinicensem praecipue insignitam [fide], imprimisque generosum equestris ordinis [Marcum] Zeno, dignissimum praetorem nostrum, tum vero pontificem nostrum Urbanum Vignatem, non minoris dignitatis quam auctoritatis virum, denique maiores civitatis, postremo universos alios ordines eius qui semper in fide et [officio] huius imperii permansere. Eos oro, Illustrissime Princeps, suscipias more maiorum et iura eorum deffendas, serves et amplifices, qui sepius pro nomine Veneto terra marique strenue Note: 72 Soli insignia : sola insigna Note: 73 Fortasse unius est Note: 74 Grecia (in margine) : gratia (gra) Note: 75 Ulti : utiti Note: 76 Tum demum : eum temum(?) Note: 77 Marcum : Marcus pugnantes sanguinem [p. 8] suum effudere. Et quomodo habetur in Ethicis [In ethicis], meliorum parentum [melior] dominatio est, nimirum in [defensione] et amplitudine subiectorum non solum utilissimum sed etiam felicissimum est nobisque id semper menti cordique fuit et id ipsum ita nos continuis erudivit [...], ut iam in naturam [versum] esse cernimus. Juvat itaque nos [iussa] tua [capessere], Illustrissime Princeps; offerimus igitur mentem animosque [promptissimos], pro gloria, pro amplitudine huius imperii facultates fortunasque nostras exponentes, quandoquidem beneficencia vestra et solum imperio vestro [aucta], ampliata et exornata sunt.

Note: 68 Illis : illius
Note: 69 Cedant : cedam
Note: 70 Fortasse regna et
Note: 71 Ad unius : adutus

Generosi artium doctoris domini Ambroxii Michete Dalmate legati Sibinicensis ad Pasqualem Maripetrum illustrissimum Venetum ducem oratio congratulatoria.

Note: 78 Versum : versus Note: 79 Acuta : aucta


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica