Ad Virginem beatam
O pręstans facie Virgo, quam clara coronant
Sydera, quę radiis Solis amicta nites,
Sol summus casto quam sic dilexit amore
Luminis ut plenam iusserit esse sui:
Et me cogit amor laudes Tibi dicere cantu,
Id tamen absque Tua Musa pauescit ope.
Ergo, precor, faueas; nescis Tu uota precantum
Spernere, commendat quos Tibi uera fides.
Si Te igitur nostri fortuna miserrima tangit,
Nunc aures precibus pande benigna meis.
Nunc sorti succurre meę, regina superni
Sis licet imperii, sim cinis ipse licet.
O sapiens Virgo prudentumque agminis una
Primaque uirgineos inter habenda choros,
O fidum miseris atque impenetrabile scutum
Contra fortunę tela minasque necis,
O fessi requies animi certumque leuamen
His quorum mentem feruida cura coquit:
Illos, quęso, oculos quibus expirantia nati
Ora uidens flebas icta dolore graui
Ad sortis conuerte meę seriemque statumque,
Meque Tuo auxilio consilioque iuua.
O splendore micans cunctorum Virgo bonorum
Editaque ex illo cuius es alma parens,
Pręsentis uitę lumen lumenque futurę,
Ianua stelliferi semper aperta poli,
Filius ille Tuus, Virgo, Regisque deorum
Aetheria ad nostras uenit ab arce domos
Teque unam elegit per quam conuerteret Euę
In lusum planctus inque iocos lachrymas.
Ergo Tui nati tanto me munere dignum
Effice, nanque Tibi talia posse dedit.
Iam Tu gemmato regni diademate fulges,
Iam Tibi submittunt castra superna caput.
Mens humilis super alta tulit Te culmina cęli,
Quo, precor, ascendant quas Tibi fundo preces.
De Te fons placida manans pietate repleuit
Terrarum uacuo quicquid in orbe patet.
De Te iustitię Sol ortus nocte fugata
Inuexit ueri dogmatis ecce diem.
Filia, sponsa, parens: tria nomina colligis in Te,
Tanta Tibi merito sunt data dona Tuo,
Tu magni superum Regis dignissima mater,
Qui soluit duro sęcula nostra iugo
Et libertatis donauit munere mundum
Vinclisque ereptos duxit ad astra patres.
Eius, quęso, meum transfigas uulnere pectus
Quo magis hunc qui me tam bene amauit amem.
Te gentes populique omnes mirantur et omnis
Te pariter diuum turba uerenda stupet,
Nanque Tibi similis sanctarum nulla dearum
Esse potest, primi sit licet illa chori.
Te casti mores, humilis mens, gestus honestus
Et semper sacro pectus amore flagrans
Effecere quidem dignam quę sola maneres
Perpetuum magni numinis hospitium.
Esse igitur poterit per Te mea libera uita
Tantis quas patior solicitudinibus,
Si tamen in nobis, seges est ubi multa malorum,
Germinet oratu gratia multa Tuo.
Hinc humilis flexoque genu Te postulo supplex
Vt mihi sis uitę duxque comesque meę
Vtque meos gressus per deuia lustra uagantes
Compellas recti tramitis ire uiam.
Virgo potens lucis, tenebrarum nescia, nostrę
Fluctibus in mediis sydus et aura ratis,
Aspice quam sęuę feriant mea uela procellę
Concutiantque meum quanta pericla caput.
Affer opem misero, lasso succurre clienti,
Auxilium tardet iam mora nulla Tuum.
Exigit hoc ętas: albent mea tempora canis,
Pallent ora, cutem ruga senilis arat,
Caligant oculi, patulę, surdescitis, aures,
Vix geritis, tremuli, dorsa repanda, pedes.
Denique ad extremos ęui peruenimus annos,
Nec tamen auxilii spes mihi parua Tui est.
Peccaui, fateor (quis enim sine crimine uiuit?),
Sed rogo ut ipsa meis iam medeare malis,
Ne super his Coluber possit ridere superbus
Meque Tuam frustra poscere dicat opem.
Tanquam non semper promptum Tibi soluere uinctos,
Aut non concessum iustificare reos!
Quin potius sis, Virgo, memor quia culpa reorum
Te matrem ueri fecerit esse Dei.
Exiit humanis indutus carnibus ille
Quas de uisceribus traxerat ecce Tuis
Et Tibi dona dedit nulli donata priorum,
Vt sis intacta uirginitate parens.
Vide igitur quantis impleui questibus auras,
Quales heu gemitus corde dolente dedi,
Quos lusus qualesque preces, quot carmina frustra
Effudi fragili captus amore miser.
Immo ex quo genitum ripis tulit Arnus Ethruscis,
Nulla fuit nobis absque labore dies.
Nunc has, nunc illas partes peragrauimus orbis
Per terras, per aquas perque pericla maris.
Deinde decus formę mortalis, dulcia uerba
Et motus casti signa pudoris habens
Inuasere meum feruenti pectus amore
Subiectumque suo detinuere iugo.
Iam, quoniam teritur tempus mihi, Diua, supremum,
Ne cessa rebus consuluisse meis.
Ecce dies nostri per plurima crimina lapsi
Hei mihi quam celeri pręteriere fuga!
Tam cito Threicio cornu uolat acta sagitta,
Ventorum rapidus tam cito turbo uolat.
Pręteriere dies, mors nigris obstrepit alis
Et curuam falcem iam furibunda quatit.
Hinc rogo, me tanto subtractum, Virgo, periclo
Dirige per uitę iam melioris iter.
Illa ego quam quondam totis affectibus arsi
Occidit et gelido marmore tecta iacet,
Et mea decedens affecit corda dolore,
Corda sed hęc semper flere iubebat amor,
Milleque me uario iactabant turbine curę,
Illa sed unius nescia semper erat.
Quam quoque si nosset, nunquid non firma manerent,
Quę coluit semper iura pudicicię?
Quod nisi certa foret castę sententia mentis,
Dedecus hausisset illa, sed ipse necem.
Nunc Tu, syderei dominatrix maxima mundi,
Tu dea, si fas est Te uocitare deam,
Tu uirtute potens, altę Tu munere mentis
Prędita, Tu cunctis condecorata bonis,
Da mihi quod per se non nostra potentia pollet,
Vt mea iam cesset corda agitare dolor,
Vtque uelim quod uelle decet, quia certa salutis
Spes erit inde mihi, gloria magna Tibi.
Nam Tibi posse datum quantum Tibi uelle supersit,
Erigere afflictos, pręmia ferre piis.
Nec tamen ut magni me pendas, posco, sed illum
Qui nos ipse suam fecit ad effigiem,
Nec quam uilis ego spectes, sed quantus ubique est
Non dedignatur qui meus esse pater.
Maiestas immensa Dei nostrique Tuique
Te facilem pręstet propiciamque magis.
Mens animusque mihi stupuit ceu Gorgone uisa,
Sed tamen assiduis fletibus ora madent,
Fletibus heu cassis; sed Tu, sanctissima Virgo,
Imple, precor, lachrymis uiscera nostra piis,
Vltimus ut saltem moeror mihi non sit inanis,
Nec qui coenosis commaculetur aquis,
Sed purus nitidusque fluens simul abluat omnes
Erroris maculas munditiemque paret,
Et sese ad uoti referens primordia nostri
Exoret pacem iam mihi perpetuam.
Virgo fouens humiles meritoque perosa superbos,
Tangat Te nostrę conditionis amor.
Principium commune hominum Te flectat ut istam
Iam Tibi deuotam suscipias animam,
Quę, si mortalis labentia munera formę
Cum tanta ac tali nouit amare fide,
Nonne magis sacri decus amplexabitur oris
Cuius et ipse Deus captus amore fuit?
Si mihi forte Tuę dabit alta potentia dextrę
Fortunę ut cursu prosperiore fruar,
Ingenium, linguam, calamum, suspiria, fletum,
Cor, curas omnes, Virgo, dicabo Tibi.
Ergo magis tuta timidam statione carinam
Siste, diu ualidis illa feritur aquis,
Et noua mutatę uerso moderamine mentis
Vota uidens placidis nutibus illa foue.
Aduentat suprema dies, discrimine paruo
A gelido durę limine mortis abest.
Sic properant anni, fugit ętas, tempora semper
Prępetibus pennis irrequieta uolant.
Interea stimulis mea mens agitatur amaris
Conscia delicti iustitięque memor.
At Tu, Diua, omnes uincens pietate fideque
Quascunque ętherii continet aula poli,
Me commendatum, mater mitissima, nato
Redde Tuo (precibus annuet ille Tuis)
Vt, quem credentes hominemque Deumque fatemur,
Hic felix adsit propiciusque mihi,
Et cum finis erit, cęlestia limina pandat
Egredienti animę spirituique meo.