Francisco Natali Marci Maruli in Valle surda commorantis responsio
Grata salutatrix a te mihi littera uenit
O Francisce, meę cultor amicicię!
Hęc docuit quanto est absentia nostra dolori
His quibus extiteram semper in urbe comes.
Tum quod tristitię cumulus superadditur isti
Dum pecus in prędam ferri hominesque uident.
Ferre utrumque malum mentique mederier ęgrę
Dicere conabor qua ratione decet.
Insula me retinet quę, scis, non amplius ista
Quam stadiis decies distat ab urbe decem. Note: 10
Quod si forte uelint mecum simul esse sodales
Et nostra cupiunt rusticitate frui,
Acta ratis remo septenis ocius horis
Sistet in hoc illos quo moror ipse loco.
Excipiam lętus uenientes; brachia collo
Aduoluam, labris labra genisque genas.
Inde recumbentes oleę uiridantis in umbra,
Placati iuxta murmura blanda freti,
Alterno dulces miscebimus ore profatus
Dum pueri mensas prandiolumque parant. Note: 20
Mox inuitati pergemus sumere non quas
Dicitur Antoni mensa uorasse dapes,
Nec patinas, Luculle, tuas pinguesue capones,
Siue papillatę sumina grata suis,
Sed cenam cui dimisso Serranus aratro
Vellet honoratas applicuisse manus,
Et qua contentus Samnitum sperneret aurum
Vir pręstans animo Curius atque fide.
Pulmento satiare famem potuque leuare
Simpliciore sitim creditur esse satis
Laudeque tam dignum quam prorsus turpe putatur
Esse suę seruum mancipiumque gulę.
Cena tamen uobis dabitur magis ampla, sodales,
Nostri ruris opes: brassica, beta, cicer,
Et de uicino capti modo gurgite pisces:
Sargus, męna, canis, sepia, salpa, lupus.
Pocula non deerunt Baccho saturata rubello
Quęque solet rigidum lympha domare merum.
Denique quę mensę donat Pomona secundę,
Vel pira uel ficos uel melimela dabo.
Ergo, si qua meos nunc cura fatigat amicos
Visendique mei si qua cupido tenet,
Dic ueniant – iter est modici, Francisce, laboris –
Cumque illis, si me diligis, ipse ueni.
Non sic aduentu quondam lętatus Ulyxis
Hortorum cultor dicitur Alcinous,
Nec tanto exceptum pastoris amore Molorchi =
Amphitrioniadem fama fuisse refert,
Ipse ego quam uobis hilari ferar obuius ore
Et toto cędam protinus hospitio!
Cunctorum, quęcunque Deus mihi donat, amicos
Consortes fieri participesque uolo.
Solari interea Martis, Francisce, maligni
Casibus afflictos hac ratione potes:
Nec frangi aduersis nec lętis fidere rebus
Egregium quiddam magnificumque putent.
Terrarum nihil orbis habet firmumue ratumue:
Omnia non stabili fertque refertque rota.
Irus ut in Croesum, sic Croesus transit in Irum,
De misero locuplex, de locuplete miser. Note: 60
Seruitio premitur dudum qui sceptra tenebat,
Sceptra tenens regnat qui modo seruus erat.
Denique cunctarum sunt magna uolumina rerum
Atque agitat uarias sors animosa uices.
Illo igitur nostrę mentes et uota ferantur
Est ubi perpetui mansio certa boni,
Christicolas immensa beant ubi gaudia fidos,
Gaudia non ulla deperitura die.
Nil hostile timent, nec quicquam triste uerentur,
Conspectum summi qui meruere Dei.
Ipse quidem nobis cęlesti in lumine sedem
Esse iubet, non quam nunc habitamus humum.
Propterea quicunque gemit dispendia terrę,
Fallitur hęc patrię si putat esse suę.
Hic lugenda tamen prauę sunt crimina mentis, Note: 75
Vt dolor iratum mitiget iste Iouem.
Hic culpas deflere docet, scandamus ut illo,
Illo ubi tristities non habet ulla locum;
Illo ubi lęta salus, pax candida, uita perennis,
Et sine lite quies, et sine nocte dies.
Hactenus hęc. Ipsos nunc nostra Thalia salutat
Intima quos nobis iungit amicicia:
Hieronymum cithara clarum, grauitate Marinum,
Ruris et agrorum cultibus Aluisium,
Nicoleon risu facilem; sed ut ipse, iubemus,
Ante salutetur Barbarus usque meus;
Ille licet Musis et sanguine pręstet auorum,
Non tamen inuitus carmina nostra legit.
Francisco Natali Marci Maruli responsio
Angebant, Francisce, mei me funera fratris,
Nulla quies lacrimis nec modus ullus erat.
Omnibus ex illis fuit hic charissimus unus
Quę quandoque animo grata fuere meo.
Non sic ipse suum dilexit Castora Pollux,
Eurialus Niso non ita gratus erat.
Illius affatu iocundo sępe fruebar,
Nullo me facto lęserat ille suo.
Promptus et urbanis fuerat disponere rebus
Et regere inde suos sedulus usque lares.
Illius cultu largo magis ubere glebę
Frugibus implebant horrea nostra suis,
Aprici colles et consita uitibus arua
Vina cadis nostris uix capienda dabant.
Interea mihi multa quies et tempora lęta,
Mens tamen in Musis ingeniumque fuit.
Nunc illo amisso successit cura quieti,
Dispulit adueniens ocia longa labor,
Quęque aderant nobis procul effugere Camenę
Deseruitque meam Pegasis unda sitim. Note: 20
Denique pressus ego tantorum mille laborum
Optabam uitę fila suprema meę.
Ast ubi missa mihi tua nuper carmina legi,
Solamen casus grande fuere mei.
Abstersi lacrimas luctumque recedere iussi,
Compulsus monitis consiliisque tuis.
Dii tibi pro tali persoluant munere grates
Fataque dent fatis candidiora meis.
Querela in canis sui Fusci interfectorem
Hei mihi, Fusce meus, quis te tam uulnere diro
Perdidit innocuum? Cui male notus eras?
Dente minax nulli fueras nec uoce molestus,
Sed cunctis lusu gratus et obsequio.
Tu mihi blanda dabas festiuo gaudia gestu
Et caudę crebra mobilitate iocum.
Tu custos nostrę fueras fidissimus aulę,
Hesperidumque magis, Fusce, dracone uigil.
At nunc uulnifico traiectus uiscera ferro
In dura recubas sanguinolentus humo.
Dextera sęua nimis, quę te, miserande, peremit,
Quę mihi te rapuit, dextera sęua nimis!
Illa etiam Getulos uicit feritate leones,
Vicit et Hyrcanas asperitate tygres.
O utinam, quicunque fuit grassator et autor
Cędis, Fusce, tuę, cęsus et ipse cadat,
Siue canum rabido morsu laceretur, ut ille
Gargaphiam uidit qui sine ueste deam!
At tu, chare, super cęlestia sidera uiue,
Quando tibi nostro est uita negata solo.
Fertur et Erigones canis altis additus astris
Dum queritur dominę tristia fata suę.
Cur ego non sperem de te quoque tale futurum?
Tam fidus dominę non fuit ille suę!
In somnum diurnum querela
Vt quid ab ingenuo prohibes me, somne, labore?
Nox data cum tibi sit, cur quoque luce uenis?
Accire ecce paro pangenda ad carmina Musas,
Tu tamen accitas pręuenis ecce deas!
Tunc pro litterulis cogor fecisse lituras,
Donec cum calamo concidat ęgra manus.
Si legere incipio uatum dictata priorum,
Torpescit linguę te subeunte sonus.
Pronum pono caput, pluteus languentia membra
Excipit et totum iam sopor altus habet.
Quando igitur uigilare datur, si luce negatur?
Nam iuris tenebras dicimus esse tui.
Ocia detestor, cogor tamen ocia semper
Viribus euictus, somne, subire tuis.
Nunquid Epimenides ego sum, quem tota sopore Note: 15
Perpetuo dicunt lustra quiesse decem?
Nunquid ego Endimion, cui quondam colle sub alto
Blanda quiescenti basia Luna dabat?
I, potius segnes animos et corpora nulli
Apta operi totos stertere coge dies.
I, preme siluestres ursos uitulosque marinos
Vel quos flagitiis inuigilare iuuat.
Innocua est nobis, simplex sine crimine uita
Et morum rectas tradere cura uias.
Insomnes mihi cęde dies, sub nocte licebit
Me pręter ronchos nil agitare sinas.
Sin me horis etiam pergas sopire diurnis,
Nonne erit ista quies morte molesta magis?
Mors etenim solos dissoluit corporis artus,
Non animos perimit nec uigilare uetat.
Tu me, somne, meam superans torpedine mentem
Non ubi sum, non si sim quoque nosse sinis.
Ad Franciscum Martiniacum quod senectus non annis sed ualetudine conferenda est
Sum quoniam, Francisce, tibi charissimus unus
Optas me multas uiuere Olympiadas;
Hoc propter uotis diuos precibusque fatigas
Nec cessas sacris thura cremare focis.
Accipe sed quare longeuę tempora uitę
Despiciam: uitii est plena senecta sui.
Curuatur dorsum, titubat pes, membra tremiscunt,
Caligant oculi, dens cadit, ora rigent.
Laxa cutis fluitat, caluum caput ictibus urgent
Crabro, uespa, culex, musca, tabanus, apis. Note: 10
Elanguent sensus nec quicquam dulce palato est
Inque caua assiduus tintinat aure sonus.
Crebrescunt morbi, quatit artus tussis anhellos,
Consumit tabes et mala mille premunt.
Inde etiam mentem solet infestare frenesis
Et fit delyrus qui catus ante fuit.
Adde quod et mortes et plurima damna suorum
Cogitur exhausto lumine flere senex:
Non natos Neleus spectasset ab hoste peremptos
Consumptus senium si foret ante suum;
Non uersa in cineres uidisset Pergama si non
Ętate Anchises pręteriisset auos.
Nolo mihi toties, Lachesis, tua stamina laxes
Vt pigeat soles me numerare meos.
Sit ualidum corpus, mens sana et criminis expers, Note: 25
Cum nos de terris cędere fata uolent.
Tunc neque me ceruis, neque me cornice fatebor
Viuacem, nec te, corue, fuisse minus.
Hinc tu, qui multos optas me uiuere in annos,
Sat multos annos esse ualere puta.