De uirtute animique pręstantia Dominici Manlipetri, Venetę classis pręfecti, cum Pisas
obsedione liberauit iuuitque frumento
Pisa, Fluentinę quę multo tempore genti
Seruisti indignum ferre coacta iugum,
Gaude! Nam Venetum tibi parta potentibus armis
Libertas ueteri sorte rediit melior,
Libertas auro, gemmis quoque charior Indis
Et uitę cunctis anteferenda bonis.
Hanc tibi dum rursum conatur ut auferat hostis,
Obsedit portus undique classe tuos.
Introclusa maris fuerat uia; coeperat ęgra
Heu miseros ciues solicitare fames.
At Manlipetri bello ducis inclyta uirtus
Affuit et tantos iussit abire metus.
Irrumpens celsas humili myoparone puppes
Dispulit — o, magno dignus Achille uigor! —
Atque hinc ingentem frugum uim contulit urbi — Note: 15
O, pietas nullo non recolenda die!
Huic geminum debes (nec fallor), Pisa, triumphum:
Hostem a te pariter qui fugat atque famem!
Autor:
Quo, Cęsar Germane, ruis?
Cęsar:
Peto regna Latina.
Autor:
Vade, sed in Venetos arma mouere caue.
Cęsar:
Cur mi hoc suades?
Autor:
Toracis tegmen Hiberi
Et Galli cristas pignus amoris habent.
Cęsar:
Ast mecum est pręsul Tiberinę Iulius urbis.
Autor:
Huic fidis, Venetis qui dedit ipse togam?
Cęsar:
Cui ergo fidam?
Autor:
Illis.
Cęsar:
Dic quo.
Autor:
Munera pacis
Da; uitas nisi des, oppida, crede, dabis.
De Leone X. Pontifice Maximo Florentino de Medicum familia
Ipse Deus Medicem clarum pietate fideque
Ecclesię iussit totius esse caput
Atque uolens illi dare congrua nomina dixit:
»Tu decimus posthac, tu Leo dictus eris!
Iste etenim numerus numero est perfectior omni Note: 5
Nobiliorque feris omnibus ista fera.«
Gaude igitur, Medices, tibi conuenit ampla potestas:
Conuenit et meritis nomen utrumque tuis.
In Medicem Leonem X. Pontificem Maximum
Ducere securas ad pascua lęta capellas
Pastoris cura est officiumque pii;
Desertoris opes pecudes et ouilia tota
Tradere raptori dilanianda lupo.
Tale nefas Latiis admisit Iulius oris
Dissidio perdens oppida, cęde ciues.
Successit Medicę Leo proles inclyta gentis
Dum petitur tantis apta medela malis.
Conueniunt placidi stirpis cum nomine mores
Et mens non belli, sed studiosa togę.
Ergo Italo Mauors quę uulnera contulit orbi
Sanabit Medici cura benigna patris.
Pro sanctissimo patre Leone X. Pontifice Maximo oratio
Pontifici da, Christe, tuo quę posco Leoni:
Apta illi et populis commoda posco tuis.
Ecclesiam regat ille tuam moderamine tanto
‘»Non possum melius«’ dicat ut ipsa ‘»regi«’;
Commissisque sibi gregibus sic pręsit, hiantes Note: 5
Vt procul a caulis cogat abesse lupos.
Illo autore feri tollantur pręlia Martis
Et iam pacis amor pectora fida liget.
Illius auspiciis uicti domitique prophani
Sub leges nostrę religionis eant.
Illo iter in cęlum post hęc monstrante fideles
Dimissis terris regna beata petant.
Talia si dederis, non soli, Christe, Leoni,
Sed cunctis sequimur qui tua signa dabis.
Est commune bonum quicquid conceditur uni: Note: 15
Omnes membra sumus, omnibus ille caput.
Pro Adriano VI. Pontifice Maximo ad Christum oratio
Pontifici da, Christe, tuo quę posco Adriano:
Apta illi et populis commoda posco tuis.
Ecclesiam regat ille tuam moderamine tanto
»Non possum melius« dicat ut ipsa »regi«;
Commissisque sibi gregibus sic pręsit, hiantes Note: 5
Vt procul a caulis cogat abesse lupos.
Illo autore feri tollantur pręlia Martis
Et iam pacis amor pectora fida liget.
Illius auspiciis uicti domitique prophani
Sub leges nostrę religionis eant.
Illo iter in cęlum post hęc monstrante fideles
Dimissis terris regna beata petant.
Talia si dederis, non soli, Christe, Adriano,
Sed cunctis sequimur qui tua signa dabis.
Est commune bonum quicquid concesseris uni: Note: 15
Omnes membra sumus, omnibus ille caput.
De Gallis et Hispanis inter se bellantibus
Inter sese odiis nimio furore calentes
Gallus et Hispanus bella cruenta gerunt.
Infensus genti Maumetes Christicolarum
Nititur imperio subdere cuncta suo.
Hi cum se multis consument cędibus, ille —
Ille sui uoti quid nisi compos erit?
Si tam grande nefas cupiunt uitare, necesse est
Placatis animis foedera pacis ament,
Viribus et iunctis communi protinus hosti
Occurrant: nullam res petit ista moram.
Ille etenim reliquas properat disperdere gentes,
Vnus qui mundi plurima regna tenet.
In discordiam principum Christianorum
Mus et rana lacu medio dum pręlia miscent,
Alter in alterius damna suprema furens,
Prędę auidus miluus luctantes cernit ab alto:
Deuolat et rostro pręndit utrumque suo.
Talia fata manent nostros (mihi credite) reges
Inter se Martis dum fera bella cient.
Exausti alternis fuerint cum cędibus omnes,
Irruet in uacuam barbarus hostis humum.
O utinam falsus uates sim uerbaque uentus
Nostra ferens auras dissipet in tenues!
Sed nisi discordes iungat commune periclum,
Phoebea fient uera magis tripode!
Domino Ioanni Baptistę de Molino Spalati prętori bene merito
Qui Christum profudit aqua Baptista uocatur
Atque eadem noster nomina prętor habet.
Alter sanctus erat, iustus nunc dicitur alter:
Ergo ut nominibus, sunt ita laude pares.
Illius est merces cęlum; speramus et istum
Consortem cęli participemque fore.
Tale bonum capiet, cum terram liquerit olim,
Sed iuuat et terras ut colat ipse diu.
Ad inclytum uirum Andream Grittum Venetorum principem bene meritum nuperrime creatum
Placatis animis et uerso numina fato
Subsidium nobis auxiliumque ferunt.
Nanque deum nutu lectus mihi, Gritte, uideris,
Vt pręsis Venetę prospiciasque rei.
Quis te nobilior? Quis te formosior uno?
Quis quoque te notus Marte togaque magis?
Certas cum magno fama uirtutis Achille,
Cęsar es officiis Attiliusque fide.
Iam sperare licet, quod non sperauimus ante,
Principe sub tali prospera cuncta fore.
Si qua fides uatum, formosus Parthenopeius,
Prouidus ingenio dux Itacensis erat.
Inuicta uirtute ferox memoratur Achilles,
Hannibal armorum pręditus arte fuit.
Munificus Cęsar, Cicero sermone disertus,
Felici Croesus sorte beatus erat.
Tempora temporibus ne cędant nostra uetustis,
Vnus, quę multis sunt data, Grittus habet:
Formosus, prudens, animosus, Marte probatus,
Largus opum, dulci nobilis eloquio.
In dubiis usus fortunę munere rebus
Totque bonis fultus culmen honoris adit.
Nam Veneti imperii summa est in sede locatus
Cunctorum uotis consilioque patrum.
Quis non iam tandem speret sub principe tali
Stamine Parcarum prosperiore frui?
Quod omnia prospera sperare liceat Andrea Gritto Venetorum principe
Spirabit faciles Venetis pater Eolus auras
Neptunusque fauens ęquora tuta dabit;
Flaua Ceres fruges et dulces Bromius uuas
Incipient larga suppeditare manu;
Ditabit merces quęstu Mercurius amplo:
Hic etenim lucris fertur adesse deus;
Pręstabit claros uicto Mars hoste triumphos
Et Venetum domitus uiribus orbis erit.
Annuet his magni magnus regnator Olympi
Et rata, quę fieri uiderit, esse uolet.
Nil non sperandum est Andrea principe Gritto,
Omnes quem pariter diique hominesque colunt.
Ad Clementem VII. Pontificem Maximum
Pontifices magnos modico discrimine binos
Ex una excitos uidimus esse domo.
Vna domus Medicum tanto lętatur honore
Prima Fluentinos inter habenda uiros.
Est et in hoc Medicum nobis uenerabile nomen Note: 5
Quod bello oppressis omina lęta dedit,
Scilicet ut Medices pręstet medicamina plagis
Quas infert nobis perfida barbaries.
At nisi succurrat regum uis tota piorum
Nequaquam Medicum gens erit una satis. Note: 10
Hac ratione tamen nobis potes ipse mederi
Et tanto, o Medices, obuius ire malo,
Christicolam populum si cogas foedus in unum
Turcarum ut ualidas frangere possit opes.
Hi sunt qui cupiunt cunctos delere fideles
Et uiolare tuo templa dicata Deo.
Hi tibi commisso generi fera bella mouentes
Desistunt nullo carpere nostra die.
Hi pecus atque homines prędantur, cędibus instant
Vdaque de nostro tela cruore gerunt.
Pignora ab amplexu miserorum rapta parentum
Suscipere erroris dogmata plena iubent.
Christo igitur geniti Maumetica sacra sequuntur
Et qui saluari debuerant pereunt.
Quid fiet reliquis, quando pars maxima nostrum Note: 25
Vrgetur tantis opprimiturque malis?
Efficere ergo tuum est, cum sis caput omnibus unum,
Omnes ut pariter foedera pacis ament,
Vnanimesque ferum properent mordere tyrannum
Qui sibi nunc uni subdere cuncta parat.
Vnanimes Deus ipse iuuat, discordibus obstat,
Nec nisi pacatis prosperitate fauet.