Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Neven Jovanović2012-03-09
Subbilj1 Veteris instrumenti historiis Noui latere mysteria Apostolus testatur dicens: Omnia illis contingebant in figuram.bilj2 Ostendere igitur aggrediar Spiritu Sancto adiuuante breui uerborum compendio Dauidis res gestę, quas ut potuimus nostra poesi complexi sumus, quo spectent quosue typos in se habere mihi uideantur nouitatis.
In omnibus fere Dauidem puto personam gerere Christi; Saulem autem Iudeos, qui Christum persequebantur, significare. Tum sub prophetarum dictis factisque contineri utriusque Legis autoritatem.
Igitur per Samuelem prophetam arguitur Saul inobedientię in Deum, et Dauid succedit in regno; quia Iudeis Euangelio non credentibus, quos utriusque Scripturę redarguit autoritas, Christus incipit regnare cum tribu Iuda, id est cum his qui ipsum confitentur Dei Filium mundique Dominum ac Saluatorem.
Samuel autem qui interpretatur audiens Deum in frusta conciditbilj3 Agag regem Amalechitarum. Apostoli Christo audientes impugnant gentilium sacrificia simulachrorumque cultum gladio lacerant ueritatis. Agag enim festiua solemnitas dicitur, Amalech gens bruta ac fatua interpretatur. Dauid uirum manu fortem sonat et uultu desiderabilem. Hic est Christus qui ligauit fortem ipse fortior, et idem desyderatus cunctis gentibus a populo fideli suscipitur, atque a Iudeis regnum transfertur; dicente propheta: Quum uenerit sanctus sanctorum, cessabit unctio uestra.bilj4 Translatum est regnum de tribu Beniamin ad tribum Iuda id est de filiis amaritudinis ad filios confitentes Christum regem et glorificantes. Vtrumque enim significat Iuda. Note: 137r Note: I Cor 10,11 Note: 137v Note: Verba Daniheli prophetae ascribuntur (cf. Dan 9.24--26), leguntur autem apud pseudo-Augustinum (PL 42.1124ff.), in medio aevo apud Ptolomaeum Lucensem (Bartolomeo Fiadoni, 1240--1327) in Continuatione S. Thomae De regno, Johannem Duns Scotum (1266--1308) in Ordinationis Prologi parte secunda, De sufficientia sacrae Scripturae Quaestione unica: Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori sit sufficienter tradita in sacra Scriptura. Sententia postea usi sunt e. g. William Langland in The Vision of Piers Plowman (1370), et Martin Luther Brief D. Martin Luthers wider die Sabbather an einen guten Freund (1538).
Saul agitatur spiritu immundo, et Dauide cytharam pulsante refocillatur; hoc est Iudei in immunditia infidelitatis uersantes desipiunt, quidam tamen Christum audiendo conuertuntur.
Iam primum Dauid fit armiger Saulis; quia Christus primum docuit Iudeos, et crucem quę eius arma sunt, inter illos portauit, ut Ioannes testatur.bilj5
Goliam inter idolatras Palestinos fortissimum interemit. Christus diabolum qui gentibus dominabatur, Euangelii uulgatione contriuit.
Palestini Dauidem fugiunt, ut in illum rursum armentur. Gentilesbilj6 ecclesię Christianę persecutionem parant nolentes recipere Christum. Palestini quippe oris confusiones interpretantur. Quid autem gentilium errore confusius deos innumeros colentium? Interpretantur etiam ora maleatorum, quia martyres Christi persecutionum maleis tundere aggressi sunt.
Dauid cum Ionatha Saulis filio init amiciciam, et eius reuelationibus a Saulis inuidia saluatur. Ionathas columbę donum interpretatur, quod Spiritus Sancti donum est. Spiritus autem Sancti dono Iudeis Lex data est, ideo Ionathas Saulis est filius; cuius Legis reuelatione patuerunt mysteria Christi, quę in illa continentur sub uelamine figurarum. Hinc nos ipsorum Iudeorum proprię Scripturę non credentium manifestam cernentes insaniam pericula occidentis litterę uitamus, et spiritui qui uiuificat adhęremus.bilj7 Ob hoc Ionathas, id est Spiritus Sanctibilj8 donum nostrę fidei fauet, et eorum reprobat perfidiam.
Saul tamen Dauidem pręficit militibus. Et Iudei initio patiuntur ut plebem doceat Christus et magister eorum sit.
Quum autem Saul uidisset pręferri sibi Dauidem laude uirtutis, odio eum habuit, et uitę illius insidiari coepit. Sic Iudeorum principes quum cernerent plebem abire post Christum, et miraculabilj9 eius prędicare,10 inuidentes quęsierunt eum interficere. Note: cf. Io 10 Note: 138r Note: cf. littera enim occidit Spiritus autem vivificat II Cor 3,6 Note: sancti corr. ex sancto MS Note: 138v Note: praeditare MS
Sępenumero cum Dauide in gratiam se redire simulat Saul, et Iudei Christum tentantes blandius interrogant, non ut discant, sed ut accusent.
Saul despondit Dauidi filiam Michol pro prępuciis Palestinorum. Michol interpretatur aqua ex omnibus, quę est aqua baptismi inter omnes optabilior, qua a maledicto primorum parentum liberamur. Hęc aqua sponsa est Christi; quia nisi Christo plena fide adhęserimus, baptisma nihil nobis proderit. Saulis autem filia dicitur, quia a Iudeis coepit baptizante eos Ioanne et postea discipulis Christi, qui et ipsi Iudei erant.
Dauid pro sponsa Michol numerat Palestinorum prępucia; quia Christus incircumcisos conuersos baptismo purificat.
Saulem fugit; fugit Christus Iudeorum persecutionem, donec ueniat hora eius regnandi in cruce.
Qui quęrebant Dauidem a Michola delusi re infecta reuertuntur ad Saulem. In discipulos Christi baptismi gratiam prędicantes Iudeorum furit dementia, sed qui in flagellis pro Christo susceptis gaudebant, cogi nequeunt, ut ipsum negent, et illi spe sua decepti ad infidelitatem suam redeunt.
Dauid fugiens uenit ad Samuelem. Christus litteram occidentem uitansbilj11 aperit spiritalem sensum prophetarum, qui aduentum suum prędixerant.bilj12
Missi Dauidem comprehendere, coeperunt prophetare. Et satellites Iudeorum missi ut Christum capiant, uerbis eius stupefacti redeunt et aiunt: Nunquam homo sic locutus est.bilj13
Dauid fugiens abbilj14 Achimelech sacerdote accipit panes sanctos et gladium Golię Gethei. Christus fugiens Iudeorum perfidiam, a sacerdotio eorum amouet gratiam panis in corpore suo sanctificati, porrigitque discipulis; accipit gladium quo Golias periit, ut in eo uincat etiam nationes idolis deditas, et Iudeis incredulis nihil prosit ablata diabolo potestas. Note: cf. II Cor 3,6, ut supra Note: 139r Note: numquam sic locutus est homo Io 7,46 Note: ab corr. ex ad MS
Dauid fugiens ad Achim Getheorum regem insaniam simulat. Et discipuli Christi a Iudeis repudiati transeunt ad gentes, et dum insanire putantur aiunt: Nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus.bilj15 Achis interpretatur frater meus. Et Dominus ait: Qui fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, hic frater meus et soror et mater mea est.bilj16 Gethei dicuntur torcularia; quia gentiles conuersi fuderunt sanguinis sui mustum pro confessione nominis Christiani instar torculorum.
Venit Dauid ad speluncam Odollam. Illic sui ad ipsum conueniunt. Deinde a Gad propheta monitus uenit in terram Iuda. Odolla interpretatur testimonii approbatio. Ostendere se coepit Christus ad speluncambilj17 id est obscuritatem scripturę prophetarum de se testantium. Deinde uenit in terram Iuda id est ad populum confitentem se et Nouę legi adhęrentem; ad quam sui conueniunt. Sui enim sunt qui in ipsum credunt.
Sacerdotes Nobę a Saule cęduntur; quia Christo in carne ueniente perire debebat Iudeorum sacerdotium.
Abiathar Achimelechi filius fugit ad Dauidem et ab eo benigne est susceptus; quia Christus sacerdos in ęternum ne Iudeos quidem ad se uenientes repudiat, nemini claudens ianuam salutis.
Ceila a Palestinis obsidetur, a Dauide liberatur. Ceila interpretatur sustollens se ipsam. Fideles persecutionem passi ab idolatris a Christo liberantur et ad cęlum tolluntur donati corona martyrii.
Dauid uenit in Ziph. Ziph dicitur flores germinans. Quia ad quem uenit Christus, hic affectibus floret piis, et germinat operibus uirtutum.
Sed quoniam multi etiam a perfectionis culmine corruunt, Dauid a Zipheis proditur, et a Saule circumdatur. Sed Saul quum audisset hostes in regnum irruisse a Dauide recessit. Christus ad Iudeos uenerat, ex quibus Iudas Zipheus erat, dum apostolatus dignitate floreret, sed uitio subuersus uendidit Christum Iudeis; qui quum ipsum comprehendere parati essent, timuerunt plebem et recesserunt. Note: cf. nos stulti propter Christum I Cor 4,10; quod stultum est Dei sapientius est hominibus I Cor 1,25 Note: quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est Mt 12,50 Note: 139v
Dauid uenit in Engadi; quod interpretaturbilj18 oculus tentationis. Et Christus Dominus ductus est in desertum ut tentaretur a diabolo; tunc diabolus tentauit illum per oculum tentationis, quum ostenderet ei regna mundi.
Dauid latet in spelunca, Sauli oram clamidis abscindit, et Saul desinit eum persequi. Christus latebat in obscuritate Veteris scripturę, in qua Iudei cęcutiebant. Sed illis quos conuertit ostendit oram clamidis abscissam id est sensum Scripturę spiritalem, et agnoscere coeperunt Saluatorem.
Samuel moritur, et Dauid uenit in Pharam. Vaticinia de Christo finem accipiunt, et Euangelium inter ferocissimas gentes uulgatur. Phara enim ferocitas interpretatur.
Dauid in Nabalem iratus, per Abigailem eius coniugem placatur. Nabal stultum sonat et fatuum. Abigail pater meus exaltans. Christus oderat idola colentium fatuitatem; perire merebantur nisi Deus exaltasset ancillam suam Virginem immaculatam, ipsam filii sui constituens matrem, ut ipsius meritis placaretur Christus, et conuerteretur mundus, et fatuitas in sapientiam mutaretur.
Mortuo Nabale Dauid Abigailem sibi coniunxit. Extirpata idolorumbilj19 stultitia Christus ecclesiam sibi sponsam fecit, et quę demoniis seruiebat, facta est uxor Christi per fidem.
Dauid superinduxitbilj20 Achinoen; hęc interpretatur fratris decus. Fratres Christi Iudei erant; ex his elegit apostolos, qui ipsum prędicando et exaltando facti sunt eius decus.
Saul iratus Dauidi Micholam eius sponsam tradidit Phalto. Diximus per Michol baptismum significari. Phalti autem interpretatur liberatus. Iudei ergo quanuis Christo infensi auertere ab illo niterentur sponsam eius ecclesiam baptismo consecratam, tradere tamen illam non poterant nisi per baptismum liberato. Fidelium enim coetu constat Christi ecclesia.
Saul Zipheis prodentibus Dauidem obsedit in colle Achillę. Achilabilj21 interpretatur susceptio eius. Ziphei ergo id est florentes non uirtute sed malicia Note: 140r Note: idolorum corr. ex Iudeorum MS Note: 140v Note: sic accusant Christum coram principibus Iudeorum, et illi uitę eius insidiantur, et eiusdem susceptores persequuntur.
Dauid noctu ingressus tentorium Saulis, tulit cyphum et hastam, ipsum uero interimi prohibuit; ob hoc Saul placatus abiit. Ingreditur Iesus Saulis tentorium, dum aperit Iudeis abdita Scripturarum, et sensuum noctem sua expositione facit lucescere. Saulem dormientem non permittit interimi, Iudeos incredulos non statim punit, sed interim donec conuertantur, aufert ab eis cyphum et hastam; quia nec calicem sanguinis Domini bibere nec hasta defensionis ueritatem tueri possunt quibilj22 adhuc non credunt. Saul hoc uidens placatus abiit. Iudei quippe, qui dormiunt, placari nequeunt: qui uident, illi placantur. Non enim uiderent, nisi crederent: increduli cęci sunt.
Dauid proficiscitur ad Achim in Palestinam et habitat in Sicelech et ipsos Palestinos occulte prędatur. Transit Christi prędicatio ad gentiles et Christus habitat in Sicelech, quod interpretatur defecatio uocis adductę, hoc est habitat in illis, qui uocem extenuant in consensione unius Dei, quam dilatauerant in plurimorum deorum cultu, et errorum suorum fecem expurgantes, ueritatis puritatem admittunt. Tum autem Dauid occulte prędatur Palestinos, quum Christus intimis inspirationibus ad se trahit peccatores, siue incredulos gentiles.
Palestini armantur in Saulem, Romani in Iudeam.
Periit Saul cum filiis. Infideles Iudei, non recipientes Christum, lapsi sunt in interitum sempiternum.
Fleuit Christus pręuidens eorum euersionem, sicut Dauid Saulis necem et Israhelitarum cladem.
Palestini ascendunt in Iezrahel, id est gentiles accesserunt ad uidentes Deum. Sic enim interpretatur Iezrahel. Videntes autem Deum dicuntur prophetę. Porro uincere aliter Iudeorum errorem non potuissent, nisi Scripturarum ueterum autoritate eos refellissent. Suo illos telo confoderunt.
Dauid rediens in Sicelech comperit eambilj23 ab Amalechitis uastatam, et uxores suas inde captiuas abductas; currit post inimicos, et recuperat prędam. Sicelech interpretauimus esse gentiles conuersos. Ad quos Christus rediens inuenit heresum incursionibus subuersos; et uxores suas id est ecclesias, alias abisse post Arrium, Note: 141r Note: 141v alias post Photinum aut Manicheum, et cętera perfidię monstra. Sed cum ueritatis prędicatoribus consurgens subiugauit errores et recuperauit prędam, et ecclesię quę iam dicebantur Arrianę, factę sunt Christianę.
Et reuersus est in Sicelech id est ad conuersos suos in fide solidandos.
Israhelitę in Gelboe prostrati ceciderunt, et Saul cum filiis periit, et ciuitates a Palestinis occupatę sunt. Et Iabitę sepelierunt Saulem cum filiis. Gelboe sonat aceruum pluuiarum. In aceruo pluuiarum gratię diuinę gentes ad Christum conuersę uictoria potitę sunt, et Iudei in suę incredulitatis obstinatione perierunt cum filiis id est cum omnibus erroris sui sectatoribus. Ciuitates occupatę id est ecclesię a Christianis ędificatę. Sed Iabitę id est intelligentes, Iaba enim intelligentia dicitur, Saulem et filios eius sepelierunt: quia gentiles Scripturę sensum bene intelligendo dixerunt, Lex et prophetę usque ad Ioannem.bilj24
Dauid dolore afficitur ob interitum Saulis et Ionathę et populi Israel. Quia Christus flebat eos perire, pro quibus ipse mortem passurus aduenerat; mortis eorum autorembilj25 diabolum interimi iubet dum eius potestatem sua passione compescit.
Dauid ascendit in Hebron, ungitur in regem, benedicit Iabitis, qui sepelierunt Saulem. Hebron dicitur uisio sempiterna. In hac uisione Christus regnat. Benedicit Euangelii doctoribus, qui finem statuerunt Legi, quę ipsum uenturum significabat quęque finiri debuit, quum ipse uenisset.
Filius interim Saulis Isboseth biennium regnat in Ierusalem Abnero autore. Quia Iudei post Christi passionem regnarunt, donec a Romanis deleti sunt. Et hoc Abnero autore, id est diabolo, qui regnantes obcęcabat, ne Christo crederent. Abner enim interpretatur lapis lucidus. Lucidus quippe erat ante peccatum, postea obstinatione induruit ut lapis. Iesboseth autem interpretatur coęquatus mihi. Quia Iudei submittere se Christo noluerunt, quasi pares illi.
Dauid regnat in Hebron annos septem. Per septenarium uniuersorum summa denotatur. Semper enim Christus in uisione regnat ęterna, quod est in Hebron.
Adduntur menses sex, fortasse quia in sexta ętate apparuit nobis in homine assumpto. Note: Lc 16,16 Note: 142r
Abner, Isbosethi dux, et Ioabus, dux Dauidis, inter se pugnant. Superior tamen euadit Ioabus, quia Legi pręualet Euangelium. Neque enim Ioab semper in malam partem est accipiendus.bilj26
Azahel tamen, frater Ioabi, ab Abnero interficitur. Azahel uidens Deum designat. Multi enim fidei oculis uident Deum, sed uoluptatibus superati pręcepta fidei non sequuntur. Hos Abner, id est diabolus, in ęternum trahit interitum, si in tempore non se correxerint.
Sepelitur in Bethlem, id est in ecclesia tanquam fidelis. Quia de occultis ecclesia non iudicat,27 licet ille Dei iudicio damnetur.
Ioab reuertitur in Hebron, id est fidelis post carnis uel diaboli pugnam uictor ad cęlestium contemplationem redit.
In Hebron Dauidi nascuntur filii. Qui enim Christi diuinitatem humanitatemque recipiunt, filii Dei uocabuntur, non ex sanguinibus, sed ex Deo nati.bilj28
Isboseth cum Abnero rixatus restituit Dauidi Micholam et Abnero autore Israel, id est omnes reliquę tribus, receperunt Dauidem regem. Isbosethus, qui coęquatus dicitur, Iudeum designat prius superbum, qui deinde contra Legem, quam non intellexerat, indignatus, currit ad baptismum, quod est Dauidi restituere Micholam. Et Abner, qui hoc loco Legem significat, quum et ipsa sit lapis lucidus, in tabulis lapideis digito Dei descripta, omnibus per spiritalem sui sensum suadet, ut se Christo regi submittant, si salui esse cupiunt.
Isbosethum filii Renon dormientem interimunt, caput afferunt Dauidibilj29 in Hebron et ipsi Dauidis iussu interficiuntur. Et caput Isbosethi in Hebron sepelitur. Isbosethum Iudeum ad Christum conuersum diximus, sed plerique conuersi erroribus postea ab hereticis implicati sunt. Renon enim ecclesia uel congregatio interpretatur. De qua in psalmo dicitur: Odiui ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo.bilj30 Qui tunc caput interempti ad Dauidem deferunt, quum se de sectę suę multiplicatione iactant. Sed ob hoc iustius ipsi Christi iudicio damnantur. Tunc autem et caput interempti sepelitur, quum error illorum finem accipit. Et id quidem in Hebron, ut ubi Deus uidetur, inde fugiat diabolus. Note: 142v Note: CIC Decr. Grat. IX, lib. 5, tit. 3, cap. 34 Note: cf. Io 1,13 Note: 143r Note: Ps 25(26),5
Dauid uenit in Hierusalem, expulit Iebuseos, arcem Syon muniuit et appellata est Dauidis ciuitas. Hierosolyma interpretatur pacifica uel uisio pacis. Quia Christus uenit in pace, et Deus homo factus est. Expulit Iebuseos qui interpretantur conculcatio mea. Quia non possunt habitare cum Christo qui Dei mandata contemnunt et arrogantię suę pedibus conculcant. Syon muniuit, id est ecclesiam ueritatis doctrina firmauit, et uocari coepit ecclesia Christi.
Hyram, rex Tyri, mittit Dauidi materiam ad domum ędificandam. Hyram uigilantem significat, Tyrus fortitudinem. Qui Christo uigilat, rexbilj31 Tyri est, quia in tentationibus fortis est. Pręmittit Christo materiam bonorum operum ad construendam ęternam domum in cęlis.
Dauid accipit adhuc alias uxores. Quia Christus multas nationes fidei unius consortio sibi copulauit.
Palestinos uicit in Raphidim. Iterum eos in se insurgentes eodem loco concidit. Palestini designant gentiles idolatras. Raphidim interpretatur tentatio uel laxę manus. Gentiles cum Christo pugnabant, quum Christianos persequerentur. Sed dum tentant Christi nomen delere et ad martyres perdendos laxant manus, uicti sunt. Quia uisis miraculis conuersi sunt. Et rursum a Christo cęsi sunt, quum pro Christo mori non dubitarent. Et qui multos contra Christum occiderant, iam et ipsi pro Christo mortem subire non detrectabant.
Dauid reduxit arcam a Palestinis redditam. Quia Christus reparauit gratiam, primorum parentum culpa amissam. Tunc autem arca a Palestinis Dauidi redditur, quum gentiles conuersi Christo obedire incipiunt.
Oza arcam tetigit et mortuus est. Quia sacra manibus contrectare sacerdotibus licet, aliis non licet. Qui non consecratus hostiam sanctam palpat, animę mortem incurrit, sicut Oza corporis.
Arca primum ducitur in domumbilj32 Obededon, et ei prospere cędunt omnia. Quando Christi sacramentum reponitur in domo cordis Obededon, id est seruientis ruffo, id enim Obededon interpretatur, in domo animę seruientis Christo ruffo, cui dicitur : Quare rubrum est indumentum tuum?33 — tunc anima illa uirtute Note: 143v Note: 144r Note: Quare ergo rubrum est indumentum tuum Is 63,2 sacramenti illius prosperatur. Nam a peccatis pręteritis purgatur, a pręsentibus abstinet, a futuris cauet et uirtutibus proficit.
Demum arca ducta est in Hierusalem et postea sub Salomone pacifico in templo collocata. Quia de Christi sacramento est dictum: In pace inuentus est locus eius,34 et: Beati pacifici quoniam filii Dei uocabuntur.bilj35
Regem ante arcam Domini ludentem derisit uxor et sterilitate damnatur. Christum irriserunt Iudei, et bonorum fonte contempto uirtutis fructum proferre nequiuerunt.
Templum Dei ędificare non Dauidi permittitur, sed eius filio Salomoni. Quia ille bellator fuit, hic pacificus. Pacifici ergo Dei templum sunt. Vterque prę se fert personam Christi. Sed in Dauide Christus est disputans cum Iudeis et contendens cum gentibus: in Salomone in cruce moriens, ut corporis sui sacrificio nos Deo reconciliet et in triduo excitet templum Iudeorum perfidia destructum.
Et pulchre hoc quidem Nathan nunciare inducitur. Nathanbilj36 enim interpretatur donans donum uel donatus gratię. Non enim nostris meritis hoc factum est, sed per gratiam Spiritus Sancti diuinęque largitatis donum. Sed nunc ad Dauidem unde discesserat redeat oratio.
Dauid cecidit Palestinos, a Moabitis exegit tributum et a Syris; fregit Adadezerum regem Sobę, equos eius subneruauit, et cum spoliis uictor Hierosolymam rediit. Palestini ore contundentes interpretantur; hos Dauid cędit quia Christus maledicos damnat. Moabitę de patre genitos sonant. Syria in sublimitatem transfunditur. De Deo patre omnes geniti sumus, quia ipse creator omnium. Syri autem sumus quum superbia efferimur. Ab omnibus Christus obedientię tributum exigit et humilitatis, ut Deum patrem confitendo ab illo nos creatos esse testemur et Christo obediendo gratiam referamus Saluatori. Adadezer pręcipuus separator interpretatur, Soba serra secans. Separatores nostri heresiarchę fuerunt, serra erroris desecare nitentes quod catholicę ecclesię adhęrebat per fidem; sed Christo uincente illi perierunt. Christus enim equos eorum id est argumenta, quibus confidebant, ueritatis gladio subneruauit, eaque concidere fecit, ostendens nullam esse in eis uim, qua nixa stare possent; et cum spoliis id est cum conuersis, quibilj37 prius auersi erant, rediit in domum pacis, destructo errore qui ueritati repugnabat. Tunc conuersi Deo gratias agunt. Note: et factus est in pace locus eius Ps 75(76),3 Note: Mt 5,9 Note: 144v Note: 145r
Ideo Thou rex Emath gratulatum misisse Dauidi dicitur de uictoria aduersus Adadezer. Thou amens uel errans dicitur, Emath formidans eos. Ante enim filii formidinis et erroris erant; postquam resipuerunt, iam non erant thou neque emath, sed ueraces in credendo, et audaces in Christum confitendo.
Dauid percussit Idumeos. Idumei interpretantur ruffi, rubei, terreni, sanguinei; ruffi iracundos significant, rubei inuidia inflamatos,38 terreni eos qui terrenarum rerum curis implicati nihil de cęlestibus cogitant, sanguinei crudeles, quos nulla mouet erga proximos pietas. Tales Idumeos iustus iudex in malo perseuerantes damnat.
Dauid Miphibosetum Ionathę filium bonis paternis donat, et mensę suę participem facit et Sibam seruum cum filiis terram eius colere iubet. Miphiboseth os confusum, os uerecundum interpretatur. Qui de malo erubescit, haud facile ad peccata prolabitur; et quoniam talis erubescentia de dono Spiritus Sancti uenit, ideo Miphiboseth est filius Ionathę, qui columbę donum interpretatur. Siba agros eiusbilj39 cum filiis colere iubetur. Siba interpretatur conuersio. Conuersionis filii sunt sensus nostri. Quum ad Deum conuertimur, de peccato uerecundamur, et sensus a turpi uoluptate auersos ad excolendum animę agrum compellimus, et ubi abundabat peccatum, superabundat gratia; atque ita mensę Christi efficimur participes, corpori et sanguini eius communicantes.
Annon Ammonitarum rex male accipit Dauidis legatos. Ioab aduersus eum missus percussit Syros eius conductitios. Dauid quoque percussit Syros, ab Adadozerobilj40 missos, et Sobabum principem militię interemit. Christus Dauid noster misit legatos suos apostolos ad gentiles conuertendos; sed Annon, qui interpretatur gratificationi murmurans, Ammonitis autem imperans, qui interpretantur comprimentes me [...] murmurare infideles coeperunt, et eos persequi et per milites suos comprimere. Sed Ioab, qui interpretatur inimicus, hoc est diabolus, percussit Syros, id est superbos. Syria enim in superbiam uertitur. Quia persecutores aduersum Christianos potestati diaboli traditi erant. Hos et Dauid noster damnat; ideo et ipse cęcidisse Syros refertur, qui ab Adadozero missi erant, id est a separatore, qui a Christo separat. Hi sunt uel heretici uel demones uel idolatrę persecutores. Sobabumbilj41 Adadozeri ducem interimit. Damnat enim Christus morte ęterna eos, qui suppliciis afficiunt Christianos, nisi et ipsi conuertantur. Soba enim serra secans interpretatur. Note: sic in MS-to Note: 145v Note: Adadozero sic; idem infra; sed in Adadezero em. Marcovich et post eum alii Note: 146r
Ioab uastat fines Ammonitarum et obsidet Rabbam. Quia diabolus humani generis inimicus, genti infideli dominatur et idem obsidet Rabbam. Rabba interpretatur iudicium. Nam et illos diabolus infestat, qui iudicio in bonis malisque discernendis utuntur, dum nititur mentem eorum peruertere.
Dauid cum Bersaba Vrię adulterium committit et ipsum Vriam occidi facit. Penituitbilj42 illum, et Deus mortis ęternę poenam in poenam pręsentium aduersitatum commutauit. Viduam Bersaben Dauid duxit uxorem. Absit ut Dauidem peccantem Christi personam gessisse dicamus, qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius.bilj43 Citra peccatum tamen fortasse non inepte intelligere possumus Bersaben Sanctam scripturam esse. Bersabe enim interpretata est fons septimus, fons iuramenti, puteus satians, puteus saturitatis. In ea est fons septimus, id est fons quietis et fons iuramenti, id est pactum ęternę salutis pręcepta eius moralia seruantibus; puteus satians et puteus saturitatis, de quo satiantur qui fide plena ad eum accedunt. Quę enim alia scripturabilj44 id efficere potest ut satiet, nisi ista in qua est ęternę beatitatis promissio? Scriptura ista Vrię erat uxor. Vrias interpretatur lux mea Dei, siue lumen meum Domini, uel Dominus ignis meus, aut Dominus incendium meum. Sola est enim quę mentem credentis illuminat, sola quę ipsam charitatis igne accendit. Illuminatorum igitur et charitate ardentium uxor est Bersabe. Hanc adamauit Christus dicens: Scrutamini Scripturas, ipsę enim sunt quę testimonium perhibent de me.bilj45
Huius primogenitus filius mortuus est, secundus regnauit. Primi Iudei incredulitate perierunt, secundi gentiles in fide Christi dominantur.
Amisit ipsa primum uirum Iudeos, et secundo iuncta est Christo, qui non uenit soluere Legem, sed adimplere. Seponamus interim crimen adulterii et homicidii a Dauide nostro, et inueniemus: quia Bersabe adultera erat sub Iudeis, ipsam non recte obseruantibus, postea, Vria mortuo, id est Dei luce in Iudeis extincta, iuncta est Christo Domino, et per eum genuit filios, qui in illa Christum prophetatum fide receperunt.
Aduersa patitur Dauid: et Christus a iuuentute sua in laboribus fuit.
Ex hac genitus est Salomon pacificus, quia ipsa nasciturum prędixit saluatorem. Note: sic in MS-to Note: qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius I Pt 2,22 (Is 53,9; II Cor 5,21!; I Io 3,9) Note: 146v Note: scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me Io 5,39
Ioab expugnaturusbilj46 Rabbam uocat Dauidem, illi cędens uictorię gloriam. Diabolus quippe tentare potest conuersos, qui dicuntur Rabba, uincere non potest, nisi ipsi consenserint, ut uincantur. Christus autem tunc conuersos superat, quum ipsi non sinunt superari se a diabolo.
Hinc Dauid tulit regis diadema, populum serra disecuit et carpentis contriuit. In quibus uidelicet ante conuersionem regnabat diabolus, post conuersionem regnat Christus. Qui tunc serra secantur et carpentis conteruntur, quum per supplicia ad martyrii gloriam perueniunt. Et tunc Dauid reuertitur Hierosolymam, quum Christus martyribus suis largitur pacis ęternę coronam.
Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamaram, Absalonis sororem, et rex ex eo tristatur. Ammon interpretatur filius populi mei. Hic mihi uidetur personam habere apostolorum, qui filii erant Hebreorum. Hi prius adamauerant Thamaram, Absalonis sororem, id est synagogam Iudeorum. Thamar enim dicitur amara, quod illi conuenit, quę adhuc sub maledicto erat. Quam postquam apostoli cognitam refutarunt sequentes Christum, Iudei eos persequi coeperunt. Horum Iudeorum personam Absaloni tribuendam censeo, quum patris luctus interpretetur. De quibus paterbilj47 per prophetam queritur dicens: Filios enutriui et exaltaui et ipsi spreuerunt me.bilj48 Displicuit Christo suscitata seditio aduersus apostolos, et ait: Si me quęritis, sinite hos abire.bilj49
Absalon id est pharisei fugiunt in Gessur; quę interpretatur applicans lumen. Hęc est Lex, quę rite intelligentibus applicat lumen ueritatis, non intelligentibus tenebras erroris. Tunc ergo Iudei fugerunt in Gessur, quum nihil spiritaliter intelligentes clamabant: Legem habemus, et secundum legem nostram debet mori.bilj50
Ioab, qui dicitur inimicus, blanditur Absaloni, id est Iudeos per blandimenta decipit et eos per mulierem Thecuitem cum Christo reconciliare nititur: per somnia terrens uxorem Pilati, ita ut illa suaderet marito dimittere Christum. Thecua tuba interpretatur. Pilati itaque coniux tuba erat, quam inflabat Ioab inimicus, ut passionem Christi, orbi salutiferam futuram, impediret. Absalon autem incendit Ioabi messem, quando Iudei non consenserunt dimitti Christum, sed cruci figi. Note: 147r Note: 147v Note: cf. filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Is 1,2 Note: cf. si ergo me quaeritis sinite hos abire Io 18,8 Note: nos legem habemus et secundum legem debet mori Io 19,7
Absalon deinde regnum auferre nititur Dauidi patri. Quia Iudei de Christo dixerunt: Nolumus hunc regnare super nos,51 et: Qui se regem facit, contradicit Cęsari.bilj52 Absalon abutitur concubinis patris, hoc est Iudei peruertunt sensum Veteris scripturę, litteram quębilj53 occidit sequentes, non spiritum qui uiuificat.bilj54 Fugit Dauid Absalonem; et Christus Iudeos fugiens per medium illorum ibat, quia nondum uenerat hora eius.bilj55
Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt.
Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei erroribus implicati diabolo subduntur.
Dauid luget Absalonem: Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus orat patrem, ut ignoscat eis.
Et quoniam Christi mysteria diuino succedebant consilio, ideo Absalon secutus dicitur consilium Chusi, qui interpretatur arcanum siue profunditas. Iudicia enim Dei abyssus multa.bilj56
Achitophel uero, quia Chusi consilium suo pręlatum uidit, suspendio sibi uitam eripuit. Hic est Iudas, qui tradens sanguinem iustum, quum se peccasse animaduerteret et coapostolos suos sibi pręponendos sciret, de uenia desperans, suspendit se et crepuit medius.bilj57 Porro Achitophel non solum facto Iudam figurabat, sed etiam nomine. Interpretatur enim frater meus ruens. Nam qui apostolus Christi erat, proditor factus est Christi et corruit in infernum.
Cęterum, quum fugeret Absalonem, Dauid cliuum oliuarum flens ascendisse dicitur; et Christus fleuitbilj58 super Hierusalem uidens futurum eius excidium.
Venit ad Dauidem Siba cum muneribus, et dominum suum Miphibosetum accusauit defectionis. Quamobrem Dauid asscripsit ei bona domini sui. Sibam diximus interpretationem conuersi habere. Conuersus ad Christum sortitur domini Note: Lc 19,14 Note: Io 19,12 Note: 148r Note: cf. II Cor 3,6, ut supra Note: Io 7,30 Note: cf. iudicium tuum abyssus multa Ps 36 (35),7 Note: cf. Act 1,18 Note: 148v sui bona. Sic gentiles conuersi sortiti sunt bona ęterna, Iudeis ante promissa. Quos Iudeos Miphiboseth hoc loco figurauit. Os enim confusum interpretatur. Est autem confusio etiam ad mortem,59 ut ait Scriptura.
Dauid uenit in Baurim et patitur maledicta Semei. Baurim interpretatur electi. Venit Christus inter electos suos discipulos et maledicitur ei a Iudeis. Quos ideo designat Semeus, quia interpretatur: audi mihi. Hoc illis congruit, qui suam, non Dei uoluntatem sequuntur.
Victo Absalone Dauid reuertitur in Hierusalem. Christus confusis Iudeis per resurrectionem suam redit ad patrem, ascendens in cęlum.
Dauidi a pręlio uictori reuertenti prima occurrit tribus Iuda. Et Christo gentiles, per prędicationem apostolorum conuersi, primi occurrerunt non passibus, sed fidei confessione, quę dicitur Iuda.
Occurrit et Siba cum filiis, qui et ipse (ut dictum est) interpretatur conuersus.
Occurrit et Miphiboseth, sed habitu tristis, et expostulauit in Sibam seruum, qui per dolum sua pręripuerat.bilj60 Miphiboseth Iudeos significare diximus. Qui quoniam occurrisse Christo dicitur, de his, qui conuersi fuerant, intelligere debemus, alioquin Christo occurrere non potuissent. Iudei isti dolebant hęreditatem suam translatam esse ad gentiles. Christus uero, qui non erat acceptor personarum,61 sed meritorum, ibi diuidi iubet hęreditatem, ubi ęqualem uidet fidem.
Berzelaum Galaditem, ut secum habitaret, inuitauit Dauid, sed ille excusauit se et reliquit ei Chamaam filium, quem Dauid gratanter accepit. Berzelai dicitur fortitudo mea, Chamaan fidelis uel fidelitas populi interpretatur. Fortitudinis quippe filius est qui fideliter credit. Hęc est enim uictoria (ut Apostolus ait), quę uincit mundum, fides nostra.bilj62 Et talem quidem Christus amplexatur, ut Dauid Chamaam.
Altercantur tribus Israel cum tribu Iuda. Hodie quoque infideles Iudei cum Christianis contendunt. Iuda est quicunque confitetur Christum.
Seba seditionem mouit contra Dauidem. Seba interpretatur eloquentia. Seba igitur heresiarchę sunt, qui eloquentię suę uiribus freti aduersus Euangelii fidem latrabant. Note: cf. confusio comedit laborem patrum nostrorum... dormiemus in confusione nostra Ier 3,24-25 Note: 149r Note: cf. non est personarum acceptor Deus Act 10,34 Note: cf. et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra I Io 5,4
Rex ingressus Hierosolymam concubinas ab Absalone pollutas a se separat. Concubinas Dauidis Vetus testamentum diximus significare. Quod quia a plerisquebilj63 Iudeorum male intellectum erat, ab Absalone pollutum dicitur, quod Christus Euangelio succedente exclusit.
Dauid ducibus pręcipit, ut persequantur Sebam, seditionis autorem. Et Christus ecclesię suę doctores dedit, qui ueritatis argumentis persecuti sunt hereticorum errorem.
Ioab Amasam per amicicię simulationem peremit et cum Abisa fratre Sebam obsedit in oppido Abela. Amasa (ut supra est dictum) interpretatur indignans ei. Et in Prouerbiis dicitur: Stultum interimit iracundia.bilj64 Blanditur iracundis diabolus, ut uindictam appetant, et sic deceptos in ęternum trahat interitum. Seba obsidetur in oppido Abela, quę interpretatur commissio eius. Tunc hereticus in Abela obsidetur, quum ab his, quibus diuino nutu commissum est, impugnatur.
Mulieris prudentis suasu occiditur, quum Diuinę scripturę conuincitur testimoniis.
Et tunc ab eius persecutione Ioab recedit, quum iam illum sua obstinatione damnatum uidet.
Famem triennem sustinet populus pro Saulis crimine, qui contra Iosuę iusiurandum occidit Gabaonitas. Dauidis iussu satisfactum est Gabaonitis, septem hominibus traditis de genere Saulis, in quibus duo filii erant Saulis ex Respha coniuge. Hos illi suspendio necauerunt. Respha abbilj65 eis non recessit, donec sepelirentur. Gabaon interpretatur uallis moestitię, Saul abutens, Respha currens uelox. Saul abutens foenerator est. Domestici Saulis foeneratoris hęredes sunt, qui et Resphę filii sunt, id est auaritię. Quę ideo uelociter currens dicitur, quia cito eos ditat, qui foenore non abstinent. Sed quoniam foenore parta restitui debent spoliatis, qui Gabaonitę, hoc est uallis moestitię, appellantur, quia supra sortem usuram soluendo tristantur, noster ergo Dauid Christus tradit illis foeneratoris hęredes, qui male partam hęreditatem dispensare neglexerunt. Et ipsi eos suspendere dicuntur, quia ipsorum causa damnantur. Respha, id est auaritia, mater usque ad suspendium eos comitatur. Quibus damnatis fames cessat in populo, quia sublata usura et illicitis contractibus legis poena repressis, cessat auri sacra fames,66 ex qua omne malum oriri solet. Note: 149v Note: cf. stultum interficit iracundia Iob 5,2 Note: 150r Note: Verg. A. 3,57
In pręlio cum Palestinis commisso Iesbonedobbilj67 Palestinus percussurus Dauidem exceptus est telo Abisai et interemptus. Iesbenodob interpretatur coęquatus mihi spontanee. Abisa dicitur pater salutis. Palestini igitur, id est gentiles idolatrę, impugnabant religionem Christi, et Iesbenodob aliquis eorum imperator Christianos cędendo putabat se ęqualembilj68 esse Deo. Abisai autem telo, qui est pater salutis, percussus periit, ob errorem et sęuitiam ad inferos damnatus.
Dauid ultra non est permissus ire in pręlium, id est Christianorum persecutio ab idolatris fuit aliquantisper intermissa.
Secundo bello Sabochusbilj69 interemit Zaphum. Saboch interpretatur irretinens conuersio, Zaph illuminatio. Mihi uidetur Saboch iste eum designare conuersum, qui uel adhuc de religione dubitat uel a peccatis non abstinet: ideo irretinens conuersio dicitur, et fidei lumen, quod est Zaph, in se interimit. Quia fides sine operibus mortua est,70 et de fide dubitans infidelis est.bilj71
Tertio bello Adeodatus interimit Goliam. Adeodatus Latinum nomen esse, non Hebreum puto, et eos significare, qui per fidem ex Deo nati dicuntur. Hi Goliam interimunt, dum superatis diaboli tentationibus Deo uiuunt.
Quarto bello Ionathas, Samę filius, hominem XXIIII digitos habentem interficit. Ionathas (ut dictum est) Spiritus Sancti donum significat. Et quoniam sextus digitus in manibus et pedibus naturę superfluitas est, ideo talem hominem superat Ionathas. Qui enim Spiritus Sancti charismata possidet, superflua abiicit et, tantum necessariis contentus, Deo seruit.bilj72
Dauid ab omnibus inimicis liber gratias agit Domino: morti proximus psalmos decantat, futura de Christo prędicit. Et Christus in Euangelio: Gratias tibi inquit ago, Pater, qui abscondisti hęc a sapientibus terrę et reuelasti ea paruulis.bilj73 Idem hymno dicto ascendit in Montem oliuarum et de sua passione et resurrectione futura discipulos pręmonet et de secundo suo ad iudicium aduentu. Note: sic; em. Marcovich in Iesbenodob Note: 150v Note: corr. MS ex Sadochus Note: Iac 2,26 Note: cf. Extra, De haereticis, c. 1 Dubius in fide infidelis est Note: 151r Note: cf. confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis Mt 11,25
Dauid numerando populos peccat, et pestilentia uastat regnum: penitendo et orando sedauit Dei indignationem. Christus humani generis peccata assumpsit, supplicia patitur, orat pro populo patrem, et perfidię pestilentia fidei illustratione fugatur.
Dauid statuit altare Domino in area Areunę, quam emit. Obtulit holocausta, et Deus propiciatus est terrę. Christus obtulit corporis sui holocaustum in ara crucis. Ara ista posita fuit in area Areunę. Areuna interpretatur arca uel repositio, quia crucis mysterium in arca consilii diuini repositum erat ab initio. Vel in arca aut area, id est in hoc mundo, quem a Deo alienatum Christus suo sanguine redemit et ecclesiam suam in eo ędificauit.
Dauidem senectute frigentem Abisach, Sunamitis puella, suis amplexibus calefacit. Abisach interpretaturbilj74 patris mei incensum uel patris mei holocaustum. Abisacham hanc Mariam uirginem matrem esse existimo, cuius precibus Christus Dominus, nobis iratus, placatur et amore erga genus humanum magis incalescit. Ipsa patris incensum est, dum orat, iuxta illud: Oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.bilj75 Ipsa patris est holocaustum, dum sua erga peccatores pietate accensa, Deum etiam patrem illis placat, ut uindictam differat et penitentiam expectet peccatorum. Dauid non cognouisse eam dicitur, quia uirgo peperit et uirgo post partum permansit.
Postremo Adonias, Dauidis filius ex Agita, appetit regnum, sed uota eius frustrantur, Salomone in regnum succedente. Adonias Domini donatio interpretatur, Agith festiua uel solemnis, Salomon pacificus uel retributor. Adonias Iudeos figurabat, qui erant Domini donatio, quia dicti sunt populus Dei. Hi Agith, id est festorum et solemnitatum, filii erant, dum Lex uetus uigeret. Sed quoniam Noua quoque lege succedente a ueteribus institutis et cerimoniis desistere nolebant, ideo regnum expetisse dicuntur. Succedente autem Salomone pacifico, id est lege Euangelica, quę maledictum uertit in benedictionem, dissipatum est Adonię ueteris regnum, et nouus Salomon dominari coepit in cordibus populi fidelis. Et id quidembilj76 Bersabe procurante, hoc est Scripturis futurum prędicentibus, et Nathano id est dono Dei adiuuante. Ergo Salomon, id est lex Euangelica, in solio sedit Dauidis et inter credentes regnare coepit, Dauide iubente, id est Christi uirtute, qui talem nouitatem dedit nobis.bilj77 Fugit igitur Adonias, cessarunt uetera, et Salomon sedit in solio, noua facta sunt omnia.bilj78 Note: 151v Note: Ps 140 (141),2 Note: 152r Note: nobis corr. MS ex hominibus Note: cf. si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova II Cor 5,17
Dauid moriens dat pręcepta Salomoni, ut Deum colat, ut Ioabum puniat, ut Semeum coerceat, ut Berzelai filios charos habeat. Obiit et sepultus est in Syon. Regnauit annos XL. Sic Christus, passioni proximus, dedit pręcepta apostolis, ut diligantur inuicem, et potestatem dedit eis contra demonia, quod est Ioabum punire. Iussit eos Euangelium prędicare gentibus, quod est Semeum coercere, Dauidi maledicentem. Berzelai filios charos habere est in fide constantes diligere. Berzelai enim (ut diximus) interpretatur fortitudo. Dauid sepelitur in arce Syon, quę interpretatur speculatio. In illis enim habitat Christus, qui diuinitatem eius contemplantur et in homine Deum adorant. Dauid regnauit annos XL. Sed Christus in terra uersatus est annis XXXIII, quia longiora sunt Legis ueteris tempora quam nouę, quę data est in fine sęculorum.
Sic mihi Dauidis historiambilj79 quam carmine complexus sum, exponere libuit. Siquis huic Scripturę magis congrua monstrauerit, eius sententię adhęrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrę fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus nostris postulo, ut inconcinitati uerborum meorum parcant, et ad diuina altius quam a me explanata sunt contemplanda suopte ingenio insurgant. Talibus enim occupari, in Deo uiuere est. Cui laus et gloria semper.bilj80
AMEN.