Quinquaginta parabolae, versio electronica

Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Branimir Glavičić2012-03-07

Iesus Christus
Thomae Nigro, canonico archipresbyteroqve Spalatensi, Marcvs Marvlvs in Domino salvtem

Quoniam per figuras quasdam et similitudines ueri simplicium animis efficacius influere soleant pręcepta uirtutum, eisdem ego aliquid spiritalis utilitatis insinuare cupiens quinquaginta parabolas nuper mecum meditando composui, maxime Domini nostri exemplo prouocatus, quem hoc dicendi genere ad plebem usum Euangelia testantur. Hunc morem a Syris et pręcipue Palestinis in omni fere sermone fuisse seruatum diuus Hieronymus in suo super Mattheum commentario affirmat. Nunc et a nostri temporis uiris religiosis, qui in ecclesiis ad populum declamant, usurpari uidemus. Istos igitur imitari hoc opusculo uolui, quod nunc ad Te mitto, Tuum exigens iudicium, ut, si probaueris, edere non formidem neque ullos inuidorum morsus perhorrescam. Si enim uel uni Tibi, uiro eruditissimo probatissimoque et ecclesiastica archipresbyteratus dignitate prędito, parabolę nostrę placuerint, satis me ab omni aliorum iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur.

Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te pagina 389 impliciter postulo, callide eblandiri uelle. [Quamobrem] rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera illa animi Tui in omnes fides, et in eos pręcipue, quos omni ex parte correctos emendatosque fieri exoptas. In quorum numero me esse non dubito; ita me amas.

Vale!

MARCI MARVLI QVINQVAGINTA PARABOLAE INCIPIVNT

De fide Christiana. Parabola I

Erant puellae tres, quarum nomina haec: Veritas, Dubietas, Falsitas. His occurrens homo quaesiuit uti sibi iter ostenderent Hierosolymam uersus pergere uolenti, ne ignarus erraret. Veritas uiam, quae rectissima certissimaque erat, monstrauit, monens ut neque ad dexteram neque ad sinistram declinaret si deuiare nollet. Dubietas uero fronte paululum suspensa {musitantibusque} labellis ambigere se dixit an ita esset ut Veritas affirmabat. Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit.

Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. ‘Ubi sum ego’, inquit ille, ‘et minister meus erit.’ Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi.

DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II

Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram, partem supra harenam. Iacto fundamento murum quadrato lapide cum jam satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum {pene} omnia, quae habebat, in extruendo opere impendisset, nequiuit collapsa reparare pecunia deficiente. Tunc demum ad inopiam redactus, casso {dolore} grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset.

Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus aeternae remunerationis meritum, non ea, quae aliquo dubietatis scrupulo corrupta habetur. Nam et frugiferae arbores, cum in aliqua radicis parte laesae fuerint, fructus suos ante maturitatem ad terram demittunt. Virtutum radix fides est. Ea si quicquid titubauerit, frustra beatae immortalitatis fructus speratur, cum scriptum sit: ‘Spes impiorum peribit.’

DE IVDEORVM PERFIDIA Parabola III

Rege absente regnum occupauerat tyrannus. Rex plebi seruitute oppressae nuncios misit significans propediem uenturum se eosque liberaturum. Velle tamen hoc ab eis, donec ueniat, seruari: ut singulis diebus clamarent: Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in libertatem uindicasset, noluerunt credere ipsum esse regem suum, et ueluti ille adhuc in expectatione esset, quotidie clamitabant: Veni, ueni, qui uenturus es! Postremo iniuriam pro beneficio referentes contumeliis eum probrisque affecerunt, quem omni cum honore excipere, omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae erga se ingratitudinis scelus ulciscerentur. Homines ergo hii patriis sedibus pulsi meritas poenas dederunt. Nec tamen sic afflicti ab illo expectationis errore resipisci uoluerunt.

Haec parabola Iudeorum arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum culpam libertate exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum prophetae praedixerant. Eius itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis {cerimoniisque} significabant. Sed postquam uenit et, quaecunque de illo in Scripturis praedicta fuerant, impleuit, ipsum esse negarunt, persecuti sunt, occiderunt. Occisus reuixit et in caelum abiit, solutum mundum ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi regnum euertit et adhuc incredulos perpetua seruitute damnauit. Quorum tamen tanta mentis obduratio perseuerat, ut omnia extrema pati malint quam ipsum confitendo salutem consequi sempiternam. Et quoniam non Christum sed Antichristum praestolantur, cum ipso simul peribunt.

DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV

Lupus, ut ouium gregi insidiaretur, ouinam pellem indutus pecudem se esse simulabat. Fraudis insciae oues consortium ferae non deuitabant, eam suum genus esse credentes. Dum ergo parum sibi cauerent, rapiebantur. Pastor uero, cui ouilis sui multa cura erat, cum pecudum numerum {indies} deficere miraretur {sollicitusque} inquireret, deprehendit lupi dolos. Iacebat ille humi prouolutus [et] pelle tectus aliena, sed caudam sub ea condere non ualens, quis esset, apparuit. Mox pastoris fuste percussus, dimissa pelle quam induerat, ululando effugit nec postea est ausus misellas lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus timebat, quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto expertus fuerat.

Lupus hereticus est, qui se ouem mentitur, dum nobiscum sentire simulat. Caudam autem {caelare} non potest, quia sermonis [eius] finis, cum semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius {preda} fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a periculo tutus, simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente Domino: ‘Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos.’

DE SPE IN DEO HABENDA Parabola V

Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus procellarum uim ferre nequiret discissis uelis fractoque remigio et amisso clauo, ad anchoram stetit. Iactabatur nauis fluctibus, fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant, ne scopulis illisa diffinderetur et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam tempestatis molem fortiter perferendo superauit. Cum enim reliqua {pene} defecissent, una anchora illi saluti fuit.

Haec est spei nostrae anchora. Quam si in Deo fixam et locatam habuerimus, nihil in nobis ipsis confidentes, quia imbecilles et infirmi sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi huius turbinibus, portum intrabimus salutis. ‘Si peccauimus, aduocatum habemus’ (ut Ioannes inquit) ‘apud Patrem Iesum Christum [iustum]; et ipse est propiciatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi.’ Si periculum aliquod imminet, ab ipso liberari speremus, qui ait: ‘Quoniam in me sperauit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognouit nomen meum.’ In omni postremo necessitate nostra opem ab eo sperando dicamus: ‘Tu, Domine, spes mea es. In Te speraui; non confundar in aeternum.’ Male tamen sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: ‘Desyderium peccatorum peribit.’

DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI

Erat cuidam regi seruus, qui tota animi intentione, totis uiribus dominum suum diligebat, Et dum in omnibus obsequi illi cuperet, nullum laborem suscipere, nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter amaret, non poterat non etiam omnes conseruos suos diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi seruire cognouit. Denique, quicquid agebat, totum eo dirigere libuit, ut domino suo gratificaretur. Vnus ille sibi uita charior erat. Pro illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens, primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a quo plus quam a caeteris diligi se intellexit.

Talis est omnis, qui mandatum illud implet: ‘Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis uiribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum!’ Qui multum dilexerit, multum diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.

DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII

Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede [laeserunt]. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis quam iniuriae capio.

Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. ‘Diligite, ’ inquit Dominus, ‘inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est.’ Cum ergo incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii [Dei], quam mali in quauis hominum iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non tam sui corporis rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem peccandi licentiam nostra praestet indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus, saltem ne deterius peccet.

DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII

Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. [Prosperis] nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus conquieuerant. In summa, aureum illud {seculum} a poetis decantatum tunc redisse nonnulli crediderunt.

Quid sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae tranquillitas, quam non turbat contentio, non inquietat lis, non diuellit inuidia, non dissipat ira, non fallit malignae mentis callida simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas, sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere cures. Audi Prophetam dicentem: ‘Pax multa [diligentibus] Legem Tuam, et non est illis scandalum.’ Hanc pacem si habueris, nihil triste senties, Apostolo testante, qui ait: ‘Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.’ Itaque etiam illa, quae aduersa [putantur] , tibi proderunt.

DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX

Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis. Vsque adeo seipsum contempsit, ut {gregis} saluti consuleret. Tunc demum clamore multo repetitisque sibillis post se euocare pecus coepit. Hinc ex ouibus quaedam ad eum festinantes nec scrupeae semite asperitate nec dumis pungentibus deterritae, quomodo poterant, pastoris sui uocem uestigiaque sequebantur. Quaedam uero difficultatibus offense substitere, ibi potius perire praeoptantes, ubi primum consederant, quam per tribulos et uastas rupes pastorem insequendo ad locum salubriorem fertilioremque transire.

Parabola ista corpus respicit Ecclesiae, cuius caput est Christus. Hic miseratus humanum genus primorum parentum culpa disperire, pastor aeternus ad oues uenit, mundi huius angustias pati uoluit, ut homines de angustiis eriperet peccati. Effuso interim sanguine necem sustinuit, ut nos uiuificaret. Resurgens a mortuis caelum ascendit. Inde, ut se sequamur, clamat dicens: ‘Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos’; non pane terreno neque cibo corruptibili, sed pabulo immortalitatis epulisque beatitudinis aeternae. Ea [uocantis] uox [aliis] tam dulcis est, ut, dum ipsum adire contendunt, itineris asperitatem ne sentire quidem uidentur spe tam immensi boni, quod a Domino accepturi sunt, sustentati. Alii autem econtrario nec uocem pastoris audire uolunt nec, quanta sibi [promittantur], attendere terrenarumque rerum curis impliciti caelestia contemptui habent. Proinde relicto uitae pastore necesse est eos fame sitique perire, nihil in se habentes, quo recreentur, et cum interierint, ad inferna delabi, nunquam de ascensu cogitantes, in quo saluari potuissent. Dum ergo breuem modicumque laborem subire nolunt uoluptatibus dediti, poenas pati ingentes atque aeternas coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt.

DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X

Quidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore stantibus algam tantum colligere curae erat. Et hi quidem omnium stultissimi reputabantur, dum inutiliter laborare putarentur. At uero postquam algam illam miscendo euertendoque auri massam inuenissent, apparuit non esse stultos, qui multo plus lucri fecerant in algae collectione quam illi [alteri] in piscium captura.

Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet. Seculi amatores in mari fluctuant, quia bona [instabilia] diligunt. Seculi autem contemptores in littore stant, quia illa duntaxat, quae firma stabiliaque sunt, consequi affectant. Seculi amatoribus placent diuitiae, honores, luxuria, libido caeteraeque uoluptates, prospera etiam ualitudo, uires eximiae, sensus integri, formae uenustas et reliqua corporis bona, quae nemo sapiens concupiuit. Seculi uero contemptores, quia nihil bonum existimant nisi uirtutem, per quam aeterna bona comparantur, his potissime rebus animum applicant, quae ab illis ignaris rerum aestimatoribus ueluti uilia contemnuntur. Paupertate utique, non diuitiis delectantur, humilitate, non honoribus, continentia et castitate, non luxuria neque libidine, et honestis laboribus, non turpi uoluptate. Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam {obrem} insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti fuerint, tunc demum perspicuum fit eos solos fuisse sapientes, qui mundo stulti uidebantur, et [ediuerso] illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud apostolicum impletur: ‘Stulta mundi elegit Deus, ut sapientes confunderet.’

DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI

Duo reges erant contrariae penitus inter se naturae propositique diuersi. Alter seruos suos die una omnibus affluere faciebat deliciis, ita ut nihil ab eis desyderaretur, quod caro concupisceret. Reliquo uero uitae tempore omni prorsus uoluptate exutos nunquam conquiescere sinebat, {semper} infestans, semper ab eis poenas exigens, magis quam dici queat atroces. Alter econtrario per diem unum suos multum uexabat, sed deinceps per omnes reliquos bona cuncta illis ad uotum suppeditabat. Quis adeo imprudentis ingenii est, ut nesciat, cui regum istorum seruire magis expediat?

Duo reges Deus et demon sunt. Regnat hic super peccatores, ille dominatur justis. Malus demon eos, qui sibi seruiunt, quandiu uiuunt, in deliciis habet; cum decesserint, inaeternum cruciat. Deus autem seruos suos uitae huius tempore, quod, quia breuissimum, quasi dies una est, in angustiis laboribusque uersari gaudet, ut postea uerae beatitudinis bonis felicitet sine fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore felicitatis aeternae praemia capiat, quam diabolo ancillari, ut pro breuibus deliciis nunquam finienda subeat supplicia? Quid hac uita breuius? Quid aeternitate prolixius? Et tamen --- o, humanarum mentium caecitas! --- quam multi reperiuntur, qui sibi praeoptent breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic parumper gaudere et illic postea in inferno semper tribulari quam hic modicum fatigationis perpeti et postea illic in caelo semper laetari, semper bonis omnibus perfrui. Fugiamus, quantum possumus, istorum dementiam et Domino Deo nostro tota mente totisque uiribus seruiamus. Quod si fecerimus, ipse, quo nihil est maius, erit merces nostra. Quia in Deo manebimus, et Deus in nobis.

DE ILLO QVI PROPONIT MONACHVM PROFITERI, ET CVNCTATVR Parabola XII

Quidam quotidie iactanter praedicabat se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis diuitem fore. Multum in deliberando temporis consumpsit, dum alios consulit, cuius potissime opera in fabricanda naui uteretur, quibus in siluis aptiorem ad id materiam caederet, quantum ferri ad contignationem nexusque compagum satis esset, unde rudentes, unde uela essent comparanda. Denique, priusquam opus coeptum esset, perquisiuit, quis bonus gubernator, qui nautae praestantissimi haberentur. Cunque omnia didicisset --- uide hominis insaniam! --- nihil horum egit, quae proposuerat. Atque eodem ocio, quo talia tractabat, inutiliter consenuit. Neque peculium suum, ut promittere solebat, auxit, sed [imminuit].

Tales profecto et illi sunt, qui iuxta Euangelium relinquere omnia et Christo seruire saepe decernunt, nunquam incipiunt. Quicquid sibi in religione seruandum sit, ante ediscunt, et cum se ad eam rem satis expedierint, semper restat aliquid, [quod] excusent, quo se impediri dicant. Hoc autem fit, quia semiplenam habent charitatem. Quam si perfectam haberent, nihil timerent. Charitas enim foras mittit timorem. Quid uereris, o homo, ne tibi uictus aut uestitus deficiat, si Deo seruieris, et non [uereris], si seruieris mundo? Deseri ab illo formidas, qui uolucres quoque pascit et terrae flosculos uariis uestit coloribus, et in mundo, qui, nisi ab eodem sustentaretur, statim rueret, confidis? ‘Quaerite, ’ inquit, ‘primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis.’ Et tu tibi aliquid defuturum putas? Idem alibi ait: ‘Tollite iugum meum super uos! Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue.’ Quid ergo illo inuitante, illo hortante, qui solus potest omnia, iugum eius subire cunctaris, quid procrastinas? Nulla tanti est libertas, quanti seruitus Christi. In qua una certissima spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est.

DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII

Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem reflectere et eadem iam felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo.

Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione retrocedunt et ad seculum, unde uenerant, redeunt. Post haec anima aliquantulum resipiscentes erroris conscientia dolent, quod de tutissimo salutis portu iterum mortiferis mundanae uanitatis fluctibus se commiserunt. At tu, qui tam perniciosum periculi genus cupis euitare, quoties ueteris uitae cogitationibus solicitaris, toties confige illas diuinae contemplationis telo, armis orationis perime et ieiuniorum frigore concupiscientiae ignem extingue nec in te uiuere sinas, quod te per blandimenta in mortem impellit. Noli ad seculum respicere, qui in monasterio Deo seruis, noli Aegyptias ollas concupiscere, qui manna caelesti et pane pasceris angelorum. Quid ad uomitum recurris ut canis, et rursum in uolutabro luti sordidari festinas ut sus? Aratrum tenens et respiciens retro non est aptus regno Dei. Quod si qua te tuorum, qui in seculo sunt, cura reuocat, audi tibi dicentem Dominum: ‘Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, tu me sequere!’ Hoc denique certo scias et absque ulla hesitatione uerissimum credas neminem fuisse unquam, quem in monasterio perseuerasse poeniteret, neminem, qui se ad seculum redisse non aliquando doleret.

DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV

Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore in praedio colendo occupati erant parique amore obsequebantur patri, sed tamen impari frugum prouentu abundabant, cum multo plus colligeret, qui patris imperio subiectus fatigabatur quam qui suo se exercebat arbitrio. Hujusce rei quae causa esset, cum seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte patris seruum fecisset quam qui libertate adhuc uteretur, licet et ipse de patre bene meritus esset; matrem autem omnium esse tellurem, quae omnes aleret.

Haec parabola hoc modo explananda mihi uidetur. Omnes quidem nos per fidei adoptionem Dei et ecclesiae filii sumus. Sed si ab ea quaesierimus, cur monachi et secularis, cum aeque in excolendis uirtutibus desudarint, non aequalia merita sint, nonne respondebit plus ei se debere, qui Deo patri obtulit in sacrificio cum uirtutibus libertatem, quam qui solas donauit uirtutes? Esto uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si nolit. Quisquis ergo tuorum operum huberiorem fructum percipere concupiscis, desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod mundus dicere possit esse suum. ‘Qui uult post me uenire, ’ inquit, ‘abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. ’ Ille semetipsum abnegat, qui nullum sui ius sibi relinquit, sed se totum perpetuo alterius dedicat uoluntati.

DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV

Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus ardorem sentire coepit. Tum, quo proximior flagranti iugo accesserat, eo magis aestuabat. Postremo cupiditate scrutandi naturae secreta tam ultra processit, ut cinere prunisque repentina quadam montis respiratione ueluti uento effusis inuolutus periret. Qui uero procul inde considentes huic spectaculo aderant, ut uiderunt quod contigit, detestati sunt hominis temeritatem, qui tam [praesenti] periculo uitam committere ausus fuisset nulla compulsus necessitate. Quam {obrem} ipsi retro cessere atque ad tutiora loca, unde uix fumum portentosi ardoris cernere ualerent, raptim sese transtulerunt.

Huius parabolae similitudinem explicare poterit, qui nouit, in quanto amittendae castitatis uersentur periculo, qui se ultro ingerunt aspectibus feminarum. Illis arridere, cum illis confabulari, illas tangere Aethneis ignibus proximare est. Tunc si licentior intercesserit familiaritas, libidinis incendiis conflagrabit sanctioris propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis ardoribus accedere ueritus fuerit, semper cauens periculum, quod multos perdidit, hic demum animi corporisque integritatem, quam Deo uouit, laetus offeret et angelorum consortium merebitur in caelo, qui angelorum uitam uixit in terris.

DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI

Rex exercitu in aciem educto proposuit uictoribus praemium, uictis poenam. Cum hoste congressi praeliabantur. Diu dubio Marte pugnatum est. Qui tandem obnixius pertinaciusque restitere, uicerunt. In his tamen quidam saepe humi effusi rursum resurgendo decertabant, ita ut eosdem, a quibus deiecti fuerant, superarent. Qui uero per ignauiam hostibus cessere, plurimi inuenti sunt. Quorum alii, cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi {tedio} magis quam ui aliqua superati manum aduersariis dedere. Alii uero ante pugnam transfugae facti iugum subiere [inimicorum]. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus.

Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque armis muniti nullum in se uitio [locum] relinquunt. Qui prostrati resurgunt, hi sunt quos peccati poenitet, et post lapsum cautiores facti malarum cupidinum laqueos diabolique insidias uitant iustitiaeque conseruandae studio intenti uitam feliciter finiunt. Sed qui uicti sunt, concupiscentiis frena permittunt et per uoluptatum abrupta praecipites in foueam perditionis corruunt. Malunt seruire diabolo quam eius insectationi repugnare, qui neminem uincit nisi uinci uolentem. Ex his qui, cum multo tempore constanter ac strenue decertassent, postremo succubuere, illos intelligimus, qui, cum uitam bene laudabiliterque instituissent, non usque in finem perseuerauerunt. Et quoniam militia est uita hominis super terram, fortibus post modici temporis labores quies aeternae beatitudinis in caelo confertur. Ignauis uero et luxuriae deditis post breuissimas huius mundi uoluptates tormenta ignis inextinguibilis irrogantur. O, quanto igitur, quandiu hic uiuimus, praeferendus est ocio labor, mollitudini uitae rigor, deliciis asperitas et, breuiter, uitio uirtus!

DE DIABOLI PISCATIONE Parabola XVII

Piscator callidissimus, cum uarii saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis illis, quibus implicatus fuerat, sese expedisset, fuga salutem petebat. Post haec malebat herbis, quae in imo fundo nascuntur, secure pasci quam praedulces cibos illos, qui in summo fluitarent, cum periculo rapere.

Piscator hic diabolus est. Varia uoluptatum genera proponit hominibus, quos fallere quaerit. Superbis offert inanis {glorie} iactantiam, auaris illicitum lucrum, lasciuis nefarios concubitus, inuidis alienae famae sugillationem, gulosis crapulam, iracundis nocendi appetitum, ociosis ignauiam inutilemque torporem. Cunque talibus blandimentis incautos lactauerit, captos perimit. Morti enim aeternae destinatos perpetuo cruciat. Porro, siquis ante mortem laqueis eius per poenitentiam sese liberauerit, memor, in quanto salutis suae discrimine uersatus sit, mauult humilitate deiici, egestate premi, caste uiuere, omnes diligere, ieiuniis extenuari, iniuriam [remittere], in bonis operibus quotidie exerceri quam in omnibus corporis uoluptatibus perfrui . Quarum breuem dulcedinem subsequitur aeterni [supplicii] amaritudo. Quisquis autem uitio aliquo ex his, quae supra memorauimus, delectatur, diaboli hamo captus est. Peribit, nisi, priusquam pereat, poenitentiam egerit et, quae uoluptate illectus commisit, dolendo deleuerit.

DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII

Auceps in medio campi posita noctua, sepibus quaqua uersum fusis pulchreque uirescentibus, septem uirgas uisco illitas [apposuerat] ad auicularum capturam, ipsas e proximo nemore stridula sibilatione conuocando. Illae mirabundae circa noctuam uolitare et in acre pendulae ludere, uirgis postremo insidere tenacibus. Quarum aliae ita penitus inhaeserunt, ut accurrentis aucupis manu captae perimerentur; aliae tam leuiter, ut, antequam caperentur, inde expeditae auolarent aucupemque eluderent.

Auceps iste diabolus est. Noctua, quae iocunda quadam gesticulatione aues ad se allicit, corpori nostro blandiens uoluptas est. Hac illecti uisco septem capitalium peccatorum comprehendimur: alius uana superbit elatione, alius feruet iracundia, alius pecuniae cupiditate trahitur, alius fornicatione sordescit, alius torquetur inuidia, alius uentri, alius ocio indulget. Sed qui longa assuetudine in aliquo horum uitio immersus contabuit, uix unquam erigitur. In eo itaque perseuerans maligni aucupis huius manu [premitur] atque interimitur. Qui uero non usque adeo peruicaci mente obduruit, criminis conscientia identidem remordetur et mores per poenitentiam emendat. Peccata relinquit ac saluti suae consulens operi accingitur uirtutis. Auidis ergo diaboli faucibus elapsus, eum, a quo deceptus fuerat, decipit. Quem enim ille delinquentem suam putabat predam, conrectum dimittere cogitur. Quisquis ita se correctum senserit, Deo gratias agat et cum Propheta concinat dicens: ‘Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.’

DE DIABOLI IN SERVOS SVOS IMPIETATE Parabola XIX

Est quidam tyrannus prae caeteris impius atque crudelis. Illos enim, qui sibi omni prorsus obsequio famulantur, omni studio parent, in uincula tandem coniectos perpetuis afficit suppliciis, ueluti si semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et inimicos ire sinit illaesos, quin {immo} blanditiis lactat, benignitate allicit, ut, cum sibi seruire coeperint, et ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae.

Tyrannus [iste] diabolus est, notae impietatis. Ei sane obsequuntur et obtemperant, qui uitiis seruiunt. Quid enim aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant, oderint, rixentur, crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, [occidant], mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in [interitum] sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, [ut] diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam.

DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX

Erat metropolis nominatissima, Irenen uocabant, in qua cum summa animorum tranquillitate degebatur. Nihil discors, nihil turbulentum aderat. Sed in uia, quae ad eam ducit, quinque diuersi generis bestiae insederant, omnes quidem magnarum uirium horrendaeque ferocitatis. Cum his certandum erat cuicunque ad pacis urbem transire collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae.

Nobis texitur haec parabola. Cum quinque corporis nostri sensibus assidue nobis pugnandum est, et ita pugnandum, ut uincamus, si caelestis beatitudinis pace frui uolumus. Visus, auditus, odoratus, gustus, tactus uim menti nostrae ingerunt et ad illicita prouocant. Si assenserimus, malarum cupidinum morsu dilacerati peribimus. Sin uero fortiter constanterque repugnauerimus rationis freno carnis appetitum compescentes, innocentiae atque uirtutis conseruatae merito uerae pacis patriam ingrediemur, ubi perennis uiget concordia, indissolubilis charitas, indeficiens laeticia, incomparabile bonum felicitasque sempiterna. Hic luctandum est, ut illic requiescamus, hic uincendum, ut illic coronemur . Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus.

DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI

Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo fortasse alio patre erga optimos filios queat reperiri. At ipsi omnium ingratissimi nec paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus humanitatis memores, pro bono malum, pro charitate odium inferre coepere, monita eius non audire, iussa contemnere et ei, a quo geniti, a quo sic dilecti fuerant, iniuriam irrogare, nec linguae nec manibus temperantes . Patienter ille tollerare omnia et, ut tandem resipiscerent, hortari. Postremo, si deinceps ab offensis cessare uellent sibique obtemperare, quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem [indulsisset]. Sin uero in malis perseuerarent, non iam piissimi parentis dementia usurum, sed seuerissimi iudicis functurum officio neque omnino passurum male perpetrata impune abire. Quam enim uindictam tanta non mereatur ingratitudo? [Commouit] plane alterum ex filiis cum mira patris benignitas tum futurae poenae, quam ille denunciabat, metus. Atque ad genitorem suum conuersus coramque prostratus, flens gemensque: Talia, [inquit] , in te commisi, pater, ut iam non sum dignus uocari filius tuus. Vnum oro, praeterita delicta mihi remittas et cum futuro compenses obsequio, quod posthac me tibi spondeo praestiturum. Extemplo iste ueniam meruit, amplexu osculoque exceptus a patre, et cum illud, quod pollicitus fuerat, sedulo implesset, haeres factus bonis omnibus affluere coepit. Vsque adeo profuit ei mores uitamque correxisse. At uero alter magis arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus.

Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? ‘Nolo,’ inquit Dominus, ‘mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.’

DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII

Imperator quidam singulari pietate insignis, cum plurimos in ciuitate conspiceret, qui leges, quas ipse tulerat, minime obseruarent, noluit continuo ad ulciscendum scelus animum conuertere, sed interim aliam rogauit legem, ut, siquis suo ore se deliquisse fateretur, ueniam precatus impetraret, soli autem poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus peccatorum dolor dolorem supplicii, qui [peccantibus] debebatur, submoueret sontesque ad innocentiae statum poenitentiae merito reformarentur.

Talis in Ecclesia lex Dei est. Nihilque factu facilius poenam perennem uitare uolentibus quam ut eos et peccati poeniteat et fateri peccata non pigeat. Non hic pecunia exigitur, non peregrinationis labor, non nauigationis periculum, non mundanae militiae studium, non aliqua [exterior] corporis fatigatio; absque impensa, absque mora peragi potest, quod iubetur. Linguam tantum moue, ut confitearis, cor, ut doleas, animum, ut caueas, et omni prorsus animaduersione liber euades, immo et mercede, quae iustis promittitur, dignus. Caeterum, mirandumne magis an lugendum sit, nescio, cum poenitere et confiteri nemini non in promptu sit, non pauperi, non aegroto, non morboso, non longa aetate iam decrepito seni, esse tamen [aliquos], qui ne hoc quidem praestare uolunt poenamque illam, omnibus, quae hic inferri queunt, acerbiorem, subire malunt quam a delinquendi obstinatione resipiscere, tam in seipsos crudeles quam erga clementissimum legislatorem Deum iniqui.

Haec ergo parabola illos respicit, qui poenitentiae confessionisque sacramentum ex diuina largitate fideli populo indultum contemptui habent. Et, si id, quia peccare [delectat], agunt, imprudentissimi sunt, cum non animaduertant neque quam breuis ista delectatio sit neque quam longa illi succedant tormenta, utique quorum nullus finis. Sin uero, quia, quod in occulto commiserint, nemini manifestum uolunt, ualde ridiculi sunt. [Vt quid] enim rubor est ea homini reuelare, quae Deo spectante non puduit facere, ea uni nunc confiteri, quae, nisi confiteare, omnibus postea nota erunt in die iudicii, dicente Naum propheta: ‘Ecce ego ad te, dicit Dominus Deus exercituum, et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.’ Quanto igitur melius est, quanto optabilius nunc uni sacerdoti commissa dicere hisque expiatis caelo se dignum praestare quam tunc uniuersis non modo hominibus uerum etiam angelis manifestum fieri et, quod incomparabiliter peius est, aeternis mancipari suppliciis .

DE FVTVRORVM BONORVM MALORVMQVE CONTEMPLATIONE Parabola XXIII

Rex quidam in omni laudis genere praestantissimus omniumque, quae desyderari queunt, locuples lege decreuit ita unumquenque ciuium suorum bonis honoreque afficere, si illis dignum inuenisset, sin contra, in exilium perenne relegare. Itaque quosdam ex praestantioribus in ciuitate retinuit, ut una secum regni bonis fruerentur feliciterque uiuerent. Reliquos in proxima insula considere iussit atque ibi agros colere operibusque fructuosis se exercere, ut eo labore transferri ad ciuitatem mererentur. Si qui autem ignauiae dediti uoluptatem corporis quam laborem sequi maluissent, ad ulteriorem insulam, foedam, squalentem, feris rapacibus et mortiferis anguibus plenam deportarentur exilio nunquam finiendo. In insula ergo, in qua primitus positi fuerant, alii propositum sibi praemium affectantes relegationemque timentes nauiter operi incumbebant. Alii uero ociosam uitam actitantes iocis risibusque tempus terebant praesentiumque uoluptatum illecebris deliniti nihil de his, quae futura erant, cogitabant, in eo duntaxat sibi beatitudinem constituentes, quod mox relinquere compellebantur. [Illi] autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat.

Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus.

Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis laborandum est, terra mortalium est. In hac, qui propositam sibi uel beatitudinem uel miseriam contemplantur, ocia fugiunt, uoluptuosam uitam detestantur, libenter laboribus exercentur, quibus et bonum futurum consequi et malum uitare sperant. At uero illi, quibus nulla est neque paradisi neque inferni consyderatio, praesentia tantum curant, carni seruiunt et pecudum more, quicquid uoluptatis quaerunt, capere festinant nulla aequi honestiue ratione habita, nullo uel praemii desyderio uel poenae metu suscepto. Vbi autem ad finem uitae peruentum est, ad tribunal Christi, quisquis decesserit, sistitur. Animam illius angeli benefacta recensentes defendunt, demones delicta exprobrantes criminantur. Iudex, si uirtutes uitiis uictas uiderit, moestam ad inferna relegat. Sin uirtutibus uitia superata cognouerit, laetam ac gestientem bonorum concilio adsciscit et bonis felicitat sempiternis. Quibus certe si digni effici uolumus, magnitudinem eorum atque gloriam iugiter meditemur. Non potest terrenis uoluptatibus mens illici caelestium contemplatione occupata.

pagina 413

DE LIBRORVM SECVLARIVM LECTIONE Parabola XXIV

Bonus agricola maturis messibus cum aream repleuerat, totum simul aceruum uerberat atque contundit. Post haec paleas a frumento separans, hoc sibi colligit in horrea, illas pabulum iumentis relinquit.

Haud aliter agendum existimo litterarum studiosis, quoties uel gentilium uel nostrorum euoluerint libros. Quae inutilia sunt, respuant, quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent, excerpant. Non est uitium omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. ‘Omnia probate, ’ inquit Apostolus, ‘quod bonum est, tenete! ’ Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere.

DE INSTANTIA ORATIONIS Parabola XXV

Quidam paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi alimenta comparabat. Deinde diuitum conciliabula circumiens non modicam colligebat pecuniam. Igitur elemosinis tandem diues factus dicere solebat mendicos prius oportet fieri, qui diuites euadere cupiunt.

Haec parabola orare nos admonet et quasi mendicos in omni loco omnique die sublatis in caelum manibus Deum deprecari, si pane illo uesci uolumus, quem gustando nunquam esuriemus, si opibus illis ditari, quas nec fur [surripere] nec tinea potest corrumpere. ‘Petite, ’ inquit, ‘et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. ’ Quid ergo cunctamur? Ipse iubet poscere, qui solus potest dare, et nisi paratus esset tribuere, postulare non praecepisset.

pagina 414

DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI

Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret.

Haec parabola elemosinae fructum commendat. ‘Qui enim miseretur pauperis ’ (ut ait Scriptura), ‘Domino foenerat. Date, ’ inquit, ‘et dabitur uobis, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. ’ Nullum isto lucrosius usurae genus est, et a paucis exercetur. Nullum illo damnabilius, quo homines obligantur, et multis in usu est. Tanta est enim in plurimis terrenae opulentiae cupiditas, ut caelestis thesauri pariat obliuionem. Cuius quidem thesauri precium qui recte consyderauerit, facile caetera omnia contemnet.

DE AVARITIAE VITIO Parabola XXVII

Quidam domi suae largo igne delectatus ligna lignis cumulando magnum conflauit incendium, ita ut domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit.

Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, pagina 415de quo in Euangelio dictum est: ‘Mortuus est diues, et sepultus est in inferno.’

DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO Parabola XXVIII

Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed quicquid fullonis cura candificasset expollissetque, hoc totum carbonum iuxta iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni pannos credere, nemo inertiam eius non culpare. Cunque nullum artis suae quaestum facere coepisset, contubernalis exercitio prouocatus ad carbonariam animum [conuertit]. Igitur de fullone factus et ipse carbonarius, misere uitam sustentauit. Tantum illi mali contulit abiectissimi sibique diuersi artificis commune habitaculum.

Haec parabola docet perditorum hominum conuersationem probatae uitae uiris esse [perniciosissimam]. Nam cum affectus nostri ad malum magis quam ad bonum proni sint, modicum fermentum totam massam corrumpit. Paulatim ad [eorum] transferimur prauitatem, quorum consortio usi fuerimus. Vnde Apostolus ad Thessalonicenses scribens: ‘Abstinete uos’, inquit, ‘ab omni fratre ambulante inordinate!’ Fit enim plerunque, ut, cuius quis uel colloquio uel conuictu delectatur, eius imitetur et mores. Hoc Propheta testatur dicens: ‘Cum sancto sanctus eris, et cum homine innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris’. Qui ergo innocentiae suae munditiem integram illibatamque conseruare desyderat, flagitiosorum consortia deuitet et sui similium accessibus copuletur.

pagina 416

DE OCIOSITATE CAVENDA Parabola XXIX

Quidam ocio ignauiaeque deditus paupertate grauari coepit angebaturque animo se inopem factum. Nec tamen excitari ad agendum aliquid poterat, quo sibi uictum [compararet]. Somniauit se thesaurum reperisse, quem auide sinu collectum pressis, ut sibi uidebatur, manibus astringebat. Mox autem, cum euigilasset, excusso sinu nihil inuenit. Iterum et tertio eodem uisu ludificatus Deum suppliciter petiit, ut tandem aliquando uero somnio inopiae suae subueniret. Responsum accipit: si uoti compos fieri uellet, uero labore exerceretur meminissetque ociosi esse somniando rem quaerere, industrii uigilando, atque ideo [quidem] alterum nihil facere lucri, alterum multum.

Haec parabola satis aperte ociosorum arguit stulticiam. Quibus cum omnis labor molestus sit, mirantur, quod uitae necessariis indigeant. Sed sicut hi, nullo negocio intenti, frustra aliquid adipisci sperant, ita et illi profecto, quibus religiosae uitae fatigationes fastidio sunt, inaniter se beatitudinem consecuturos confidunt, licet iis, quae lege uetita sunt, satis abstineant. Quod si attenderent, quid seruo illi in Euangelio contigit, qui sibi creditum talentum nihil lucratus domino suo restituerat, nullam fortasse corporis inquietudinem declinarent, nullo labore lassarentur. Quid enim infelicius illo, qui manibus pedibusque uinctis mitti iussus est in tenebras exteriores, ubi fletus erit et dentium stridor? Tale ergo meretur praemium, qui tempus ad bene agendum datum nihil agendo consumit. ‘Declina a malo,’ Spiritus Sanctus inquit, et quia hoc non fuit satis, necessario subiunxit: ‘et fac bonitatem!’

DE MENDACIO VITANDO Parabola XXX

Quidam fingere solitus dum incederet, quod repentino lapsu crus confregisset, edito eiulatu opem aliorum, ut pagina 417 subleuaretur, implorabat. Multi miserando protinus accurrebant erigebantque iacentem. At ille mox inde exiliens {chachinansque} se illis illusisse iactabat. Plurimis ita deceptis uanitas hominis iam fere nota erat, cum forte contigit, ut in itinere pede lapidi incusso concideret coxamque uehementer elideret nec sese attollere ualeret. Iccirco humi prouolutus frustra, ut adiuuaretur, diu clamitauit nullo non putante id illum, sicuti consueuerat, deridiculi causa simulare. Tum demum intellexit, quam male sua sibi cessisset simulatio, cum ibidem aut moriendum foret nemine opem ferente aut soli se erigendum.

Haec parabola nos admonet, ne mendaciis assuescamus. Nam etiam cum uera narrabimus, nequaquam uerbis fidem praestabit, quisquis ante fuerit deceptus. Ab illo [maxime] mendacio declinandum est, quo uel uera religio peruerti posset uel proximus offendi. De eiusmodi genere mendacii dictum est: ‘Os, quod mentitur, occidit animam.’

DE ALIIS NON IVDICANDIS Parabola XXXI

Rusticus omnium insulsissimus asellum cum oue in pascuis relictum cum non inuenisset, ab ouicula putauit deglutitum et in furorem uersus fuste protinus arrepto male acceptam delumbauit atque abiit. Postea, ne saltem pellem humano usui aptam perderet, eodem loci rediens asellum, qui dudum aberrauerat, iuxta pascentem reperit et mirabundus ac stupens: Ecce mihi, inquit, castigata ouis asellum, quem comederat, uiuum euomuit.

O ridiculum et plus quam rusticanae fatuitatis hominem! Quis unquam audiuit iumentum aliquod ouino ore uel uoratum uel editum? Caeterum hec parabola eo spectat, ut credamus non minus desipere eos, qui dubiis in rebus certam proferunt sententiam, cum Dominus clamet et dicat: ‘Nolite iudicare, et non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur pagina 418 uobis.’ Non quod et ipsi peruerso iudicabuntur iudicio - iustus est enim Dominus et rectum iudicium eius - sed quia merito damnandi sunt, qui aliis immerito detrahere non uerentur.

DE VICTVS MODERATIONE Parabola XXXII

Duo rustici suum quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut his ibi diuenditis pecuniam secum referrent. Sed unius iumentum plus iusto pondere pressum prae lassitudine uix incedere poterat gradatimque in uia corruendo [remoratum] nequiuit eo peruenire, quo dominus uolebat. Hic ergo nihil emolumenti adeptus tristis ac moerens in uia resedit. Quem etiam latrones inuadentes despoliatum trucidarunt. Alter uero, cuius iumento tantum oneris impositum erat, quantum ferre poterat, ad nundinas in tempus occurrens plurimum lucri fecit laetusque et incolumis domum rediit.

Haec parabola partim parasitis ganeonibusque partim uictu modico utentibus canitur, ut appareat, quantum utrorumque sors inter se distet. Illi, qui esculentis poculentisque, supra quam satis est, uentrem inferciunt, iumentum plus aequo onerant. Proinde tardi ad bonum, proni ad malum identidem in flagitia prolabendo beatitudinis aeternae mercedem amittunt et ad tormentorum loca protinus deuoluti demonum perniciosissimorum, humani generis latronum, afficiuntur [iniuriis] . Nempe hoc illud est, quod in Euangelio a Veritate dicitur: ‘Vae uobis, qui saturati estis, quoniam esurietis! ’ Qui uero non plus quam naturae necessitas postulauerit uentri indulgent, hi iumentum, quantum ferre praeualet, onerant. Inde rationis compotes appetitum frenant, uitiis abstinent, uirtutum quaestu ditantur et ad caelestem patriam hilares redeunt iam nunquam non beati futuri. De his enim dictum est: ‘Beati, qui nunc esuritis, quoniam pagina 419 saturabimini!’ Cauenda est igitur intemperata libido, quae cupiditatibus seruit, ipsumque corporis nostri iumentum ieiunii castigatione domandum, ne rectae [recalcitret] rationi, sed pareat uel inuitum.

DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA Parabola XXXIII

Est mons quidam asper sane et arduus adituque difficilis. Caeterum in summo patet planities omnis generis fructibus exhuberans aquisque irriguis amoenissima et in qua nihil omnino, quod animum oblectare possit, desyderatur. Plerique tanti fruendi boni spe illecti magno labore per inuias rupes callesque arctos et senticosos nituntur ad cacumen peruenire. Et ut uoti compotes efficiantur, nec die nec noctu [conquiescunt]. Monti huic subiacent effusi campi amplissimaque arua, et ea quidem arboribus, herbis floribusque consita, sed in quibus nullus certus fructuum prouentus appareat. Nam etsi multa suis promittere cultoribus uideantur, nihil praestant. Fruges quippe fere omnes messis tempore immodicus exurit aestus, arescunt siccitate herbae, poma uentorum turbine agitata ante maturitatem ad terram decidunt atque ita auidos agricolas in fine spes omnis frustratur. Multi tamen ipsa foliorum luxuria florumque decore capti malunt ibi inutiliter desidere quam ascendendi montis laborem subire. Contempto itaque bono illo, quo nullum malus, quod ab his, qui iam iuga tenent, feliciter possidetur, mansione uanitatis plena contenti sunt. Hi pecudum carnibus aluntur et, quae humi legunt, holeribus, alii porcos, alii hircos pascunt, alii canes nutriunt et lepusculos uenantur, alii conscensis arboribus auium nidulos rapiunt et frequenter cum ipsis, quos manu prehenderint, corruunt. Alii auri uenas quaeritando terram effodiunt, irrito tamen labore, cum nihil inueniant. Sed hoc quoque mali patiuntur, quod diuersarum ferarum, quibus ager ille abundat, morsibus patent: hunc leones, illum lupi, alium ursi comprehensum laniant atque alios aliae bestiae carptim lacerando interimunt. Cunque hoc ita sit, caeteri perinde ac pagina 420 si ab omni prorsus periculo procul sint, inter se ludunt, rident, iocantur, uoluptatibus indulgent nec ante eidem exitio se obnoxios animaduertunt, quam experimento didicerint. Adeo mens uitiis dedita nihil, quod cauendum sit, prospicit, nisi forte cum iam caueri non possit.

Haec parabola bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed quae in perniciem uertantur. Incolae carnibus uiuunt, quia pecudum more praesentibus contenti futura non consyderant. Adherens terrae holus decerpunt, dum terrenarum rerum obruti curis ad contemplanda caelestia nunquam eriguntur. Porcos pascunt, qui turpis libidinis caeno inquinantur. Hircos sequuntur, qui infamis uitae foetorem exalant. Canibus lepores inuadunt, qui procacis linguae latratibus innocentiam aliorum laedunt. Nidulos aucupantur, quos inanis gloriae cupiditas tenet, dum honores ambiunt et caeteris praeesse affectant. Aurum in terra quaerunt et eluduntur, qui, cum multas opes congregauerint, uita defuncti eas relinquere coguntur. Longum foret singulorum enumerare uitia. Omnis eorum uoluptas lubrica est, [teneri] non potest, cito elabitur et moerorem suis relinquit amatoribus sempiternum. Mox enim illi priuati omnibus ad inferna rapiuntur et a feris ignem spirantibus mordentur. Leones quippe demones sunt, qui superbos infestant. Lupi, qui uoracium hominum uentres carpunt. Vrsi, qui iracundos pedibus conculcant. Denique diuersis uitiis quondam obnoxios diuersi illic spiritus assidue cruciant. Dumque isti infelices inter tormenta miserabiliter lamentantur, illi, qui uirtutum colle superato iam summa attigere, beati exultant. Alteros breuis labor ad aeternam prouexit quietem, alteros breuis uoluptas inextinguibilis ignis oppressit ardoribus. Vtrorunque finem cogitet, qui nosse cupit, qualiter sibi inter mortales uiuendum sit.

pagina 421

DE PERSEVERANTIA BONI Parabola XXXIV

Duo lini textores erant, satis uterque artis periti, sed ingenio diuersi. Alter enim opus suum ardenter accelerabat, alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum {resedit} factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam [dimissit]. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit.

Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam citius attingunt et adepti uictoriam coronantur.

DE HVMILITATE ET SVPERBIA Parabola XXXV

Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum Gyganteae proceritati pene aequalium, ab ea murorum parte, quae occidentem spectat. Eam uero, quae orientem respicit, oppugnabant exigui quidem corporis, sed uirium robore uiri praestantes atque inuicti. Igitur sagittarii, qui in muris erant, illos ex aduerso grandes atque sublimes deiecere sagittis. Non enim poterant errare ictus in tam ampla corpora directi. Hi ergo, quia imprimis magnae staturae erant, ad unum perierunt cadaueraque eorum coruis pabulum fuere. pagina 422

Illi autem pusilli et pomilionibus pares, cum ad certamen progrederentur, facile uitatis ictibus acriter instabant. Itaque proxime subeundo per subterraneos cuniculos urbem irrumpentes, ciuibus partim caesis, partim in uincula coniectis, rerum potiti sunt, tanto celsiorem adepti gloriam, quanto statura minores erant.

Haec parabola superbiam premit, humilitatem extollit. Ciuitas Gygantum [potentia] demonum est. Sub ea superbi sedent, humiles pugnant. Diaboli iaculis homines arrogantia elati feriuntur, dum uitiorum offendicula non declinant. Coruorum cibus tunc fiunt, cum demonum morsibus carpuntur in inferno. Homines uero humilitate submissi [diabolicis] uiribus fortiores sunt, non muros illos scandunt, in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo uictores euadunt et dominari incipiunt. Laeti deinde iam ad caelestem prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: ‘Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. ’ His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et superbis resistit et humilibus dat gratiam. Ideo alteri orientem uersus stare dicuntur, alteri occidentem. In lumine igitur ueritatis manent, qui humiliantur, et in tenebris erroris excutiuntur, qui superbiunt. Quid multa? [Deiecta] de caelo superbia corruit in infernum, de inferno sublata humilitas ascendit in caelum. Et adhuc aliquis uel [superbire] audet uel humiliari negligit? Profecto nihil est illo stultius, qui ex his duobus inter se contrariis, quid sibi eligat, nescit.

DE PATIENTIA INIVRIAE Parabola XXXVI

Quidam conditum in arca thesaurum seruo suo tradidit seruandum iubens, ut, sicuti acceperat, illaesum ita, cum posceretur, restitueret. {Seruae} ergo multa cum solicitudine obseruabat illum, nequis uel per uim eriperet uel furto surriperet. Interea, dum custoditur, arcam, quia lignea pagina 423 erat, caries uitiare coepit, teredines exedere. Iam parum aberat, ut quaqua uersum corrupta opulentiam illam detegeret, quam intra se occultabat. Cum igitur cerneret seruus arculam indies deperire atque absumi, nihil id pensi habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit.

Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus autem, si per impatientiam peccabimus. Nostra quippe delicta nobis detrimento sunt, non aliena. Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos timuerimus, qui corpus tantum occidunt, sed eum potius, qui simul corpus et animam potest mittere in gehennam. Hic ille est, qui in Euangelio beatos uocat persecutionem patientes propter iustitiam et eosdem consolatur dicens: ‘Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! ’ Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non anteponat aeternam patientiae mercedem cuicunque iniuriae uindictae?

pagina 424

DE INIVRIA QVAE NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII

Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis agitatus, quoties aduersus quempiam furere coepisset, stricto repente gladio corpus suum sauciabat.

Talis est quilibet malignae mentis improbique ingenii uir. Quoties alium laedere parat, semper seipsum grauius offendit; dum alterum uerbis petulantibus lacessit, plus sibi quam illi nocet; iisdem ictibus, quos in alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam momentanea sunt, ut, si illi non rapuerint, tempus eripiet. Seipsos autem in anima offendunt, qua nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) ‘pro qua Christus mortuus est. ’ Nam suam contemnit, non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit.

pagina 425

DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII

Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus [uermiculum] exemisset rursumque egestam humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo fauit cultori.

Haec parabola eos respicit, qui, cum multum in uirtutibus capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: ‘Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. ’ Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri beatitudinis praemia incipiet tum perfectius constantiusque animi bonis exhuberans, tum usque in finem in his perseuerans. Frustra autem ad fruendam beatitudinem peruenire nititur, qui uel unius flagitii morbo affectus claudicat. Singulis quibusque uitiis renunciet necesse est, singulis quibusque, quantum potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem.

DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX

Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae pagina 426 sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia.

Haec parabola uitae mortisque nostrae similitudinem tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens nullum aetatis facit discrimen, nullum sexus, nullum fortunae, nullum conditionis, nullum uirium. Rapit pueros et adultos, uiros et foeminas, diuites et egenos, dominos et seruos, fortes et infirmos. Insipienter itaque de illa [querimur], cuius ea natura est, ut nullum habeat hominum delectum. Omnibus quippe se praebet communem. Et cum una uitae mortalium conditio sit, profecto, qui aliquem [mori] dolet, genitum quoque fuisse dolere debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: ‘Nascentes morimur finisque ab origine pendet.’

DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL

Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum {arctius} amplexa nihilominus {ferre} coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle. pagina 427

Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu [inreuocabili] properent, cum omni spe citius fato compellente eos, quos lugent, assequantur, cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci [quam] celerrime conueniant. Praeter haec, si beatos uocat apostolus eos, qui in Domino moriuntur, nonne pios bonosque lugere beatudinem illis inuidere est? Infideles autem et iniquos deflere quidem, non quod moriantur, debemus, sed quod in peccato moriantur. Scriptum est enim: ‘Mors peccatorum pessima’.

DE HORA MORTIS INCERTA, VT SEMPER PARATI SIMVS Parabola XLI

Imperator confecto bello, cum uictor in patriam remeasset, donatiuum militibus erogaturus edixit, quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes [reperit], mulctauit.

Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: ‘Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. ’ Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse pagina 428cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: ‘Vigilate, quia nescitis diem neque horam!’

DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII

Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae institutum dimittere molestum erat. Caeterum, quanuis in plebe maior numerus esset eorum, qui recti aequique normam non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus bonisque affecit.

Haec parabola euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet autem pauci talem amplectantur doctrinam, non tamen ideo docentis perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes opere compleuerint, quod audiendo didicissent. Neque enim doctori fraudi esse debet auditorum culpa. Non est ideo neganda merces [operario], qui sementem facit, quia infoecunda humus minus frugis domino reddat. Vnde ipsis, qui ad docendam ueritatem destinabantur, praeceptum est: ‘In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: Pax domui huic! Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur.’ Porro, qui docendi officium suscipiunt, si, quemadmodum debent, docere neglexerint, quicquid de populo perierit, illis imputabitur, dicente Domino per Ezechielem: ‘Speculatorem dedi te domui Israhel: et audies de ore meo uerbum, et annunciabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.’

pagina 429

DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII

Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus {intantum} [illi] pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret.

Terreat haec parabola Ecclesiae doctores, ut, cum diuini uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: ‘Recepisti mercedem tuam. ’ Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non praedicator fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum praeceptum sit: ‘Gratis accepistis, gratis date! ’ Donum quippe Dei est in ecclesiis praedicandi scientia. Hoc dono abutitur, quisquis aliud quam salutem eorum, quos instruit, concupiscit.

DE DOCTORE QVI ALITER DOCET, ALITER VIVIT Parabola XLIV

Dux a rege in expeditionem missus magno animo certamen mire suos hortabatur tantumque prae se ferebat audaciae, ut primus cum hoste congressurus uideretur. Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset, castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit [clamore] utrinque sublato acies concurrere, arma pagina 430misceri et iam digladiantium cruore solum passim spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant, adito rege ducis ignauiam multis accusantes postremo in lingua illi fortitudinem fuisse dixerunt, in pedibus metum; ideo uictoriam aduersariis reliquisse. Rex, ubi accepit ducis culpa rem male gestam, urbe electum exilio mulctauit.

Haec parabola illos respicit praedicatores, qui, quod uerbis aedificant, exemplo destruunt, et quod alios exposcunt, ipsi minime praestant. Aliis onera grauia imponunt, ipsi ne digito quidem ea tangere uolunt. Longe enim dissimiliter uiuunt atque uiuendum [praecipiunt]. Moresque eorum cum oratione, cum dictis facta repugnant. Proindeque illud, quod suadent, non persuadent. Cum enim ad {capescendam} uirtutem caeteros hortati fuerint, ludere putantur et quasi deridiculi causa plebi praecipere, quod ipsi non faciunt. Quoniam autem acerrime uitia reprehendunt, quae ipsi committere non uerentur, nonne semetipsos propria uoce damnant? Quid igitur obstat, ne a iusto Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: ‘Omnia’ , inquit, ‘quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt’.

DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT Parabola XLV

Vir quidam imprimis diues conductis ad excolendum agrum operariis famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes eius exemplo solicitius id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, pagina 431 quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem et hortatur et simul negocii, ad quod hortatur, se facit consortem, nullum cessantibus relinquit excusationis locum. Qualem enim ipse corporis fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur.

Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad [populum] declamat. Talem ergo se exibeat, quales uult reliquos esse, quos docet; nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. ‘Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ’ ait Dominus.

DE PASSIONE DOMINI PRO SERVIS SVSCEPTA Parabola XLVI

In ciuitate omnium praecipua rex erat prae caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex itaque interimitur, et serui dimittuntur. Tantam autem ac tam raram clementiam Deus remunerare uolens, regem, qui occisus fuerat, non multo post et uitae et regno restituit. Cum autem rediuiuus regnaret, ex iis, quos redimeret, alii fideliter ei seruierunt nec laboribus nec uitae parcentes, ut pagina 432pro tanto beneficio, quam possent, gratiam referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret.

Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus.

DE PVRGATORIO Parabola XLVII

Rex inter potentissimos primus mensam habet decore egregiam et electissimorum ferculorum semper plenam. pagina 433 Quam uasa auri purissimi mirabilique fulgore radiantia exornant. Nihil in ea infertur pollutum, nihil aliqua in parte maculatum. Huic regi lances aureae, et hae quidem {affabre} factae aliquando oblatae cum non satis purgati metalli apparuissent, remittendas artificibus curauit, ut igni excoquerentur reficerenturque et omni demum consumpta scoria dignae fierent conuiuii sui uasis annumerari. Itaque multo cum labore purificatum metallum elegantiorique forme, quam antea fuerat, redditum, ad mensam tandem regis est receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum.

Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior [euaserit], ad regis regum mensam uitae aeternae nectare alendus feliciter transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est Dominus, ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et exultans cum sanctis decantabit: ‘Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos, Domine, in refrigerium. ’ Quanuis autem purgatorii poena omnium catholicorum iudicio grauissima sit, cum tamen stabilem firmamque futuri boni spem habeat, aequo animo tolleratur multoque patientius quam illi solent, qui pro reparanda corporis ualitudine uri a medicis atque secari se permittunt. Medicorum enim anceps ac nutans curatio est, purgatorii certa indubitataque neque ulla quidem salus corporis cum animorum salute conferenda.

DE INFERNO Parabola XLVIII

Est specus quaedam monti omnium maximo subiecta et ipsa ingens intusque latissime patens atque in labyrinthi pagina 434 more uiarum ambagibus ita implicata, ut, qui semel introierit, exitum nesciat reperire. Scrupeae interius asperrimaeque rupes, loca horrida et tenebricosa, nisi quod crebri de cauernis promicent ignes et ueluti fornacibus exaestuent, horrorem incutientes cernentibus. Hinc densior fumus quaque uersum euolutus caliginosarum nubium speciem praebet, sulphuris graueolentis odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt - multi enim illic ob delicta intrusi errant - et oculos nidore et nares foetore cruciet. At etiam nonnullos flamma subito correptos percoquit, quos tamen urendo non consumit, sed uiuos miserabiliter uexat. Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus crepitant, spiritu gemunt, totis artubus contremiscunt. Sed ne illis quidem, qui alibi sunt, quies ulla datur. Omnia quippe luridi complent serpentes, rabidi undique incursant canes, feroces irruunt belluae, sibillus, latratus, rugitus, grunnitus, gannitus uariique et horrendi diuersorum portentorum fremitus et hominum, qui mordentur dilaceranturque, eiulatus atque moeror simul audiuntur. Nullus loci secessus, nullus angulus aut metu aut poena uacat. Totum antrum illud, quam longe lateque diffunditur, semper lugentium, plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque tranquillitas. Assidui uentorum turbines tempestatumque procellae saeuiunt. Et cum nusquam pedibus insisti possit, ubi poena non sit, grando quoque igni mixta de altissima fornice praecipiti impetu in terram ruens nudos miserorum uertices et uerbere perfringit et flammigero ustulat ardore. Quid moror in singulis? Omnia illic mala sunt, quaecunque ubique sunt, boni nihil. Quis ergo ea uel fando explicet uel cogitando comprehendat?

Nunc reliquum est, ut uideamus, utrum parabolam fingimus, an, ut res se habeat, narramus. Iam primum, sub terra tormentorum locum esse Scripturae ueritatis aperte testantur, crebro inferni et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et pagina 435quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis: ‘Discedite a me maledicti in ignem aeternum! ’ Quod ibi fumus etiam tedio sit, ex Apocalypsi Ioannis constat: ‘De puteo, ’ inquit, ‘ascendit fumus sicut fumus fornacis magnae. ’ Et iterum: ‘Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum. ’ Quod praeterea poenas intollerabilis grauet foetor, eorum libro legitur: ‘Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. ’ Non solum autem ignis, uerum etiam frigoris tormenta ibidem esse credimus, quia in Iob scriptum est: ‘Ad calorem nimium [transibunt] ab aquis niuis.’ Et in Euangelio: ‘Ibi erit fletus et stridor dentium. ’ Fletum fumus excitat, stridorem dentium frigus. Ventos uero et ignitam grandinem et procellas psalmista indicat, dum ait: ‘Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. ’ Porro, quod plurimi ad inferna descendant nec inde exire possint quodque prae magnitudine cruciatus mortem optent et mori nequeant, partim ab Esaia discimus, ubi ait: ‘Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, ’ partim a Ioanne in Apocalypsi dicente: ‘Quaerent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. ’ Quod postremo ibi serpentes bestiaeque habitent, id est infensi humano generi spiritus, Dominus in Euangelio de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: ‘Qui paratus est diabolo et angelis eius. ’ Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent. Sed cum uera esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est.

DE PARADISO Parabola XLIX

Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus igitur amplissima amoenissimaque planicies est, caelo sublimior, sole luculentior, astris nobilior, omnibus thesauris preciosior, omni decore ornatior, omni rerum miraculo mirabilior, omnium plena bonorum et nullius particeps mali. Hanc mente contemplatus Baruch propheta in illam prorupit uocem: ‘O Israhel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius! Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus. ’ Hanc ipsam sibi uehementer affectauit rex Dauid, cum diceret: ‘Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. ’ Et alibi: ‘Quam dilecta tabernacula tua, Domine Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atrio Domini. ’ Merito magnificentiae regni sui [obliuiscitur], dum paradisi pulchritudinem miratur. Merito terrena omnia contemnit, dum caelestia animo metitur. Si enim illic domus Dei est et habitatio gloriae eius et tabernacula atriumque Domini Dei uirtutum, nonne, sicuti Deo maius nihil est, ita paradisi loco nullus omnino locus excellentior, nulla gloriosior sedes, nullum felicius domicilium? Illic se uidendam praebet Sancta Trinitas, Deus unus, Pater in Filio et Filius in Patre, et cum utroque Spiritus Sanctus, non in aenygmate per speculum, sed facie ad faciem. Ad quem psalmista ait: ‘Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. ’ Etenim, quia Deus lux est, illic angelos hominesque sua illuminat claritate. Et quia uita est, omnibus illic immortalitatem incorruptionemque impartit. Et quia charitas est, omnes unum Ecclesiae corpus efficit. Et quia denique bonorum omnium fons est, bonis omnibus illos, quos ad se recipit, pagina 437 implet, ita ut nihil maius optent, nihil suauius gustent, nihil melius desyderent, nihil appetant beatius, nihil perennius incommutabiliusque cupiant. Nam nulla esse potest ultra uotorum progressio, cum is habetur, in quo uno sunt omnia, et a quo omnia, et per quem omnia. Ipsum solum possidere, ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse confidit, hic idem et stellas caeli, et guttas maris, et terreni pulueris minutias numerare simul ualebit. At cum etiam haec omnia (si fieri potest) numero comprehenderit, cogitet adhuc, quanto maior est, qui et ea creauit et cum eis reliqua omnia. Cogitet, qualia quantaque sint, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Talia quippe tantaque (ut Apostolus testatur) Deus praeparauit diligentibus se. Quod si idem ipse caelum hoc nobis uisibile ipsaque mundi elementa: ignem, aera, aquas, terram, et quae in eis sunt bona, iustis pariter et iniustis communia esse uoluit, quanto his omnibus illa putanda sunt praestantiora, quae iustis tantum perpetuo possidenda concessit? Quanto eminentius bonum illud, quod a reliquis rebus diuina prouidentia ita separauit, ut nulli alii nisi angelis, qui in ueritate steterunt, et hominibus, qui pie iusteque uixerunt, proprium esset et peculiare? Hoc certe illud est, ad quod capiendum fruendumque suos duntaxat electos inuitabit Saluator dicens: ‘Venite benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! ’ O, prouocet saltem ad bene agendum tam immensae tamque inaestimabilis beatitudinis certa promissio, quos a uitiis terribilium suppliciorum minae non cohercent! Quamque magis uerendum est, ne tanto priuentur bono quam ne pro scelere puniantur! Maiori enim dolore, ut equidem reor, afficiet ipsos amissae caelestis felicitatis recordatio quam illata infernalis ignis poena. Vtroque autem torquebitur, qui praesentis uitae uoluptatibus diffluere quam Deo seruire maluerit.

pagina 438

DE VLTIMO IVDICIO Parabola L

Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta fuissent, coronam honoris pro merito referret. Cum ergo duo id aetatis homines in custodia publica, donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore supplicium subire cogantur. Adueniente igitur iudicii die trepidi exanimatique coram sistuntur. Iudici uisum est alterum poena, alterum honore afficiendum esse. Itaque hic consolatus gaudere, ille flere et miserabiliter uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit.

Si parabola ista tantum trepidationis habet ob uitae fragilis et caducae periculum, quid nos, quaeso, facere oporteat in periculo uitae aeternae? Si capitis iudicium subiturus reus, dum in dubio est, soluaturne an damnetur, non potest non contremiscere, nos aeternitatis examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal stabimus, qui ait: ‘Ego sum iudex et testis. ’ Aut, quid ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere, pagina 439 nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est. ‘Dies enim annorum nostrorum, ’ ut psalmista ait, ‘in ipsis septuaginta anni.’ Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: ‘Vigilate, quia nescitis diem neque horam! ’ Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient; pseudoprophetae surgent et seducent multos; abundabit iniquitas et refrigescet charitas; dominabitur Antichristus; flagellabuntur christiani et per uaria [tormentorum] genera sanguis innoxius effundetur; magno terraemotu agitabitur; sol in tenebras, luna in sanguinem conuertetur; stellae cadent, homines arescent prae timore; eleuabitur mare, rugient fluctus; uentorum procellarumque tempestas debacchabitur; crucis signum apparebit in caelo. Postremo furentis uis ignis caelum, terram, pontum uno inuoluet incendio nihilque relinquet uiuum, quod morti fuit obnoxium. Post haec aetere ab alto descendet Dei Filius Iesus Christus, [maiestatem] Patris prae se ferens, innumeris angelorum comitatus choris agminibusque sanctorum, uiuos ac mortuos diiudicaturus. Mox ad uocem archangeli tubaeque caelestis clangorem resurgent mortui, ad iudicium uenient; nihil erit occultum, quod non sciatur, neque absconditum, quod non reueletur. Separabuntur Christo ita iubente oues ab haedis, iusti ab iniustis. O, quantus occupabit damnatorum corda moeror, quantos attollent eiulatus! Quam miserabilis lamentantium audietur uox, cum uiderint alios ascendere cum Christo ad caelestem regnum et se depelli in interiora terrae, in abyssum pagina 440 horribilium poenarum calamitatisque sempiternae, alios cum angelis gloriam in excelsis Deo canentibus ferri in paradisum [incomparabilis] beatitatis atque infinitae, se autem cum spiritibus immundis detrudi in infernum ignis inextinguibilis et uermis immortalis! Quis nunc talia mente secum uoluens non cum ingenti uiuat pauore, non semper trepidet, non quotidie totis uiribus contendat, quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus, dicente Propheta: ‘Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!’

pagina 441

Appendix A Notae

1,2,3,4,5,6,7,8,9
Notes
1
post conuiuendi punctum (.) in KK!
2
?
3
inguit KK
4
sim corr. KK
5
corr. ex robur KK
6
supliciis KK
7
corr. ex iniuriiss KK
8
* corr. ex remoratus
9
*corr. ex desyderant KK

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica