Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Branimir Glavičićand Bratislav Lučin2012-03-09
Frater meus Valerius istinc reuersus mihi retulit opus nostrum de imitatione Christi apud Te se reliquisse, Tua opera (sicut ipsi pollicitus es) imprimendum. Quam ob rem magna quidem afficior lętitia, quia per Te, uirum egregium atque doctissimum, lucubrationes meę in lucem tandem uenient. Spero enim plus illis ex Tua autoritate existimationis gratięque accessurum quam ex meo quanuis diutino labore. Nam quis est, qui diffidat, talem nactus patronum, non continuo se uoti sui compotem fore? Quanquam ego non hoc futurum opto, ueluti glorię alicuius ab hominibus captandę cupidus, quod quęrere arrogantię uitium est, sed tanquam plurimis prodesse studiosus, quod proprium christiani est. Christus enim, dux et dominus noster, quicquid dixit, quicquid egit, totum ad salutem contulit aliorum. Et quoniam eundem in isto, quod recepisti, opere proposui omnibus religionis nostrę professoribus imitandum, capessendę uirtutis gratia perennisque beatitatis consequendę, non dubita, quin multi talia a nobis ędita auidius legent, postquam etiam Tibi, exacti iudicii sinceręque fidei uiro, placuisse intellexerint.
Quare gratissimum mihi erit, si me quamprimum per litteras feceris certiorem, quo loco res ista sese habeat, id est, si pręfatum opus jam imprimi coeptum sit, si iam breui ad nos, unde profectum est, rediturum sit. Quando quidem non pauci ex nostris, qui illud olim legerunt, nunc ab impręssoribus exscriptum absolutumque desiderant, et eo quidem magis, quia Tua cura Tuaque diligentia emendatissimum se habituros sperant. Siquid interim Marulus Tuus Tuis in rebus Tibi commodare poterit, libere ipso utere; dicto audientem inuenies.
Vale.
Ex oppido Spalato, anno Saluatoris MDXV, VI. Kalendas Maias.