Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Branimir Glavičićand Bratislav Lučin2012-03-09
Grata mihi fuere munera ab charissimo amico, fratre tuo, Hieronymo allata, sed pergratum mihi fuit audire te nauare operam ad instituendos in Dei timore et informandos in humanioribus literis nepotes tuos. Nullum aliud opus magis Deo acceptum et Christianę rei publicę utilius peragere potes. Perge ergo, condiscipule amabilis, animo forti, ne Salonitanorum genus a maiorum uirtute desciscat. Vos quidem e Salonę urbe originem trahitis, quoniam, etsi post miserabilem eius cladem plures illius nobiles familię hac in ciuitate se locauere, plures itidem in ista insula substiterunt. Sed hęc tu probe noscis ex monumentis in nostra adolescentia lectis, quę apud uos quoque extarent, nisi anno MCCLXXVII in ista domo communi conflagrata ab Almissanis fuissent.
Pro muneribus acceptis et pro ipsa animi tui sedulitate grates tibi rependo debitas. Nepotes ipsos meo nomine et hortatione saluta atque amicum tuum Marcum orationibus adiuua.
Vale!
Spalati, die X Maii, anno MCCCCLXXXXVI.