Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Veljko Gortanand Vladimir Vratović2015-01-01
Ignotus ad te litteras scribo, quem et si nunquam viderim, amavi tamen, antequam viderim. Virtus hoc quidem tua effecit ingenii, quippe que non solum eos, quos non vidimus, sed etiam qui multo ante nos fuerunt, amabiles [nobis reddat] Vellem tamen, suavissime Georgi Sisgoree, ut me tui tam studiosum mutuo complecti non fastidires amore. Quod si tibi inest par doctrine tue humanitas, hoc certe, quod omnium mihi est gratissimum, consecutus sum. Video enim, que vis in te iuvene acerrimi ingenii et quam potens. Etenim nonnulla ex metris tuis, que iam totam pervagantur Italiam, incredibilem quandam et prope singularem et divinam doctrinam praeseferentia ad nos quoque pervenerunt. In his itaque contemplanti mihi tam artificiosam verborum compositionem, tam integras novasque sententias, qui priscis illis sanctisque vatibus propius accederet videtur nemo. Teque non nostre etatis modo poetis prefero, sed etiam Nasoni, Propertio, Tibullo simillimum iudico. Hi enim exactissime ornatissimeque elegiam scripsisse putantur.
Tu igitur, iucundissime Georgi Sisgoree - sic tibi dii omnia bene vertant - facias, ut quemadmodum ingenii tui, ita mansuetudinis et humanitatis nomen vigeat et celebritas, hoc est talem iam mihi te prestes, qualem me quoque erga te esse cernis. Et si in hoc nimis forte temerarius ferar, quod te, disertissimum iuvenem, mea exili oratione alloqui ausim, conciliandi tui defendar cupiditate.
Vale.