Principium operis Dantis Aligerii de Fluentino sermone in Latinum conuersum, versio electronica

Author: Marulić, Marko 1450-1524 and Dante Alighieri 1265-1321Editor: Bratislav Lučin; Darko NovakovićPrema modernom kritičkom izdanju (2005).

190. Principium operis Dantis Aligerii de Fluentino sermone in Latinum conuersum

Humanę spacium uitę concesserat ętas
Iam medium tenerosque mihi subduxerat annos,
Per loca quum tenebris obscura atque aspera siluis
Me miserum errantem sensi gressuque represso
Incertusque uię mentem confusus inhęsi
Et circumlustraui oculis pauitantibus. Horror
Non tantum spectasse fuit: memorando pauoris
Offertur facies et adhuc conterrita pulsat
Corda metus; uix ipsa magis mihi dura uideri
Mors et acerba potest. Sed enim nec inutile demum
Illa referre reor, quum spes oblata salutis
Errexit mentem, quę uidi. Non tamen atris
Quomodo me siluis anceps incluserat error
Scire datum captumque oculis sopor altus habebat
Quum rectum rationis egens iter ipse reliqui.
At postquam siluis egressus tristibus alto
Me sub colle tuli, surgentis lumina solis,
Solis, iter uerum claro qui detegit ortu,
Suspiciens montis dorsum splendescere uidi.
Paulatim cessere metus qui noctis abactę
Cum gemitu gelido quassarant turbine mentem.
Comparatio
Vtque feris ereptus aquis pluuiaque procella
Littus ad optatum qui uenit, pectus anhellum
Fessus adhuc, tumidas cum lumina torquet ad undas
Et stupet insanos ponti quos pertulit ęstus,
Sic ego adhuc fugiens oculis post terga reductis
Spectabam uix credens euasisse per illam
Erroris uallem, uallem euasisse per illam,
Quę tulit innumeris lethum, sic fumat opacam
Exhalans nebulam et fuscans caligine cęlum.
Vt licuit placida corpus releuare quiete,
Collis inaccessi sublatis gressibus alte
Corripuisse uiam pergo. Vix limina adibam
Linx =Prima iugi, linx ecce leuis distinctaque mille
Terga super maculis uillos arrexit et acrem
Intendit uisum, subitoque accensa furore
Fertur in aduersum: stat contra atque obuia terret
Et coeptam uetat ire uiam prorsusque resistit,
Vsque adeo quod certa mihi mens sępius esset
Retro ferre pedem uersoque recedere tergo.
Tempus erat quo prima diem lux aduehit almum,
Occiduas umbram terrę quum trudit ad oras,
Scandebatque polum Titan comitantibus astris
Proxima quę radiis percussit quando supremo
Artifici placuit rerum producere formas
Et totum ex nihilo conficere. Temporis huius
Vt status in mentem uenit, decernere pugna
Spes mihi uincendi suasit. Spem turbat eandem
Leo =Alterius monstri terror. Nam qualis in aruis
Alcydę occurrit Nemees leo, talis hiantes
Erecta ceruice ferox expandere rictus
Me contra mihi uisus erat. Mox sęuior illo
Lupa =Et longa macilenta fame, saturabilis haustu
Non ullo lupa, multorum quoque conscia luctus
Et pręceps fecisse nefas sic perculit acri
Turbatam uisu mentem mihi, cogeret ut iam
Desperare uiam surgentis in ęthera saxi.
Comparatio Vt tristatur opes belli sibi tempore raptas
Quęsiuit studio qui rem curaque perenni,
Sic dolui uincente fera; nanque alta petentem
In siluas iterum pellebat sole carentis.
Dum ruerem, sese ante oculos incognita nostros
Vergilius Maro
Effigies offerre uiri miserantis iniquum
Casum uisa mihi. »Corpus seu corporis«, inquam,
»Vmbra uenis, succurre, precor, succurre cadenti!«
»Corpus et umbra fui, sed tantum corporis umbram
Nunc me cernis«, ait. »Latia de gente parentes
Ambo fuere mihi. Quę moenia condidit Ocnus,
His natale solum. Rexit quum Iulius orbem,
Natus ego. Vixi Romę quum sęcla redisse
Aurea Saturni plebis uox una patrumque
Augusto rectore fuit. Nec cesserat error
Gentis adhuc coluisse deos. Mihi serta ferebant
Laurea Parnasi gemino de uertice Musę.
Arma, uirum cecini Troię qui primus ab oris
Aduenit Danao cecidit quum Pergamon igni.
Sed quę te mala mens tantos iterare labores
Auersum cogit? Montis iuga lęta beati
Scandere quid refugis? Verę, mihi crede, quietis
Hic aditus primus, cunctorum hic causa bonorum est.«
‘»Tu ne Maro, tu ne ille Maro«’ (sic dicere uatis
Occursu attonitus coepi), »tu ne ille diserti
Oris inexhaustus torrens? O gloria uatum,
Prosit honos prositque tuę mihi cura Camenę,
Et labor assiduus studiumque perenne legendi!
Tu das unde meos ualeam componere uersus,
Quos uulgata uehit mecum super ęthera fama.
Respice portentum quod me dare terga coegit,
Affer opem misero, tanto me tolle periclo
Exanimemque iuua si spes est ulla salutis.«
Vergilius ad Dantem
Ille sub hęc: »Opus est alio conuertere gressum
Si te summa iuuant. Nam non sinit improba pestis
Carpere iter qua se opposuit, sed corpora gaudet
Obuia quęque uirum sedes detrudere ad imas.
Hęc nullo saturata malo ieiunia sentit
Acrius exhausit quo plura nec ullus edendi
Est modus. Huius item cubitus animalia diros
Multa petunt et multa petent, tam cęca libido est,
Donec in hanc celerem soluet grauis ira Molossum,
Quo mordente cadet. Non illum iugera campi,
Erruta non illum pascent tellure metalla,
Sed uirtus, sed amor, sed non sapientia fallax.
Aerias linquet nubes humilemque uolabit
Italiam supra, quam propter uirgo Camilla
Bellando oppetiit, quam propter fortis in armis
Turnus et ipsa pii notissima nomina amoris,
Nysus et Eurialus. Primi hinc exordia cursus
Sumet et hoc monstrum campos atque oppida circum
Indefessus aget donec depellat ad antri
Tartarei latebras, unde hęc emissa superne
Bellua ab Inuidia terras atque ęquora late
Infecit tabo sparsitque uenena per orbem.
Interea tu parce metu, compesce querelas
Et me pone sequens mea iam uestigia serua!
Hinc ego te per regna traham pallentia Ditis
Vmbrarumque domos, ubi semper triste reorum
Lamentum fremit, infelix ubi personat horror.
Expediet uidisse semel. Mox impia linquens
Tartara te ad manes adsistam protinus illos
Iniocunda quibus non sunt tormenta nec ignis,
Criminibus quoniam post sęcula certa piatis
Sydereas penetrant sedes et regna beatum.
Ad quę, siqua tibi suberit properare cupido,
Dignior hac anima recto te tramite ducet.
Illi ego te cędam discedens; me uetat illuc
Ire Deus prohibetque suum conscendere Olympum
Neglecti ob noxam ritus morisque sacrorum.
Quippe colendus erat quando protendit in omnes
Imperium partes, quando sua regia cęlum est.
O felix quemcunque legit sua sydera supra!«
His animum dictis mihi reddidit, hac ego tanta
Spe feruens refero: »Per te, quod nosse negasti,
Obtestor numen ne me trahat ista pauoris
Pręcipitem facies monstroque nocentior error,
Duc, ut ais, duc, ecce sequor. Permitte uidere
Aetherios aditus, ubi magni ianua Petri
Panditur et memoras quos sic incedere moestos.«
Tunc mouet ille pedes, ego sum comitatus euntem.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica