De gestis Romanorum imperatorum atque pontificum, caput XV, versio electronica

Author: Madijev de Barbazanis, Miha c. 1280 - post 1358Editor: Ivan LučićPrema kasnijem tiskanom izdanju (1666).

[...]

De gestis Romanorum imperatorum atque pontificum (excerptum de urbe Spalati)

pagina 376column 1

Caput XV. De Origine Civium Civitatis Spaleti.

Sciendum est igitur quod Civitas Spalatina contraxit originem a famosa et antiqua ac Nobili Civitate Salonae, quae Salona fuit tempore Trojanorum, et dominabatur totam Dalmatiam et Croatiam usque in Vngariam et dicitur per historias, et Chronicas antiquas ipsam Civitatis Salonae tempore sui status dedisse ad destructionem Trojanorum contra Regem Priamum in subsidium Graecorum galeas armatas numero LXXII. nam Spaletum secundum veram etymologiam, et interpretationem nominis ipsius Civitatis dicitur proprie Spaletum i. Salonae Palatium laetum, vel Salonae Palatium latum a Diocletiano Imperatore mirabiliter fabricatum, et ut habetur in Chronicis antiquis Romanis quod iste Imperator Diocletianus ut dicitur fuit natione, et oriundus de Dalmatia id est, de Civitate Salonae, et ideo in sigillo Civitatis Spalati continetur versiculus ‘Palatium laetum Spalatum Salonae quietum’. post destructionem vero Salonae a Totila Duce Polonorum, Principes, Comites, et Barones, et alii milites Nobiles dictae Civitatis Salonae ad Insulas fugientes, et ibidem aliquo tempore permanentes, postea major pars Nobilium Salonae accesserunt prudenter ad aedificium, et Palatium Diocletiani Imperatoris Romani quod constructum erat pro Regia Aula prope Civitatis Salonae quod Spalatum appellare caeperunt, et ibi postmodum habitaverunt. Ex quibus Salonitanis Civibus nati sunt Nobiles Spalatini et ideo vere Nobiles sunt, quia ex generoso sanguine procreati ortum a Nobilibus habuerunt: sicut fuit Severus Magnus, et alii quamplures Nobiles Salonitani, et sicut Veneti, et Paduani, et alii multi Nobiles habuerunt antiquam originem eorum a Trojanis, et aliis Nobilibus hujus orbis, de antiqua et Nobili Civitate Salonae fit mentio in jure Canonico, et in multis decretis investigatis per sapientes, similiter de dicta Civitate Salonae fit mentio

per Lucanum Poetam in lib. IIII. in Arenga Vulteij ubi dicit:
Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas
Et tepidum in molles Zephiros excurrit Iader.

Et iste Iader, ut habetur in Chronicis antiquis, et in libro Poetarum vocabatur flumen Salonae, et quia erat delectissima aqua et serena ad bibendum circuibat totam Civitatem Salonae, et consolabatur omnes ibi stantes in ea. Et usque Spaletum per conductos discurrebat, fuit impositum ipsi nomen fluvii Iader. Licet igitur quod Civitas Spaleti sit depressa in temporalibus, tamen in spiritualibus superat, column 2 et excellit omnes Civitates de Dalmatia honore, et dignitate, eo quod Archiepiscopus Spalatinus vocatur Primas totius Dalmatiae habens sub se suffraganeos suos Episcopos X. id est, Traguriensem Sibenicensem Scardonensem Tiniensem Corbauiensem Nonensem Segniensem Pharensem Mucarensem et Dalmitensem. qui tenentur ex vinculo Sacramenti obedire ipsi Archiepiscopo, et respondere Ecclesiae Metropoli Spalatinae et venire omni anno ad festum Sancti Domnii ad Ecclesiam praedictam salvo justo impedimento, quia antiquo tempore Salonitanorum Salona habebat suffraganeos XXIIII. Episcopos omnes de Dalmatia superiori, et inferiori, respondebant ipsi Ecclesiae Metropolitanae Spalatensi et obediebant jure Metrico, sed propter invidiam Clericorum et Civium Spalatinorum quae tunc regnabat inter ipsos perdidit ipsa Ecclesia Spalatina XVI. suffraganeos, et Civitas de honore sui status non modicum amisit.

[...]

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica