Partheniados seu De cultu virginitatis liber I, versio electronica

Author: Lukarević, Ivan 1622–1709Editor: Irena BratičevićIzdanje prema digitalnom faksimilu rukopisa.

Partheniados seu De cultu virginitatis, liber I

Si te marmoream templis, si ponimus auream,
Huc ades, et uotis iamdudum assueta uocari
Virgo meis da felicem mihi carminis ortum,
Da cursum facilem, teque ac tua dona canentis
O bona diua pium uatis ne despice carmen.
Et uos diuino semper pendentia nutu
Agmina, pennati proceres, quibus integer aeui
Flos oculis uernat, nec tardae bruma senectae
Spargit inocciduos fatali uellere crines;
Diuinum si quid meditor, mihi pondera terrae
Excutite, et Coeli puros recludite fontes.
Vos quoque Virginei quos intulit orbita lactis
Regis in amplexum superi, sedesque beatas
Terrarum aligeri quondam, nunc aurea mundi
Lumina, lucentem Coelo quae cingitis agnum,
Ferte simul, puerique pedem, {inuptaeque} puellae
Lilia uestra cano. Sed nec mihi {delphica} mentem
Flamma regat, nec Pierii chorus incola collis
Castalio dubium deducat fonte liquorem.
Illa etiam Idalios tinxerunt pocula uates,
Et flammis quandoque nocentibus ardet Apollo.
Nullam quaero facem, radiet quae luce maligna,
Et qui non sapiat Caelum mihi desipit humor
pagina
Sit rogo caelicolae nostri caelestis origo
Carminis, {aethereumque} trahat mea musa uigorem,
Ut quondam Isacidum sacro mens ebria uatum
Flamine {sydereos} traxit de numine sensus,
Diuinoque suos animauit robore cantus.
Prima pudicitiae custos, dux prima ruboris,
Quo tenerum aetatis uer uiuida pingit honestas,
Est fuga. Ueloces Parthorum more sagittas
Iactet Parthenius fugitiuo corpore miles,
Et tergo, non fronte gerat cum Cypride bellum.
Heu male consumptos sero deflebit amores,
Et frustra exactos per gaudia foeda Decembres
Damnabit grauis ipse sibi, et nec carus amicis
Nec Patriae, Venerem qui {marte} lacesset aperto
Turpe putans refugo uitare incendia gressu.
At non sic Phariae molimina blanda puellae
Josephus fregit, postquam turbauit {heriles}
Luminibus nigris oculos, et corpore pulcro,
Ignarus, caecum castis quoque uultibus ignem
Posse trahi atque ipsum roseis obstare pudorem
Virginibus, dum flos rubicundae irritat amorem
Frontis, et ingenuo quae fulget gratia uultu.
Ille quidem recti memor, et uirtutis auarus
pagina
Munera, blanditias, et mollia uerba precantis
Forsitan, et lachrymas qualis Marpesia cautes,
Duraque, Carpathio quae tunditur aequore rupes
Spreuit {inacessus} Cypridi, precibusque doloris.
Tunc primum obsequii uiolauit iura benigni
Nobile Mancipium, toruumque aspexit, et acres
Iratum miti concepit pectore flammas,
Mille trahens uarios perculsa fronte colores.
Fraternus furor, et putri nox atra profundi,
Exilium patriae, seruilia uincula, tellus
Barbara, rapta sibi crudeli funere Mater
Iam leue uulnus erant. Aegyptia peius amauit
Coniux, quam fratres poterant odisse, pudico
Plus metuenda fuit Iuveni peregrina uoluptas,
Quam consanguineo flagrans in pectore liuor.
Non tamen inuictus generosi sanguinis heros
Nutauit sed nec dextra, nec uiribus usus,
Nec Martis Clypeo est, nec acinace gnarus apertam
Vim contra blandos nil posse cupidinis arcus
At neque facunda tentavit uoce ruentis
In scelus infandum dominae reuocare furorem;
Tunc etenim docti male uox consumitur oris,
pagina
Cum timor est, caeco mentem ne fascinet astu
Foemina, neue reum tandem se lugeat actor.
Scilicet arguti uultus plus muta uenustas,
Quam vox causidici persuadet larga diserti.
Unica seruauit iuuenem fuga. Nam simul atram
Sensit adesse luem, quam turpis dextera tactu
Vestibus afflaret summis, exterrita qualis
Agricola coniux, occultum forte sub herbis,
Quas gremio complexa tenet, si conspicit anguem,
Concutitur trepidans, gremiumque repente resoluit
Immemor herbarum, et malefida cyclade corpus
Liberat, ac tumidi fugit horrida colla colubri:
Sic Puer, ut {phariae} uidit sibi pallia nuptae
Prensa manu, infectos humeris excussit amictus
Perfusus pallore genas, celeremque nefando
Limine proripuit gressum, et frustratus amantem est.
Hanc insiste uiam, pedibusque impressa fugacis
Isacidae preme sollicitis vestigia plantis
Quisquis adhuc primum naturae in pectore florem
Conservas, cinere obductas ne tange doloso
Prunas, et siquae uel summis vestibus {haerit},
Excute fallacem tacta cum ueste fauillam.
Si nulla est contracta lues, tamen excute nullam;
Et uel praecipitem suspectae limine sedis
pagina
Carpe fugam, missumque retro ne respice postem,
Ni tua Letifero sale vix durescere membra,
Lotea ceu riguit male salso marmore coniux.
Ergo time, tenuis quamvis sit causa timoris.
Virginei custos timor est fidissimus horti.
Cerua canem timet, agna lupum, lupus ipse leaenam,
Accipiter Iouis aligerum, accipitremque columba
Cristatae uolucris leo cantus, omnia uirgo;
Et uirides dumum seu dimouere lacertae,
Seu flatu exiguo frondem fluuialis arundo
Concussit, totis tremit artubus, horret et ipsam,
Si nullum discrimen adest, discriminis umbram.
Audacem trepidat Mauors, timidumque lacessit.
At uenus audentem sequitur, metuitque timentem.
Quid tamen in primis fugere illibata iuuentus,
Quemque sibi morum, uitaeque adhibere magistrum,
Quos comitum fidos, quos ducere debeat hostes
Expediam. Sexus, quos et natura diremit,
Et ratio, raro sine crimine mutua iungunt
Colloquia, innatos animis nisi temperet aestus
Virtutis nexus, uel sanguinis. Hunc ubi demas,
Plus uitanda uiris est foemina, uirque puellis,
Quam rapidis uitetur {Olympica} meta quadrigis,
pagina
{Scillaeus} ratibus uortex, Getulaque syrtis.
Ah puer ah tenerae matris timor, aureus ora
Cui nunc irradiat pudor, et festiua uigorem
Afflant purpureum syncerae lumina frontis,
Heu fuge Gorgoneos uultus. Non te ipse triformi
Pegasus expediet monstro, si dura subibis
Gaudia, queis animos eneruat saeua Dione:
Turpe uiro patiere iugum: Te uilis inertes
Ad calathos rediget probrosaque pensa uoluptas,
Sis licet Alcides, sis {Larissaeus} Achilles.
Hunc etenim Atridis pariter, Priamoque timendum
Euersorem Asiae segni Lycomedis in aula
Proh cineris pudor Hectorei! Sub imagine sexus
Imbellis, uiridi uersantem brachia thyrso,
Inuictoque rudes tenuantem pollice lanas
Mollis ad arbitrium dominae, deprendit Ulysses.
Illum etiam, fortes cui delassare lacertos
Argolici nunquam potuerunt iussa tyranni,
Quem neque Lernaeus numeroso terruit anguis
Vertice, sanguineo nec Stymphalis humida rostro,
Centaurusque minax, et forma tricorporis umbrae,
Femineae fregere manus, iacuitque per herbam
Clauae ingens pondus, tergumque immane leonis
pagina
Dum lanosa, viri posito Tirynthius ore,
Inter Maeonias ducebat penna puellas.
Hercule, te melior tamen, et Chironis alumno
Mollibus a laqueis tragico deterreat heros
Euentu, et cautam reddat formidine mentem.
Aspice, ut ingenti, quo confluit ira, theatro
Ludere feralem dura sub compede ludum
Cogitur, utque suis hostilia gaudia pascit
Ludibriis gemino uiduatus lumine Samson
Hic vir, hic est, quo terrigenum neque fortior ullus,
Nec fuit inviso {Solimis} funestior hosti
Quot matrum extorsit gemitus, quot cladis aceruos
Edidit, {aethereo} seu cum correptus ab aestu
Hostiles inimicum ignem iactaret in agros,
Euulsam trepido seu forte rudentis ab ore
Coniurata ferox torqueret in agmina malam.
Felix, {idalio} si cautus ab igne, torosam
Ceruicem indecores nunquam posuisset in ulnas.
Heu quae praecipitem rapis in ludibria mentem
Blanda lues animi? Puerilis naenia torus
Samsoni canitur, dum segnis turpe recumbit
Fallaci gremio, arcani, quod crine latebat,
Proditor, atque sui. Pecudis tondetur ad instar
pagina
Vastator nemorum, debellatorque leonum
Invictus uigor ille animi, uis illa iuuentae
Abscisso cum crine perit, fugit ardua membris
Virtus, et toto nusquam est in corpore Samson.
Quid superest, nisi capta gemens ut lumina perdat
Quae iam perdiderat mendacis in ore puellae;
Utque {Dioneo} ludens Cyclopeo theatro
Tandem aliena suis inuoluat fata ruinis?
Haec te Virgo puer uulgata pericula cautum,
Haec faciant auersantem insidiosa minoris
Sexus blandimenta; rudem, toruamque pudori
Effigiem praetende; rudis fuit incola ruris
Castus Amazonides, patrii cui limina tecti
Tuta fuere minus, quam Sylvae, ac lustra ferarum;
Namque sua reperit pereuntem in fronte nouercam.
Nunc age diversas uitandae {Amathuntidis} artes
Ingredere, et uarios, fuga queis patet, inspice colles.
Mille modos fugiendi, ut mille pericula candor
Mentis habet, Sacros alii subiere recessus
Templorum, ut nocuos, quos dira mouebat {Erynnis}.
Numinis et Diuum reuerentia frangeret aestus.
Ast alii, simul ac uitium tentare medullas
pagina
{Caeperat}, in rigidos nudato corpore uepres
Prosiluere, luemque pio extinxere cruore.
Nonnulli, ut stimulos blandi sensere furoris,
Threicio {bachante} sub interlunia uento,
Cum riget omnis humus, detractis uestibus artus
In gelida collo tenus immersere palude,
Et propriis uenerem suffocauere sub undis.
Sunt qui florentes, queis forma inimica nocebat,
Corrupere genas macie, et pallentibus umbris,
Aut pulcros texere nigra fuligine uultus,
Quique ausi ferro infidos lacerare lepores,
Mentis uirgineum decorarunt sanguine florem.
Sunt quoque qui teneram, officio cogente, puellam
Affati, fortem, ceu quondam Scaeuola, flammis
Iniecere manum, dolor ut siccaret amoris
Illiciti fontem. Vulcanum Erycina nocentem
Tunc sensit, plusquam Herculeis tunc Hydra fauillis
Extirpata momordit humum, et per uulnera uictor
Incestos castis domuit pudor ignibus ignes.
At multos timor, et niueae constantia mentis
Urbibus abductos inter spelaea ferarum
Occuluit, quibus herba dapes, et dura cubile
Suppeditabat humus, nec egentibus ora fouebat
pagina
Aut ceres, aut liquor exiguus rorantis Iacchi:
Quippe sitim puro gaudentes fallere rivo,
Et raptim carpto uitam traducere uictu,
Ac tenuem Joue sub gelido libare soporem,
Mentem exercebant, Coeloque animoque fruentes
Omne rebellantis vitium ab radice secabant
Corporis, inque ipso iugulabant fomite pestem
Matris Acidaliae, cui pabula sufficit Euan,
Argutaeque dapes, et inertis culcita lecti.
Ast illam labor, et rigidi patientia Coeli,
Insomnes oculi, quaesiti sponte dolores,
Et sitis, et macies et pallida frangit egestas.
Ergo inopes vario subigebant membra labore
Magnanimi Heroes. Poenarum nomina mille,
Mille nocendi artes aderant. Pars rupis obesae
Imbribus obiecto uitam damnauerat antro,
Tuta inter latebras tantum arbitrata pudoris
Luce, pars Libycis exusta caloribus, atram
Sole {subardenti} contraxit corpore noctem
Nigra genis, et nigra humero, sed candida corde.
Hi sibi sub trunco sedem fixere cauatae
Arboris, hos tumuli, simulacraque luce carentes
Excepere, procul patriis Antonius ingens
pagina
Sedibus undantes Libyae transmittit arenas,
Semiuiroque uiam monstrante allabitur antro
{Syluicolae} Pauli, quem non virtutis egentem
Incorrupta fides, caecique cupidinis horror
Impulit in rupes, uicenaque lustra latentem
Monte sub abrupto glacie durauit, et aestu.
At premit excelsi fastigia summa cylindri
Immotus Simeon, nudos aquilonibus artus
Obiciens, et nec fontem, nec pabula captat,
Dum cupidam parcit Coeli dulcedine mentem.
Facundum quoque castus amor Stridonis alumnum
Rupibus affixit {Bethleis}, publica postquam
Magnum {aclamauit} Romani pompa theatri
Praeceptorem orbis; sed quamvis arida nudus
Tunderet ossa lapis, rugosaque corpore toto
Horreret macies, blandis tamen improba spectris
Romulei luxus mentem turbabat imago,
Nec nisi {palladio} concessit fracta labore.
Sed nisi te superi stimulauerit aura Fauoni,
Et mentem vigor omnipotens afflarit Olympi,
Non tibi montanos suadebo habitare recessus.
Saepe etenim tristes niueis nocuere latebrae
Mentibus, irrepsitque lues ignobilis oci,
pagina
Nulla ubi sunt laudis certamina, nulla Minervae.
Urbibus in mediis populique in luce frequentis
Secum habitare pudor nouit, sedemque quietam
Ignotus reperit sub noti limine tecti.
Nonne vides, ut sub gradibus celare paternis
Post longum patriae exilium se perstat Alexis,
Coniugis ut uultus, et lumina cara parentum
Ancipiti fallat cultuque habituque perustus
Solibus, aeger, inops, quantum heu mutatus ab illo
Qui tenerum viridi vincebat Nirea forma,
Ora aliena suis cum suspendebat ocellis.
Interea crebris plangentes pectora palmis
Crudelem coniux, crudelem mater Alexim,
Longaeuusque uocat genitor, fletuque rigentes
Euincunt cautes. Plorantibus assonat omnis
Mauortis tellus, flerunt {capitolia} alta,
Formosae uitreis fleuerunt Naiades undis,
Emisitque cauo gemitum {Tyberinus} ab alueo.
Nec tamen aut lachrymis, aut flectitur ille querelis,
Certus nulli hominum sua prodere nomina, donec
Frigida mors graciles anima secreuerit artus:
Tantus amor sua corda suis cruciare {hymeneis}.
Rara pudicitiae sunt haec miracula; nullus
pagina
Hic tamen illicitae vapor intercedere taedae,
Insidiae poterant nullae: procul abfuit hostis:
Casta domus, castae fuerant materque sororque
Ipsaque castum oculis uxor spirabat amorem.
Quid si proiecti {Syren} tibi bella pudoris
Collecto moueat {Phlegetonte}, omnemque leporum,
Turbam, omnes blandae Cythereidos explicet artes,
Et nusquam pateat fuga? Tunc heu triste subibis
Discrimen; tamen aude animis: immota uoluntas
Dum perstet, dabit arma pudor. De culmine recti
Nemo cadit, nisi quem deturbat mobile mentis
Arbitrium, inuitumque nequit mordere uoluptas.
Ars ubi nulla fuit, tamen artem castus Aquinas
Inuenit Veneris iugulandae uecte tenaci
Obductus carcer fugiendi obstruxerat omnem
Spemque aditumque, cupidines cum perdita luxu,
Et {stygiis} imbuta dolis sine fronte puella
Constitit improuisa oculis. Exterrita uirtus
Quae casus dedit arma rapit: dedit ignea casus
Arma: ignem rapit, et flagrantis uerbere torris
Pellit feminea latitantem fronte Megaeram.
At tibi captiuas holoserica uincula palmas,
Heu stringunt tibi uincla pedes, uiolentaque mollis
pagina
{Niceta} generose tori te stramina mulcent.
Deliciis pugnat pietate ferocior hostis,
Dum tibi delicium vult extorquere pudoris.
Is locus insidiis; quâ se mitissima tellus
Induit in florem, legitur. conspirat amoeni
In tua damna puer proles pulcherrima ueris.
Ipsa ligustra tuo candent inimica ligustro,
Et rosa uirgineo rubet insidiosa rubori.
Muscosi fontes, lambentes gramina riui,
Et cedrus, et quaecunque comis felicibus arbor
Luxuriat, nemorumque oculis gratissimus horror,
Et volucrum dulces animae, gemitusque canori
Nympharum choreeque leues, uultusque proterui
Heu coniuratis tibi lene leporibus urgent
Tormentum. Si cantat olor, si Thracia pellex
Dulce gemit uiridis pendens de uertice Rami,
In tua fundit olor ferale pericula murmur,
Et sortis Philomela suae tibi triste minatur
Dedecus, arguto si sibilat aura susurro,
Aura tuo iuuenis non sibilat aequa pudori.
Omnia circaeis te blandimenta uenenis
Oblita circumstant. Sed mens adamantina nullis
Flectitur illecebris. Iam proelia cominus hostis
pagina
Admouet. E medio {perfrictae} foemina frontis
Agmine ludentum erumpit, fusisque lacertis
Te petit inuiolate pudor, tibi uipera pestem
Fronte, superciliis, oculisque intentat, et ore,
In te totum {Aheronta} uomit, mentisque pudicae
Arietat intactam repetitis fraudibus arcem.
Quis tibi tunc animus? Manibus {bombicina} telum
Vincla negant, pedibusque fugam. Iam te premit hostis
Undique iam uictor resonat Paeana tyrannus.
O male concepti spes intercisa triumphi!
Nicetas captus, uinctus, resupinus, inermis
Pugnat, uincit adhuc: linguam, quae libera uinclis
Sola fuit, linguam generoso dente recisam
Vibrat in obstantem furiam frustoque diserto
Imprimit infamem scelerata in frontem lituram,
Et foedum euadit non turpi uulnere uulnus:
Usque adeo nunquam sine telo est casta uoluntas.
Audax praecipitem quandoque e {menibus} altis
Emisit saltum pudor, et discrimine vitae
Discrimen trepidi sine labe redemit honoris.
Ipse ego, quâ Ausoniam gaudentis oloribus Arni
Caerulei latices lento mordent argento
Insignem uidi iuuenem, cui forma pudorem
pagina
Ornabat, formamque pudor, roseisque fluebant
Mella labris apibus deducta, insignia gentis
Quae fuerant, sed melle suo pretiosior olli
Lac erat, intacti quo candent lilia cordis.
Illum omnes generumque sibi, sponsumque puellis
Optauere suis generoso e sanguine matres,
Omnes hinc pulchros suspirauere nepotes.
Auersus Cypriam tamen, et quoscunque {hymeneos},
Iam dudum ille suos Coelo sacrarat amores,
Propositique tenax matrum irrita uota fefellit.
Indignata suas deludi Amathuntia flammas
Artificem immisit scelerum artificemque leporum
In iuuenis conclaue lupam, et ne poste pateret
Effugium, ualuas uinclis obduxit ahenis.
Concussit subiti facies inopina pericli
Insuetum trepidare animum, fugitque repente
Mutatus pallore rubor; tamen omnia lustrat
Virginitas captiua, locum si forte saluti
Inveniat: sperare vetat timor: utile tandem
Consilium reperit spes obluctata timori
Sed plenum ancipiti discrimine. Pariete summo
Lucem aditus tecto paruus dabat; inde deorsum
Lapsus erat praeceps, et plurima mortis imago.
pagina
Hac placet effugium, capitis nec cura retardat.
Imminet hinc vitae discrimen, at inde pudoris.
Qualis eques tergo instantem dum cominus hostem
Cernit equo celeri fugiens, si forte profundae
Atque hinc hostilis furor, hinc deterreat atrox
Caeptum rumpat iter sinuosa uorago cauernae
Abscissae in partes geminas telluris hiatus,
Impauidus non sistit equum, sed uoce minaci
Increpitat cunctantem, et per discrimen apertum
Urget in adversum latus, horrendumque patentem,
Iamque uoraturam transmittit praepete fossam
Quadrupedis saltu, mortemque euadit, et hostem:
Non aliter, postquam hinc uitam, hinc trepidare pudorem
Obsessus uidit iuuenis, dulcedine uitae
Post habita niueo, quod alebat corde, ligustro,
Expedit effugium saltu, et sine uulnere uictor
Immortale refert geminato ex hoste trophaeum.
I nunc tolle fugam fraus inuida, claude pudorem;
Inueniet per aperta uiam discrimina mortis,
Aëra per uacuum fugiet. Dabit ardor honesti
Pennas, cui {nichil} est nisi culpae infamia, clausum.
At tibi macte animis puber pro talibus ausis,
Pro uirtute noua, si mens praesaga futuri est
Vatibus, aeternam {Phebi} de fronde [corollam],
pagina
Augustae mox tergeminum diadema tiarae
Sidera portendunt. Nascentur mellea terris
Saecula, cum summo {uaticani} uertice triplex,
Mellificabit apis. Neve unquam gloria magni
Deficiat generis, uiuasque in stirpe, superstes,
Post tua purpurei regnabunt fata nepotes,
Virgineique iterum reuocabunt tempora mellis.
Sic pia magnanimum compensant astra pudorem

Superest secunda pars primi libri


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica