Author: Joannes LuciusEditor: Neven JovanovićMense Januario, 2009.
Cum praeteritis hisce annis allatum esset in Vrbem fragmentum T. Petronii Arbitri, integram coenae Trimalchionis fabulam continens, quae trunca, et mutila hactenus legebatur, exscriptum a vetusto codice Traguriensi Bibliothecae Cippicorum, in quo plurima alia Petroniani Satyrici cum jam editis congruentia descripta sunt: cumque res visa esset eruditorum oculis et cognitione non indigna, exemplum ejus ad vos, viri Clarissimi, ut perveniret conatus sum, quorum opera publicam lucem acciperet. Sed intervenit casus, ut alio, quam quo erat destinatus litterarum mearum fasciculus abiret; qui tamen post varios errores incidit commodum in manus (ut audio) Viri summae dignitatis summaeque doctrinae apud Parisios, ejusque cura doctorum hominum judiciis commissa est. Nata extemplo nobilis inter ejus Lectores controversia germanusne parentis, quem praeferebat foetus, an spurius et supposititius videretur. Et quando codex antiquus, quem dixi, nusquam comparebat, nullique satis idonei testes proferebantur, qui scripturam vidissent, deque ea judicare possent, si qui ejus causae favebant (quos quidem plurimos, et fere doctissimum quemque fuisse accepi) non nisi cunctanter et timide tanta de re pronunciare visi sunt. Quamvis autem ipse hunc codicem, cum essem Tragurii, saepe inspexissem ac perlegissem, et cum exemplo typis vestris impresso, quod apud me est, contulissem, et utriusque locos, tum congruentes, tum discrepantes in margine ejusdem editi adnotassem, vobisque dum in Vrbe eratis ostendissem, aetatemque manuscripti saltem ducentorum annorum productiorem esse indicassem: tamen testimonium hac de re meum, nec apud me ipsum tanti feci, nec in aliorum animis tanto in pretio futurum judicavi, ut prolato ipso codice et in loco celebri palam inspecto ad fidem ejus antiquitatis asserendam opus non esset. eoque magis quod idem fragmentum Patavii interim editum est, nequaquam satis accurate, et dimissa passim ejus exemplaria et studia et stilum hominum eruditorum excivere in utramque controversiae partem prolixe disputandi. Itaque et ipse quantum in me fuit, et plerique alii, quibus abstersa a Provinciae nostrae nomine hac tam foeda macula opus erat, summa ope contendimus ne Marinus Statilius codicis possessor in suo proposito hujus scripti occulte habendi perseveraret, sed Romae conspici et judicari pateretur: pagina donec summorum virorum interventus Antonii Priuli Dalmatiaae Praesidis, et Antonii Grimani Veneti apud Vrbem Legati confecta res est. eoque facultas summa fuit codicis per otium legendi, et pertractandi; agnitaque est ab amicis meiis in hoc codice cum Amstelodamensi, quem dixi, collatio; et sicubi ab illo discrepabat, aut cum illo congruebat adnotatio ductis lineis et appositis numeris paginarum designata: simul autem totum scriptum describi commode potuit. Quod quidem ut fieret curatum diligenter est, summo adhibito studio, ut editio ejus prodire posset quam fidelissima, una cum adnotationibus marginalibus eadem manu qua contextus exaratus est appositis (aliae vero quae recentiores visae sunt consulto omissae fuerint): item cum suis mendis quantumvis enormibus, et manifestis. Nam non solum corruptae plurimae voces, sed etiam peccata Orthographiae in diphthongis tum omittendis tum perperam collocandis, in literis majusculis non adhibendis, in negligendis interpunctionibus, et si quae alia vitiosum scriptionem faciunt, intacta relicta sunt. Qua quidem in re diversum consilium meum fuit ab editoris Patauini diligentia, quae nequaquam (ut mea fert opinio) satis opportune , et sine dubio multo quam opus erat remissius in adornanda ejus correctione versata est.
Hoc itaque exemplum, ut quam exactissime typis vestris expressum appareat magni interest proposito hujus editionis, et rationibus causa a Statilio suscepta: cujus Defensionem ad vos mitto una cum hoc exemplo imprimendam. Eruditis autem doctorum virorum laboribus, si quis hac de re scribere praeterea volet, alia editione opus erit, vel si placet hac ipsa uti poterit: Ita tamen, ut quae quis de suo his scriptionibus adjicienda putaverit omnino separatim adjiciat, quo ipsae integra et propria cum specie visendae et judicandae legentium oculis subjiciantur.
Romae die decimaquarta Novembris anno Domini M DC LXVIII.