Joannes Lipauich post pestem Tragurium rediens composuit, versio electronica

Author: Lipavić, Ivan floruit 1465Editor: Šime JurićVersio electronica in lucem primum edita die 21. Januarii anno 2009.

Joannes Lipauich post pestem Tragurium rediens composuit

Salue terra tuo populo priuata, diu quae
crudeli morbo languida facta sedes
Salue iterum quoniam pestis demissa periclo es
et quia concessa est iam tibi grata quies,
Salue etiam quod nec metuit te nec fugit hospes
securus iam te quisquis adire potest.
Pulcra prius fueras Veneta vel pulcrior urbe
quae velut in celo candida luna nitet,
magnifica et quamvis stet lucida marmore et auro
non est illa tamen te mihi cara magis.
Tu mihi sola decens, tu cara et pulcra videris,
judice me nulla est anteponenda tibi.
Tu mihi te referas tam dulcem tamque suauem
et tam jocundam miror ut ipse quidem
an sum percupidus te. Longo tempore uixi
a te, luce mea, dissociatus enim.
An dolor et morbi {grauuiter} quos passa fuisti
te reddunt quod sis carior inde mihi,
Ac uelut alba dies in noctem uertitur atram,
cum uenit ex alto sceua procella mari,
insurgunt tenebrae, uentorum magna furit uis,
mixtaque cum crebro fulgure grando ruit,
at postquam boreas incumbit pulsu ab antro
Aeolio, tum nox atra repente fugit
Sol redit et radiis armatis undique terram
illustrans subito cuncta serena patent.
Post tempestates exactas splendidior lux
semper et {aparet} tunc speciosa dies.
Sic tu, Tracurium, dulcis mea dulcis alumna,
cara prius fueras, at modo immo magis
En semel atque iterum flectis mea lumina tectis
nec possis oculos persatiare meos.
Est opere pretium sic te spectare locatam
et modo mirari, qualiter ipsa mones.
Te uaga percurrens circumfluit unda marina,
ne prope te veniat barbarus hostis equo.
Te pons a dextra levi de marmore ductus
te quoque planities lata decorat ibi.
Illic circumstans {ortorum} copia magna
herbarum uario semper odore uirent,
desuper est campus famosus nectare Bacchi,
hic legitur dulcis ficus et {una} frequens,
melliflue fruges hic pendent arbore multa,
hic micat et sacra Pallade pinguis ager,
parte sed a leva Cerers iacet insula diues,
cuius arant totidem jugera {mile} boues.
Te igitur mediam diuino munere nutrit
hac seges hac Bacchus fertilitate sua.
Tu procul excelsum templum templique cacumen
erectasqua aperis candida terra domos,
tu tribus ostendens ornatam turribus arcem
inuitas ciues ad sua uota tuos.
Hospitium dignare tuum prebere fugatis
iam satis est nobis te sine longa dies.
Aduuentu et nostro nimium letaris amica
presertim domini qui tibi jura dabit.
Hic Uincislaus de Rippa quem loquor hic est
cuius in aeternum fama perhennis erit,
Justicia populo miseris pietate uir iste
nam placet et superis religione deis.
Gaude igitur postquam Veneti decreta senatus
hunc tibi pretorem constituere uirum.
Hic est ille quidem fatis promissus ab aeuo
aurea qui reducet secula prisca tibi.
Plebs ammissa cito reparetur germine prolis,
quae tibi felices afferat usque dies.
Progeniem Lucina nouam iam duplicet et iam
pensa trahit Lachesis de meliore colo.
Saluator mundi sic {anuet} aure benigna
non meritis nostris sed pietate sua.

Finis.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica