Carmina per clarissimum poetam Nicolaum de Laziria nobilem Cremonensem edita super
hoc opere dum inclitae Communitatis Ragusii foret cancellarius annis Domini M.CCCCXL.
Qui ueteres poti fontem uates Heliconis
Somnia {Parnaso} {post habuere} sacro,
Rupeque Castalia sumpserunt pectore Phoebum,
Et coluere choros Templaque {Pyeridum}
Si uisi sumpsisse nouas ad carmina uires,
Vt diuo nutu cresceret ingenium
Quis neget assumptum Blasi te mente Philippo?
Vrbs picta inspicitur si tua quam lepide?
Et quis non credat, subiit cum cura laboris
Huius te ingenium exacuisse suum?
Nam, nisi te monstrante situs praestantia quantis
Apta lucris per se non docuisse satis
Nec maris et terrae multa opportuna videri,
et uernale aer quam bene parta {dare}.
Sitque licet parvo comprehensa et stricta pugillo,
Examen ut apum densa quod est populo
Aedibus, et Templis quod tam {spetiosa} decore,
Magnificas urbes aequet ut aut superet.
Ciuilis cultus et splendor nobilitatis
Tantus, in his Venetis ut fateare pares.
Quam diis in Templis ornatus religionis,
{Fęmineae} saltem quanta pudicitia:
Et deducta libro serie quae plurima {mire}
{Pauco metrum} magno duxit ab eloquio.
Urbs igitur depicta tuo nam flamine, Blasi,
Pictorem carum ciuibus esse iube.
Atque tuus ciues, ipsumque urbemque paternus
{Summat} amor seruet perpetuoque regat.