Author: Kružić, Petar m. 1537Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Noverit Sanctitas Vestra, quod benedictio eiusdem mihi in mei discessu tradita plurimum effecit, prout a pluribus intelligetis, primo ea, quę per nuntios meos ad Sanctitatem Vestram hiis diebus ellapssis destinatos scripsi. Post autem illorum discessum cogitabundus die noctuque, qualiter fidei Christianę ac Sanctitati Vestrę operibus meis inservire possem, caute agens misi servitorem meum per civitates Segniensem, Fluminensem et alias mea stippe conducendo aliquos milites, cum quibus pretendebam omnino arcem Turcarum Salonis ad excidium et totalem ruinam non solum Clisii, verum etiam plurimarum aliarum Christianorum civitatum et gentium positam et extructam perurere. Hoc autem intellecto a servitore meo strenui capitanei Segniensis et Fluminensis personaliter cum centum quadraginta militibus advenerunt et servitor meus adduxit centum milites mea stippe conductos, ex quibus omnibus tres aut quatuor vix intelexerant, ad quid veniebant, quia caute agebamus, quia sic ferebatur, quod sumus ituri ad depredandum et incursiones faciendum. Quibus adductis cum cÿmbis Salonis facta nocte nos ex Clÿsio cum illis, qui hic erant, militibus, bombardis ac scalis et ignibus artificialibus advenimus et impavide arcem Turcarum obsedimus et ibi secreti expectavimus, quousque Turcę aperuerunt arcem, et illa aperta aggressi sumus illos, qui egressi fuerunt, et ibi facto impetu tres illorum occidimus, et reliqui fugientes in arce se clauserunt. Tunc coepimus arcem expugnare et statim igne absumsimus unam {turim} dicte arcis et alteram circa horam terciam, tertiam vero turim circiter meridiem - et adhuc perfidi Turcę neque se reddere volebant. Tunc advenerat pagina hora vesperorum, coepimus bombardis arcem impugnare et subito pluribus in locis tum bombardis, tum etiam ferramentis arcem ipsam apperuimus et divina favente gratia intro saltavimus et ibi invenimus plusquam XXXta Turcas iam mortuos et vivos circa septuaginta, quos omnes ad unum trucidavimus. Erant autem intus in totum centum et tres, et sic ipsis trucidatis totam arcem funditus everti iussimus et fecimus. Et ibi invenimus bonam quantitatem bombardarum, quarum partem capitaneus Segniensis, partem Flumiensis abstulit, et residuum in Clÿsium intulimus et quamvis sint aliquantulo igne absumpte tamen facient ad propositum nostrum pro nostris usque quoad dominus providerit. Ideo cognoscet Sanctitas Tua, quod pecuniam ab eadem acceptam ad bonum opus converti et ultra ab amicis plurimis mutuo accepi confissus in Sanctitate Vestra, in qua spero, quod me non derelinquet, quę si non eximet me ex debitis et angustiis, perii. Quare humilime supplico Sanctitati Vestrę, quo illa sine temporis intervallo velit respicere huic civitati illam subveniendo hominibus, exculentis et pulvere bombardarum ac bonis bombardariis, quia Turcę propter iniuriam eis per nos factam toto conatu insistent ad perditionem nostram, quum non est auditum a seculo, quod aliquis evertit ullo unquam tempore {nullam} civitatem per Turcas extructam, veluti nos divina gratia et benedictione Sanctitatis Vestrę hanc evertimus. Itaque iterum atque iterum per passionem domini nostri Jesu Christi rogamus et supplicamus, nolit nos derelinquere, quia homines habemus paucissimos et exculenta nulla. Et si dominus Deus sua gratia concedet victoriam Cesareę {magestati} cum infidelibus Turcis, eidem non erimus tanto fastidio et importunitate nec plura.
paginaSanctitati Vestre humiliter me commendo et dedico, quę feliciter usque ad annos sancti Petri bene valeat. Etc. Ex Clÿsio die vigesimo secundo Septembris, anno salutis MDXXXII, Pontificatus Sanctitatis Vestre anno nono. Eiusdem Sanctitatis Vestre humilis et devotus servitor Petrus Crusith castellanus Clÿssÿ propria