Author: Kružić, Petar m. 1537Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Novit Sanctitas Vestra, quatenus tempore discessus mei e domo mea ad urbem miserant ad me Clissienses unanimes et concordes unum ex meis servitoribus cum illis litteris Gritti, quas Sanctitati Vestre ostendimus. Alias etiam ad me litteras scribendo, qualiter Clisium idem Grittus habere querit, servitores familiaresque mei mihi spem dantes non timere usque adventum meum et sub tali spe me contuli ad Sanctitatem Vestram. Ipsi vero, qui in Clisio remanserant, statim post discessum servitoris mei missi ad me cum litteris tradiderunt civitatem eidem infideli secunda feria post festum Beatorum Viti et Modesti20, et tenuit Clisium in potestate sua fere duos menses. Ita valeam Deum videre in die obitus mei, quod istud nescivi neque dubitavi. Nisi tantum mihi rellatum fuit Ancone in reditu meo ab urbe, quod civitas capta est, nec istud credebam, quod hoc efficient servitores nostri. Nam, si tale facinus prescivissem, non ausus fuissem adire neque videre Sanctitatem Vestram. Et, cum sic tristis ac perturbatus Ancone demorarer nesciensque, quid faciam, reperi ibidem notum satis mercatorem, nomine dominum Andream Bucuchlia ipsumque in fratrem accepi et ad manus suas dedi, quicquid mihi dederat Sanctitas Vestra, ac etiam totum id, quod domi mee de bonis meis uxorisque mee habebam. Insuper eidem dedi pro signo anulum meum ac eundem misi Spaletum, civitatem vicinam Clisio quinque stadiorum milia, ut ibi ad se vocaret aliquot nostros veteres servitores, cum eisdemque facto sermone confabularet ex parte nostra anteponendo eisdem et comemorando pristinam fidelitatem sanguinisque effusionem, honorabilem pristinam famam ipsorum honoremque habitum, ipsis dare promittendo plurimas peccunias mercesque et pannos suos, quibus traficabat. Et sic aliquot ex ipsis advenerunt ad ipsum et ubi in dicta civitate Spaleti ipsis {ostendidit} annulum meum ac promisit ex parte nostra dare plures peccunias et pannos libertatem fidemque perhibendo ac eosdem in gratiam recipiendo, et ipsi iterum conversi promiserunt dare operam et ponere modum mihi restituere Clisium. Itaque in festo Sancti Stephani tertia die Augusti21 cum ivisset ad nundinas in Pogliciis ipse homo locumtenens supranominati Gritti Poglicianosque octuaginta dimisisset pro custodia in Clisio. Clisienses vero habito consul- to et firmato iuramento ordinaverunt in vigilia Sancti Stephani, ut crastina die defferentes arma sub vestibus et, cum portas castri aperirent, sic intus introirent – et ita fecerunt. Et cum auxilio omnipotentis Dei mediantibus orationibus Sanctitatis Vestrae occuparunt ci Note: 20 A. d. XV Cal. Iul. Note: 21 Inventio Stephani protomartyris. pagina vitatem et castrum Clisii et omnibus Poglicanis repulsam dederunt, relinquentes solum- modo duos, qui erant vicecapitanei prenotati Gritti, et illo statim pro me miserunt et ego eram in occulto prope Clisium circa quindecim stadiorum miliare et sic illa nocte introivi castrum Clisii transiens per medium Turcharum et iterum mihi castrum restituerunt, et conscedi ad locum meum auxilio omnipotentis Dei et bono ordine praefati domini Andree, qui exposuit et dedit pecunias ac pannos de bonis suis ad quingentos ducatos aureos ultra illud, quod Sanctitas Vestra dedit, et quod ego mecum portavi de domo mea. Et sic ego introiens decapitavi unum ex praenotatis duobus vicecapitaneis et alterum vinculis ferreis alligavi, quia est presbiter Poglicianus – et si presbiter non esset, ipsum quoque trucidarem. Expuli quoque quamplures infideles, si hoc non evenisset, erat terminatum per imperatorem Turcarum poni suos milites ianicaros ad custodiam dicti castri ellapsis viginti diebus, prout eisdem scripserat. Quapropter, Sanctissime Pater, nos ad quem recursum habere valeamus, habemus neminem preter Sanctitatem Vestram. Scit Sanctitas Vestra serenissimum imperatorem nostrum ipsiusque fratrem regem Romanorum quibus impraesentiarum urgentur negotiis, itaque, quam primum potis est, provideat precipue de hominibus. Hic inveniemus quinquaginta bonos et fideles milites et alios quinquaginta mittat Sanctitas Vestra et qui isti et illi habeant stipendium solutum pro uno anno, et quod victualia ponantur in castrum, pulveres et munitiones, quia ille traditor et infidelis exposuit totam pulverem leticiam faciendo, demum et panem bischoctum consumpsit (quem Sanctitas Vestra ibi posuit) hinc inde per malas vias distribuendo. Itaque pro passione Iesu Christi citissime provideat Sanctitas Vestra et ponatis necessaria in dictum castrum, quia ille traditor iterum praeparat exercitum et astucias cum Turcis et Poglicanis, ut nobis inficias eat et iniurias faciat ac dedecus, quia bene scit ipsum castrum male esse munitum et quod omni auxilio nudum est et munitione. Itaque humiliter deprecamur Sanctitatem Vestram, ut dictus dominus Andreas sit commendatus apud Sanctitatem Vestram et quod eidem gratias agat pro servitute exhibita serenissimo imperatori nostro et omni Christianitati, et qui contentus et satisfactus sit pro illo, quod exposuit, vel ad computum serenitatis praefati domini imperatoris, vel, prout melius scit Sanctitas Vestra, quia Deo duce et cura ipsius domini Andree dictum castrum recuperatum est et non remansit amissum, neque in manibus infidelium Christi, sed iterum sub tutela Sanctitatis Vestre et dicti serenissimi imperatoris. Et tota Dalmatia de tali recuperatione letatur dicens, ex nunc in mundum venimus et nati sumus, ex quo Clisium devenit ad manus nostras, sic etiam et Apulia. Quia, Sanctissime Pater, opporteret esse potentissimum regem et mundi dominum, quod tale castrum sic occupatum rehabere per vim posset et profecto prius innumeras pecunias et gentes exponeret, et Deus scit, si rehabere posset – prout miraculose Deo placitum est, ut per- venit ad manus Christianas –, maxime, si Turche intrassent, nulla vis eos ab inde expellere posset. De hoc vero oppido, quod sub Chlisio Turche fabricarunt, si illo tunc, quum Clisium rehabui, habuissem secum trecentos archibuserios, ipsum Deo volente pagina habuissem. Ideo Sanctitas Vestra provideat et modum ponat, dictum oppidum Turcharum ruinetur, priusquam exercitus Turcharum non reversurus, Deus faciat redisset, et hac de causa mittimus ad Sanctitatem Vestram familiares et amicos nostros, nobiles viros, dominum Andream dictum Bucichlia et dominum Anthonium, exhibitores praesentium, et quicquid ex parte nostra Sanctitati Vestre dixerunt, ipsis amplam fidem praebere dignetur, quia sunt verba nostra, et similiter Sanctitati Vestre me commendo, que felicis Petri annos videat.
Ex castro Clisii, die 28. mensis Augusti 1532. Devotissimus servitor Petrus Crusich comes Clissie et Lepoglave