Author: Kružić, Petar m. 1537Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Sanctitas Tua novit, quod pluries fęlicis memorię Sanctitati domini Leonis et fratris et {pręcessoris} tui conditionem castri Clissiensis eiusque populi calamitates notificavimus nec aliud sufragium a Sanctitate Sua exigebamus, nisi ut illa nos in summis miseriis constitutos ab hiis finibus ultra mare adduci faceret, quo sub fęlici umbra Sanctitatis Suę intus Christianos, quod vite nobis superesset, ducere possemus, quia in dicto castro degentes crucis Christi hostibus ob eorum continuas incursiones atriti resistere minime poteramus. Et Sanctitas Sua comissarium suum cum non parvo praesidio ad nos miserat, qui nomine Sanctitatis Suę nos hortatus est, ut ęquo animo hostibus resistentes pro tempore ad [...]tates34 perferremus, quia Sanctitas Sua neque castrum neque eius populum unquam erat derelictura, imo sub protectione Sanctitatis Suę recoeptura. Et id omne factum fuit de scientia et ordine Sanctitatis Tuę, quę huiusmodi negotiis apud eum non solum tunc intus fuerat, verum etiam praefuerat. Nunc vero spiritus sancti gratia, quoniam penes Te rerum summa repperitur, ideo valde lętamur, quia, si unquam antea bene, nunc Te summo pontifice optime speramus, quod et promissa praedicti fratris et praedecessoris tui effectum sortientur tam nobis, quam universeque rei publicę Christianę et gratum et utilem. Ulterius Sanctitatem Tuam pro viscera Iesu Christi obtestamur, ut eadem procuret (ne populus iste una cum castro pereat, et ob inopiam ac impotentiam in potestate Christiani nominis hostium deveniat) ita, quod et successores Sanctitatis Tuę exemplo tuo instructi eandem de nobis pariter et castro curam habeant. Sed quia nuper dominus Petrus Crusitz, comes noster a Sanctitate Tua rediens ad nos per plures nostras excitus venit, in cuius adventu populus iste refocilatus est, quia nobis retulit a Sanctitate Tua brevi et subsidium venturum et te nos et castrum pariter sub protectione sua recepturum. Unde gavisi sumus gaudio magno valde, et (licet in extrema inopia, imo miseria constituti) alacri tamen animo promissa Note: 34 Litterae quattuor – in longitudine circiter 1 cm – sunt illegibiles. pagina Sanctitatis Tuę expectamus. Et, nisi dictus comes animos et militum et populi huiusmodi oratione et promissis delinisset, profecto iam omnes inde migrassent et castrum vacuum reliquissent. Sed, quia non convenit Sanctitatis Tuę aures prolixiori pagina obtundere, ideo ad Sanctitatem Tuam Heremitam Georgium, exhibitorem praesentium mittimus, cui eadem pro benignitate sua audientiam ac fidem omnium, quę nostro nomine dixerit, praestabit indubiam, citando in testem dominum Gabrielem de Nappis, nobilem civem Anchonitanum de importantia videlicet castri Clissiensis ac eius condicione, nec non de militum et populi calamitate ac inopia.
Sanctitati Tuę nos, castrum et milites plurimum commendamus. Bene valeat Sanctitas Tua et vivat ad annos Petri et ultra. Datum Clisii, quinta Octobris MDXXV. etc Eiusdem Sanctitatis Vestre servitores deditissimi Comes dominus xiliciorum cives et universitas populi Clisiensis