Author: Kružić, Petar m. 1537 and Orlović, Grgur fl. 1492-1526Editor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Cum ob maximas incommoditates necessitatesque, quibus quottidie urgentur, isti miserrimi pedites Clÿsiensi destinaverunt unum e medio ipsorum ad pedes Sanctitatis Vestre mittere, ut eorum incommoda Sanctitati Vestre explicaret – in maxima necessitate constituti sunt serviendo tam Beatitudini Vestre, quam serenissimo regi nostro Hungarie, precipue, cum pecunię Sue Maiestatis nullius sunt pretii, qualiter vivere possint, ipsi soli ignorant, serviunt fideliter –, ideo illos Sanctitati Vestre humiliter commendamus, nos quoque inter paucos dies spetialem nuntium nostrum ad Sanctitatem Vestram destinabimus.
paginaBene valeat Sanctitas Vestra, cui sese humiliter commendamus atque offerimus. Datum Segnie, die XIX Aprilis MDXXV. Eiusdem Sanctitatis Vestre deditissimi servitores Gregorius Horlovicz et Petrus Krusich, capitanei Segnie et comites Clÿsii