⟨Epistolae Kerchelichii Bononia ad amicum Matthiam Nicolaum Messich (1735-1737)⟩

Author: Krčelić, Baltazar Adam 1715-1778Editor: Teodora ShekDigitalizat prema modernom znanstvenom izdanju.

⟨Epistolae Kerchelichii Bononia ad amicum Matthiam Nicolaum Messich (1735-1737)⟩

1. San Vitale, 17. svibnja 1735., XV 25/B V 93

[Page 47]
Laudetur Jesus Christus. Sluga sem zavezan dragoga mojega gospodina brata.

A scribendo quidem varia me revocant scribendique opportunitatem fere omnem impediunt. Verum quia amor superat cuncta, idcirco tum ut officio meo satisfaciam, tum amorem, quo semper eram in cordialissimum dominum fratrem, contester, primum vehementer lectis litteris ad me Venetiis datis commotus sum de tot casibus atque periculis, quae subiere per viam, facile conjectura assequor Omnia. Equidem non defuisse reor et sociorum discordias et maris periculum et viarum incommoda, quae omnia procul dubio nos edocebit uberius cum otii quidquam nactus fuerit ...

Accepi domini fratris a tabellario litteras quas dominus suus avunculus (quem pro me revereri [nolim] negligat) de dato 26. aprilis Zagrabiae ad dominum fratrem dederat in quibus, quae scripta sunt, jam ipsum intellexisse scio a perillustri domino avunculo, ideo non est operae precium, quod hic repetam. Verum bono sit animo quod ad me venerunt, quia neque alter eas redimere voluit, neque a me prodibunt in publicum (esto prodire possent in quibus nil mali est), utpote qui ut semper eram constans, fidelis, sincerus fratri dilectissimo, et dehinc quin sim futurus, non dubitet.

Regis Hyspaniae nuper exercitus huc venerat, sed miles totus erat lacer et omni paupere pauperior. [p. 48] Hodie quoque quatuor millia militum venerunt huc Bononiam missa a rege Hyspaniae in supetias Gallico exercitui, quorum pars Mutinam versus, pars Quastallam post dies {aliquod} abit. Conflictum speramus futurum, faxit DEUS bonum et faustum imperatori nostro. Nostri quoque Croatae omnes Finali Quastallam abierint. Num reversuri? Noverint superi.

Tempora hic habemus bona, sumus in possessione Sancti Vitalis omnes hilares et laeti. 18. maji veniemus domum curae majali vacaturi. Reverendissimus dominus rector (a quo ave benignissimum) nuper noctu maxima collica laborabat, putabamus cum medico decessurum, modo tamen laus DEO recte valet. Ja sem včera ovdi ad S. Vitalum prauv vu onu grabu opal jagod iščuč vu koju vi vetemodne jeste bili opali. Matič vas pozdravlja i vsi collegiales. Klučariju je ostavil, koju ja ad petitionem reverendissimi domini rectoris 13. maii vuzel jesem.

Plura scribere nequeo, equidem Bononiam abit {pajaicz}, idcirco gospona brata obimljajuč i kušujuč meque amori, favori, gratiae cordialissimi fratris commendo, obsecrans, ut se amantem redamet, atque mecum in sinceritate demandet, usque vivam (testor superos) semper servire cupio et volo. Sub fine oro ako gde budete z dragem mojem Juricum Maleničem, njega pozdravite i rečete mu da ga prosim, naj mi obznani je li zdrav i kam pode v teologiu: ja bi mu pisal, ali ne znam kam.

Raptissime. Datum a Sancto Vitale 1735. die 17. maii

Fidelis et constans Boltek Kerchelich manu propria

⟨[Adresa:]⟩ All'illustrissimo signore sign. Mathia Nicolo Messich etc. Padron mio collendissimo, riveritissimo. A Sagabria. [Pečat.]

2. Bologna, 13. ožujka 1736., XV 25/B V 94

[Page 49]
Perillustris ac generose domine, mihi colendissime!

Admirari nequeo tam altum tamque magnum domini fratris silentium. Et profecto anacoretae etiam ex eremo locuti sunt et dominus frater obmutescit. Nescio, quid rei sit? Et edoceri vellem, si quid adhuc inveni gratiae in oculis amatoris mei. Et haec non tantum mei est sententia, sed et reverendissimi domini rectoris, qui Te silentiarium obstupescit.

Sed jocamur, carissime frater. Quare haec {nollim} reprehendas, sed vel citissime rescribas, praecipue ratione materiae, koteru jeste hoteli imati, ar se gospod. rector diriguvati ne znaju, naimre kakovu hočete i kuliko bi Vam je triba. Pisztolle jesu vam ove dneve kupili za dva cekina i posalju vam je po Hadroviču. Jesu stanovito lepe, i Vugri ovi soldati govore, da su najmenje 5 vredne, zato {gospdin} rector hote vam je poslati, i ako bi vam ne bile po volji, za se je vuzeti hote, i vam peneze dadu. Zato, ako ih ne bi hoteli, ante adventum domini rectoris nikomu ih ne davajte. Gospodinu rektoru jeste dosta krivi, ar im nečete nigdar pisati, niti tulikaj meni jošče ovo lito niste več nego jenkrat pisali. Zato se čuvajte, ar vele, da kada dole dojdu, da vam hote červene hlače poteglati. Za vazda vas lepo pozdravljaju i dabi ne bili betežni bi vam sami pisali. Sed et jocari sufficiat, drago serce moje.

[Page 50]

Novalia haec sunt his in terris. omnia carissimo et altissimo precio sunt. Tempora sunt misera, homines valde infirmi, milites copiosi, qui, uti ex ipsis intellexi, ibunt ad statum Florentinum sub aprilis initium, ibidemque Gallos et Hyspanos praestolabuntur. Pax enim rupta est, copiosissimique Livorno veniunt Hyspani, sed, quo tendunt, nihil certum. Intelleximus, quod vestis Lotharingi, qua ad aulam imperatoris ut sponsus accessit, precium ducentorum sexaginta millium aequarit, neque minori aestimata sit vestis alia, quam serenissimae archiduci miserat, sed num verum datur {praecisio} in substituto phantasmate. Gabellae et daciae {acreverunt} ad tres paulos a curru et hoc ab omnibus solvi debet, etiam a nobis et aliis privilegiatis. Pasquille hoc jucundum exiit. Pinxerunt imperatorem in forma DEI et pontificem in forma S. Petri. Petit caesar ex pontifice: "Tu quis es?". Reponit ille: "Ego sum pastor bonus." Tum caesar: "Pasces ergo oves meas."

De reverendissimo m domino rectore nostro desperatum erat, jamque animam agere 2da martii videbatur, sed DEI ope et misericordia modicum convaluerat, sed iterum male valet. DEUS det illi salutem et vitam longaevam. Ego et reliqui omnes bene valemus. Quod dum Tibi precor, tum etiam haec felicissime ut resurgentis Domini festa in omni prosperitate et incolumitate quam diutissime transigas apprecor. tandem me tibi affectui et amori commendo, obsecrans Te, drago srce moje, ut Te amantem redamas. Recorderis velim cordis illius, quod mihi hic anno superiori pro Te reliquisti, et rogo Te, pro me DEUM ores. Sum enim

servus fidelis et perpetuus Balthasar Adam Kerchelich. m.p.

⟨[Adresa:]⟩ All'illustrissimo signore signore e padron mio colendissimo il signore Matthia Nicolo Messich etc. etc. signore e padron mio molto riveritissimo, colendissimo. Per [Veneziam] Zagabriae.

3. Bologna, 9. travnja 1736. (nema u HAZU, prepisano iz Matija Mesić, "Korespondencija Krčelićeva i nješto gradje iz njegove velike pravde," Starine JAZU, 8.(1876.): 105.-7.)

Perillustris ac generose domine, frater mihi semper amantissime, {collendissime}, cordialissime!

{Exhilaverit} me suus ad me datus (erat enim plenus amicis affectibus) graciosissimus chirographus, in qua felicissima mihi resurgentis Domini festa praecabatur. Haec ego etiam in mutuis amicisque suspiriis fausta fortunatissimaque vicissim aprecor, exopto ac voveo, oblatisque precibus meas indignas licet adjungam, omnem e voto successum dilectissimo domino fratri exoptans.

Ea, quae a reverendissimo domino rectore sibi mitti postulaverat, mea manu composita et ligata omnia tradidi fratri Josepho Hadrovich, eundem obsecrando, ut ea [fidelissime] custodita domino fratri consignet. Non {innanis} etiam fuit sua apud me postulatio, neque vacuam esse passus sum, propter summam illam, quae nos inter intercedit vel ab ipsis incunabulis amicitiam maximamque necessitudinem, tum etiam propter literas ipsas, quas, si unquam, modo certo efficacissimas ad me perscripserat, ut librum illum et port de spagna ad unum galerum domino fratri relegarem. Lubens mandatis parui, et eo lubentius, quod domino fratri meum affectum et amorem ac [serviendi] promptitudinem demonstrare possim.

Proinde {phisognomistam} illum involutum ac signatum dedi domino Hadrovich, ut ad dominum fratrem possit pervenire facilius. Nam fortassis eidem aut acciperetur ab aliquo, aut curiosius lectus detineretur, hinc, ne quidquam intervenire possit, hac opera usus. Pro eo alium collegio librum adscripsi, nempe librum theologicum patris Banez, qui plus utilitatis et emolumenti legentibus feret. Hunc autem librum, quem accipiet, rogo bene custodiat, ut et ego aliquando rediens eo simul cum domino fratre uti possim. Neque eum a quocunque legi patiatur, nam nonnisi a sapiente et prudente legendus est, praecipue autem in materia illa, quam scribit fol. 308, de qua loqui pudet (pudenda sunt enim), sciri tamen a viro bono possunt, hinc, ut ajunt, lacerare dictam paginam volui, sed, ne scientia etiam eorum dominum fratrem privem, omisi, sed, ut scripsi, propter ea maxime involvi, ne a minus conscientiae amante lecta ei noceant. Port di spagna etiam emi a domino Mazza.

[...]

Ex affectu etiam particulari per eundem dominum descendentem exmitto domino fratri strophia duo nigra et ordinaria, quibus hic utimur, pro quibus unico amore et sincero affectu mihi satisfactum est, neque quidquam aliud volo pro iis, quam ut me tamquam suum et dehinc amet constantissime. Rogo veniam, quod pulchrioribus affectum meum contestare non potuerim, et oro te, non respicias munus, sed munerantis affectum, non strophia, sed tuum dilectum, qui majora tibi lubens praestitisset, nego kajti suhi beteg je mi dobila moja mošnja, zato imaj me izpričanoga. I da bi ne bil vnoga druga pokupil za druge, koji me jako jesu prosili, bil bi Ti več kaj to poslal, sed quod aufertur, non differtur. Cechinos, quos mihi dominus frater per reverendissimum dominum novum rectorem mittet, {uis} litteris involvat et alicui (si non ipsi novo rectori) committat, nam non vellem, ut eos domino reverendissimo avunculo meo Ztipanich daret (sub rosa et arcane Tibi revelo, quare) quia anno superiori, quod aliquibus aliqua miseram et res meas dederim, pessime contentabatur, uti mihi nunciavit per Aloisium Szudinich, et praecipue de rokolor, kojega sem bil tebi 3 moje posudil, zato ne demus hominibus occasionem aliquo alio modo, quam per manus ejus eos mihi promovebit. Et de his hactenus.

Modo quidem finire deberem, sed quia reverendissimus dominus rector in litteris suis scribit, quod ex meis novalia accepturus sis, ideo ex multis haec ut veriora et certa referre volui. Militia haec, [quae] hoc hiberno hic permanserat ad Florentias se recipiet, ibidem ulteriorem dispositionem praestolatura. Romae [transtiberinus] populus rebellavit tumultusque maximos cum Hyspanis excitavit. Causa jurgiorum ignoratur, sed ideo creditur, quia plurimos homines Hyspani clam abduxerunt, hinc ad cardinalis Aquaviva palatium {suposuerunt} unum plenam cistam lapidibus cum inscriptione aliqua, quae incendium illi minatur. Idem fecerunt nepoti pontificis cardinali Corsini. Ad [palatium] autem principis Farnessi irruerunt illudque {conxerunt} (nam in eo Hyspani accolunt), sclopis etiam ex officinis aliquot vi acceptis se ad pratum unum collocarunt continuo clamantes Che viva l'Imperadore. Tumultus hos ut sedaret mature sua sanctitas Barberini cardinalis accessit, sed a flente et suspirante discessit iterum. Rei eventus et exitus ignoratur. Galli etiam insequendo suos profugos in Tuschana in monasterio aliquo patrum Minoritarum plurimas insolentias fecerunt, nam rejectis omnibus religiosis quidquid in conventu fuit acceperunt, eosque in uno cubiculo occluserunt. Hoc autem factum ideo, quod in eodem conventu inventi sint duo eorum profugae. Intelleximus etiam a patre Treffner Societatis Jesu presbytero hic capellano militiae Lotharingi, quod Lutherani in Imperio seditiones et bellum clandestinum excitent, et hoc fine, ut regis Prussiae filius acatolicus Imperium Romanum consequi possit. Atque haec sunt, quae melioris notae sunt, alia enim, licet plurima sint, haud credi possunt propter genia benenota Italorum, qui plurima fingere consueverunt. Tempora habemus bona, speratur fertilis futurus annus.

Atque his ego me charissimo domino fratro commendo supplicans denuo, quod etiam toties et saepius petii, ut amantem se redamet, sitque meus sicut ego suus sum etiam post mortem. Rogo in precibus suis mei aliquando reminiscatur, sitque mecum confidentissimus, nam si haec non fuerint, amicitia ruit – est enim amicus alter ego.

Z bogom dragi, dragi, predragi moj Mikica, moje srce, pišče, golubek, denique drago moje. Ne zameri mi, kaj ti tak confidenter pišem, i ako zameriš, amicus nesi. Rogo illico mihi rescribat, num omnia acceperit et num ad contentum saepiusque faciat me gaudere suis litteris, cum praesentes esse non possimus. Novine. Vi ste od mene srečneji ar imate Mazarinia, meni ga je pako ovo leto nekoji Rimljanin odnesel.

Constans, fidelis, perpetuus frater, amicus, servus Balthasar Adam Kerchelich claviger bibliothecae, praefectus studiorum et collegii, Tuus servus.

4. Bologna, 29. svibnja 1736., XV 25/B V 95.

[Page 53]
In aeternum amen.
Frater omnium semper amantissime cordialissime!

Perlectis gratiosissimis Suis litteris illud mihi charissimum fuit, quod me continuo amet atque a me se amari desideret de quo nihil velim dubitet. Dubius ego ancepsve sum: num Matthias plus amet Balthasarem? Vel Balthasar Matthiam? Et cum id mihi resolvi postulo, tum certiorem facio, quod et mihi auditu volupe fuerit, quod placuerint Sibi et port di Spagna et alia a me missa, esto doleam {phisognomistam} nostrum revolutum ab alio fuisse. Sed patientia sufficit mihi, quod eundem dominus frater aquisiverit. Ego, laudes superis, bene valeo et reliqui omnes. Morabor hic duobus adhuc annis, quibus saepius oro me consoletur suis et litteris et oblatis servitiis, nam semper hic suum inveniet ego.

Dux Mutinae ad statum suum se recepit. Velike regale ovde je ostavil. Marchioni Zambeccari jeden prsten koj valja 15 jezer. Praeter alios sex equos nobilissimos. Servis autem domini Zambeccari 200 doppi i drugem vsakojačkem, koteriga pohajat i visituvat jesu hodili. Pacis puncta credo quod intellexerit. Huc Bononiam sic impraessa venerunt: ducatus Parmae, Placentiae est imperatoris uti et Mediolanum cum ducatu Hetruriae post mortem principis ejusdem. Hyspano cessit Sicilia et Neapolis, Gallo universa Lotharingia, Stanislao corona et [p. 53] sceptrum Poloniae, Sabaudo autem sufficit gratia caesaris. Haec quidem ita hic impraessa sunt, sed credo melius nota sunt domino fratri. et praeter haec nihil est, quod significare possem tibi, amantissime frater. Tempus habemus optimum, annumque speramus fertilissimum. Reverendissimus dominus rector hodie pro descensu supplicat. Rogo te cum novum rectorem sciveris, mihi eum significes. Pro port di spagna sufficiunt ruspet 3. nam dominus Mazza nos deceperat, cum in aliis officinis non constent nisi ruspet 3.

Nunc autem raptissime scribens finio iisdem, quibus tu ultimas datas ad me. Et praeterea fac valeas et vivas diu, et si amari vis, ama, hoc enim potissimum amoris remedium docet (Seneca:)‘Ut ameris, ama.’ (Augustinus:)‘Securitas securitate fovetur, ita amore conciliatur amor.’ (Nazianzenus:)‘Dogma naturae est, ut amatus ames.’

Quare tibi me ad sacras preces commendo.

Tuus totus, sicut et tu totus meus. Balthasar. Manu propria.

P.S. Dragi moj brate i drago srce moje. Ovo ti sub rosapišem i ne bi rad da bi gdo ovo zeznal. Preporučam ti da se dobro okol gospodina Matačiča drži i njemu se vulagaj, gde goder moreš služiti, vučini i pazi da mu se ne zameriš, ar velika tvoja sreča more te onde dohititi. I gospodin rektoromnibus modis aget, da ti (si matrimonium sanctum inire cupis) obeča kčer pokojnoga Matačiča, po kojoj, kak čujem, več od 40 jezer dobiti bi mogel.Haec tibi sub rosa et arcana cum amico tuo et tibi omnia bona cupienti colloquia. Brazzo bononiski ti pošiljam.

⟨[Adresa:]⟩ All'illustrissimo signore signore Nicolò Mattia Messich signore, padrone e fratello mio colendissimo. Á Zagabria.

5. Bologna, 19. lipnja 1736., XV 25/B V 96.

[Page 53]
Perillustris domine amice atque frater observandissime!

Etsi nihil haberem, quod ad te perscriberem singularis vacuam tamen non sum passus abire occasionem istam quin necessitudinis nostrae et mutuae amicitiae ergo aliquid ad te darem frater cordialissime. Ego et reverendissimus caput nostrum, uti et reliqui omnes, recte valemus, te etiam bene valere et speramus et ut valeas, continuo precamur. Nostrum in collegio diminutus est numerus per discessum domini Raffay, cujus quae causa sit, neque conjectura assequeris, ego autem garrulae litterae committere id non confido. Novitatum nihil est. Refertur Hyspanos Livorno Barcinonam descendentes copiosos submersione periisse, atque ultro 8 millia. Tempus habemus bonum et annum fertilem. In vacationibus {imus sumus}, ego ad S. Vitalem cum reverendissimo domino rectore, Rees cum Jambrekovich in Medulla, {Russ} Galliam cum Zagrabiensi Szudinich.

[Page 56]

A domino Ligutich repetes unum strophium sericeum contestandi mutui amoris ergo a me tibi exmissum, dabisque veniam, quod plura non exmittam. Sed scito [rati] et aequi bonique consulare. Amantem te redamas, atque mutuis precibus amicum tuum imo servum juves. Raptissime.

Est haec Balthasaris maxime nota manus.

⟨[Adresa:]⟩ All'illustrissimo signore signore Nicolò Matthia Messich signore ed padron fratello mio riveritissimo. Á Zagabria.

6. Bologna, 4. kolovoza 1736., XV 25/B V 97.

[Page 6-1]
In aeternum amen.
Fratrum amantissime cordialissime!

Delectaverunt me plurimum tuae litterae, frater cordialissime, tum quia tuae, tum quia sanum et incolumem te valere vivere ex eis intellexi, ac deinde, quia plurimos fraterni amoris affectus ex iis habui, quibus et me vacare oporteret, nisi et lassae debilitataeque maximis caloribus vires et plurima negotia peragenda prohiberent. Illud tibi tantum sufficiat: quod vere in Domino amem te, nec [etiam] de reciproco amore tuo ambigo. Quas a me postulasti chirotecas, certus sis, {aquires}, et quidem Balthasaris tui (debilibus licet) formatas conceptibus, qui tamen spero te plurimum recreabunt, primusque eris, qui relictis antiquitatibus novi quid etiam et elegantis portabis. Reverendissimus m dominus rector Suas accepit longe jucundissimas litteras, ad quas tamen distractus variis respondere non potest, certus tamen sit, quod omnia, quae in litteris ad eum perscripsit, sit ipsi allaturus. Ego per reducem Ligutichium ad dominum fratrem relegaveram unum strophium sericeum, quod tn, uti ex datis ad me auguror, non accepit. Idcirco, si alicubi cum eodem profuga convenerit, ab eo secure strophium sericeum cum litteris meis et ad se datis diligentissime requirat, et num aquisiverit, certiorem suum [Ionatam] reddat. Et si molestum non erit, {sicitabitur} ex eodem Ligutichio, an aliis epistolas tum meas, tum reverendissimi domini rectoris ac aliorum collegialium iis ad quos spectabant reddiderit, et si neglexit hactenus, dehinc non tardet, cum nullum jus habeat ad eas supprimendas.

[Page 6-2]

Perillustrem dominum Suum collegam Josephum Raffay humanissime revereor, cujus erga me [etiam] magnos affectus ex litteris ad fratrem suum Stephanum datis abunde cepi. Frater illius pro descensu supplex institit, postulatum descensum 19. junii obtinuit, quo die [etiam] a nobis discessit, accepta pecunia, quae eum concernebat, videlicet aureos 14, paulos 3, [baioccho] 1, nec vestem clericalem praeter unam antiquam accepit, sed omnino in saeculari per {curerrium} ordinarium intempesta nocte cum Ligutichio discessit. Qua postea proficiscatur, ignoro! Illud Suo domino fratri aperiat, ut labori in exquirendis aureis parcat, ille enim si ad patrios lares jam non pervenit, per Italiam vagabundus spaciatur. Causam autem sui abitus facile sibi imaginabitur suus perillustris dominus frater, et me eam perscribere non expedit. Timeo enim ne littera haec aut vagetur, aut alicubi [aperiatur], et sic fama adolescentis [periclitetur]. Domino tamen fratri, si voluerit, eam germane, sed arcane per reverendissimum dominum rectorem significabo. Si ad consilia mea, quae toties ei suggessi, respexisset, et reverendissimi domini rectoris, [numquam] in tam horrendos casus cecidisset, sed perditio tua ex te, Israel.

Novitatibus destituimur. Neque est quod tibi perscribere possim. Nego da i cesar i Spaniol vnogo soldatov spravljaju i puna ih je Italija, quo fine , Bog najbolje zna. Vručinu imamo neizgovornu i Bog bi nam se smiluval z jednum dobrum godinum. Grozdje od velike vručine vre je zrelo johče a festo Mariae Magdalenae. Gratiae DEO ab ista civitate magnae aguntur propter anni fertilitatem. His z Bogom ostani, dragi moj brate, i ja ostajem vsigdar tvoj.

Boltek Kerchelich

P.S. Nolim ex mendosa hac et lurida scriptione affectum et amorem metiaris, quia non ex eo contigit (quod absit, ut tibi persuadeas), quod te spernam, nego fakin donesel mi je paper koji ves diffluje, kako sami vidite.

⟨[Adresa:]⟩ All'illustrissimo signore signore Nicolò Mattia Messich etc. signore ed padrone mio riveritissimo, colendissimo.
Per Mantuam. Zagabriae.

7. Bologna, 2. listopada 1736., XV 25/B V 98.

Cordialissime domine frater!

Magnum tuum in me amorem profecto (confiteor) demonstrasti, amantissime frater, dum litteris emblemata illa inseruisti pro quibus eas, quas mortalium aliquis scit potestve dare gratias, tibi et ago et refero, continuoque vita hac durante tibi remereri et gratus esse studebo. Profecto omnem libertatem perdidi et amisi, quia beneficium accepisse libertatem est vendere, nihil enim unquam aut peti aut juberi a me, amantissime frater, poteris, quod tibi negabitur. Tu pars sicut cordis mei semper fuisti, ita et rerum mearum, arcanorum, totiusque vitae semper eris et futurus es et arbiter et socius. Pro te vitam, pro te sanguinem, pro te omnia mea paratissimus effundere ac destruere. Et si stricta et sancta lex est conjugii, eadem profecto, si non arctior, nostra futura; sancta, quia animorum, stricta, quia nulla unquam lege, nulla vi, nullo impetu, imo neque morte dissolvenda. Neque haec me assentationis ergo scripsisse authumes, scis enim, nos haec aspernari et rejicere, sed profecto ex vero et amico sensu et affectu scripsisse existimes. Atque utinam omnes sensus et affectus bene tibi exprimere possem, quos corde, quos animo patior et habeo. Illud tibi sufficiat, te a me amari vehementissime, in cujus rei confirmationem medio reverendissimi domini patroni nostri, quem mihi invidebas, et ego eundem a me divelli fero molestissime, [p. 59] duo strophia sericea ⟨de⟩ Milano, fabricae et coloris excellentissimi, in quibus cor meum tibi offero, ut quoties iis usus fueris, toties tibi imago tui amici repraesentetur. Et praeterea duo paria sericearum chirothecarum. Jedne su napravlene alla francese con cordonetti, i kak ti jesem pisal, vilibus ac debilibus conceptibus meis, i ove jesu pofarbane pepelnatum farbum, ar pokihdob ne mogu se ovakve rukavice prati, videlo mi se je da bude ova farba najbolja, ar nje se tak hitro černoča ne prime, ali pako prijeta ne pozna se. Secundario [etiam] ex hoc motivo, ut quia scio tuam magnam pietatem et animum ad res sacras et spirituales et iis [...] vacare non potes, ut saltem a colore chirotecarum quosdam sanctos affectus exprimas, utrumque nostrum prah i pepel futuros. Druge rukavice jesu bele iz prave [...]e, koje mogu se prati. I z ovem te, dragi moj brate, Bog zdravoga i veseloga drži na vnogo let. I ti k meni piši, i zapovidaj, kaj goder moreš i znaš, ar za te vsa moja pripraven jesem dati, i nikaj prositi ne moreš, kaj ne bi imal, ar vsa moja tvoja jesu i budu. Ne štimaj vindar da bi se ja iz tebe spozabil vu vsakoj priliki, koju odovud budem imal. Prosim te taki odpiši mi kak ov list budeš prijel, jesi li vsa prijel? Jesi li zdrav, je li naš patron gospodin Varovics srečno i zdravo doli došel i gda? I jesi li dobil on rubec kojega sem ti bil poslal po Ligutiču.

[Page 60]

Novin nimam nikakve [...] i one koje jesu budete mogli čuti a ipso D. Varovics. Haec tamen quia tu vis tibi subjungam. [sed] sunt sarta tecta, Steph. Raffay propter plurimos gravidissimosque defectus et u maximum propter litteras et communicationes cum quibusdam nefariis foeminis, et clandestinam ex collegio ad easdem visitationem, multum obsecratus ut famae et honori consuleret, nihil curans neque preces nostras neque superiorum monita neque sanguine iunctorum minas, primo de [...]e [...]it, sed supplex ad Capitolum accessit descensum flagitando. Hunc obtinuit, et 19 Iunii ex collegio discessit, cum maiori gaudio, quasi totius orbis monarcha nominatus fuisset. Ferra [...] e [...]iens sub generali Grisoni {millitare} institutum assumpsit, rejecta clerica, et Mantuam profectus praefecti vigiliarum dignitate iis pecuniis quas collegium illi dedit s [...]i [...] aravit, inde Cremonam hybernaturus ad regimin [...] descenderat, ubi modo sit superi duint. Sed utinam malum hoc ultro non proserperet, credo quod eundem brevi sequetur alter Szudinics, qui id omnino firmissime statuit ac concepit, viisque iis progreditur, quibus prior. Meque iam et reverendissimum patronum nostrum describere non dubitavit. Sed patientia! et juveni agnosco et ut illuminetur exoro. Haec ego tibi sub rosa aperio, quia omnibus adhuc in Croatia sunt ignota. Caveasque proferre aliquid etiam coram reverendissimum Varovics unde posset in suspicione venire me haec tibi scripsisse. Si tamen alicubi solus eum visitaveris, {siscitari} poteris causam ab eo, qui tibi soli credo et plura dicet et etiam litteras quas profecto mira et divina [p. 61] dispositione aquisivit [...]e uberius omnia colliges. Ego tibi non cessab [...] scribere, sed quaeso et tu me saepius consolare suis gratiosis calcographis. Modo quia raptissime has ad te dedi, mihi parcas, meque ultro in aeternum ames, me [...] sque in aeternum vivas. Ego vero et vivo tuus et amo te et maneo

Perpetuo tuus Balthas. Kercselics m. pa.

Tuum D. collegam Raffay pro me reverearis.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica