In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica

Author: Kordić, Marko m. 1806Editor: Relja SeferovićDigitalizat znanstvenog izdanja (2012).

In funere Domini Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini Oratio habita in templo Sancti Jacobi monachorum Congregationis Melitensis a reverendo domino Marco Cordich Presbitero saeculari Ragusino VII Idus Februarii 1792

Cum plura, auditores sapientissimi, vel propter egregiam ac singularem naturae vim atque excellentiam, vel propter quamdam pulchrarum artium copiam vel, quod caput est, propter praeclaram virtutis speciem omnium oculos in sui admirationem excitent atque convertant, tum nihil homines laudabilius nihilque ferme gloriosius quam quod vel virtus edidit, vel prudentia reseravit, vel industria perfecit faciendum esse arbitrantur. Hinc fit ut quorum prae caeteris excolluerit in reperiendo ingenium, in providendo consilium ac diligentia in conficiendo, horum vel maxime extollant mentis facultatem agendique rationem, monumentis venerentur sempiternis. Quare merito, si quando anteacta haec illustrium virorum praeclare gesta memorari contingat, adeo de eorum interitu affligimur ac perturbamur, ut non sine luctu maximoque dolore sensu ea florentissima et Reipublicae et religionis tempora recordemur. Sed quid priora inquirimus ac perscrutamur cum graviora nos propius concitent ac percollant? Nunc nunc potiori jure hac nostra aetate hisce diebus, hoc singulare, quod in nostro praelucebat pastore, virtutis lumen jam extinctum nobisque repente sublatum doleamus. Et re quidem vera quisnam vestrum, auditores, casu extremo Gregorii Lazzari archipraesulis nostri, civis praestantissimi ac studiosissimi salutis [p. 151] vestrae non ingemiscet? Quis ejus memoriam tot virtutum decoratam insignibus non perturbatus repetet? Qui integerrima vita, modestissimis moribus, summa fide ac vigilantia suos non modo recreavit cives, verum etiam demandatum sibi munus bene gerendo, religionem sapienter administrando, in sui admirationem ac laudem universos concitavit? Quae quidem omnia tanti a vobis praesertim, patres conscripti, habita sunt, ut eum vestris non modo laudibus commendatum, sed elatum quoque honoribus, sed praeclarissima archiepiscopatus dignitate fulgentem aliisque indubiis benevolentiae vestrae significationibus cumulatum voluistis. Quo in munere ac in demandata sibi provincia adeo auctoritate valuit, dignitatisque potestatem adhibuit, ut nihil aliud eluceat in ejus vitae instituto nisi quadam morum actionumque ratio ad verae absolutaeque virtutis pulchritudinem conformata. Quo factum est ut non minus ille sibi vindicaverit de parta dignitate honoris, quam ipse dignitati rependerit de sua virtute operis ac laboris. Praeclara admodum virtutis species! Pulchra dignitatis conditio! Hanc maxime suspicimus et admiramur et hanc Gregorius tota animi sui contentione est semper prosequutus. Verum quo ordine, qua ratione, quo tandem progressu? Eo nimirum, ut suae ecclesiae et morum praefuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa profuerit industria. Ita omnis in eo administrandi ratio ad illius exemplar evincitur peracta, quo pastorale ecclesiae munus ac religionis moderamen liquet divinitus constitutum. Verum quum haec maxima sint in Gregorio et vobis apprime cognita ac perspecta, vereor illud unum, ne mihi tanto digna praesule, digna tanta vestra celebritate atque expectatione contingat oratio. Qua de re in ipso dicendi initio animo pene conficerer nisi, quos ex hoc ipso loco ad dicendum ornatissimo hodierna die intueor, ii non solum ut quieto sed etiam ut confirmato atque renovato animo sim, hortarentur. Itaque vestra potius humanitate recreatus, quam mea in obeundo gravissimo munere vel leviter imperitia commotus, pro viribus perficiam ut non minus Gregorii memoria vestra probetur commendatione, quam ejus recordatione virtutis luctum ac maerorem vestrum leniamus. Singulare ac prorsus divinum est, auditores, hominem recto animo a divino conditore fuisse procreatum. Vero tum rectus ille, si sui muneris, dispositioni ac regulae conformetur? Haec quippe est lex Dei, haec ratio a divinitate emanans. At vero haec rationis confirmatio simplex sit et aequalis; si firma et constans in peragendis sui muneris actibus, tunc summa laus hominis, quia tunc summa rectitudinis habetur. Tunc [p. 152] enim homo est rectus et caelo dignus, si suo cohaeret auctori. Quid vero dicam, si ad animum per rectitudinem firmatum ratio quaedam confirmatioque disciplinae accedat? Tunc nescio quid praeclarum ac singulare solet existere. Haec, si libet, in nostro Gregorio sedulo perpendite; nullo enim negotio comperietis in toto vitae suae genere ipsum et rationis rectitudine et naturae informatione et suae instituto disciplinae, sibi virtutis, ecclesiae utilitatis assequendae fuisse rationem prosequutum. Quae quidem omnia ne inconsulto dicta sint, eam, quaeso, in primis prae oculis subjicite, qua prodiit affectus et animi et corporis praestantiam. Haec tanta in puero elucet, ut quoad longissime possit mens mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae ejus memoriam recordari ultimam, inde usque repetens, hunc video suapse natura ac ratione magistra ibimet auctorem extitisse et ad excolenda suarum instituta virtutum. Quae enim ab ineunte aetate mira in illo virtutis semina non erumperent, qui nullo commodo aut otio abstractus, aut terrenarum rerum voluptate avocatus, aut inanis gloriae cupiditate retardatus ad celeberrimam divi Benedicti familiam non tam citius evolavit atque secessit, quam ardentius regularis observantiae instituta excoluit! Quam multas enim hic imagines non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum sanctorum virorum reperiit expressas! Quas ille sibi semper in exercendo praeclarissimi ordinis instituto proponens animum et mentem suam tantae probitatis exemplo diligentissime conformabat! Mirum sane quam ex hac disciplina in virtutis curriculo prodierit versatus! Quam mire demissionis animi in eo studia creverint! Quantus pietatis ardor! Quam praeclara religiosae subjectionis forma egloruerit! Quis eo promptior in obeundis moderatorum mandatis quumque sibi ab iis essent significata et audienda libentissime et audita celeriter peragenda curaret? Quis eo in laboribus, curis ac vigiliis exercitatior, quum ei et somnus esset non voluptate, sed necessitate finitus, quum ad omnia se suamque operam conferret, quaevis pericula adiret suique ordinis ministerio eo ferme pacto vacaret, ut nulla corporis atque animi exercitatione defaticatus abjectissima quaeque munia sibi ultro desumeret ac nullum tranquillum atque otiosum spiritum ducere videretur? Quis eo et animo et toto vitae suae instituto temperantior, cum nihil verbo aut re exprimeret quod et religiosum virum non deceret, et palam virtutis speciem non praeferret? Quid ergo si hic tam excellenti animo atque naturae ipsius habitu prope eximio et moderatus et gravis princeps hujusce Melitensis congregationis dignitatum gradus sibi promeruerit? Quid si morum suavitate adeo [p. 153] sibi omnium gratiam paraverit, ut, ei data per pontifices potestatis plenitudine, ac nulla habita in regimine statuti temporis ratione et abbatis et praesidis munia diligentissime obiverit? At intra domesticos, ut ita dicam, parietes latere nec tanta virtus patitur, nec per eos licet qui publico bono consulentes ad communem civium felicitatem, ac decus viro praestantissimo amplissimae dignitatis insignia deferenda contendunt. Hoc jamdiu in votis erat, hoc superno afflatum numine; divino enim consilio cautum est ac provisum ut magna patrantibus atque molientibus majores quoque in dies patefiant honorum dignitatumque accessiones. Quare Gregorius ad oblatum sibi archiepiscopatus munus accessit et divino accersitus consilio et frequentissimi Senatus expetitus suffragiis et universae civitatis celebratus concertu. Et merito, nam ego saepe mecum tacitus cogitavi qualem quantumque esse oporteret, cujus ditione nutuque socera regerentur, cum interea fingenti formantique mihi praesulem quem tantae dignitatis potestas deceret, numquam voto saltem concipere succurrit similem huic, qui et caeteris morum praesset integritate et prudenti adesset consilio et summa prodesset industria. Quandoquidem, ut a primo exordiar, ad pastoralem vix elatus dignitatem nihil sibi indulgens, nihil admodum de consueta regulari, quam semper amantissime coluerat, vivendi ratione immutans, totus in eo erat, ut pietatis officiis, curis laboribusque pro grege susceptis tanto sese munere dignum exhiberet. Quod nonne mirum praestitit in modum eo pietatis ardore animique motu, quo in sacris peragendis adeo excitari mirabamur, ut qui intus flagraret devotionis affectus, ad omnes etiam sensus emanaret, ut ore, vultu, oculis emicaret ac erumperet? Nonne ad haec convolabat tanta animi alacritate, ut nec ingravescente aetate nec fracti corporis debilitate a templis identidem adeundis, a sacris curandis fuerat umquam avocatus, cum illum et celebritatum majestas et populi frequentia et nostrae calamitatis opportunitas ad publica quaevis pietatis officia vehementissime commoveret? Sed quae in illo mansuetudinis laus! Quod praecipue humilitatis studium! Quacumque adiretur hora, praesto omnibus erat et qui dignitate ab aliis longe recedere noverat, humilitate ad omnes propius accedere laetabatur. Nihil ideo arrogans in eo, nihil elatum, numquam dominatio dignitatis naturae morumque lenitati adversata est, non auctoritas, non honor a suavitate ingenii revocavit. Quin immo tantam praestulit ingenii levitatem animique robur invictissimum, ut nulla umquam importunitate aut offensione vinci, nulla potuerit animi acerbitate concitari, nullo iracundiae motu concuti. [p. 154] Qua de re cum saepe adversariorum impetum maledictis animi vel minus sentimus defecisse, adeo ut difficile dictu sit utrum inimici magis ejus virtutem exagitantes provocaverint, an ejus clementiam victi tandem dilexerint. Vincebat non pro meritis plectendo, sed pro animi sui praetantia beneficiis complectendo cumulatissimis. O praeclaram sane naturae informationem! O dignum imitandae christianae mansuetudinis exemplar! Hoc magnum est sibi dominari, se ipsum vincere, pulchrius haec omnibus triumphis. Quid enim tanto viro gloriosius, cui de omnes rerum eventus eadem erat mentis sedes, ut nec in primis atque adversis se umquam deprimi neque summis atque secundis altius efferri pateretur? Vix ullus alter in quo tam certa extiterit vitae aequalitas atque inter humanarum rerum vicissitudines moderatio et praesens animi robur ac constantia. Quare Gregorius eo magis virtutum praelucebat insigniis, quo superiorem prae caeteris dominationis sedem tenere promeruerit. Verum ipse probe noverat ad recte obeunda pastoris munia sua plurimi interesse et prudenti consilio atque vigilantia crediti sibi gregis institutioni ac commodis occurrere ac praesentem adesse. Quare in caeteris etiam regendae suae ecclesiae partibus magno sese animo erigere arbitrabatur. Sed quanta haec sint in Gregorio, ego tacitus praeteribo, aliis celebranda relinquens. Vos, vos hujusce provinciae populi praedicate illa mirifica pastoris vestri studia, ut omnes christianae doctrinae ac morum institutione imbuerentur. Vos animarum curatores illam testemini totius dioecesis perlustrandi diligentiam ac curam pervigilem, ut ea se vitiorum servitute vindicaret, optimis exemplis crebrisque cohortationibus in virtutis curriculo firmaret. Tu quoque, licet misera, sed Deo prae caeteris accepta pauperum turba, frange modo pudoris silentium, fatere quod nequit repelli, quid in te opis contulerit tui vere pastoris, quia et patris largitas atque benevolentia. Illius eleemosynas eo gloriosius pande nescientibus, quo jure demissius malluit latere, ut idem opus Deo acceptum, Deo quoque patefactum probatumque exhiberet. Quo factum est ut ejus fortasse nesciret sinistra quod dextera ad civium erogabat levamen. Clam enim et tacens e suo detrahebat alieno impendens commodo, quin et benefacti gloria et postulantis nomen aut necessitas panderetur. At egentium levata calamitas ceu singulari obstricta beneficio tantam nostri praesulis largitatem haud umquam defuturam in calcem deferebat. Qua propter ibi non modo tuto posita ac servata, sed aucta prorsus reperiit ac multiplicata, quae hic christianae beneficientiae subsidia profudit. At non minus intenta ejus bonitas, quam vigilantia accincta, ut sicut [p. 155] illa tristius aliquid passis ad remedium salutemque sufficiat, ita haec mali aliquid perpatrantibus se objiciat ac provida severitate caveat ne bene fundata sua legibus ecclesia male eversa legibus videretur. Quare non modo subditos legibus adstringebat firmissime, sed et ipse eo ferme pacto adstringebatur, ut ecclesiasticas non solum sanctiones, sed et publica religiosissime venerarentur statuta, quin ideo aliquid sibi de ecclesiasticae potestatis plenitudine derogatum sentiret, quin immo praevidebat consultissime, quantum ex hoc ecclesiae commodo, quantum ecclesiasticae disciplinae esset cautum ac provisum. Ita mirabili quodam unitatis vinculo ecclesiasticas ac publicas legum sanctiones complectens utriusque juris extitit vindicator acerrimus, edocens nihil de ecclesiastica actum esse aut imminutum libertate, si non adversa principatus dominatione ac legum suarum praesidio et auctoritate fulciretur. Ita ipse de communi tranquillitate ac commodo bene affectus, publicis semper aderat postulationibus ac praesenti suo opere adeo publicis studuit prodesse utilitatibus, ut quisque aperte intelligeret non mediocrem in illum ex pubblicis malis molestiae partem et ex bonis redundare voluptatis. Errantes oves a recta semita deflectunt? At ille amantissime reducendas contendit. Jubet? At mansuete. Corrigit? At clementer. In iis vero justitiam suam nihil flectere, fidem et constantiam suam nulla temporis aut loci varietate labefactare umquam potuit. Ipse enim, sicuti pastorem decet, vel in erudiendis ad virtutem populis, vel de malo arguendis ita sibi aderat, ut neque per immoderantiam severitatis suae potestatis exerceret disciplinam, neque per nimiam clementiae indulgentiam subditorum vitia convalescere pateretur. Et recte quisnam enim terror umquam valuisset efficere, quod ejus prudentia, quod reverentia sui effecit? Adeo enim ipse cum singulis et remissior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior, ut omnes sui amore ac benevolentia sibi devicti, quod vellet aut juberet ultro facerent, quin ullum coegisse videretur. Quamquam vero Gregorius adeo fuerit in pastorali munere exercitatus, ut ad caetera omnia animus ac quies sibi penitus defecisse videretur, nihilo tamen minus Melitensis hujusce congregationis, cujus adhuc praesidis vices gerebat, calamitatem ac impendentem tanti ordinis pene labentis casum sollicita consideratione perlustravit. Hinc quantum pro sedula ejusdem reparatione et apud Ragusinum Senatum et apud pontificem maximum Pium VI egerit atque consilio et auctoritate valuerit, nec mente concipere nec oratione possim complecti. Cernere erat huc illuc eum volitare, consulere, opem implorare, praesenti officio adesse. Nihil difficile quod aggredi perhorruerit, nihil grave ac [p. 156] molestum quod aequo animo non putaverit perferendum; uno verbo nihil intentatum reliquit. Neque irriti evasere conatus: nam congregationem, jam imminutam ac ferme deperditam, renovatam ac florentem restaurasse gloriatur. Intelligens enim eam imposterum absque novo alumnorum selectu nullatenus perseveraturam, hanc ob rem nonne florentissimam juventutis copiam non modo ad ingrediendum suscipiendumque sacri ordinis institutum mirum in modum excitavit hortando, verum etiam sua potissimum cura in virtutis curriculo excoluit atque firmavit? Quare quos sibi religione adscitos communi quodam agendi vinculo sibi devinxit, eos quoque sua virtute imbutos atque efformatos tamquam ornamenta reparati ordinis praestantissima post obitum relinquenda curabat. Sed quidnam intueor? Quas inter ipsa laetissima tanti operis exordia impendentium malorum circumspicio procellas! Proh dolor! Quonam fato nescio, aliena actum est invidia, ut tanti viri intenta industria e suo loco propulsaretur et, quem exoptarat, profectus impediretur! Sed derelicta suo periculo deprehendit congregatio eo abeunte patrem amisisse, doluit absentem ac perditum ingemuit, quem praesentem, quem adjutorem retinere nequivit. Hinc diuturnis agitata molestiis, perculsa certe ad hanc usque diem jaceret ac fortasse penitus obruta ac dilacerata periisset nisi divino consilio datum esset ut vestra potissimum opera, patres conscripti, et auxiliis mentibus spes subesset salutis, et vestra auctoritate vetus celeberrimae congregationis decus in pristinum revocaretur. Gregorio data est gloria divinum inchoasse opus, vobis vero reservata perfecisse. Debilia pro vestri animi magnitudine ac praestantia roborastis, diruta reparastis, dispersa collegistis. Vestra laus, si modo Benedicti alumnorum institutioni ac commodis est satis cumulate provisum: sapientissimos enim viros, ut ii omnium facultatum genere imbuerentur, avocastis consultissime et avocandos decrevistis. Per vos igitur composita Melitensis congregatio tuta et imposterum per vos patrocinata ac defensa conquiescat. Quid enim hoc utilius ipsi Congregationi impenditur, quae plurimum decoris ac gloriae vestrae contulit Reipublicae: ex ejus enim tyrocinio quotnam illustres prodere viri ex patritia gente, quorum adhuc apud vos et nominis elucet gloria et digna servantur monumenta virtutum! Quid hoc christiano principe gloriosius, cujus potestas atque imperium virtuti ac Deo obsequentissime famulantur? Digna igitur vos laus manet pro tanti operis exitu, sicut et Gregorium nostrum pro bene incoepto manebit sempiterna. Quis enim inficiari potest hisce prudentiae officiis qua is omni in discrimine [p. 157] gregi suo adfuit, cum vigilantissimi non modo pastoris, sed una simul vobiscum, patres conscripti, et reparatoris fuisse nomen ac gloriam consequutum? Sed eo tandem revocemus unde declinavit oratio. Si tanta Gregorii probitas, fides studiumque patuit, ut nihil gravius exprimi in moribus, nihil prudentius reserari in consilio ac in suscepto ecclesiae regimine, nihil magnificentius optari possit; quid tandem dicam de ejus industria quae in ecclesiastica praesertim re administranda, conservandis augendisque bonis ecclesiae attributis summa quidem ac propemodum indeficiens emanavit? Haec quidem a Gregorio tanti semper habita sunt, ut iis haud frueretur ut dominus, sed ea servaret ut custos, sed ut fidelis administer suppeditaret ac largiretur. Si igitur haec non luxus dissipavit, non vanitas ad fastum atque illecebras derivavit, laus quidem est, sed parum est: hoc magnum, hoc singulare, non ipsa pene necessitas in sua contulit commoda, sed magna ex parte in alienam erogare utilitatem laetabatur. Pulchra admodum dispensationis ratio! Dignum magno praesule immortalitatemque merituro impendii genus, quod erogatur in posteros! Hoc tantum intendebat Gregorius, hoc satagebat, ut in comparandis sui laboris fructibus suae ecclesiae suorumque prodesset utilitatibus successorum. Quare quid mirum si laboris usus esset illi jucundissimus eumdemque locum laboris et curae, quem reverentiae dignitatisque teneret! Probe enim noverat non ad otium se vocatum, sed ad laborem, neque ullam diligentiam nimiam duxit pro ecclesiae commodis susceptam. In iis vero quam praeclare se gesserit, quam ordinate, quam utiliter, neminem vestrum praeterire arbitramur. Recordamini, quaeso, in primis Melitensem congregationem quanto alieno aere gravatam abbas ac deinde praesens acceperit, et hinc licet intelligatis quantum sua profuerit industria. Nonne eam Gregorius ab omni debitae pecuniae vinculo penitus dissolvit ac vindicavit? Nonne Melitenses ac Juppanienses terras curando brevi damna reparavit, vineas composuit, fructus amplificavit? Adeo ut quae prius congregatio egestate pene defecerat, nunc percepta fertilitate ac fructuum copia erecta et exhilarata conquiescit. Sed quanto, per Deum immortalem! id effecerit labore, quam sedula in reficiendo cura, quam sapienti in providendo consilio, quam studiosa in percipiendo conservandoque solertia, quam in iis omnibus ipsemet expertus et patiens, qui noverint, testantur! Hoc unum prae [caeteris] miremini, auditores, ipsum inter tantam rerum copiam parvo fuisse contentum, ne quid imposterum non jam sibi, sed reparatae congregationis commodo defuturum paeniteret; ipse enim se [p. 158] suamque operam ejus utilitatibus devoverat. Quid ergo, si ipse satis in illius tantum opulentia ditabatur? Recordamini quam exiguos multis abhinc annis archiepiscopales redditus a praedecessoribus receperit; quanto dehinc successoribus suppeditaverit, sedulo propendite. Sterilitate jam pene defecerant, nunc per Gregorium ubertate agluunt. Praedia neglecta ac ferme exhausta, nunc per Gregorium disposita atque amplificata. Domus ipsa expoliata ac contempta, nunc per Gregorium tot ornamentorum copiis fulgens ac perpolita. Pulcherrimam aedem auctam ac nitentem dignum metropolitae domicilium praeparavit. Qua liberalitatis consuetudine ad agendum paratior praestantiores quoque munificentiae suae partes ad religionis eaque ecclesiarum decus cumulavit. Qua de re amplissima ad dicendum sunt, quae in metropolitana ecclesia ex marmore aere suo constructa posuit altaria, mira artis elaborata industria ac varietate donata. Amplissima, quae datur intueri in hoc ipso templo Sancti Jacobi tam multiplex ornamentorum copia, pretiosissima sacra suppellex, quam largitas Gregorii nostri summo divini decoris ornamento conquisivit, invenit, comparavit. Quare, muta licet haec ecclesia et anima carens, sentire tamen ac laetari videtur, quod a suo tam eleganter sit ornata filio et pastore. Amplissima, quae optimus ecclesiastici thesauri dispensator ubique effecit. Quae enim ab ecclesia recepit, ea in ipsius ecclesiae commodum liberalius refudit atque aucta ac multiplicata concessit. Ille igitur uni dispersa in unum congregata, diruta in pristinum restituta, illi multa vel acta constanter, vel provisa prudenter, vel ornata decenter referenda putetis. Ille... Sed quid singula consector et colligo, quas vero aut oratione complecti aut memoria consequi possim, quae, ne qua interciperet oblivio, firmissimis consignata sunt monumentis. Haec quidem reverentius fuerit integra illibataque cogitationibus vestris reservari, quam carptim breviterque perstringi, quam sublimia humiliter, ampla tenuiter, composita inordinate proferre. Quae cum ita sint, caetera consultissime praeteribo, eo vel magis quod grandes materias ingenia parva non sustinent atque in ipso conatu nimium ausa succumbunt. Reliquum tamen est, auditores, ut qui pastor suapte natura informatus hujusce ecclesiae regimine et morum profuerit integritate et prudenti adfuerit consilio et summa praefuerit industria et admirandam virtutem et vitam religiosissime traductam a morte nuper peremptam merito deplorandam censeatis. Verum quorsum huc lacrymae, quorsum huc tristes doloris sensus? Ergone quia naturae imbecillitas fato concessit, nescia mortis haud vigebit tantae mentis praestantia? [p. 159] Ergone quia tumulus corpus ejus inter tenebrarum latebras contexit, nomen etiam obruet? Absit, auditores, quandoquidem secus ac alio, qui statuas ac imagines non animorum simulacra, sed corporum studiose relinquunt, Gregorius tantummodo consiliorum relinquere ac virtutum suarum effigiem multo maluit summis praeclarissimisque gestis expressam et perpolitam. Quare sicuti virtus, utpote quae nullis terrenarum rerum coarctata angustiis, aut temporum circumscripta vicissitudinibus superest fato ac sepulcro, ita et Gregorius tantae virtutis sectator praestantissimus nihil moriendo de sua gloria, nihil de animi magnitudine sentit amisisse. Vivit in iis Benedicti filiis, quos suo spiritu genitos, quos sua virtute imbutos huic Congregationi acquisivit. Vivit in integra integerrimae suae vitae memoria, qua de eo celebrare non conticescet, quod olim de Ezechia proditum est. Operatus est bonum et rectum et verum in universa cultura domus Domini, et prosperatus est. Si prosperatus, felix ille apud Deum; nam ei in caelis admotus non afficitur de interitu tristitia, sed gloriam refert de justitia, sed de virtute laetatur repensa. Si prosperatus, felix ille et apud homines, quos inter diuturna consuetudine commoratus ea sibi condidit monumenta rerum, quae ad ecclesiae utilitatem, Melitensis hujusce congregationis decus suorumque civium admirationem et exemplar perpetuo manebunt.

Finis


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica