Magna multorum est, praecipue vero Ungarorum apud Ungaros, tam aetate quam doctrina, quin et dignitate provectorum hominum, et quidem frequens illa querimonia, Rempublicam hanc nostram, eiusque tanquam politici corporis, viva membra, cives patrios intelligo, singularem in iis rebus difficultatem experiri, in quibus utilissima, imo plane necessaria esset, dicendi, agendique facilitas; hoc est, pagina II leges nostras, quibus non tantum ut nexibus compacta est, sed et quadam quasi eucrasia, et symmetria in se ipsa temperata, sibi, et suis inter se partibus conveniens, vivisque spiritibus toto corpore diffusis, animata vivit, viretque Respublica; et si tripartito, ut vocant, ac decreto generali, tomis videlicet, codicibusque duobus contineantur, quorum illud partes atque titulos; istud vero diversorum huius Regni comitiorum generales articulos habeat, in eo tamen esse quam difficillimas, quod earundem legum, in eorum qui litigant usum transferendarum, methodum ac praxi, ab aliquo unquam conscriptam, neque legerimus, neque audiverimus; sed omnis ila prosequendi iuris, ac iudicii regula (quam non actores tantum et rei, in faciendis accusationibus ac defensionibus, sed et iudices, in ferendis deliberationibus ac sententiis sequuntur) longa observatione, ac consuetudine circumscripta, in eorum tantum animis consistat, qui longis iuris dicendi, litiumque, exercitiis, aetatem suam plerique, ad senium usque produxerunt. Hinc factum est, ut votum illud solenne, et antiquum regnicolarum omnium, inter articulos referretur, et Regi Vladislao oblatum, ab eodemque confirmatum, ac postea praelo subiectum a maioribus nostris, ad nos transmissum, et a nobis ad posteros nostros transmittendum extet decreto 3. eiusdem articulo 6. quo id magnis, paribusque desideriis, postulatum est a Rege, ut consuetudines illae, quas Regni Hungariae iudices pro legibus, et pro observatis iudiciorum processibus allegabant, constitutis ad id a Rege, et Regno maioribus iurisperitis, propositisque in pretium tam praeclarae operae ac laboris, profusis impensis conscriberentur, quibus Regis et regnicolarum calculo approbatis, discutiendarum omnium causarum, ferendarumque deliberationum, ac sententiarum fluxus, velut alveo quodam, continerentur. Ad quid enim scribuntur leges, si eas ad rem nostram accommodandi, applicandique normam non habeamus? Quae si literis consignetur, quis non videt quantum lucri adferat, et operae, et temporis, illis dico omnibus, qui publicae utilitatis ac iustitiae amore, addiscendique iuris patrii desiderio pagina III tenentur, et flagrant? Si vero perpetuo in mentibus tantum eorum quasi delitescat, qui longo illam et tempore et labore partam, nunquam semel universam sed aliquid tantum aliquando ex illa proferunt audientibus; quis vicissim neget, multum morae quin et remorae iniiciendum illis, qui hunc iudiciorum computum, pleno voto sunt decursuri. Expertum me plane ingentem hanc difficultatem, profiteor; non in ingressu tantum, sed et in processu studii istius civilis ac iuridici, atque ideo toto eo tempore, annis videlicet plus minus triginta, quibus illi operam atque industriam meam addixi, illum principali curae meae scopum posui, ut non tantum leges, sed et legum usum, qui diuturna consuetudine, et observationibus, veluti canalibus quibusdam hauritur, et ipse aliquando caperem, et postea transfunderem in alios, eius rei et capaces, et cupidos: neutrum, quo mihi magis prodessem, quam aliis, illis singulariter, qui quasi prae foribus tribunalium avida expectatione praestolantur introitum, et ab ingressu ad interiora penetraturi, gratam habent directionem; his enim mea haec desudat industria, non illis, qui iure dicendo ad multam iam et aetatem, et doctrinam, et experientiam pervenerunt. Hac ego mente, hoc fine cogitationum mearum, cum non tantum iurisperitorum, qui aliis docendis apti essent, aliorum post alios morte, sed et temporum iniuriis, praecipue bellorum, quibus ab immanissimo communique Christianorum, et vicino hoste, Regnum hoc, veteri odio frequenter affligitur, interruptis iudicia administrandi commoditatibus, et inter arma, alto legum silentio seriem, ac iudiciorum filum intersecante, et evertente tribunalia, facile in oblivionem veniant, si non conscripti extent tenores, in foro procedendi, magnis certe diurnis ac nocturnis conatibus, ad eos me labores defixi, quibus in rem meam, et quorum iam memini, omni qua possem diligentia conscriberem, quicquid ubique, sed praecipue tribus iudiciis, (ut vocant) Octavalibus, quibus celebrandis reducta iam per Augustos Rudolphum et Matthiam, universali pace, qui omnium in iure peritissimi habebantur, convenerant, attenta pagina IV animadversione, observavi; sive illud ad literas iuridicas, (stylum vulgo nominant) sive ad eas consuetudines, quae nulla lege scripta, nullo praedictarum literarum tenore comprehenduntur, sed tantum a maioribus nostris, per exercitia, per memoriam, et per manus traditas accepimus, pertineret. Sed et illa, quae ex Decretis, et Tripartito huc contuli, sub notis propriorum locorum, ex quibus deducta sunt, etsi sparsim in illis reperiantur, quia tamen, et partium inter se convenientium, sibique mutuo deservientium combinatione, cum reliquo huius libri corpore coaluerunt, spero non fore ingrata, sicut neque illam, verborum atque terminorum explicationem eorum item, quae ambigua esse possent, distinctionem, quam etsi non ad limam, neque ad rigorem philosophicarum in definiendis distinguendisque rebus observationem, examinaverim; instituti tamen operis explicationi, et legentium captui, sufficientem esse existimavi. Scimus causam esse omnis iudicii materiam, quae et ab iis, qui litigant, agitatur; et a iudicibus sumitur in deliberationem; realis illa sit, an personalis, octavas et illas an ad breves, vel generales, an ad universalia Regni comitia, pertinens, vel sit extraordinaria, an privilegiata absolute, et pro quibuscunque personis, vel pro aliquibus tantum, quo ordine inchoanda, et quibus diebus prosequenda; pro diversitate item iudicum, ut vocantur, Ordinariorum, qui plures sunt, cui quae causa competat discutienda, haec et alia de iure, de lege, de moribus, de consuetudine, de iustitia, de fisco, et de pauperibus, quorum magna in [iudiciis] ratio habenda est, omnia qua potui dicendi brevitate et facilitate sum complexus; ea consilii mei ratione, a Canonico, et Iure Caesareo quaedam mutuatus, quod cum ex illo utroque iuris nostri municipalis originem habeamus, magnam illa huic lucem, quin etiam in iis rebus, quae in hoc iure nostro desiderantur, supplementum sint allatura; subservient etiam legum Hungaricarum studiosis, et in foro spirituali apud domesticos, et tam in illo, quam in civili etiam apud exteras nationes. Totum autem hunc librum, in duodecim capita, pagina V ea vicissim in certas quaestiones distribui, neque illum qui in foro spirituali, neque illum qui in comitatibus iudiciorum processus haberi solet, negligendo, quo in omnibus Tyrones, quorum gratia haec scribuntur, si non perfectam, quam mihi promittere non ausim, saltem aliqualem, quam facere conatus sum, viam habeant, in iudiciis procedendi. Cui adiunxi centuriam certarum contrarietatum, et dubietatum, ex Decreto Tripartito desumptarum, et resolutarum, propter materiae convenientiam. Unde nemini arrogans, nemini temerarius videri debeo, quod ego, qui et ingenio, et literaria huius generis exercitatione, multis me et inferiorem esse, et multa illis debere profiteor, et defero, quam libentissime; haec iurium nostrorum rudimenta, tenui delineata et adumbrata tantum penicillo, communia illis facere voluerim, qui in foro nondum versati, a limine tantum ingressuri et progredi cupiunt, et ex istis progrediendi capient primordia. Verumenimvero cum certum id apud me, atque indubitatum habeam, hac opella mea, in lucem prodeunte, diversorum me iudiciorum aleam subiturum; eorum scilicet hominum, qui sibimet, et suo ingenio, vel genio potius adblandientes, sua semper fovent et collaudant, aliena carpunt et vituperant, ut ipsorum censura salva et superstite, aliorum labores intereant, et a prima luce, quam viderunt, statim in profundissimas tenebras, et in obscurissimam oblivionis noctem demergantur; eius mihi patrocinii securitas quaerenda fuit, cuius auspiciis, veluti tutelari umbone protegerer, et obiecta invidentium, aestiva magni nominis, et favoris umbra, tutus essem et ego, et hoc quicquid est laboris literarii. Hac spe, hoc desiderio, librum hunc vobis inscripsi, et nomina illi vestra praescripsi, viri illustrissimi, ut ab illis et defensionem habeat, et ornamentum; illam, quo minus ab adversariis impugnari; hoc quo magis placere possit, ab ipsa fronte legentibus. Neque haec irrito meo voto, est enim vobis et authoritas prona et prompta ad defendendum, et splendor, tam nativus, quam qui in vos ab Austriaco Augustoque Sole, merito vestro effusus est, ad irrradiandum perennante fulgore.
pagina VITibi quidem, Archi-praesul amplissime, cuius si genus, et proavos, antiquissimamque prosapiam retexerim, facile omnibus testatam redderem illustris ac generosi sanguinis tui claritatem. Vidi egomet originales literas Caroli Regis Hungariae, anno 1319. datas, quibus Magistro Stephano, filio Comitis Gregorii de genere Pázmány, ob impensa maiorum ac sua obsequia, nominatim vero, quod rex ipse hastiludio cum Stephano Pázmány concurrens, tres illi dentes fortuito excusserit, tres pagos Posa, Somogi, Som, regia liberalitate donavit, qui hodie quoque a familia Pázmányána possidentur. Vidi Mathiae primi Regis fortissimi literas anni 1465. quibus Abavo tuo Andreae, ac fratribus illius, ob egregia illorum erga Regem et Coronam merita, accedente etiam intercessione Ioannis Archi-Episcopi Strigoniensis bona omnia familiae Pazmanianae, in quorum possessione progenitores ipsorum, ab antiquo perstiterant, titulo novae donationis contulit, atque confirmavit. Matrem, ex qua Te Nicolaus Pater suscepit, Margaretham Massai habuisti; Illustri illa Massai familia ortam, cui Marchiones Massae ex Italia in Pannoniam migrantes, originem dederunt. Avia, Petri Pázmány viri magni coniunx, Catharina Csaki fuit, germana soror Nicolai Csaki, filia Gabrielis, antiquissimae nempe ac clarissimae familiae surculus, ex qua ante annos quadringentos, non unum fuisse constat Transylvaniae Vaivodam. Avi tui mater Ioannis Pázmánni coniunx, Catharina Artandi fuit, Blasii illius ac Pauli Artandi soror, quos per summam crudelitatem, Aloysius Grittus, Budae occidi iussit, ea solum de causa, quod domui Austriacae, ac Regi Ferdinandi potius, quam Ioanni Zapoliano, adhaesissent. Haec, atque alia gentis tuae decora, non vano a me rumore hausta, sed ex vetustis, ac originalibus tabulariis eruta recensere, ac oratione exaggerare, quin et ad eum usque, fortasse Pázmánnum, qui Sancto Stephano Primo Regi nostro, rem Christianam in Hungaria fundanti, e Germania auxilio accurrit, generis tui originem transcribere possem. Sed cum genus, pagina VII et proavos, et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra putem, ea lubens praetereo. Ego in te, quae ita tua sunt, ut partim in animo tuo, ex optima semente tecum adoleverint, et in hanc aetatis, virtutumque tuarum maturitatem pervenerunt, partim meritis tuis ita exigentibus, omnem vitam tuam exornarunt, admiror magis, quam assequor laudatione. Sicut enim pueritiam tuam ad reliquam aetatem, ita culturam tenellae mentis, ad hanc sapientiae tuae messem, cuius abundantia fortunati iam fruimur, sive gradum habuisti, sive foelix initium, cui magis, ac magis excolendae, ex patrio te solo emigrantem Austria excepit, et sicut temporum, ita solidiorum disciplinarum assessione provexit; hinc divitem illam et virtutum, et maximorum virorum SocietatisIesu Religionem, et tui percupidam, et bene praesagam praeclarorum eventuum, tanquam omnium bonorum, quae in hac vita primos obtinent thesauros ingressus, ita illis, ante coaequales tuos opulentatus es, ut Italiam, Germaniam, Hungariam, nec vicina tantum nobis regna, sed alias, remotioresque nationes, in tui admirationem excitaveris. Romae certe, eam nominis tui memoriam, atque famam adhuc iuvenis reliquisti, sive alios oppugnares literarii exercitii causa, sive temetipsum defenderes disputando, quam non nisi rari, atque doctissimi viri, consequuntur. Postea vero Graecensem in Styria magni nominis Academiam, philosophicis atque theologicis, et quidem diuturnis praelectionibus tuis, tanto fructu cumulasti, ut multos a te optimo magistro, non degeneres discipulos, tuo quasi ex sinu, tua certe ex disciplina emiseris, qui vicissim alibi, diversis scilicet in regnis atque provinciis, vel doctissimos magistros agerent, in eadem quae te aluit societate, vel alio vitae instituto, praemultis aliis prodessent Reipublicae Christianae. Auditum hoc a multis, et a magnis saepe viris, etsi neminem hominum in hac vita, ex omni parte beatum esse, intelligamus; tibi tamen fere nihil eorum deesse, quae vel ad ingenii subtilitatem, vel ad soliditatem iudicii, vel ad sermonis cultum atque elegantiam, vel ad longum rerum pagina VIII usum atque unicam sapientiae matrem experientiam pertinerent. Quot te, et quam praeclarae tua opera, alia latina, patrii idiomatis alia, quae iam in manibus et ore etiam exterorum hominum, summa cum laude versantur, non tantum utilissimum, sed et admirandum reddiderunt Hungariae: quae sive libros tuos legat, sive te concionantem, consulentem, aut consultantem audiat, attonitis in te, tuaque doctrina, atque summorum experimentorum facillima lucidissimaque ratione, explicatrice eloquentia, cogitationibus defigitur, et sicut longi temporis inopiam, quo tibi similem non habuit, tui iam copia compensatam gaudet, ita te ad ultimam usque posteritatem, in libris tuis, factorumque tuorum memoria victurum, non falsa sperat, et iacturam vitae tuae mortalis, cuius debitum ut admodum sero solvatur, primo voto desiderat, aliquando tamen solvendum abs te timet, hac immortalitatis tuae continuatione reponit. Haec ImperatoriMatthiae sicut Maiestate, ita aeterna memoria Augusto, dignam plane tanti principis sapientia causam dederunt, ut te nihil eiusmodi cogitantem, et cum significatum tibi fuisset, eousque reluctantem, donec a Supremo totius Christiani orbis Pastore, Paulo huius nominis Quinto Pontifice maximo, cui et iam pridem sacrosancte devoveras, et debitam deserebas religiosam obedientiam, obsequi iubereris, in locum magni illius, et in animis atque laudibus hominum nunquam intermorituri Francisci Forgach Cardinalis in sedem Archi-Episcopalem Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis collocaret; quod etsi priusquam faceret, non prius tamen quam te in Archi-Episcopum designaret, (dignum augustis annalibus monumentum) emissa certatim vota Magnatum Hungariae, quibus idem ab Imperatore demisse petebatur, accepit; ut nesciatur, optimone Imperatori citius, an optimis et dignitate primis patriae nostrae civibus, eam Deus mentem iniecerit, ut te conspirantibus votis, in Archi-Episcopum Strigoniensem deligerent?
Tibi vero Comes Palatine, ex omni parte clarissime, cuius magni sanguinis nobilitas, exactos iam quadringentos annos, quin et pagina IX plures praeteritorum temporum series atque cursus antevertit; et quemadmodum vetera non desunt generis tui quaedam velut trophaea, aeternaturis chartis inscripta, a quibus et retracta saecula monumenta acceperunt, ad locupletandam praeclarissimorum facinorum exemplis posterorum memoriam, et Principes Hungarici nominis familiae sui ordinis ac (ut sic loquar) catalogi, magnam lucem habent atque ornamentum, ita recentibus, tuis tuorumque et virtutibus, quibus intermini honores debentur, et honoribus, quibus virtutes nullius exterioris ornatus indigentes, suapte natura cultae atque pellucentes, bonorum omnium iusta aestimatione atque censura quodammodo vestiuntur, plena est familia tua, et ex illa velut ex foecundissima, perpetuaque scaturiente limpidissimi exundantisque fluminis origine, atque divite vena, virtutum atque honorum imitationibus plena est Hungaria; illa quidem quia ex illa et in illa natus es, parens tua; quia vero in illam tuendam atque amplificandam natus es, alumna tua. Nostri temporis sunt, tuae gentis sunt, et patriae nostrae, tua quidem communione sanguinis, nostra vero imitationis utilitate, et tua, et nostra lumina, Simon, et Franciscus Forgach, ille quidem pater tuus, et eius quem iam honoris causa nominavi, Francisci; Pater inquam tuus, et plurium a Patria virtute non degenerum, sed ante alios, duorum maximorum in Hungaria filiorum, quorum post regiam Maiestatem, in utroque statu, ecclesiastico scilicet atque politico, suprema spectata est authoritas; tua quidem Palatinalis, Francisci vero fratris tui, natu tantum te minoris, Cardinalitia atque Archi-Episcopalis. Pater dico tuus, toga, sagoque tantus, qui et pacis consiliis, et primis militiae praefecturis claruerit, supremus Vyvarum, generalis vero partes Hungariae Cis-danubianas Capitaneus, foelicissime gubernaverit, et plenus tam annis, quam meritis, diem suum, non sui memoriam clauserit. Franciscus frater tuus, eum se, toto vitae suae tempore, ac tenore praestitit, ut in illo tantarum dignitatum splendor, cum summa humilitate decertaverit, nec facile censeri potuerit, an authoritati illius, vel sanctitati pagina X magis, honor ac veneratio ab omnibus deferretur? Certe vitae illius admirandam sanctimoniam, ob quam illum certissimo in caelos transcriptum speramus, sanctissima mors est consecuta. Tu vero Stephano Bathoreo Polonorum Regi potentissimo et sapientissimo, ne etiam Regii diadematis fulgor, splendori familiae tuae deesset, sicut sanguine iunctus, ita obsequiis gratissimus extitisti, eidemque adolescentiae tuae indolem, succrescentium cum aetate virtutum et honorum, atque gloriae, qua iam circumradias, praesagium, et quasi gustum praestitisti. Magnorum saepe exercituum ductor, superiores partes Hungariae, Generalis Capitaneus, conversis in te omnium oculis, amoribus, atque laudationibus, pluribus annis gubernasti; magnam et frequentem fortunae varietatem, animi tui magnitudine, prudentia, et aequanimitate, superasti; Curiae Regiae Iudex, quae tertia est a Rege, inter Civiles dignitates, tanti tui Magistratus atque officii, quasi animam, iustitiam habuisti; a qua licet nunquam vel lato ungue deflexeris, cum illa tamen lenitatis atque mansuetudinis nomen, et famam, et laudem, simul consecutus es. Res mira, superioribus Regni Comitiis, quantis omnium votis, quam unanimi consensu quam paribus suffragiis, sicut ab Augustis, Caesare Matthia, et Rege Ferdinando eligendus, libentissime proponebaris, sparsa prius toto Regno, universali omnium voce, eum te futurum, qui iam flores, ab universis Hungariae statibus, in Palatinum es electus; quo te in honore atque dignitate, utinam longissime sospitem, ac foelicem habeamus. Certe et iam post tuum in coelos, ut ex tuis praeclarissimis actionibus sperare licet, abitum, tui memoriam et famam, etiam suprema posteritas superstitem habebit, atque sempiternam.
Vobis inquam, hac velut acerra lucubrationum mearum litavi, Principes; vobis et meritis, et dignitate, et parata ad defensam benignitate coniunctissimis, duplicem hanc operam meam, et eam, quam Directionem Methodicam, et eam quam Centuriam nominavi, unico volumine coniunxi, et coniunctas Archi-Episcopali, Palatinalique, lauro pagina XI subieci; ut ab illis, quae coelo verticibus assurgentes, late circumiectis, perpetuaque concordia complexis inter se ramis, ambiunt Hungariam; et tutelarem umbram capiant, adversus obvia quaeque, torrentes, calores, atque aestus invidentium aemulorum, et multis laboribus fatiscens aetatis meae imbecillitas foveatur. Etsi enim mihi ab initio inchoati huius operis, nulla unquam cuiquam nocendi vel cupiditas, vel cogitatio subrepserit; quin potius ad eas me difficultates animo reflectens, quibus in pertractandis, olim forensibus negotiis, eiusque generis exercitationum tenore observando, mecum ipse nec parum, neque parvo tempore conflictabar, et quod tunc mihi ab aliis adiumenti nomine praestitum voluissem id tantummodo nunc praestare velim illis, qui ab ipso statim studii istius contentiosi limine, in eadem, quae me remorabar impedimenta, sunt incursuri. Nihilominus tamen, cum saepe multa aliter, accipiant multi, ac dicantur, vel scribantur ab authoribus, et vires humanas, longo intervallo superet facultas omnibus satisfaciendi, si quid ex rei vel occasione, vel necessitate adferatur, omittendum, si quid iustis ex rationibus omissum est, adferendum et nullo modo subticendum, alia multum nocere, alia parum prodesse, quaedam clarius, vel alio dicendi genere, quaedam pressius et alio ordine dicenda fuisse, et sexcenta alia, contra authores, et contra libros, et censeantur et exprobrentur; hanc ego aestimationum diversitatem, quae si rectae sint, conatum meum non improbabunt, si obliquae atque corruptae, ipsae sunt improbandae, non ut evitarem, quis enim posset prohibere tantam libertatem? Neque ut declinarem, ita enim sunt curiosae neque tam ad intelligendum, quam ad aliquid semper et ubique censendum sagaces, ut ille tantum in illas non impingat, qui nihil agat, nihil dicat, nihil scribat. Sed ut esset, unde scrupulum caperent, si quem unquam capiunt iactatores isti aculeatorum iudiciorum, duo Patriae nostrae secundum Regiam Maiestatem capita volui esse libri istius, id est, ab eorum nominibus, quibus illum devotum esse volui, sum auspicatus; ut prius in illa sive casuri incurrant, sive pagina XII reiiciendi impingant, vel pro ea, quam illis debent reverentia pronitatem ad carpendum, a prima statim operis istius lectione coërceant. Accipietis itaque Magni, non mei tantum, sed et magnorum Patroni, laborem hunc meum, a conatu certe meo magnum, longum a tempore, tantum vero ex suo valore, quantum esse calculo vestro, cui ex toto subiectus est, volueritis: et spero ea voluntate atque vultu accipietis, quibus in omnes estis benignissimi: neque despero vobis gratum fore, si sapientissimis cogitationibus vestris, laboris istius originem, ad animum meum, qui et in alios rectus est, et in vos omni veneratione obsequentissimus, retuleritis, et patrocinium, quod bonis omnibus, non tantum paratum habetis, sed et obvium, neque mihi; neque huic meo partui denegabitis:
Memoriae proditum legimus. Cum Servius Sulpitius, Quintum Mutium, de Iure interrogasset; respondisse, turpe esse patricio, et Nobili viro, Ius in quo versatur ignorare. Qua reprehensione Sulpitius motus, adeo Iuri operam dedit, ut merito inter Iurisconsultos, palmam assecutus fuerit. Ioannes Franciscus de Pavinis, in praefatione Extravagan. D. Ioannis Papae XXII.
Apud Persas autem pueros Ius a Magistris, sicut alibi Grammaticam, didicisse; refert Osorius libro 7. de Institutis Regis.
Quidni igitur apud nostrates, quibus omnia in quotidiano Iuris strepitu posita sunt; ilud addiscere debeant?
Ex eoque Quintilianus quoque recte monet, dum inquit: ante omnia futurus Orator, cui in maxima celebritate, et in media Republica vivendum est: assuescat iam a puero non reformidare homines, neque illa solitaria et veluti umbratili vita pallescere, [teste] Valla libro. 4. Elegant. capite 96.
pagina XXIIIN SACRAE CAESAREAE ET REGIAE MAIESTATIS Regia Tabula, ac coram Illustrissimo quondam Domino, Domino Comite Georgio Thurzo de Bethlen-falva Regni Hungariae Palatino et Locumtenente Regio, et cetera in Octavis tam Posoniensibus Anno M. DC. X. et M. DC. XII. quam Eperiesiensibus Anno M. DC. XI. Nec non in Iudiciis Extra-ordinariis, diversis vicibus, in praenotatis annis celebratis observari potuit. Ex variis quoque signaturis, et Antiquis observationibus comportata, et in hunc qui sequitur modum digesta.
Cui
ACCEDIT
Geminus Processus Iudiciarius.
Alter Capite Undecimo, qui sedibus Iudiciariis Comitatuum,
Alter Capite Duodecimo, qui in Foro Spirituali observari solent.
pagina 01Relicta philosophis speciali, et magis propria causarum tractatione; omissisque duobus illis causarum generibus, quae olim apud Romanos rerum dominos, adeoque Ciceronem ipsum, oratoriae facultatis, et Latinae eloquentiae facile principem ac parentem, summo in flore fuere; altero demonstrativo, quo ob res bene gestas laudari solebant; et altero deliberativo, quo de rebus atque actionibus futuris, inter prudentes
pagina 02consultatio fiebat: solum tertium illud genus iudiciale, quod in disceptatione forensi consistit, et causam in genere consideratam, quatenus scilicet pro lite et controversia, in foro contentioso sumitur, pro materia huius instituti nostri accipimus. Quam tamen, si in singulas diducere velis species; causa materialis, erit omnis ille actus, quo quis alterum in persona, rebus, aut bonis offendit. Et hic dupliciter sumitur: proprie videlicet, dum vere et reipsa talis offensio fit; ut in omnibus violentiis generaliter sumptis. Et improprie, dum quis talem actum quidem non exercet, sed solummodo id, quod alterius est, ipsi denegat, et detinet. Unde huiusmodi iniuriam faciendo, in ipsum quasi agere videtur: ut fit in debitis, mutuis, depositis, commodatis, et bonorum divisionibus, ac successionibus apud ipsum detentis; vel dum etiam verbo tantum laedit: a principaliori tamen et frequentiori significatu, actus nomine nuncupantur. Efficiens, erunt partes ipsae; in causam attracta, quae contra ius alterius, aliquid facit; Actorea, quae ius suum iure et iustitia mediante acquirit; Formalis, erit lex ipsa, vel scripto aliquo comprehensa, vel antiqua iam consuetudine recepta, iuxta quam talis acquisitio fit; et ad quam, tanquam terminum ad quem, omnis lis terminari debet: infra quaest. 9. Unde et iudex, qui talem litem, huiusmodi lege terminat, magis ad hanc causam formalem, quam ad efficientem spectat: quandoquidem ex sententia Ciceronis, 3. de legibus, magistratus, vel quod idem est, iudex, dicitur esse lex ipsa loquens. Finalis, erit ipse finis, propter quem omnis huiusmodi suscipitur actio; nimirum ut unicuique quod suum est reddatur, neminem laedamus, sed cum omnibus iuste et quiete vivamus. Atque sic modo praemisso sumpta causa, est omne id, sive omnis illa res, propter quam, vel quod, alter alterum, in litem attrahit: sive sit ius possessionarium, vel bona immobilia, sive quaelibet res mobilis, aut factum, vel denique quodlibet dictum. Vel, est pagina 03 narratio rei patratae, aut ipsius querelae, contra alium susceptae, delineata expositio.
Quam licet nonnulli a casu, quo venit, dici velint: melius tamen dici videtur a causando, quod scilicet causet aliquid, id est, arguat, vel ostendat, ex quo quis movetur ad litigandum, et petendum iudicium. Sicque erit prima materia, seu origo totius litis ac controversiae: quae dum proponitur, dicitur actio; dum discutitur, iudicium; et cum definitur, iustitia, quae est lex ipsa.
Communiter autem statuitur duplex: propinqua, quae est ratio immediata rei; ut dum quis dat operam rei illicitae, per quam talis effectus necessario sequitur, et haec semper imputatur ei. Remota, quae et occasio dicitur; ut dum quis dat operam rei licitae, adhibita diligentia: et nihilominus tamen aliud aliquid evenit, ad quod non semper obligatur. Quam distinctionem alii sic ponunt: causam per se, et per accidens. Per se quidem, quae ex intentione, hoc est, ut usus iam obtinuit, ex deliberato animo, et praeconcepta malitia agentis proficiscitur: 2. tit. 82. et semper eius reus agitur, Art. 63. anni 1563. Per accidens autem, quae praeter intentionem, sive, ut dici solet, casu fortuito et contingenti accidit: ut si quis sagittet feram, et tangat hominem. Ad quam, licet de toto interesse non obligatur: ad aliquid tamen adstringitur, idque praevia bona cautela, quia occasionem dedit ad talem effectum, seu eventum rei. Unde si tali casu fortuito nobilis occidat nobilem, homagium nobilis exsolvit. Si autem nobilis rusticum, tantum rustici homagium deponit, passim. Sic et in actibus potentiariis nobilis rustici verberati, vel vulnerati homagium exsolvit. 3. Tit. 31. De quibus vide plura, 2. tit. 82 . Indeque dici solet; causo, causas, neutri, id est, iudico, seu iudicium facio, quod ad iudices refertur: et causor causaris, deponentis, quod partium est: dum rei, seu actionis, cur ita gesta et facta sit, altera causam, hoc est, rationem petit, et altera item
pagina 04reddit. Ideoque apte iudices nostri, de ipsis, in processu iudiciario, scribere consueverunt; coram nobis causantibus, etc. Styl. Verum quia huiusmodi causa, etiam de consuetudine nostra, multipliciter sumitur: idcirco non abs re ratus sum, sequentibus quaestionibus multiplicem eius distinctionem praemittere, quo omni ex parte melius intelligatur.
Multiplex. Primo, Regalis; et haec tam rerum mobilium quarumlibet, quam immobilium, sive bonorum ac iurium possessionariorum. Secundo, Personalis. Et haec, vel Notoria, ut in certis casibus, 1. Tit. 14. in qua et caput, et bona amittuntur. vel Capitalis, ut quinque casuum, bonorum occupatio, domorum nobilitarium invasio, vulneratio, detentio, et interemptio nobilium, 2. tit. 42. in qua, et caput, et bona (redemptibiliter tamen) amittuntur. Vel Emendae Capitis, ubi et caput, et bona redimuntur, 2. tit. 43. Vel Criminalis, ut homicidiorum, incendiorum, adulteriorum, furtorum, sacrilegiorum, incestus, et aliorum maleficiorum passim; in qua solum caput amittitur, 1. tit. 15. Vel Pure Birsagialis, ut violationis Sedis Iudiciariae, 2. tit. 69. indebitae actionis, obligaminis, et aliarum simplicium convictionum passim. Vel Mixtim Birsagialis et Regalis, ut calumniae, ubi et res amittitur, et homagium solvitur, 2. tit. 70. Vel emendae linguae, ubi causa quidem condescendit, iterum si actor uelit resuscitanda: sed poena emendae linguae deponitur, 2. tit. 72. Et poena periurii, qua et bona, et honor amittuntur: 2. tit. 30 . Item, Poena Infamiae, propter non observationem mandatorum, in qua homagium, sive ducenti floreni deponuntur,
pagina 05et perpetuo officio privantur, infamiaque notantur, Art. 78. anni 1563. Nec non poena Facti Honoris, ubi solum honore privatur convictus, fol. 738. et sequentibus, maioris Decreti. De quibus omnibus latius infra cap. 9. vide.
Similiter multiplex: Octavalis, generalium Iudiciorum in duobus locis celebrari solitorum: Posonii , pro octavo die, festi Beati Lucae Evangelistae , a Comitatu Liptoviensi usque; ad Dravum : et Eperiensi, pro octavo die festi Beati Georgii Mart: a dicto comitatu Liptoviensi, qui et ipse ad Eperies vadit: art. 25. anni 1566. (licet de facto Posonium retrahatur, ut ex enumeratione Comitatuum, pro Octava partium superiorum, Posonii celebrari statuta, positorum apparet, art. 24. anni 1567. ) usque ad limites Transylvaniae. Quanquam et Tyrnaviae celebrari Decreta, legatur, art. 39. anni 1569. Et art. 4. anni 1582. Et durant per dies Quadraginta profestos, sive exceptis diebus festis:art. 24. anni 1563. Item, art. 4. anni 1572. Item Octavalis Brevium Iudiciorum, quae Brevis Brevium dicitur, cum propter terminum, tum propter processum etiam breviorem: generaliter quidem et continue celebranda Posonii, art. 20. anni 1553. Et art. 2. anni 1555. Licet art. 70. anni 1609. restricta habeatur iam solum pro partibus Cis et Ultra Danubianis, pro Dominica invocavit. Olim autem diversis duravit temporibus, videlicet per dies viginti: 3. Vlad. Art. 2. per dies 32. art. 26. anni 1553. Et art. 16. anni 1554. Ab Epiphania Domini usque ad Quadragesimam, art. 25. anni 1563. Et pro Dominica reminiscere, art. 14. anni 1536. Ac art. 23. anni 1537. Estque propria Domini Locumtenentis Regii: Enchir. fol. 13. Partes vero superiores, cum commode Posonium
pagina 06accedere non possint, supplicarunt Suae Maiestati, si Dominus Palatinus, Protonotarium, aliumve Iudicem loco sui Cassoviam miserit, pro huiusmodi quoque iudiciis continuis, eo, vel ad alium locum earum partium, qui commodior videbitur, proficisci paratae erunt, dicto art. 2. praenotati anni 1555. Et forte iam pridem, art. 33. anni 1543. ut Dominus Andreas Báthori, cum sibi adiungendis, Causas Comitatuum Superiorum revidisset: quod tamen non legitur usitatum. Sed si utrobique; celebrabuntur, tunc Iudiciales etiam in iis, ut et in maioribus ad certos Comitatus restringi debebunt. Sin vero solum Posonii, prout etiam de communiore iam consuetudine, et usitatiori stylo, fieri deberet: tunc simpliciter sonare debebunt, absque ulla Comitatuum restrictione, hoc modo dicendo: ad quem videlicet terminum, universae Causae Regnicolarum Breves Brevium, pariter et Transmissionales, nec non Dotis, et Rerum Paraphernalium, ac aliae nonnullae, ex novis Constitutionibus publicis, authoritate locumtenentiae adiudicari solitae, per praefatum Dominum Imperatorem et Regem nostrum, generaliter fuerunt prorogatae. Ubi Nota, quod Causae Tutelarum, non observationis mandatorum, personalis ammonitionis, divisionis bonorum inter fratres carnales, aut patrueles, in quibus Repulsio subsecuta fuerit: item Dotum, ac paraphernorum, nec non Appellationum, ex recepta iam consuetudine, in omnibus terminis, ad instar Causarum Appellatarum, extra seriem levantur, et adiudicantur: 4. Vlad. art. 16. In Sclavonia autem, bis Octava celebratur, pro octavis diebus festorum Sancti Iacobi Apostoli, et Epiphaniarum Domini, in Civitate Zagrabiensi Montis Graecensis dictae Octavae, ab octavo die, praenotatorum festorum, quo inchoati solent, si Iuridicus fuerit.
Hic superpondii loco adiiciendum putavi: a multis dubitari, et quaeri solere; cur clausula illa, (tam ante cladem Mohachiensem, quam vero post obitum Serenissimi quondam Ludovici Regis, etc.) iudicialibus istarum Octavarum
pagina 07inseri solita sit; idcirco ad id breviter sic respondendum duxi: posteaquam enim facta praedicta clade Mohachiensi, Regnum Rege orbatum, partim a Ioanne Rege assumptum, partim autem Divo quondam Ferdinando Imperatori et Regi delatum, in diversas partes distrahi coeperat; atque tam hinc, quam illinc, variae violentiae, bonorum occupationes, et reliqua violentiarum genera patrata fuerant; ad tollenda ea, regnicolae ab anno Domini 1527. usque ad annum 1552. suspensis ordinariis Octavalibus Iudiciis, specialibus tantum, privilegiatis, et brevioribus Constitutionibus per annos 25. usi fuerunt: et etiamnum in omni tumultu, et mutatione Regni consuetum est facere. Ac tandem ad pacatiora devenientes tempora, praenotato anno 1552. art. 24. Et sequenti anno 1563. art. similiter 24. statuerunt: ut deinceps huiusmodi etiam intermissae causae, tam scilicet ante, quam post dictam cladem Mohachiensem, motae, vel movendae, mixtim et indifferenter levarentur. Et ut sub id tempus transacti quindecim quoque anni, et sex menses, ad praescriptionem non computarentur, art. 22. Novizoliensi, anni 1542. Et sic nihil mirum, si praetacta clausula adhuc iudicialibus inferatur, nisi forte praescriptae veteres causae, ante praenotatam cladem Mohachiensem motae, iam finitae essent, ideoque omitti deberet; ne iam ab annis 66. inani et non necessaria huiusmodi positione, iudiciales superfluerent, et taedium parerent. Alii vero, quos historica magis, quam iuridica delectant, putant id fieri ob memoriam tantum tam funestae cladis; ut etiam inter dicunda Iura, ulciscendae illatae sibi iniuriae memores fierent.
Diaetalis, quae solum in terminis Generalis Regni Diaetae discutitur: et haec ab omnibus partibus Regni, et etiam eidem subiectis Regnis, ad eum locum, in quo Diaeta celebratur, adferri solet.
Extraordinaria est, quae per admonitionem mota coram Illustrissimo Domino Comite Palatino, veluti speciali
pagina 08et competenti Iudice, inter Suam Maiestatem Regiam Fiscumque suum Regium, ac dominos regnicolas vertitur: 1. Vlad. art. 33. Dicta, quod extra omnem ordinem, in quibuslibet terminis, quorumlibet praemissorum Iudiciorum, et generalis etiam Diaetae Regni, discuti soleat. Et haec indifferenter, per praenarratos iam tres terminos Iuridicos currit, licet interdum extra illos etiam ventilari consueverit, potissimum autem ubi publica constitutione, ita conclusum fuerit: veluti art. 35. anni 1601. Estque propria Fisci Suae Maiestatis Regii, super acquisitione bonorum, deficientium in semine, dominorum duntaxat magnatum, (et non nobilium.) Vel prosecutione casuum notoriorum, aut alias causarum articularium, si quam huiusmodi, Regnum aliquando contra aliquem constituerit. Ubi Nota: quod quaelibet causa, virtute alicuius contractus inchoata, eo praecise modo brevi, et ordine, processuque terminari debet, quo causa praetextu bonorum, per defectum seminis, quorumcunque decedentium, ad collationem Regiae Maiestatis derivatorum, finiri determinarique et concludi solet. 2. tit. 71. Ex quo elicitur, quod causae defectus seminis, etiam contra nobiles, uno hoc, eodemque brevi processu, quo et contra dominos magnates, olim acquisitae, et adiudicatae fuerunt; quod pronomen illum (quorumcunque) communiter et indifferenter significat. Licet nunc iam, a tempore cuiusdam Elisabethae Kolos , solum Iudicio ordinario, in causam attrahi soleant: quae ex ordine Nobilium existens, in causa defectus seminis, Nobilis quondam Ioannis Kolos fratris sui, contra Fiscum Suae Maiestatis Regium, a Iudicio Extraordinario, non tam absoluta, quam exclusa potius, uti iam dictum est, esse perhibetur: Anno Domini 1567. feria secunda proxima, post festum Beatae Luciae Virginis et Martyris, Posonii, sub termino Generalium Iudiciorum Regni. In quo licet elaboratum sit per Fiscum, ut iterum in pristinum cursum restituta fuisset: nihil tamen effectum est: ut patet art. 47. anni 1618.
pagina 09Peremptoria , sive Summaria, quae communiter ad supplicationes partium Principi porrectas, ex commissione eiusdem, per delegatum aliquem Iudicem, solum pro illo termino, et loco, quibus praeassumitur, diiudicatur. Unde perpetuo in illo statu, quo determinantur, permanet; nec datur eidem ulterior processus. Ideo dicta a perimendo, quod omnia Iuridica remedia, per eam perimuntur, et mortificantur. Et huius generis sunt omnes causae, super comissionibus fundatae. Sic et Peremptoria Citatio, ratione temerariae bonorum occupatorum detentionis, vel productionis Iurium, quibus bona ipsa, sive per notam infidelitatis, sive per defectum seminis, sive alio quocunque; titulo, ad se praetenderent pertinere, absque ulterioris prorogationis confidentia, in ipsa prima instantia, coram suo Iudice, ad decimum quintum diem, fieri debet: ac quicquid Iudex ipse superinde decreverit, et pronunciaverit, id citra omnem dilationem, debitae etiam executioni demandet; contradictione, et inhibitione quorumcunque non obstante: art. 10. anni 1536.
Compromissoria, quae fit ex partium compromisso, sub aliquo vinculo, et vel nullis, vel certis quibusdam Iuridicis remediis admissis: et haec prouti obligatio sonat, ita etiam finem sortiri solet. Diciturque; vulgo, Convocatorum per partes pari numero Iudicum Arbitrorum, et proborum virorum Styl. De qua vide infra, Quaest. 4. cap. 8. num. 5. Ad hanc pertinet Obligatoria, ex spontanea obligatione: 6. Matt. art. 17.
Articularis, quae ex publico dominorum regnicolarum articulo, seu Constitutione, propter magnam aliquam rationem, suum processum et determinationem accipit; et solet semper ad causam extraordinariam referri. Quales multae erant sub Pacificatione Viennensi constitutae, ut videre est ibidem ad Articulum duodecimum.
Item, causa Facti Honoris, quae sola ex omnibus Iuris nostri causis, specialem Processum, eumque singulari
pagina 10diligentia (mirum dictu) a maioribus nostris declaratum, et conscriptum habet, fol. 738. Maioris Decreti.
Quoniam de Fisco incidit mentio, et multi in eo haesitant, an hoc nomen certam aliquam personam significet, vel quid aliud: ideo non inconveniens fuerit, paucis declarare, quidnam rei sit, et unde hoc nomen traductum, atque a quibus primum usurpatum extiterit. Fiscus igitur, olim apud Romanos dicebatur proprie pecunia Principis. Constituto enim Principe, Lege Regia, ad ipsius decorem et maiestatem servandam, a Senatu, populoque Romano, decreta fuit quaedam publica pecunia, quae Fiscus dicebatur, a fiscis, id est sportulis, quibus utpote maior summa pecuniae recondebatur: ut Ciceronis 1. actione in Verrem: Reperiebam (inquit) fiscos complures, cum pecunia Siciliensi. Et Asconius Pedianus, in 2. Verrina. Similiter et Ausonius, teste Andr. Gail. lib. 1. obs. 20. Indeque Fiscus, propria duntaxat Principis, et non alterius pecunia erat, quam usu capere nemini licebat, longo tempore. Aerarium autem publicae pecuniae, Conservatorium potius dicitur. Sic apud nos quoque iam, retento hoc Romanorum veteri nomine, Fiscus proprie dicuntur omnia illa bona, sive iura possessionaria, quaecunque per defectum seminis, vero ac legitimo haerede carentia et destituta, 1.tit. 10. (quae ob id Caduca haereditas, sive ut civiles loquuntur, Caducitas, dici solent) vel etiam aliter qualitercunque per Notam infidelitatis, a quocunque de iure regni, 1. tit. 14. Et 1. Matth. art. 1. Item, 2. Vlad. art. 4. et in margine eiusdem, ac aliis passim locis, ad Sacram Regni Coronam, et Iurisdictionem legitimi Regis devolvuntur, (licet in aliquibus casibus, etiam
pagina 11res mobiles Fisco cedant) Et non persona aliqua, nisi forte improprie iam Curator dicti Fisci, eius nomine vocitari solitus sit. Vel etiam denominative ab eo, Fiscalis Sacrae Regni Coronae nuncupetur, aut cum pro persona quoque Principis Domini Nostri Clementissimi intelligitur: 2. tit. 39. Vel etiam pro Cameris capitur: ut cum dicitur, Iudices salaria sua, e Fisco, id est, Cameris habere. Atque ideo, quando talia bona, pro ipso occupantur, vel etiam iure mediante ipsi adiudicantur, et applicantur, Confiscari dicuntur: Causaeque, quibus interdum acquiruntur, Fiscales appellari consueverunt, quarum propria haec sex sunt: Primo, quod absque ulla serie possunt in quibuslibet terminis, tam Diaetalibus, quam Generalium et Brevium Iudiciorum, et extra illos etiam levari et discuti, singulo tertio quoque die. Secundo, admittuntur in eis inhibitio et repulsio: licet de Iure Regni, 2. tit. 71. brevi ordine et processu terminari deberent, uti iam proxime dictum est in Causa extraordinaria. Tertio, admittuntur quoque duae prohibitae, una sine onere, et alia cum onere; prouti deliberatum est super hoc Posonii, anno 1612. in causa Fisci, contra familiam Chorom. et statutum, art. 65. anno 1618. Quarto, ad producendas petitas literas,seu privilegia, non admittitur prorogatio, ex eo, quod iam prius petita fuerint produci per I. et alioquin sat temporis habuit, ad disquirenda illa; prout super hoc deliberatum extat, contra Generosam et Magnificam Dominam Comitissam Annam Mariam Ungnad, Consortem Illustrissimi Domini Comitis Thomae Erdodi, etc. in causa arcis Szamobor, Feria secunda post Sanctae Luciae, 1519. Posonii. Et civiles quoque docent, Fiscum a reo instrumenta petere posse, non solum ad evitandam ulteriorem prorogationem, sed ad fundandam ipsam contra eum actionem, idque dicunt singulariter in Fisco actore receptum esse: Andreas Gail. lib. 1. obser. 21. Unde non abs re apud nos quoque universae literae, et literalia instrumenta, a possessoribus huiusmodi bonorum defectus
pagina 12seminis alicuius, per Magistrum Pronotarium peti solent, licet ex abusu quodam (qui tamen admitti non deberet) non consueverint per eosdem produci: Styl. Quinto, Appellatio quoque non admittitur, quia cum Dominus Palatinus specialis illarum sit Iudex, alium Superiorem non habent, ad quem transmitterentur. Sexto, quia Fiscus est privilegiatus, ideo nullas literas producere, vel quippiam contra aliquem probare tenentur: 2. tit. 39. nisi forte sponte id praeassumpserit. Cui sic volenti, nulla fit iniuria. Et si aliquando iuramentum praestare deberet, id Director Causarum, in persona Suae Maiestatis deponere tenebitur: ibidem. Licet, Iure Quad. 1. tit. 10. non Director Causarum, sed Principalis Officialis, qui controversis bonis praesidet, nomine Principis iurare deberet. Ubi nota, quod licet in his quoque, uti et in caeteris causis ordinariis, onera iuridica provenire soleant: nihilominus tamen Fiscus Suae Maiestatis Regius, propter liberalitatis suae, ac acquirendae iustitiae excellentiam, nihil ex huiusmodi oneribus, ad portionem suam tollit: sed omnia prae manibus iudiciariis relinquit, excepto solum pretio literarum sententionalium, quod absque ulla illiberalitatis nota, levare potest; quia antea ipsum iudici, ex proprio aere exsolverat.
Itidem multiplex: alia privilegiata, pro pauperibus quae Feriis sextis, et diebus Sabbatinis adiudicatur, art. 51. anno 1563. Ea autem non existente, sumuntur aliae ordinariae. Ubi id notandum venit, quod licet citatus articulus, in genere dicat discutiendas huiusmodi causas, praescriptis duobus diebus: nihilominus tamen, prout multi volunt, et
pagina 13usu etiam receptum esse videtur, una et eadem huiusmodi, causa pauperum, etiam non existentibus similibus sibi, utroque dicto die, adiudicari non solet; quod causae, ad minus tertio die, et non altero statim, levari solitae sint. Ac ideo, loco istarum, aliae ordinariae levantur: semper tamen cum hac cautionis clausula (non existentibus scilicet causis pauperum) quia sine ea, facile condescendere possent, quasi non suis diebus levatae exstitissent: Styl. Altera privilegiata pro Fisco, quae et extraordinaria iam dicta est, in praecedenti tertia Quaest. quae antea a prandio semper levari consueverat: nunc autem singulis septimanis, toto die Martis, et a prandio die Veneris, discutitur. Tertii ordinis, sunt Ordinariae. Et primo Extra-seriales, veluti omnes Criminales, et quae nomine Magistratus, pro publico bono, ac tranquillo statu, moventur. Tum, Causae divisionum inter fratres condivisionales, si ammonitio fiat per Protonotarium, 1. tit. 45. Causae tutelares, transgressio mandatorum, et non observatio eorum: art. 78. anni 1563. Personalis admonitio: 2. tit. 20. Causae Dotum, et Rerum Paraphernalium, 4. Vlad. art. 16. Et art. 2. anni 1555. Causae ratione bonorum ex Regia donatione, causae in facto honoris, recuperatio bonorum statutorum, occupationes factae sub diaeta, vel tunc alia quaecunque illata damna: art. 30. anni 1567. Causae evictionum, novi iudicii, simulati concambii in fraudem fratrum, causae ratione bonorum, in quibus statutio praecessit, sed propter loci distantiam, contradictio non fuit facta: art. 46. anni 1563. Et alia his similia. Seriales sunt, quarum numerus non potest comprehendi, sed per praemissarum negationem, facile cognosci poterunt. Et potissimum huiusmodi sunt omnium iniuriarum, damnorum, et simplicium violentiarum, sive minoris potentiae. Aliae item extraordinariae, quae alternatim inter has et illas levantur.
pagina 14Pauperes, viduae, et orphani, dum causas aliquas habuerint contra aliquos, aut alii contra ipsos; tunc requirant super paupertate sua, Vicecomites, et Iudices Nobilium eius Comitatus, in quo degunt: qui ad requisitionem eorundem, debent dare ipsis Literas Testimoniales, super praefata paupertate eorundem, sub fide et fidelitate Regiae Maiestati debita, authentice confectas, quas postmodum ipsi pauperes, dum eorum causae servandae fuerint; in documentum paupertatis suae producant, tam in Curia Regia, quam etiam in Sedibus Comitatuum: in quibus primo sedis die tantum discutiuntur: art. 51. et 52. anni 1563. Et si aliquando, ob vetustatem testimonii, exceptum fuerit contra eos, quod scilicet a tanto tempore, ditescere potuerint, cum poena indebitae exceptionis: petant exmitti ad partes, pro recognoscenda praetensa ditatione; vel adhuc asserenda paupertate, ac ex reportata recognitionis serie, Iudicium recipere debeant.
Miserabiles scilicet, quas naturaliter miseramur, propter sortium iniuriam. Quarum compassionem et condolentiam, cum Ius Canonicum magis nobis ob oculos ponat, ideo videndum ex eo, quales et quot species, huiusmodi personarum miserabilium, secundum id esse dicantur: et primo quidem, secundum Innocentium, Coeci, et alii perpetuo morbo
pagina 15laborantes. Secundo, secundum Hostiensem, pauperes simpliciter, pupilli, qui et orphani dicuntur, ac viduae; prouti et citatus articulus iam iuris nostri continet. Tertio, secundum alios, etiam senes decrepiti, et religiosi, nec non diuturna quoque captivitate apud hostes fatigati. Horum autem, et praesertim saecularium, tres recensentur species, secundum Panormitanum, teste Sylvestro, par. 2. vocabulo miserabiles: quidam enim non sunt miserabiles, nec actu, nec habitu, quia non habent qualitatem, propter quam natura moveatur ad miserandum eis; ut quia sunt masculi, et viduae potentes, ac divites. Quidam vero sunt miserabiles actu simul et habitu; ut viduae, et pupilli pauperes, vel diuturno morbo fatigati. Quidam vero sunt miserabiles, habitu tantum, et non actu; ut viduae et pupilli divites. Verumenimvero, de more et consuetudine nostra, omnes ii pro pauperibus reputantur, quibus praecipue bona fortunae, hoc est, Iura possessionaria, et res mobiles, aliaeve id genus facultates, minus sunt sufficientes, ad prosecutionem causarum eorundem; licet corporales quoque et mentales affectiones, interdum huc concurrere soleant: ut quia forte sunt senes, valetudinarii, mente capti, furiosi, etc. quae omnia in ipsis considerata, magis movent nos, ad miserandum eis.
Duplex: alia specialis. Et haec iterum quadruplex: Palatinalis, ut omnes causae fiscales, et extraordinariae: art. 18. anni 1574. Item transmissiones, ex Regno Dalmatiae: 12. Officio Palatinatus, fol. 170. Locumtenentiae, ut omnes causae brevium iudiciorum, in Enchiridio, fol. 13. pag. 2. comprehensae: quinque casuum, potentiae, interceptiones, et occupationes
pagina 16castrorum, transmissiones omnium Regni Comitatuum: art. 25. anni 1563. causae dotis, paraphernorum, et tutelares: art. 2. anni 1555. Et art. 18. anni 1574. Item, defectus seminis, ex speciali Constitutione Regni, art. 21. anni 1566. Nec non viduarum: art. 28. anni 1552. Et Iudicis Curiae, uti ordinarie iam omnes causae defectus seminis, et omnes transmissiones, ex Regno Sclavoniae, citato iam art. 18. anni 1574. Et 4. Vlad. art. 6. Imo huiusmodi revidendis transmissionibus, gratia quatuor dierum extra terminum iudiciorum superaddita habetur: 5. Vlad. art. 30. Causam vero facti honoris, praesens Iudex Curiae, alias Locumtenens, vel cui Rex demandat, adiudicat: fol. 738. Maioris Decreti. Et alia communis ac indifferens, quales sunt aliae omnes, ad quemlibet iudicem, seu magistrum, protonotarium pertinentes. Vide infra, quaest. 13. cap. 10.
Quandoquidem omnis causa, sive lis, ad ius, legem, morem, ac consuetudinem, tanquam formam quandam iudiciariam referatur, et terminetur; operae precium fuerit paucis declarare, quid sint singula.
Et primo quidem, De iure dicendum videtur: quod si a iustitia, ut nonnulli volunt, deducatur, pro eoque sumatur, quod est rectum et iustum; erit, ut Tullius definit, ars, sive scientia boni et aequi. Si vero a iussum, supino verbi iubeo, ablata (sum) syllaba per apocopen; erit id, quod vel natura, vel civitas, aut populus, vel gens iubet. Communiterque dicetur collectio legitimorum praeceptorum, quae nos arctant, ad observandum bonum et aequum. Atque huius iuris, tria potissimum officia numerari solent: nimirum, honeste
pagina 17vivere, alterum non laedere, et suum unicuique tribuere: in praefatione 3. Decreti Vlad.
Secundo: Lex in primis triplex est; Naturalis, Humana, et Divina. Quarum duae priores, dirigunt hominem in ordine ad finem naturalem. Postrema autem, in ordine ad finem supernaturalem. Deinde Humana, est duplex: Saecularis, quae vulgo Civilis dicitur, et spectat ad Ius Gentium, et Civile maxime; statuiturque a potestate saeculari, ut Imperatore, Rege, vel alio Principe, aut Republica, seu Magistratu. Et Ecclesiastica, quae ab Ecclesiastica potestate decernitur, ut Papa; Concilio, Episcopo, vel alio Praelato; et dicitur Canonica, id est Regulativa, demum Divina etiam est duplex, Vetus, et Nova: illa, a Deo per Moysen Israëlitico populo; haec vero per Christum, omnibus hominibus ad salutem est revelata, et promulgata: ut per eam ad finem supernaturalem homines dirigerentur. Atque haec quidem, omnes ex aequo ad observationem sui obligat: illa non item. Quia Christus Dominus Servator noster, liberavit nos a iugo illius, quoad scilicet praecepta mystica, quae sunt Sacramentalia, vel Caeremonialia: et non Moralia: Marantha, par. 3. de orig. Iudicii, num. 47. ut patet Actorum 5. et Gal. 4. 5. Et quia Nova haec Lex, super ratione naturali, sicuti et Leges Civiles ab Ethnicis, ante natum Christum 300. annis, ut idem Marantha ibidem, num. 28. conditae, fundata est: ideo magis his, tanquam propius naturae convenientibus, quam veteri illa utimur. Quanquam nonnulli superiori saeculo; (uti Carolostadius) Leges Civiles omnino reiecerint, et ad leges Mosaicas observandas, iterum populum Christianum reducere nixi fuerint; prouti et nunc quoque autor quidam Decreti Tripartiti Latini simul ac Hungarici, adiunctis ad calcem illius, praedictis Veteribus Legibus sive Mosaicis, non obscure satagere videtur. Quae omnia admonitionis ergo tantum praemittere volui, ut quilibet tanto facilius inter praedictas leges discrimen et differentiam scire possit. Prout tamen legis usus
pagina 18apud nos iam inolevit; lex est publica regni constitutio; ex unanimi tam populi constituentis, quam legitimi principis confirmantis consensu facta, et aeque ab omnibus, ad bene et iuste vivendum observanda, 2. tit. 5. scripto comprehensa. Dicta a legendo, quod modo praemisso, ex multorum consensu lecta sit. Plures eius descriptiones, vide Cap. 6. Prologi. Ex quibus praemissis colligitur, ius longe latius patere, quam legem: quod ius, sit nomen generale, tam scilicet legibus, quam moribus, hoc est, iure scripto, et non scripto constans: lex autem species iuris, et tantum iure scripto comprehensa.
Tertio, mores sunt actiones humanae, hoc est, actiones hominum liberae, praesertim consuetae et saepius iteratae. Vel, mos est longa consuetudo, a moribus tantum tracta. Et vice versa. Consuetudo est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. Nec differt, an scripto, an ratione consistat, quando et legem ratio commendat. Ubi nota primo, ex praemissa consuetudinis definitione, ipsam tunc militare debere, quando nos lex deficit. Ideoque bene VVerböczi, part. 2. tit. 6. Consuetudinem in iudiciis observandam (quae nihil aliud est, quam forma quaedam iudiciaria, ad quam, tanquam terminum ad quem, iudicia terminari debent, uti supra quaest.1. in Causa Formali, dictum est) docet, ex tribus fundamentis ortam esse: nempe, ex publicis decretis, sive constitutionibus regni, hoc est generalibus legibus; et ex principum privilegiis, id est, privatis cuiuslibet legibus; ac demum ex iudicum ordinariorum sententiis, saepius ac saepius eodem modo iteratis et repetitis, ac quasi pro legibus iam usurpatis. Quae omnia, cum stabilia et perpetuae veritatis esse debent, quamdiu in iudiciis haberi possunt, tamdiu alia consuetudo admitti non debet, (nisi ipsis per talem consuetudinem iam derogatum fuerit,) quia sic, et generales leges, et privilegia, ac iudiciariae sententiae (ad quas, et quae, ut praemissum est, omnis
pagina 19lis terminari debet) innumeris ferme literis, et literalibus instrumentis, ac publicarum regni constitutionum ingentibus voluminibus comprehensae, frustra erunt: suborienturque infinita propemodum absurda et incommoda: neque ullus omnino, quantus quantus in clypeum assurgat, et quam ingenti turbine hastam torqueat, omnesque; dies vigiles, et noctes insomnes traducat huiusmodi toto coelo errantes consuetudines percipere, ac iura et iudicia secundum eas addiscere poterit. Quamvis dictus VVerböczi, in dicto Prologo sui Tripartiti, cap. 10.tantum indulserit consuetudini, ut paene quamlibet legem, per eam, non gravate subvertendam existimaverit. Quod non miror, siquidem ibi aliena potius pertractaverit, quam propria suo instituto accommodaverit et praefixerit, ut facile quilibet advertere potest. Secundo: exemplum quoque prope affine esse consuetudini, cum scilicet nos deficiunt lex, et consuetudo, modo praemisso declaratae. Tunc etiam exemplo eorum, qui vel semel in iudicando maxime idonei visi sunt, uti solemus. Nec quicquam in tali casu peccamus. Siquidem melior est semper entis alicuius, quam simpliciter nullius conditio: et securius vel rudiore calle inceditur, quam omnino nullo: ut et Matthias Stephani, in Oeconom: Iuris Canonici, dicit: satius esse alterius prudentia, in arduis deliberationibus uti, quam in ore habere, promptam quidem, sed inconsideratam et inconsultam in reddendo iure, vel sententia dicenda, responsionem.
Quarto, processus iudiciarius, quem, in eadem 2. part. tit. 6. dicit, ex Galliis inductum esse; intelligitur solum de iuridicis terminis, per quos, tanquam certos quosdam gradus, usque ad decisionem litis proceditur, ut sunt: legitima citatio, solita parium petitio, exceptiones de iure admittendae: et iuridica remedia; veluti, inhibitio, repulsio, appellatio, novum iudicium; et caetera his similia. Qui processus, vel ideo maxime Hungaris convenit, quod, quemadmodum et ipsi semper militares fuere, et illum a praedicta
pagina 20gente, perpetuae militiae addicta, accepere: ita quoque magna ex parte, militarem esse voluere, ut scilicet, non minus in iudicio, quam bello, militaris disciplinae studiosi fierent. Vide de Repulsione, tit. 73. et 74. part. 2. Et hic tandem cessaverunt duo illa gentilia iudicia, candentis ferri, et ferventis aquae; quibus gens Hungara, contra id quod dicitur, Noli tentare Dominum Deum tuum; ab anno 696. quo Sancto Stephano Rex natus est, usque ad annum 1309. quo Carolus Rex coronatus est, per annos 340. usa est. Ut apparet ex antiquo quodam libro, intitulato, Ritus explorandae Veritatis, in dirimendis Controversiis; in Sacrario summi Templi Varadinensis reperto, et recuso Colosvarini, anno 1550. Iam autem prae manibus Generosorum Dominorum Francisci Loranth de Inke, et alterius Francisci Nagy-Mihály de Petrócz, Sacrae Caesariae et Regiae Maiestatis, inclytae Camerae Hungaricae Consiliariorum habito. Ex quo, qui volet, diversa barbara nomina Hungarorum, plus quam satis cognoscere poterit, certis Iudiciariis exemplis, ab anno 1214. usque ad annum 1235. quod facit, unum et viginti annos, circa aetatem potissimum Andreae secundi Regis, comprehensa. Vide infra, Quaest. 15.
Ius, aliud est Ius Naturae; aliud Humanum (quod et Gentium, et Civile dicitur) et aliud Divinum.
Ius Naturae, est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, et non aliqua constitutione ab homine facta, habetur: ut maris et foeminae coniunctio, liberorum procreatio, educatio, successio, communis omnium possessio, una omnium libertas, nullus dominus, nullus servus, nullus captivus. Item, acquisitio eorum, quae coelo, terra, et mari capiuntur. Nec non depositae rei, vel commodatae
pagina 21pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Siquidem hoc, aut si quid huic simile est, nunquam iniustum, sed naturale aequumque habetur. Quanquam Valla, lib. 4. Elegan. cap. 48.dicat, ridiculum esse, Ius Naturale dicere, quia hoc Natura, omnia animalia docuit. Unde et Cicero, in lib. Offic. de Iure naturali silentium egit: licet in 2. de Inventione, idem statuerit, quatenus scilicet in homines tantummodo cadit.
Ius Gentium dicitur, quod ratione publici boni, ad communem usum introductum est: ut rerum separationes, dominiorum divisiones, sedium occupationes, domorum aedificationes, munitiones, bella, captivitates, servitutes, mancipia, postliminia, foedera, paces, induciae, legatorum non violandorum religio, connubia inter alienigenas prohibita. Similiter, venditiones, emptiones, conductiones, et alii quivis similes mutui contractus. Sic dictum, quia eo fere omnes gentes utuntur. Estque contrarium dicto Iuri Naturali.
Ius Civile est, quod quisque populus, vel quaequae civitas, sibi proprium, divina humanaque causa constituit; hoc est, propter honestatem et iustitiam, quarum illa homines in hac vita decoros reddit, haec vero in futura etiam beatos efficit. Dictum quidem Civile a principio, quod Romani rerum domini, Civitatem Romanam potius incolentes, quam colonias, sive provincias sibi subiectas, ibi illud constituebant; ac exinde etiam in dictas provincias, sive colonias derivabant, et deducebant: ob idque absolute positum, proprie, et per excellentiam, solum pro Romanorum Iure accipi consuevit. Verum posteaquam tandem ad alias quoque civitates, provincias, regna et imperia illud deduci, et per alios quoque populos augmentari et ampliari coeptum est; communiter iam Civile, vel etiam cum quadam appositione harum vocularum: Imperiale, Provinciale, ac huius, vel illius Regni, aut Civitatis Ius, dici solitum est; ex eo vel maxime, quod ex civilioribus, rationique; et honesto, atque iusto, et publicae utilitati consentaneis
pagina 22moribus, placitisque cuiuslibet huiusmodi populi deducitur, ac pro lege statuitur. Quia vero saepe occurrunt ista verba; Ipso iure, Ipso facto, vel De facto, vel Eo facto: ideo non inutile fuerit ea declarare, quid significent. Omnia igitur ista, idem significant, et sunt usitatissima Axiomata, sive Maximae Iuris, denotantes generales quasdam propositiones, veluti in Syllogismo Maiores esse solent, de statuto aliquo Iure, vel Lege; ut verbi gratia: quicunque transgressus fuerit edictum Principis tale, taliter puniatur: vel, qui voluntarium homicidium perpetraverit, capite plectatur: aut, qui furatur, suspendatur. Et in hac propositione, non requiritur ullum ministerium Iudicis constituentis ipsam. Quia iam talis Lex, Ius, Edictum etc. factum et constitutum est: sed necessarium est, hanc generalem Legem, alicui per subsumptionem minoris propositionis, declarative per Iudicis sententiam ex probationibus applicare: ut, verbi gratia; quia Ioannes, vel Petrus, homicidium commisit, vel furatus est, ergo praescripta poena puniatur; VVurms. lib. 1. tit. 1. de Verbor. signif. obser. 3. Aliquando etiam in casibus notoriis, neque tali declaratione opus est: sed de plano et de simplici, executio fieri debet; ut apud nos in violatione Sedis Iudiciariae fieri solet.
Si haec tria Iuris Genera bene considerentur, videntur inter se differre iuxta tres gradus comparationis, verbi gratia, ordine retrogrado procedendo.
Ius Civile, erit generale, sive commune, illis tantum hominum communitatibus, quae singulis Civitatibus, Provinciis, Regnis, et Imperiis continentur, et unam eandemque; communem Iuris consuetudinem et societatem inter se habent, atque servant.
pagina 23Ius Gentium, erit universalius et communius, toti nempe simul humano generi tantum deserviens. Nam etsi inter bruta animantia, alia aliis maiora, robustiora, et ferociora sint, ob idque caeteris minoribus, et imbecillioribus metuenda: id tamen potius singulorum specie, sive naturae vi, quam aliqua ordinatione, inter ipsa evenire solet. Et ideo inter illa, nulla huiusmodi praelationis, vel subiectionis vicissitudo, proprie dici potest. Sed etsi aliquando (ut in Fabulis, sive apologis AEsopi, aliorumque fit) loqui, et inter se ordinem aliquem politicum habere ac servare dicantur; id totum fictitie tantum, et similitudinarie ab hominum politia fingi, dicique consuevit, et non proprie, ac re ipsa. Et quidem in apibus, mira est huiusmodi Naturae vis, et harmonia: inter quas, certus omnino ordo, et modus, principatusque praerogativa, in omnibus earundem actionibus observari perspicitur: ut patet ex Georgicis Virgilianis, lib. 4. sic et in formicis, industria victus comparandi mirifica cernitur.
Ius vero Naturae, erit universalissimum et communissimum, non solum hominibus, sed etiam brutis animantibus. Siquidem sicuti inter homines, naturae instinctu, viri apti nati sunt mulieribus coniungi, liberosque procreare: ita et inter bruta animalia, mares foeminis coniunguntur ad procreandos secundum suam quaeque speciem foetus. Plantae itaque, ut sunt herbae, et arbores, cum non sint sensitivae, neque de loco ad locum progressivae, neque vero aliis ita sui communicativae: non ad hoc Ius naturae sensitivae, sed ad vim sibi naturalem et innatam vegetativam, germinativamque, ex sese sibi simile germinandi, referuntur: ut dum aliae ipsis similes producuntur, ex earum, vel seminibus, ut herbae; vel radicibus, aut surculis alienis insitis truncis, ut arbores; vel etiam segmentis terrae infixis, ut vites. Quanquam et ex his nonnullae, mas et foemina dicantur: ut palma, et mandragora, sed improprie tantum, et non simul congrediendo
pagina 24germinarent, sed ut celerius sibi adiacentes maturescerent. De quibus Plinius, et alii naturales historici consulantur.
Quanquam ratione occupationis, dum scilicet primi Hungari, sive aborigines eorum, in primisque Atila, ab anno Christi 401. regnans per annos 44 ac post mortem ipsius, septem Capitanei, Arpad, Szabólch, Kund, Lehel, VVerbőlch, Gyula, et Urs, per annos 556. hoc Regnum armis sibi occuparunt; finesque eius et terminos, contra alias gentes, et nationes vicinas posuerunt, Bonf. lib. 9. decad. 1. ad Ius Gentium spectet: tamen cum postea pacatiore animi moderatione gubernari, atque ad ea, quae ipsis ad bene iusteque vivendum magis necessaria erant, inclinari et ferri coepissent; ac vel maxime, post receptam Christi Servatoris nostri fidem. A tempore Sancti Stephani Regis, ab anno Christianae Salutis 983. honestas quasvis inter se observassent consuetudines: leges quoque, seu ius quoddam positivum, et municipale, sibi duntaxat proprium statuerunt, ut patet per Decreta Regum discurrendo: et primo quidem, magis institutiones quasdam initiales Religionis Christianae, Stephanus, Ladislaus, et Colomannus. Tum demum leges civiles, Andreas II. Sigismundus, Ludovicus I. et II., Matthias I. et II. nec non VVladislaus, Ferdinandus, Maximilianus, et Rudolphus, suis quisque temporibus, et subditorum moribus accommodavit; quae praecipue ad praedictum postremum Ius Civile referendae esse videntur: tum ratione originis, quia ex eo magna ex parte ortum habent, 2. tit. 6. Tum ratione Constitutionis. Quia quemadmodum illud per Imperatoriam Maiestatem
pagina 25constituitur; ita haec quoque per Regiam principaliter ratificantur et confirmantur, 2. tit. 3. Tum etiam ratione similitudinis, quia persimiles esse videntur Iuri Feudali Imperiali. Quandoquidem ut hoc, sic et illae, sunt ius quoddam statutarium: Prolog. cap. 8. et 11.Ex quo elici videtur, cum iam huiusmodi ius ex nulla praeexistente consuetudine, sed solum ex communi populi placito fiat, statuaturque: potius Statutarium nuncupari deberet, quam Consuetudinarium: ut et Statuta quoque ac Constitutiones, communiter iam Decreta Regni vocitari soleant: 2. tit. 3. ad finem.
Ius Divinum est, quod a Deo in Veteri Testamento, per Moysen Israëlitico populo; et in Novo, per Christum, omnibus hominibus ad salutem, revelatum et promulgatum est. Quod vero tam ex hoc, necessaria sequela; quam ex Iure Civili, bona ratione, ad decidendas causas deducitur, a potestate Ecclesiastica, ut Papa, Concilio, aliisve Praelatis Ecclesiasticis; dicitur Ius Canonicum, a Canone, hoc est, regula, quasi Regulativum, quod mores et vitam hominum, ad salutem animae regularet. Contineturque tribus proprie voluminibus: decretalium scilicet, Domini Gregorii Papae IX. Sexti, Domini Bonifacii Papae VIII. Et Clementinarum, Domini Clementis Papae V. Simulque extravagantium viginti, Domini Ioannis Papae XXII. ac communium. Quibus annumeratur etiam Decretum Gratiani, monachi cuiusdam, et non Papae, ex dictis Sanctorum Patrum compilatum. Sicque omnia simul sumpta, constituunt Corpus Iuris Canonici: quod novissime autoritate Domini Gregorii Papae XIII. diligenter revisum et expurgatum, apud omnes Christi fideles, ita sartum et tectum manere debet.
pagina 26Licet Legistae, considerantes in dicto Gratiani Decreto, quatuor autoritates: primam, ex praenotatis dictis Sanctorum Patrum; secundam, ipsius Gratiani autoris; tertiam, cuiusdam Paleae, discipuli eiusdem; et quartam, Iurisperitorum, et Imperatorum Secularium, doceant solum ex prima autoritate illud authenticum dici, et Leges Civiles per ipsum eo insertas, manere tantum Leges Civiles; et non reputari pro Canonibus; teste Marantha, parte 3. de origine Iudicii. Atque ita communiter sumptum, magis natura, quam moribus, maxime autem fide supernaturali constat. Dictum Divinum, quod vel immediate spectet ad Deum, vel etiam observatores sui, divinos, hoc est, beatos efficiat. De quo haec dixisse, hoc loco sufficiat, plura a theologis, et cannonistis petantur.
Cum omnia haec propter Iustitiam, tanquam ultimum Iudiciorum finem suscepta sint; atque etiam praemissum Ius, ab ea deductum esse, docuerimus: videndum est, quid ipsa quoque Iustitia sit?
Et primo quidem: veteres illi gentiles, vana quadam religionis superstitione ducti, dicebant Iustitiam, Araei, non quidem unius illius ex Titanibus, qui arma contra Deos sumpserunt, sed alterius cuiusdam Principis, hominis utpote iustissimi, filiam fuisse; quam a patre, vel potius ab astris, Astraeam nominarunt: eo quod, postquam homines in terris aliena concupiscere, rapere, et sese mutua caede et sanguine polluere, omnia denique fraude et dolo inter mortales misceri coepissent, ipsa propter tantae rei indignitatem, ad astra, hoc est, ad caelos evolasse fertur; ideoque pro Dea habita est, ut Ovidius 1. Metam: cecinit:
Ultima caelestum terras Astraea reliquit.
pagina 27Verum omissa huiusmodi gentilitatis fictione (quanquam non omnino repudianda, si res bene consideretur:) de Iustitia hic agimus, prout est virtus moralis, eaque duplex: vel Naturalis, quae est constans et perpetua voluntas, ius suum unicuique tribuens: non quidem quantum ad actum, sive effectum ipsum, siquidem id non semper fieri potest; sed quantum ad affectum, qui semper paratus est, ad praestandum debitum effectum, si fieri potest. Vel Legalis, quae et lex ipsa dicitur, ac saepe pro arbitrio populi mutatur, sine qua nec gentes, nec regna diu permanere possunt.
Secundo: iustum quoque aliquid dupliciter fieri intelligitur; uno modo, ex ipsa natura rei, quod iam dictum est Ius Naturale. Et alio modo, ex quodam statuto inter homines, quod similiter praemissum est, Ius esse Positivum.
Tertio: differt autem Iustitia, a Iure, et Iurisprudentia, in tribus: I. Quia Iustitia, est virtus moralis: Ius, eius executivum: et Iurisprudentia, scientia illius Iuris. II. Iustitia, inter virtutes est summum bonum: Ius, medium: et Iurisprudentia, infimum. III. Iustitia, tribuit unicuique quod suum est: Ius vero, coadiuvat: Iurisprudentia autem, docet, qualiter illud fiat. Et cum omnium aliarum virtutum species, ad ipsam, propter excellentiam illius, referantur; omnes aliae virtutes, nomine ipsius comprehenduntur et continentur. Quemadmodum et apud Hesiodum habetur:
Iustitia in sese virtutes continet omnes.
De qua placet celebre illud dictum, ultimi illius ex antiquissima Bathoreorum familia, Comitis Stephani de Nyirbáthor dicti, haereditarii olim Domini in Eched, et alias Iudicis Curiae Regiae, subiungere: quo dictitabat, se, dum adhuc scholas visitasset, bene scivisse, quid sit Iustitia: sed iam omnino nescire, et an ad caelum, ut antiquitas dicebat,
pagina 28evolaverit; vel ubinam locorum exularet, ignorare. Adeo enim prudentissimus, et aequi observantissimus Heros ille, vel amissam omnino, vel pravitate hominum in tantum iam remissam illam esse, querebatur. De quibus omnibus, uberius vide Prologum Tripartiti, Gratianum, et Iustinianum, in principio Operum suorum.
Primo: haec quatuor omnino sublata sunt: Iudicium generale, sive Palatinale: 6. Matth. art. 1. Et 1. Vlad. art. 35. Iudicium Duelli, sive Monomachiae: 6. Matth. art. 18. Et 1. Vlad. art. 37. et 2. quaest. 5. cap. 22.Iudicium Proclamatae Congregationis; 6. Matth. art. 2. Et ?? Vlad. art. 36. Et Iudicium Trinae Forensis proclamationis: 6. Matth. art. 17. Et 2. Vlad. art. 7.
Secundo: haec duo non sunt quidem sublata, sed tamen neque usitata iam habentur: videlicet, Iudicium Candentis ferri, et Iudicium Ferventis aquae. Et neque quidem permittuntur amplius fieri, coram tribus testibus, ut antea: lib. 1. Sancti Ladislai cap. 28.sed solum in sede Episcop: et Maioribus Praeposituris, ut Posonien: et Nitrien. Colom. lib. 1. cap. 22.Imo Iure Canonum, omnino prohibentur: 2. quaest. 5. cap. 20.Unde Carolus Rex, circa annum Domini 1309. syncerioris Religionis Christianae cultor, huiusmodi Gentilitiae superstitionis observationem eliminare volens, Novum Iuris processum, quem nunc observamus, ex Galiis, in Regnum induxit, uti iam Quaest. 9. dictum est.
Ne tamen horum Iudiciorum omnino ignari videamur, processus eorum talis fuisse colligitur: quod partes summarie agebant contra se, coram Iudicibus, Comitibus videlicet, Iudice Curiae, qui tunc Curialis dicebatur, vel alicuius
pagina 29Comitatus, et Pristaldo, olim Executore Iudicis; ita postea mittebantur ad Examen Ferri candentis, ad aliquod Capitulum, et potissimum Varadinense, ut ibidem portato candenti ferro, vel illaesi iustificarentur, vel combusti damnarentur; aut aliter, id reformidantes, inter se convenirent. Et mirum sane, quod plurimi incombusti, id est, illaesi a tali ferro, iustificati et absoluti sunt; ut patet ex quodam Libro, de quo vide supra, Quaest. 9. ad finem. Sed haec de praemissis, veluti de Praeludiis quibusdam, satis: iam ad institutum Processum propius accedamus.
pagina 30Est legitima rei per Actorem, vigore Literarum Evocatoriarum alicuius Iudicis ordinarii, ad aliquod Capitulum, vel Conventum datarum, medio testimonii eiusdem Capituli, vel Conventus, in cuius processu Reus existit, (vel etiam Magistri Protonotarii, potissimum in Causis Fiscalibus) ad defensionem Causae, per Actorem sibi intentatae, in praesentiam competentis sui Iudicis, cum assignatione legitimi termini, et ordinarii loci, vocatio. Quae circumstantiae, tribus hisce, Persona, Loco, et Tempore comprehenduntur, 2. tit. 26. Ex quibus si una defuerit, Citatio condescendere debebit. Iure Civili vero, Tempus et Locus omittuntur; sed solum Personae, Actoris, Rei, et Iudicis, cum actione, seu re, quae petitur, ac Ius, secundum quod petitio fit, in libellis contineri reperiuntur, iuxta hoc distichon: Matth. Stephani, lib. 4. cap. 6.
Quis, quid, coram quo, quo Iure petatur, et a quo,
Recte compositus, quisque libellus habet.
Ubi Nota, Primo: Quod modo solum per testimonium Capituli, vel Conventus, ordinarie fit Citatio: 1. Matth. art. 1.
pagina 31Licet antea etiam per Regium, et Palatinalem homines fiebat: 2. tit. 19. Qui nunc quoque in Personali citatione procedere solent, de Curia Regia Scribae, seu Iurati Notarii: quales solent esse apud Dominum Personalem, et Magistros Protonotarios (ac non privati Dominorum Superiorum Iudicum Secretarii,) 2. tit. 20. De quibus infra, cap. 6. quaest. 2.In Regno Sclavoniae etiam, per testimonia Capituli, et homines Banales, pro Quintodecimo die, decreta: art. 13. anni 1538. Et talis Citatio, ante terminum, ad minus Decimo quinto die, fieri debet, citato loco Matthiae. In Brevibus, etiam Octavo die, 3. Vlad. art. 2. Sic etiam, si in Literis Introductoriis, seu Recaptivatoriis, aut Reambulatoriis, vel Admonitoriis, terminus aliquis Octavalis, ad quem Evocatio (ex ratione in iisdem Literis expressa) fieri debeat, denotatus fuerit: tunc ad Octavum usque diem illius festivitatis, cuius Octavae inseruntur, Executio cum illis peragi poterit. Ante festum tamen, et non post festum illud: 1. tit. 33. Neque vero illae Causae, quae sub iisdem Iudiciis inchoantur, sub eodem termino levantur: art. 51. anni 1550.
Secundo: inter Citationem, et Evocationem, hoc interesse; quod Citatio, veniat a verbo frequentativo Cito: quod item si veniat a Cio, significat voco: sin a Cieo, denotat moveo. Atque sic Citatio complectetur utrumque, vocationem scilicet Rei, et motionem causae; latiusque patet, quam Evocatio, cum aeque ad causas Comitatuum, atque Curiae se extendat. Evocatio vero dicitur, quasi ab extravocando, quod per eam, Causarum motiones, extra Comitatus, solum ad Curiam Regiam fieri soleant: 3. tit. 26. et 27. Unde et Decreta quoque Regni, quae ad dictam Curiam Regiam imprimis diriguntur, frequentius de Evocatione, quam de Citatione sonare videntur. Et Stylus etiam potius Literas Evocatorias, quam Citatorias continet.
Tertio: quod nemo nisi legitime citatus fuerit, cuiquam respondere, et iudicio stare debet: Andrea II. art. 2.
pagina 321. Vlad. art. 11. et 12. 1. Tit. 9 Constitutione Viennensi, anni 1616. ad undecimum. Et Const. Poson. Anni 1608. similiter ad undecimum. Item, art. 34. anni 1613. Et maxime extra Regnum; art. 41. anni 1536. etiamsi Iudices Regni ordinarios Maiestas Regia secum haberet: Ibidem.
Multiplex, sicuti et Causarum genera: aliae Simplices, aliae Peremptoriales, aliae Insinuationales, aliae Admonitoriae, aliae Introductoriae, et Reambulatoriae, et reliquae: 2. tit. 18. Quae distinctiones, sunt specificae tantum: ideo oportet alias genericas, quarum unus et idem in genere processus fieri debet, subnectere.
Quadruplex: Insinuationalis, Simplex, Utralis, et Personalis.
Prima igitur Insinuatio, seu Evocatio cum Insinuatione, cuius licet expressa Definitio nullibi in scripto Iure reperiri potest: prout tamen ex signis quibusdam, et levibus eiusdem descriptionibus, variis in locis colligitur, est Evocatio illarum causarum, quae brevi termino terminari solent; ut sunt, omnes Actus potentiarii, etiam in facto Iurium possessionariorum, nondum tamen Praescriptionis terminos egressi. Item, Damnorum illationes, aliave nocumenta et iniuriae, 1. Vlad. art. 54. nec non aliae Causae. Quae licet per simplicem Evocationem moventur: eo tamen praecise brevi termino, quo Causae per Insinuationem intentatae, levari,
pagina 33discutique, et terminari debent; ut sunt, Iurium Impignoratitiorum, Iurium Quartalitiorum, Dotum, et Rerum paraphernalium, Debitorum, Obligaminum, Divisionum inter Fratres indivisos fiendarum, et Novorum Iudiciorum per quemcunque impetrandorum: 2. tit. 18. Quae omnes praemissae Evocationes, in primis Octavis, post factam Evocationem celebrandis, finaliter terminari debent. Nisi in aliquibus, ac potissimum in facto Potentiario, Iurium possessionariorum, Iurium, ac Literalium instrumentorum productio requiratur, quae omnino in secundis Octavis, sed non amplius fieri debet: 6. Matth. art. 6. et 19. Item 1. Vlad. art. 54. Dicta ab Insinuando, quod est, quasi in sinum ponere. Unde verisimile est, olim hanc Citationem ita fieri solitam fuisse, quod per ipsam praescriptus abbreviatus cursus, sive processus Iuris, cum specifica declaratione fieri debebat, dirigendo ipsum ad certam aliquam publicam Regni Constitutionem, ut videre est in Stylo, super Insinuatione de Actibus potentiariis; quod et modo quoque observatur.
Ubi Nota, I. Quod haec Evocatio cum Insinuatione, loco Trinae Forensis Proclamationis decreta sit, (praeter modum de Obligationibus, citato 6. Matth. art. 17. declaratum) 1. Vlad. art. 38. Et 2. eiusdem art. 2.
II. Quod Insinuatio, aliter etiam sumitur; pro eo videlicet, quod est quid reductivum in memoriam eorum, quae antea acta sunt: ut dum in vetustioribus causis, nondum tamen praescriptis, priusquam illae resuscitentur, necessario quasi praemitti debeat, quo In-causam-attractis melius in memoriam recurrant: art. 16. anni 1574. Et interdum ut ex demortuis prioribus partibus, in superstites sucessores condescensio causae fiat maturius: Stylus.
III. Quod in huiusmodi causis, ex continentia praescriptorum Articulorum, seu publicarum Regni Constitutionum, in Curia Regia, Inhibitio, et Repulsio (nisi sola Iurium, et Literalium instrumentorum productio, ad secundas tantum
pagina 34Octavas) admitti non deberent, potissimum autem in divisione, in qua et Contradictio, 1. tit. 45. et Inhibitio communiter iam virtute Literarum praeceptoriarum divisionalium praecluditur; Repulsio autem, in partibus admittitur: de facto tamen, ex quodam abusu, Inhibitio admitti solet; sicque in longum processum, contra annotata Iura Regni, abire coguntur. Unde frustra omnino erunt istae Evocationum distinctiones; 2. tit. 18. si omnium processus uniformiter currere debeat. Ex quo, et Decreto Ladislai Posthumi, art. 9. iubetur: quod Insinuationes in suis vigoribus remaneant. Et Novella Constitutione, anni 1618. art. 69. in eodem dominio bonorum simul existentium Inhibitio non admittitur.
Nec obstat Titulus 77. part. 2. (qui est Articulus 51. ex 1. Decreto Vlad. desumptus) in quo universaliter in omnibus causis videtur admitti Inhibitio: quia ille intelligitur solum de longis causis, in quibus processus subsequi solent, ex eoque Inhibitio et Repulsio admittuntur in eis, ut patet 4. Vlad. art. 15. et non de istis Brevibus, sive per Insinuationem motis, quae ut iam patuit citatis locis, restrictae sunt, et ab huiusmodi Iuridicis remediis exclusae, quia alias, et contra naturam suam, et contra dicta Iura Regni, unico termino Octavali non terminarentur. Ex quo, non alia de causa Maiores nostri, Inhibitionem etiam in Literis Divisionalibus praecluserunt: Repulsionem autem in partibus statim fieri admiserunt, quam ut postea in Curia Regia, locus ipsis non daretur; prout et Quadrip. 2. tit. 14. continet. De quibus vide etiam infra, Quaest. 2. cap. 5.
Secunda Evocatio, est Simplex, earum Causarum, quae quatuor terminis Octavalibus finiri debent; neque eosdem ulla literarum productio, etiam cum onere in iisdem praeassumenda, excedere debet: 1. Vlad. art. 54. Et 6. Matth. art. 19. (licet iam modi illi, per quatuor terminos procedendi, in hoc posteriori loco comprehensi; non sint in usu.) Cuiusmodi Causae sunt, quae per admonitionem, vel aliam
pagina 35praeter dictam iam simplicem Evocationem, aut Statutionem, et Recaptivationem bonorum, vel etiam Metalem reambulationem inchoantur: 2. tit.18. Et 6. Matth. art. 4. et 19. Item, 1. Vlad. art. 54. Et haec appellantur Longus litis processus: 2. tit. 71. Dicta Simplex ex eo, quod simpliciter absque; ulla huiusmodi processus declaratione fiat, solum in genere, secundum leges Regni. Quanquam Quadrip. 3. tit. 106. has quoque velit, post unam duntaxat Evocationem, in primo statim Iudiciorum termino, a Iudice ordinario suscipi: ut scilicet Reus statim respondeat, et causa brevi termino finiatur, debitaeque Executioni, demandetur; ne Actor tam longo litis processu, toto vitae suae curriculo, iusto Iure suo, cum summa divinae humanaeque Iustitiae offensione, destitui cogatur.
Tertia Evocatio, est Utralis: ut si quis ad praeassumptam cautionem expeditoriam, in defensionem alicuius causae, vel ad Literas, vel literalia instrumenta, apud quempiam forsan habita, aut occultata, qualicunque Evocatione fuerit vocatus. Talis Evocatio, semper unico termino (ubi videlicet principalis causa levata fuerit) decidi et finiri consuevit: 2. tit. 18. Dicta Utralis, ex eo, quod utramcunque praemissarum duarum Citationum, seu Evocationum sequi velis, licitum sit tibi, cum idem plane Brevis Iuris processus in ea observari debeat.
Est Rei, per Iudicem ordinarium, ad instantiam Actoris, per ipsum laesi, vel verbali dehonestatione infamiam inducente, vel verberatione, aut vulneratione, (vel etiam alterius alicuius sui morte) in et sub terminis Octavalibus, tam Generalium, quam Brevium Iudiciorum, aut etiam
pagina 36Diaetalibus Regni, medio solius dicti Scribae, vel Notarii Curiae Regiae, absque ullis literis Evocatoriis, in praesentiam sui, personaliter ad tertium statim diem vocatio. Dicta Personalis, quia Reus, sola sua in persona, et non per alium citari debet.
Ubi Nota, I. Huiusmodi personalem Citationem fieri solere, etiam in causis Bonorum Impignoratorum, in quibus per Actorem personaliter, vel medio Procuratoris sui, simul et literae Impignoratitiae, cum summa Inscriptionis, sub praedictis terminis, et loco Diaetali, vel Octavali, in conspectu Iudicum ordinariorum statim producuntur. II. Personalem prohibitionem quoque, ratione indebitae, et potentiariae detentionis Iurium possessionariorum, sic fieri posse; ubi tam prohibens, quam prohibitus personaliter, et non per Procuratores, coram Iudicibus ordinariis, simul constituti fuerint: 2. tit. 20. III. Quod haec personalis Citatio, etiam ad terminum Iudiciorum extraordinariorum extendi et dilatari potest, propter similem Salvum conductum, in eo quoque necessario observandum: licet textus Decreti; illum includere non videatur. Quia fortassis tunc, in tanto usu et consuetudine non fuit, prouti iam coeptus est haberi, propter frequentiam talium Causarum. Nam inconveniens omnino esset, si haec praerogativa ipsi adimeretur; cum in omni Iudicio conveniat, pacem et tranquillitatem, honestatemque; quibus homines inter se, quasi mutua quadam liga colligantur, illibate servare.
Haec nimirum tria: Primo; ipsum intelligi debere, de solis Personis eorum, et rebus pertinentibus ad illos,
pagina 37qui vel per literas Regales ad Diaetam Regni, vel per publicatam ad Iudicia Octavalia generalia, et brevia, vel etiam Extraordinaria, uti praemissum est, immediate vocati, vel aliter interessati in Diaeta, vel Octavis iam constituti, in personis et rebus penes eos habitis, impediti fuerint: 2. tit. 20. Et 6. Vlad. art. 12. non autem de aliis, vel bonis ipsorum.
Secundo: licet textus Decreti Tripartiti, citato loco 2. tit. 20. communiter et indifferenter contineat, hanc Citationem, propter verbalem dehonestationem, vel facti violentiam, fieri debere: nihilominus tamen, proprie in Violatione Salvi conductus, solummodo facti violentia, et non dicti dehonestatio, passim iam intelligi consuevit. Prouti super hoc, anno 1610. Posonii, in causa Gasparis Palugyai; contra Magnificum Dominum Sigismundum Balassa deliberatum est; ubi idem Dominus Balassa, a Salvi conductus violatione, per verbalem dehonestationem commissa, contra praetactum Gasparem Palugyai, absolutus fuit. Et ratio huius est, quod indignum esse videtur, propter huiusmodi verbalem offensam, capitis et bonorum poenam statuere. Cum neque in facto honoris, neque in violatione Sedis Iudiciariae, id observari soleat.
Tertio: sive Citatio fiat statim, sub praedictis terminis, per Scribam Curiae Regiae; sive postea elapso ipso, per testimonium Capituli, aut Conventus alicuius; vel etiam per Magistrum Protonotarium: semper tamen extra omnem seriem huiusmodi causae levantur, sicuti et aliae quae sub Diaetis patrantur: iuxta art. 39. anni 1567. Et quidem inter Appellationum revisiones, ex antiqua iam consuetudine, discuti solent; licet de veteri lege, sub iisdem terminis statim iudicium in iis fieri valebat: 6. Vlad. art. 12.
pagina 38Non levis dissensio est inter multos: aliis negantibus, ideo, quod per istam Citationem, tales causae privilegientur: ut et In-causam-attracti personaliter citentur, et tertio statim die respondere cogantur. Imo ibidem statim in iis, olim iudicium fieri solebat: 6. Vlad. art. 12. nedum ut ulterius longioribus cautelis Inhibitionis, et Repulsionis tempus extrahant, et ad quatuor terminos, vel etiam plures causam prorogent. Aliis vero Affirmantibus, illas omnino admitti debere: prouti et vidi de facto, in causis Iurium Impignoratitiorum familiae Berényi, contra Magnificum quondam Dominum Thomam Vizkeleti; et Dominae Evae Rajki, Gasparis Petendi consortis, ratione possessionis Kőlked, contra Dominos Comites a Zrinio, admissas fuisse. Quod potius est praevaricari Leges, et vitiare easdem ac corrumpere, quam Decreta corrigere, et observare. Quandoquidem huiusmodi Bona et Iura Impignoratitia, etiam per Evocationem ad Octavas, statim in primis Octavis, hoc est, in unico termino Octavali, adiudicari debeant: 6. Matth. art. 25. Et Vlad. art. 65. Et 1. tit. 60. Et Novella iam Constitutione, strictior processus superinde constitutus sit; art. 62. anni 1618. Alioquin vero et Proprietarii, duplici afficientur iniuria, magna scilicet interea privatione fructuum, ac longa temporis expectatione; quod bona conscientia refugere deberet: 1. tit. 80. Et nemo sane unquam, praeteritis hoc modo apertis Iuribus Regni ex paucorum hominum ingenio, Leges ipsas addiscere poterit. Ergo neque Inhibitio, neque Repulsio in iis (tanto minus autem in hac personali Citatione) ut prior tenet opinio, admitti deberet. Quod idem in aliis quoque observari debet, cum ratione huius personalis Citationis,
pagina 39omnes huiusmodi causae, sibi similes et conformes sint. Atque ita literae Adiudicatoriae sententionales, statim in eadem una Octava, Inhibitione, Contradictione, et Repulsione non obstantibus, extradari deberent, nisi ad secundas Octavas, productio Literarum differretur, ad quam Prorogatio dari debet.
Ubi id etiam Notandum venit: quod si Reus, seu admonitus in huiusmodi causis Iurium Impignoratitiorum, specifice responderit, se habere literas Donationales, vel alias, super iis; et non dixerit in genere, Bonum Ius se habere: tunc non datur illi terminus ad producendum, sed statim Donationem ipsam producere debebit, ac iuxta eam Iudicium recipere. Ita iudicatum est Posonii, anno 1612. in causa Dominae Barbarae VVas, consortis Egregii Andreae Hetei, contra Generosum Nicolaum Orle de Karva.
Varius sane, et incertus semper fuisse colligitur. Antiquitus enim, tam Quinque casus, qui Maioris potentiae esse dicuntur, quam aliae universae causae, Minoris potentiae nuncupatae, in terminis celebrationis Octavarum, vel Brevium Iudiciorum, terminari consueverant. Quia tamen Nobiles minores, per Magnates et potentes molestabantur: idcirco tempore VVladislai Regis, Anno Domini 1498. statutum erat, ut summarie, et extra omnes terminos Octavarum, et Brevium Iudiciorum, per Regem examinarentur, sive discuterentur, ubicunque Sua Maiestas constituta fuisset; depositis querelis contra quoscunque per literas Praeceptorias Regiae Maiestatis, mediantibus literis Exhibitoriis ad Capitulum, vel Conventum, sonantibus ad certum terminum in eisdem literis, iuxta locorum distantiam praefigendum, personaliter
pagina 40ubicunque reperiri potuissent; aut de domibus habitationum suarum, ad comparendum coram Sua Maiestate, sine ulteriori procrastinatione. Qui si personaliter venissent, et se expurgare potuissent; bene quidem: alioquin si non venissent, vel si venissent, et se expurgare non potuissent; observato semper Iuris ordine, in sententia capitali, ac amissione cunctorum Iurium suorum possessionariorum, rerumque et bonorum quorumlibet, condemnati extitissent: 3. Vlad. art. 8. Et 6. Matth. art. 15. Ac Alberti Regis, art. 30. simile quid decretum habetur. Postea vero iterum ad Iudicia Brevia, sive Locumtenentiae solum reducti sunt. Art. 25. anni 1563. uti iam et Quaestione 7. cap. 1. dictum est.
Nunc autem vicissim praeteritis, et dicto Statuto VVladislai, et praenotata Constitutione anni praescripti 1563. uniformiter, tam in terminis Maiorum, quam etiam Minorum Octavarum, uti et antiquitus solebant, levantur; cum hac subsumptionis clausula: Quia autem huiusmodi novi Actus potentiarii, per quoscunque patrati, iuxta contenta Articulorum, novarum Constitutionum publicarum (anni 1527. art. 5.) in Curia regia, per nos caeterosque Iudices regni ordinarios pro Decimo quinto die, diei Evocationis exhinc fiendae computando, discuti debeant et adiudicari, etc. Styl.Et non ad 32. diem, uti Tripartitum habet, 1. tit. 33. Neque ita sine intermissione, sicut citatus art. 5. anni 1527. continet. Ac quanquam omnes Actus potentiarii in genere, Citatione per Insinuationem facta moveantur, uti iam annotatum est, in Quaest.: 3. proxime praecedente; et per expressum continetur, tit. 71. part. 2. circa medium: nihilominus tamen, cum isti quoque Quinque casus, communem recipiant inquisitionem, iuxta 1. Vlad. art. 56. ad plures etiam terminos, quam ad unum eosdem extendi necesse est. Quod idem est, ac si productio Literarum, fieret in secundis Octavis. De quo vide infra quoque, Quaest. 5. cap. 9. Et Quaest. 17. cap. 4.Et an in iis Procurator revocari possit; vide infra, Quaest. 25. cap. 8. ad finem.
pagina 41Primo, hae clausulae; assumptis secum, quae personalem assumentis interessentiam: Missis et destinatis, quae mittentis, in casibus contingentibus, domi praesentiam; in deliberatis, etiam absentiam denotant. Iussio autem et Commissio ad absentem quoque refertur. Secundo, hae voculae (In et ad) quibus assumentis, aut missi et destinati, nec non etiam ex commissione patrantis accessus, invasio, et in loco praeexistentia significatur. Quibus in actione omissis, actio ipsa condescendi solet: 2. tit. 82.
Ubi Nota: I. Quod Foeminae in Actibus potentiariis evocari soleant, casu, quo violentiae, quarum ratione evocandae sint, in bonis ipsas concernentibus, patratae sunt, et cum Tutricum officio suorum liberorum perfunguntur: alias non, sed pro eis Mariti evocantur: 4. Vlad. art. 14. In aliis autem communiter evocantur. II. Quod Evocationes cum clausula; de consensu et voluntate emanatae, abrogatae sunt: quodque uxores, matres, filiae, et sorores Nobilium non soleant evocari: 6. Matth. art. 13. Et 1. Vlad. art. 58. nisi simul aequale ius habuerint. III. Officiales, ratione Actuum potentiariorum, evocantur de officiis, ex quibus tales actus patrarunt: etsi convincantur, satisfactio quoque exinde fieri debet, tam adversario, quam Iudici, ex parte eorum. Ipsi autem per Dominos suos, quorum non accessit commissio ad illos patrandos) detineri possunt, usque ad satisfactionem: 2. tit. 48. Et Domini seipsos iuramento expurgabunt, si commissio praetendetur contra illos; et super damnis satisfacientes ex propriis, ab Officialibus exigent recompensam: 1. Vlad. art. 24. uti infra quoque dicetur, Quaest. 27. cap. 9.
pagina 42Debet intra se diiudicare, illa res, seu causa, propter quam alterum vult citare, ex praemissa quarta Causarum distinctione, Quaest. 8. cap. 1.ad quemnam Iudicem pertineat. Quo percepto, vadat ad eundem Iudicem, vel Magistrum suum Protonotarium, et exponat illi totum causae meritum, faciatque sibi dari superinde literas Citatorias, sive Evocatorias, ad Capitulum, vel Conventum, in cuius processu talis citandus existit, et medio testimonii eiusdem Capituli, vel Conventus, curet ipsum citari: ac deinde reportata Citationis serie, extrahat exinde literas Relatorias, quas usque ad terminum eorum Iudiciorum, ad quae citatus fuerit, apud se conservet diligenter.
Ubi Nota: quod Copia literarum Evocatoriarum, sine literis Praeceptoriis, ex Capitulis, et Conventibus dari debet: art. 58. anni 1550. Licet iam istud taliter solent interpretari: quod Simplicium Evocatoriarum paria, etiam post terminum evocationi praefixum, hoc est, diem Decimum quintum, usque ad annualem revolutionem; sine Praeceptoriis quidem: ast post annuam transactionem, vel ubi Actor, praesertim in Inhibitione, Originalia nondum extraxerit: non nisi virtute Praeceptoriarum, extradari solent, ut et stylus continet.
In genere, Personaliter: si citandus personaliter reperiri poterit: alioquin, de domo habitationis, seu loco solitae
pagina 43suae residentiae. Specialiter autem, nolens assumere pecuniam, et remittere pignus, vel levare dotem, quartam, paraphernum, non personaliter, nec de sua Curia (alioquin Actor, in homagio contra Evocatum convincetur) sed de Iure possessionario, aut pignoratitiis, si habet; sin minus, etiam de Curia, citatur, 2. tit. 24.
Ubi Nota, quod aliquando (ut iam non raro usu venit) quando testimonium, neque citandi, neque vero suorum quorumpiam praesentiam habere potest; et neque in locum residentiae, huiusmodi citandi intromittitur: tunc signata porta, sive Ianua eiusdem, Cruce, aut alio quopiam notabili signo ibidem facto, et idem referente dicto testimonio in literis Relatoriis; huiusmodi Citationi locus dari solet, quia non per citantem, sed per citandum, ac suos, factum est, quo minus per homines facta fuerit.
Si debito modo non fuerit facta, non denotando scilicet Locum citati, quemadmodum iam dictum est proxime, aut tempus, vel Personam, quando videlicet, ubi, et per quem citatus extiterit. Ubi Nota: quod haec Citatio, sive Evocatio, solum per illos fieri solita est, qui sunt Nostri, et pertinent ad nos, aut qui sunt sub iurisdictione nostra, uti est familia nostra, servitores, servitrices, coloni, et inquillini, aliique nobis conviventes, per quos scilicet nobis talis Citatio innotescere, vel ad notitiam nostram devenire potest. Alioqui per alienos, et nihil ad nos pertinentes, modo praemisso, etiamsi fuerint, consanguinei, facta; nihil valebit. Locus etiam ad id aptus esse debet: quia in Templo, vel alio sacro loco, orationi sacro, aut concioni vacando, fieri non
pagina 44admittitur. Veluti dum Eperiesini, in Ecclesia, quaedam Nobilis Foemina citata fuerat; postea facta exceptione, Citatio condescensa est. Quia sacra loca potius pro confugio, et asylo, propter sui religionem haberi solent: ut videre est in Decreti Sancti Ladislai, lib. 3. cap. 4. et 5.Item Colomanum, lib. 1. cap. 84.ubi etsi punitur, leviori tamen poena, quam alias foris. Licet Civiles, et Decius, in suo Syntagmate admittant Citationem fieri posse etiam in Ecclesia: quod est contra Domini sententiam, qui nummularios, et alios negociatores, e templo eiecit: Lucae 19. et Matth. 21. Sanctus quoque Augustinus, in Regula, dicit: In oratorio, nemo aliquid aliud agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. De tempore vero, vide infra, Quaest. 12. cap. 4.
pagina 45Debet per eundam Magistrum Protonotarium, per quem et Citatorias fieri curaverat; ad easdem Citatorias, et Relatorias earundem, vel alias etiam quaslibet literas, quibus causae processus ultimus, seu status continetur, Iudiciales conscribi, ac ex ipsis, ita Reum proclamari facere, ut ipsae Iudiciales omnibus ostendantur: 4. Vlad. art. 5. Dixi, Per eundem, non tam ratione personae, quae interim mutari potest, quam ratione officii, quod perpetuum et immortale esse solet. Et si Genealogia ultimorum motorum, ad priores deducenda, aut Condescensio causae ex prioribus motoribus, in ultimos fieri debebit; diligenter eae annotari debebunt in literis Iudicialibus, ne postea condescendant; ut infra, Quaest. 5. huius, videre licebit.
Quid sentiendum de Signaturis Iuridicis, quae non sunt Literis comprehensae; et an ab iis quae(!) Novus processus, sive Iudiciales inchoari possint?
pagina 46Multi eas quidem vanidas, et nullius amplius usus esse, dicunt: plurimi tamen distinguentes ipsas, in simplices Depulsorias Actoris, hoc est, Exceptivas, et Dilatorias: ac deinde in Reales ad meritum actionis Responsionales, affirmative, vel negative, aut saltem qualificative factas; ex eoque in sententiam, vel ad celebrandam communem Inquisitionem, vel iuramentalem despositionem, aut transmittendam Appellationem, et alias similes deductas, sed literis (casu quodam fortassis interveniente) comprehendi neglectas; omissis illis prioribus, has posteriores non putant reiiciendas: sed cum ab illis, declarando scilicet ultimam earum sententiam, seu deliberationem, in quam deductae fuerant; tum vero ab immediato earundem processu, seu causae statu, admittunt Iudiciales fieri posse. Prouti id in causa quadam Civitatis Cassoviensis, contra Nobiles quosdam de Szilvás-Vjfalu, in Octavis Eperiesiensibus, anno 1611. tam in Tabula Suae Maiestatis Regia, quam etiam coram Illustri Domino Comite Palatino admissum est: ubi causa in parte, ratione scilicet commissi homicidii, appellata in praesentiam quondam Domini Locumtenentis; in parte autem, ratione non admissae Statutionis, sed factae bonorum statuendorum occupationis, ad communem exmissa fuerat: et tamen nullae Literae authenticae superinde extiterant confectae, plus minus a viginti annis. Neque vero (inquiunt) conveniret, toties illas repetere, vel allegatione ipsarum tempus protrahere, aut quod semel iudicatum est, in dubium iterum vocare, et fidem priori Iudici detrahere, cum per expressum, et nota sit manus illius, et tenor ac series illarum incorrupta, et per alterum neminem variata.
In quibus, hoc singulariter Notandum venit: quod tempore Petitionis parium per Reum, Procurator ipsius (A) solemni cum protestatione, praemittere debeat, se huiusmodi Signaturas, pro repetitis habere velle, et sibi super iis Literas authenticas dari debere necessario, petere.
pagina 47An vero ab istis Exceptionibus appellare liceat vide infra, Quaest. 6. cap. 8. Verumenimvero, consultius foret, semper huiusmodi Signaturas, in solita forma literarum, ab Iudice excipere, cum de facili evanescere, ac pro nihilo haberi neque vero pro rato testimonio in processibus causarum, acceptari consueverint. Quin potius, etsi in iis aliquando responsio ad meritum causae spectans facta fuerit: nihilominus tamen, ipsa modo praemisso praeterita, ad primordia regressus fieri, atque causa condescendere solet. Ut factum est in causa Szamoboriana Magnificae quondam Dom: Comitissae Annae Mariae, Consortis Illustrissimi Domini Comitis Thomae Erdödi, contra Fiscum, Anno 1591. Et alioquin in Iudicialibus etiam, de perpetua iam consuetudine, semper Literarum, et nunquam Signaturarum fit mentio: ut dum dicitur; Qui iuxta continentiam quarundam Literarum etc. Ergo ordinarie huiusmodi signaturae, semper in literarum forma, potius extrahendae sunt.
Semperne ab ultimo motore vel Actore, Condescensio causae in Iudicialibus, in praesentem Actorem fieri debet?
Regulariter quidem, et de communiori recepta consuetudine, ita fieri debere, modernorum Iuristarum opinio tenet. Verumenimvero, si etiam aliquando a primo Causae motore deducatur, per declarationem intermediorum motorum: id nihil nocebit, vel iuvabit, quantum ad Iuris processum; sed tantum, quantum ad quandam historicam narrationem, quae vel decoris gratia, vel indicandae Genealogiae illius familiae ergo, repeti videtur, ad Similitudinem literarum Fassionalium, et Procuratoriarum, in quibus longa series genealogiae saepenumero denotari solet. At intermissis
pagina 48ultimo, vel etiam intermediantibus Actoribus, huiusmodi Condescensio causae, nihil valet, et Iudiciales etiam ob id condescendere solent. Ita iudicatum est in Tabula Suae Maiestatis Regia, in Octavis Eperiesiensibus in causa Dominae Clarae Banfi, contra Stephanum Homonnai, Anno Domini, 1611.
Ubi id etiam Notandum est: primo; quod Causae condescensio ex uno in alterum in Iudicialibus, si antea facta fuit in proximiorem personam, et non transivit in processum (eo quod medio tempore ex hac decesserit vita, vel alias non erit interessata) potest fieri a primo motore causae, in alio termino. Secundo: quod huiusmodi Condescensio causae, vel per obitum ac decessum priorum motorum, via legitimae successionis, ad haeredes; vel per adeptionem bonorum, via emptionis, aut aliter, qualitercunque obtentionis, etiam ad alienos fieri assolet.
Quae sunt Iudiciales Literae, edissere?
Sunt illae, ex quibus per Magistrum Protonotarium, coram quo causa verti debet, Reus Actori in causa per easdem resuscitanda, in Iudicio, (a quo et denominantur Iudiciales) responsurus proclamatur. In quibus vera deductio Genealogiae, ex eoque condescensio causae, ab ultimo motore, in praesentem Actorem, atque etiam ultimus processus causae, per Literas superinde editas, denotari debet.
Possuntne, et quando, condescendere Literae Iudiciales?
Possunt maxime, propter tres praecipue causas: primam; si uti praetactum immediate est, deductio Genealogiae
pagina 49motorum causae ab ultimo in praesentem, rite facta non fuerit. Secundam: si similiter Processus causae ultimus, bene non sit specificatus, neque ob id novus suum principium bene sumpserit. Tertiam: si Condescensio eiusdem casuae, ubi potissimum per adeptionem bonorum fieri contingit, bene denotata non extiterit.
Quid proprium est harum Literarum Iudicialium?
Hoc nimirum, quod in omnibus Causis, et earundem processibus; in quibuscunque insertae fuerint, tempore disputationis, ante omnia alia obiecta, et etiam quorumlibet onerum depositionem, contra easdem excipere, allegare, et disputare licet. Quia alias prius deposito onere, vel de aliis disputando, arguetur Reus, in eas iam dudum consensisse; nec dabitur ipsi, ad id ulterior regressus.
Quid est Proclamatio: et quomodo fit?
Est legitima Rei, tempore cuiuslibet termini Octavalis, a Primo die incipiendo, usque ad Vigesimum nonum, per Iudicis ordinarii Magistrum Protonotarium, coram quo causa vertitur, foris in atrio Domus Iudiciariae, a prandio hora secunda palam et publice, primo Quatuor, postea Tribus semper continuis Iuridicis diebus, ad comparendum, clara voce, facta vocatio. Ubi Nota: quod post Vigesimum nonum diem Proclamatio cessat quia alias (nisi per Undecim ultimos dies) sententiae, per Nonvenientiam, extradari non possent, sed in fumum abire deberent.
pagina 50Quotuplex est Proclamatio?
Triplex. Prima: Forensis; ut proxime dictum est, nemine omnino, vel comparente, vel respondente. Secunda: quae tempore Proclamationis, ad recipienda Paria, ob non comparitionem Rei, de, et prae foribus Sedis Iudiciariae pronunciatur; et haec dicitur Proclamatio primae extradatae. Tertia: quae fit post Parium quidem in Iudicio receptionem, comparente Reo, vel personaliter. Vel per Procuratorem saltem: sed postea ad respondendum sese absentante, similiter de, et prae foribus Sedis Iudiciariae; et haec dicitur Proclamatio secundae extradatae. Vel, ut alii dicunt. Prima, simplex proclamata. Secunda, Ad non par, extradata. Tertia, Post par, ad nullam responsionem, Adiudicata.
Ubi Nota: I. Quod sententia Primae Proclamationis, datur extra Sedem, per Magistrum Protonotarium, facta eiusdem proclamatione, foris in atrio Domus Iudiciariae: Duarum posteriorum, datur de Sede, ubi et proclamatur, ut iam dictum est. II. Quod huiusmodi Extradata sententiarum, potissimum in causis arduis, et quae finalem rerum decisionem contingunt, per plures Magistros Protonotarios subscribi, ac etiam per fenestram clara et intelligibili voce proclamari debent: 6. Matth. art. 20. Item, 1. Vlad. art. 69. Et 4. eiusdem, art. 12. De quo vide infra, Cap. 9. quaest. 2.
Quomodo notatur Reus, si tempore Proclamationis non comparuerit?
Semper hac voce (Nemo) addito illi Adverbio numerali, Primo, Secundo, vel Iterum, Tertio, et Quarto, in primis
pagina 51Quatuor diebus. In aliis autem sequentibus, semper Tribus tantum diebus.
Sed in hac Proclamatione Forensi, quomodo fit Prohibitio, si Reus non comparuerit?
Primis tribus diebus, eodem tamen semper die, fit sine onere: Quarto autem, cum onere, Trium scilicet florenorum. At aliis sequentibus diebus, semper duobus, ac duobus, sine onere: Tertio autem, cum onere. Ubi Nota: quod literae Sententionales, per non-venientiam Rei emanatae, ante Decem dies non debent extradari: Art. 39. anni 1545. ut scilicet interea temporis, absentes advenire, et sententias cum consueto onere prohibere valeant.
An, et cum quibus Oneribus, omnes tres inhibeantur postea pluribus diebus, vel in processu?
Duae Priores, eodem die, sine onere: alioquin intra Decem dies, cum consueto onere, et persolutione pretii Literarum, interim forsan conscriptarum, Sententionalium (quia, ut vulgus Iuristarum iam loquitur, Pernoctarunt apud Magistrum Protonotarium) sine Inhibitoriis destrui possunt. Post Decem dies autem, Literatorie, hoc est, vigore literarum Inhibitoriarum, per testimonium Capituli, vel Conventus, in cuius processu scilicet Actor extiterit, vel saltem inventus fuerit, inhiberi consueverunt. In quibus, licet Reus sententiam conscriptam ad se, recipit: nihilominus tamen ad primordia regrediendo, Paria Praesentium, et Iudicialium accipit. Tertia autem, praemissis modis, neque destrui,
pagina 52neque ulla ratione inhiberi potest, sed vadit ad Executionem; cui Repulsionis velamine obviari solet: tum, quia de antiqua consuetudine, id iam tertia vice amplius facere non admittitur: tum, quia in Petitione parium comparuit; et ideo comparenti sub eodem termino, Inhibitione uti non permittitur. cap. 5. Quaest. 1.
Quomodo Onera Sententiarum prohibitarum, virtute Inhibitoriarum, per Capitulum, vel Conventum; vel resuscitatarum, et statim prohibitarum, tempore Publicatae deponi consueverunt?
Harum quidem Resuscitatarum, et Prohibitarum, statim tempore Publicatae, debent deponi, absque ulla temporis procrastinatione. Prohibitarum vero, virtute dictarum Inhibitoriarum, respondente Reo Prima Levata, per (Deponit hodie) Secunda autem, subiungente etiam (Per totum) tandem eadem secunda Levata, et eodem die, debebit totum onus deponi, absque ulterioris prorogationis confidentia. Ita iudicatum est, in causa Andreae Vjfalusi, ratione occupatae cuiusdam sylvae illius in Comitatu Nitriensi, contra Dominum Episcopum Nitriensem, in Tabula Suae Maiestatis Regia, Posonii, Anno 1612. Licet tamen opinione multorum, ex eo, quod Inhibens, in literis suis Inhibitoriis, promptum se offerat, et paratum ultro ad tale onus deponendum; statim illud deponere deberet, vel eo magis quidem, quod in Inhibitione Novum Iudicium habeatur, et illud in primis Octavis, ante alias omnes causas levari debeat: 1. Vlad. art. 52.
Ubi Nota: quod Onus harum sententiarum, facit florenos Duodecim: quod idem, Pretium etiam literarum dici consuevit. Prohibitionis autem onus, a singula persona, quotquot convictae fuerint, singulos Tres florenos constituit.
pagina 53Est Copiarum actionis, seu ut vulgus Iuristarum loquitur, Praesentium et Iudicialium, ac reliquarum omnium, si quae in Iudicio contradictorio producerentur, per Reum ad pleniorem causae, contra se per Actorem propositae, notitiam, cautelam, et futuram defensionem, de Iure, et consuetudine Regni, semel tantum admissa legitima postulatio, et concessio; art. 56. anni 1550.
Ubi Nota: I. Quod Paria actionis, semel tantum dari solent citato proxime Articulo. II. Quod per (!)vocabulum (Praesentium) intelliguntur semper illae Literae, quibus ultimus causae status continetur: ut sunt, Evocatoriae, Inhibitionales, Prohibitionales, Repulsionales, Novi Iudicii, Relatoriae super reportata communi Inquisitione, Iuramentali depositione; et Contradictione statutionis, et aliae similes, ex quibus Iudiciales conficiuntur; et semper hac clausula. Iudicialibus inferi consueta (Qui, vel quae iuxta continentias, etc.) denotari debent.
pagina 54Non omnium saepenumero, sed tantum dictarum Praesentium et Iudicialium: aliorum autem, si necesse foret, in hospitio apud Magistrum Protonotarium videntur. Unde cautus esse debet Reus, ut sic petat Paria, et inspiciat productas, quod amplius non sit sibi integrum, eadem vel petere, vel inspicere.
Ubi Nota: Quod si unus ex Coincausam attractis mortuus fuerit, vel aliter liti cesserit, ac ob id in ea quoque parte causa in alium superstitem condescensa extiterit; solum quidem, si voluerit, Par super condescensione petere poterit, sed reliqui processus paria, ei non dabuntur, quia iam simul eadem, cum demortuo, vel aliter liti cedente Coincausam attracto, extraxisset; et ideo bis, de Iure Regni dari, neque possunt, neque debent: citato Articulo 56. anni 1550.
Minime: nisi fortassis in aliqua parte, qua tanquam vicinum, vel commetaneum, aut etiam fratrem condivisionalem contingere dignoscuntur. Et similiter neque Paria Parium dantur passim: ut si quis Transmissionem ex Paribus revideri facere vellet, et pars appellans, Paria parium illius peteret; tunc non darentur sibi, nisi fortassis collateraliter tantum, ne fraus et dolus illi potius, quam alteri ius et iustitia patrocinari videretur: 2. tit. 83. Et horum Privilegiorum legitima emanatio, maxime examinanda erit,
pagina 55applicando ea Constitutionibus Regni, super eo, quorum Regum literae, seu Privilegia, servari soleant; Iuxta Titulum 14. et 17. par. 2. Tripartiti.
Hoc nimirum, ut quibuscunque Literis, et literalibus instrumentis causalibus, in asserenda sua Actione, contra Reum uti voluerit, in toto processu; omnium Paribus, etiam Procuratoriarum, vel Plenipotentialium, aut Revisionalium, ipsum admonere debet: ne postea in processu, petitione eorundem, terminum frustra praetermittere cogatur, aut etiam ab Actione repellatur.
Reus vero, ut saltem effugere possit, non petit Paria talium omnium Literarum, nisi omnes producantur per Actorem, et admoneatur per eundem, ad recipienda illa. In quibus omnibus, unum hoc, primo statim intuitu considerandum est, an tales Literae, legitime emanatae fuisse dignoscentur, discurrendo per omnes necessarias qualitates ipsarum; uti proxime dictum est 2. tit. 14. et 17. Postea ad alias Exceptiones, contra easdem descendendum erit, ut paulo post sequitur.
Duobus: iudicialiter videlicet, et collateraliter. Iudicialiter: dum Iudex danda decernit, cum futuro termino, sine ulla praesenti responsione. Collateraliter autem: dum quidem statuit danda, sed ut simul ac penes illa tamen, et tanquam ad latus ipsorum, statim et de
pagina 56praesenti respondere quoque debeat. Utraque vero authentice sub Sigillo eiusdem Iudicis extradantur passim.
Poterit, si quando conformiter Originalibus non fuerint descripta, et facta collatione ipsorum in Iudicio contradictorio, coram Iudice, tanta disparitas apparuerit; potissimum si neque Iudex, negligentia suorum Scribarum, factum excusaverit; qui tamen statim repetitis illis ad se, talem errorem corrigere, vel defectum supplere consuevit. Quod et licet eidem facere, si ex inadvertentia factum praetenditur: art. 24. anni 1566. Imo vero etiam in Literis Relatoriis, sive Rescriptionalibus, de Captulis, seu Conventibus extradatis, commissi errores, reformari possunt, ac solent, ubi Pars per huiusmodi errorem se gravari posse cognoscens, in figura Iudicii, antequam tales Literae ad examen Iudicum Regni ordinariorum pervenerint, huiusmodi reformationem, per dictum Capitulum, vel Conventum fiendam, petierit Stylus.
Debebit iam incipere se defendere. Ac Primo quidem, per aliquam Exceptionem, ex aliquo defectu, loci, temporis, et personae, in ipsis repertam. Tum extrinsecus adveniente inconveniente simili incompetentiae; vel omnino, depellendo a se Actorem per Condescensionem causae; vel
pagina 57quousque licebit prorogando tempus, aut tandem Causam destruendo, et ad meritum ipsius respondendo.
Est per Reum elicita, ex defectu alicuius necessariae ad Causam Circumstantiae, potissimum autem loci; temporis, et personae; ac priusquam ad meritum causae respondeat, contra Actorem in defensionem sui, facta obiectio. Et communiter Duplex dici solet: alia Simplex tantum; propter quam Causa condescendit solum. Et alia Peremptoria: quae Causam perimit, hoc est, ita destruit et subvertit, ut amplius resuscitari nequeat. Vel etiam Triplex: Condescensionis, Prorogationis, et Destructionis causae: ut videre licebit in sequentibus.
Haec Quinque: Primum; Actionis expositio, ibi: Qualiter circa, etc.Secundum: Actionis conclusio, in qua declaratur, quo Iure, et quo modo, Actor contra Reum, procedere velit; quod sub diversis Formulis fieri solet. Unde Reus forsan excipere poterit, se neque tali Iure, neque praetenso modo Iuri stare illi debere. Tertium: Citationis commissio, ibi: Pro eo, etc.Quartum: Certificatio ad comparendum, ibi: Certificando nihilominus, etc.Quintum: Citationis Relatio, ibi: Quomodo ipse, etc.
In quibus (!) omnibus, in primis ordine retrogrado
pagina 58procedendum erit; incipiendo ab ultimo, ad proximius semper progrediendo quia respondendo statim ad Actionem, videbitur in reliqua omnia consensisse, nec dabitur ei ad illa regressus. Deinde saepius iam dicta Requisita, hoc est, Temporis, Loci, et Personarum circumstantiae, sive solennitates, per quas Citatio facta est, in praedictis omnibus punctis, diligenter considerandae sunt, an scilicet tales fuerint, quales fieri debeant. Tandem, haec ipsa puncta quoque videnda, an expresse in iis habeantur, vel vero omissum sit aliquod. Postremo, licebit etiam illa inter se invicem conferre, an scilicet sibi congruant, et sint conformia, vel a se dissentiant, ita ut in Actione aliud dicatur, in commissione aliud committatur, vel nihil; et in Citationis Relatione aliud referatur, propter quam difformitatem, sive disparitatem, vel Citatio et eius Relatio, vel Commissio, vel autem Actio condescendi debebit: vel si quid aliud reperire licebit, quod ad Condescensionem Causae facere videbitur.
Est simplex solummodo in priorem statum Regressio, nihil plane alterutri partium adiudicando, vel abiudicando. Licet viderim in quadam Causa contrarium; quae ob huiusmodi absurdum fundamentum, in hodiernum usque diem, finem sortiri non potest. Quod nulla ratione est admittendum. Quia Dato uno absurdo, illico mille sequi necesse est. Et potest iterum per Novam Citationem, causa per Actorem resuscitari: cum hac tamen Cautela, ut Literas superinde Testimoniales extrahat, ne binaria Citatione, in eadem causa; calumniose procedere arguatur passim.
pagina 59Non. Quia Condescensio, est per Iudiciariam deliberationem, ex aliqua obiectione in processu per Reum facta, Causae annihilatio, absque ullo onere plane: 2. tit. 82. et 83. ad finem. Depositio autem, est spontanea Actoris, ex animadverso aliquo errore, Causae cessio; cum solito onere Sex florenorum in duabus Iudiciariis, et tertia adversae (prae manibus Iudiciariis relinquenda) partibus, ne propterea poenam indebitae Actionis subeat: Ibidem. Et debet fieri in prima instantia, antequam uberior Processus, vel Attestatio, aut Literarum de more Iudicii aliqua comprobatio, sive Productio fiat: art. 23. anni 1574. quae potius observari debet, quam illa; quae 2. tit. 83. post multum processum, communis attestationis reportationem, literarum et literalium instrumentorum productionem, solummodo ante pronuntiationem definitivae sententiae describitur. Quia iam usus et consuetudo litigantium, magis in posteriorem hanc generali Decreto constitutam, inclinavit.
Ubi Nota: I. Quod Literae Evocatoriae soleant deponi, Sex Marcis levis ponderis, totidem Florenos auri facientibus, in Curia: ast in Comitatu, Tribus tantum florenis: Stylus. II. Quod huiusmodi Depositio causae, post receptum prius aliquod onus, seu Birsagium, non venientiae videlicet, vel Repulsionis, aut Revocationis procuratoriae responsionis in eadem causa, postea fieri nequit, etiam ante latam et pronuntiatam sententiam: 2. tit. 83. Ideo satius praecavendum ab huiusmodi Onerum levatione. Sed etsi aliquando occurrerint, apud manus Iudiciarias relinqui debent; et potius Procurator tantam recompensam a principali expectet, quam ut ei damnum inferat. Super quo vide infra etiam, Quaest.
pagina 6022. cap.5. III. Potest fieri tam intra, quam extra Iudicium, servatis modo servandis, hoc est, facta promissione super deponendo onere, tempore Iudiciis: Stylus.
Ex Duabus praecipue: Prima; si Tempus, Locus, et Persona in tali causa non fuerint bene specificata, vel prorsus omissa 2. tit. 26. Secunda: ex Incompetentia Iudicis, Loci seu fori, et Termini, atque etiam Actoris, passim. His addi potest dies Festus, qui et Decretalis dicitur: Lib. 1. S. Ladislai Regis, cap. 38.
Ubi Nota: I. Quod si Citatio tantum fuerit facta, tali die Decretali; non condescendit, ast si Deliberatio, sive Adiudicatio celebrata extiterit; talis omnino condescendere solet. Quia Festis diebus, Iudicia fieri et celebrari, tam Iure Canonum, Dist. 2. de Consecrat. cap. 1. et sequentibus. Item, 15. quaest. 4. per totum:quam etiam Decretis Regni, prohibentur; uti patuit ex proxime citato loco. II. Quod hoc Decretum S. Ladislai, de aliis pluribus Festis etiam intelligi debet. Quae etsi in eo non enumerentur, eo quod, vel posterius ab Ecclesia statuta sunt, vel vero tunc pro talibus Decretalibus diebus, non fuerunt observata: tamen cum postea usus. Non celebrationis Iudiciorum, in ea quoque derivatus sit, non incommode per continuum et realem usum huc referri possunt: 2. tit. 2. Talia autem Festa sunt: Circumcisionis Domini, Conversionis S. Pauli, S. Matthiae Apostoli, S. Gregorii Papae, Annunciationis Beatae Mariae Virginis, Corporis Christi, Visitationis B. Mariae, S. Margarethae Virginis et Mart. Divisionis Apostolorum, S. Mariae Magdalenae, S. Annae, Decolationis (!) S. Ioannis Baptistae, S. Elisabethae Viduae, S. Catharinae
pagina 61Virginis et Mart. Conceptionis B. Mariae, et huius S. Ladislai Regis; ac denique tota Maior hebdomada, ex singulari devotione.
Sic olim apud Romanos Fasti dies erant, quibus sine piaculo, Praetoribus licebat Tria verba fari, scilicet, Do, Dico, Addico; quando debitorem tradebant creditori ut in eum, et vitae, et necis haberet potestatem, cum solvendo non esset. Sed aliter iam apud nos: 3. tit. 38. Et infra, quaest. 27. cap. 9.Et Nefasti, quibus non licebat. De quibus Ovidius, 1. Fast.
Ille Nefastus erit, per quem Tria verba silentur:
Fastus erit, per quem lege licebit agi.
Verum hoc piaculum Praetoris, M. Terentius Varro, lib. 5. De lingua Latina, distinguit, dum ait: si imprudens id verbum emisit, et fecit manumittendo, piaculari hostia piatur; si prudens dixit, Quintus Mutius (inquit) ambigebat eum expiari ut impium non posse: quanto magis, iam qui contra conscientiam praevaricatur legem, id facere deberet? Unde et Caius Flavius Scriba AEdilis Curulis, ante natum Christum, Anno 303. huiusmodi Fastos dies, circa forum in Albo proposuerat, ut quando Lege agi posset, sciretur: Livius. Quod iam apud nos, non est necessarium, quia tales Festi dies, qui et Decretales iam dicti sunt, ex annuo Calendario, et proxime citato Decreto Ladislai sciri possunt.
Est privatio, seu carentia legitimae Iurisdictionis, et autoritatis: propter quam, vel Actor, ab actione; vel Iudex, ab adiudicatione; vel vero Tempus, et Locus, in quibus
pagina 62fieri debere quid praetendebitur, a prosecutione ipsius, amoventur.
Ita videlicet: quod Illae, sunt magis extra essentiam, et integritatem actionis, ab extrinseco occurrentes: hae vero, de essentia et integritate ipsius, atque etiam Legibus Regni admissae: 2. tit. 26. Licet communiter iam confundantur, et pro eodem sumantur, ratione Trium harum Circumstantiarum, Loci, Temporis, et Personae.
In primis Iudicis, seu contra Iudicem urgenda. Quia si in aliis ab eo iudicium et deliberationem acceperis videberis in eum consensisse, nec poteris ipsum postea facile ab officio amovere: ut et Maranth. ait par. 6. de Appell. num. 26. In quibus omnibus, semper ante omnia, solemnem Protestationem praemittere debes, ne non protestando, in omnes de plano et de simplici consensisse videaris; sed ut liceat tibi de omnibus, suo loco, et tempore, singillatim disputare et excipere, si necesse foret.
Potest, ast non simpliciter, sed remanente perfecto orationis sensu, idque cum onere. Et Paria quoque petenti Reo, Iudicialiter conceduntur. Verum, ubi simplex tantum alicuius in causam attracti fit Exmissio ex Actione, vel Iudicialibus: ea simpliciter sine onere, et paribus concedi solet.
Hisce: Partium non admonitione, ut iam praemissum est, Quaest. 4. Annuali prorogatione Dominorum Praelatorum: 2. tit. 50. Similiter Pupillorum, ad legitimam usque aetatem, in causis, tempore pupillaris aetatis eorum, motis: 1. tit. 129. Nec non viduarum, passim, iam durante annuo luctus earundem tempore. Absentia eorum, quibus publica Regni Constitutione, legitima Prorogatio admissa est: nimirum, qui extra fines, et oras Regni, in castris, et in servitiis, vel in legationibus Regiis, vel Regni fuerint; vel in bello, debito tempore, cum caeteris proficiscentes, occupabuntur. Ex quibus tamen, si qui indebite huiusmodi Prorogationibus usi fuerint, in Emenda linguae eo facto convincentur: 2. Matth. art. 6. Et 1. Vlad. art. 71. ubi vide in margine plures locos.
Similiter etiam aliis Casibus: veluti Aquarum vehementi inundatione, aegritudine valida, infirmante equo, et alium emere non valente, interceptione, spoliatione, vulneratione, aut necatione per adversarios et latrones facta. Dummodo excusatio ipsa, probabili documento fulciatur: 2. tit. 59. Et infra, quaest. 4. cap. 10. Nec non Captivitate interdum alicuius domestica. Quia captivi pro mortuis reputantur. De Captivitate autem hostili, vide infra, quaest. 22. Item tempore
pagina 64Diaetae, Iudicia, neque in Curia, neque in Sedibus Spiritualibus, neque vero in Comitatibus celebrantur: 6. Ulad. art. 12. Et tempore Messis, atque Vindemiae cessant: art. 20. anni 1553.
Item, grassante quoque Bello, Iura silere solent: art. 10. Ladislai posthumi; Et art. 78. anni 1596. Item, art. 46. anni 1599. ubique. Quod olim per verbum (Dormio) exprimebatur: ut dum tempore Scipionis Iunioris Africani, ante redditam mundo salutem, anno 146. dicebatur; Dormiant hodie leges: eo quod prosequendis bellis potius, quam tractandis legibus, ductu illius Romani incumbebant. Sic et Iuvenalis, circa annum Domini 98. post mortem Iulii Caesaris, Anno 141. exclamat in Legem Iuliam, per quam Adulteria puniri debebant: Ubi nunc Lex Iulia, dormis?
Postea Aetate, et Serie. Aetate quidem: quod omnes Causae, ex vi publicarum Constitutionum Regni, juxta suas aetates, hoc est, antiquitatem, a prima die Citationis sumendam, levari debent: art. 51. anni 1550. Et 4. Ulad. art. 3. et non novae, vel recens motae, priores et antiquiores praecedere. Serie autem; ut Causae vel unius generis, inter Causas alterius generis confuse; vel etiam unius ejusdemque generis anticipative aliae ante alias non leventur, sed omnes in sua propria serie et ordine, nullo discrimine Iudicum, vel aliorum quorumvis habito: ac primo quidem majores, postea minores; hoc est primo loco Causae, factum Bonorum concernentes, (licet aliqui istum usum non admittant.) Secundo, Quinque Casuum. Et Tertio, aliorum Actuum potentiariorum, leventur. Atque sic melior est nostra hodie, in hujusmodi Causarum levatione, observatio, quam olim apud Veteres erat, qui sortibus ex urna ductis, Causas cognoscebant, ut Budaeus in Pandectis docet. Unde et illud Virgilianum, Aeneid. 6.
Nec vero hae sine sorte datae, sine vindice sedes.
pagina 65Propter quas Cautelas, Causa non condescendit, sed solum reiicitur, in suam aetatem et seriem; citato loco. Unde audita statim Proclamatione in Sede, ad respondendum nimirum; hae duae posteriores, ante alias, obiiciendae erunt.
Ubi Notandum: Quod dictae legitimae Prorogationes, dantur solummodo in Causis, ratione Iurium Possessionariorum, et productionis Literarum, ac literalium instrumentorum; non autem ratione Actuum Potentiariorum, in quibus productio Literarum subsequi non debet: 2. tit. 50. Imo vero Actus Potentiarii. Olim summarie revidebantur; et saepe etiam in castris discutiebantur, stante bello: art. 20. anni 1548. et aliis passim. Item, Semel tantum dantur: 6. Vlad. art. 9. Vide supra Quaest. 6. cap. 2.
Duabus hisce: Praescriptione nimirum, et Calumnia; quae communiter iam vocantur Exceptiones Peremptoriae, a perimendo dictae, quia Causam in qua incurrunt, perimere, hoc est, prorsus destruere solent. Unde ab aliquibus, Praescriptio, dicitur Exceptio, proveniens ex lapsu temporis lege definiti, qua infestatio Actoris submovetur.
Iuxta autem Tripartitum nostrum; Praescriptio est temporalis termini, de Iure statuti, ad Iuridicam tum retentionem, tum reacquisitionem Bonorum, completio: 1. tit. 78. hoc est Praescriptio est talis terminus temporis, de Iure statutus, quo durante, licet bona aliqua, et retinere, et reacquirere. Quia possidens aliqua Bona tamdiu quiete et pacifice, praescribit in illis, id est, plenum ius ea retinendi acquirit sibi; et alter, qui forsan aliquid Iuris in iis se habere
pagina 66sperabat, per taciturnitatem prorsus illud amittit. Atque sic, dum aliquis putat se in alterius Bonis, ratione quorum impetitur ab illo, praescripsisse, allegare solet Praescriptionem: quae si incurrisse probabitur, Allegans absolvitur, ab ulteriori impetitione Actoris. Sin autem non constabit de incursu Praescriptionis, Allegans statim cadit causa, et Actor triumphat: Ibidem. Et 2. tit. 12. quia sola hac ratione volens se firmare in iis, et non stante, aliam non habet qua se fulciat. Itaque caute debebit Praescriptionem allegare: quia ipsam allegando, actionem Actoris confitetur, sed per illam dat rationem, cur Actio stare non possit.
In omnibus quidem Bonis, seu iuribus possessionariis venditis, occupatis, et quomodolibet alienatis; Regalibus, Centum; Ecclesiarum, Quadraginta; Nobilium, Triginta duorum; Civium, olim Duodecim annorum, nunc vero, modo quodam abusivo, Unius anni et unius diei curriculis, completur: 3. tit. 25. Item, et in Actibus quoque Potentiariis, post Triginta duos annos incurrit: 1. tit. 78.
Potest, vel Litis motione, vel etiam absque illa, per literas Prohibitorias et Protestatorias, coram aliquibus personis authenticis, vel in locis credibilibus rite et legitime factas, ac postea in Iudicio Contradictorio, cum opus fuerit, productas. Siquidem et Litis motio, Triginta duorum annorum spacium complectitur; et si interim prosecuta non
pagina 67fuerit, expletis illis (beneficio praetactae Prohibitionis) ex novo suscitari debet: 1. tit. 79. Et non simpliciter (uti textus innuere videtur) quia sic nunquam Praescriptio incurreret. Quod esset contra naturam illius et Iura Regni, quae maximam vim Praescriptioni tribuunt; neque unquam finis litis esset, quod absurdum foret.
Civitatenses autem, ne Praescriptionem admittant, a die ipsius Prohibitionis inclusive computando, rursum quolibet anno, infra alterius anni curriculum, et diem praedictum prohibitionem facere debent: citato tit. 15. part. 3. Sic Ius quoque Ecclesiae, et Ius etiam Regium, tam in Bonis, quam in Causarum similiter motionibus, ratione eorundem institutis, vel instituendis, terminos suos sequuntur.
Quanquam VVerböczi, 1. tit. 81. et 82. distinguens Praescriptionem, secundum diversas personas, dicat ipsam, quo ad Dantem vel Impignorantem, non esse admittendam in Bonis Impignoratitiis. Quia is sic pacificatur; dum et quandocunque ea redimere poterit: Stylus (sicut nec in Motionibus Causarum, eorundem Bonorum Impignoratitiorum, admissa est per Tabulam Regiam, Posonii, Anno 1610.) ex eo, quod sicut propriae rerum passiones, sua naturalia principia sequi debent: ita quoque Motiones Causarum, ipsa Bona, super quibus moventur, imitari habent. Ast quoad Recipientem, admittit eam currere posse. Quia omnes (inquit) Literae Impignoratitiae, quae tempus Praescriptionis transcenderunt, inefficaces, nulliusque firmitatis sunt censendae, atque; committendae.
pagina 68Verumenimvero, cum Dans, et Recipiens, sint correlativa, correlativorum autem eadem ratio sit, secundum Dialecticos: verius existimandum puto, contra neutrum admittendam esse. Quia sicut in talibus Bonis repetendis, ex parte Dantis non praescribitur: ita et Recipiens eadem, etiam post binariam, vel ternariam Praescriptionem, etsi Ius quoque Regium in iis impetratum habuerit, eidem remittere debeat; non videtur, in quo praescribi possit amplius contra ipsum. Nisi forte, vel in Pecunia, quam amittere, et Bona danti gratis remittere deberet; vel in Literis Impignoratitiis prioribus, quandoquidem iam inefficaces esse censentur, et aliae necessario petendae videntur, ad continuandam ulteriorem Bonorum possessionem. Quod tamen neutrum adhuc usitatum esse apparet. Ergo, sicuti contra Dantem, ita et contra Recipientem, videtur non esse admittenda Praescriptio, qualitercunque distinxerit, et senserit Dominus VVerböczi. Me supra allata ratio magis movet, quam praescriptum illius. Cum nec usus, nec ullum exemplum, praenotatam ipsius distinctionem manifestaverit; et roboraverit unquam.
Similiter, nec inter Fratres Condivisionales intervenit, dum scilicet commune Ius adhuc in iisdem Bonis, et iuribus Possessionariis aviticis habent: 1. tit. 46. et 78. Sorores tamen, sive Foeminei sexus homines; ubi in pacifico dominio, aliquorum Bonorum, Ius Foemineum non concernentium, per Triginta duos annos fuerint: praescribunt contra Fratres masculini sexus, quia hac in parte, pro alienis et extraneis reputantur. Ubi autem extra possessionem Bonorum fuerint; Ius suum, portionem scilicet congruentem, aut Quartalitium, in terminis Octavalibus, a Fratribus eorum masculini sexus, iuridice requirere possunt: art. 36. anni 1545.
Neque in Rectificandis Metis locum habet: 1. tit. 78. et 85. quantum videlicet ad particulas, seu quantitates quasdam aliquarum Terrarum, Sylvarum, Promontorium, et Pratorum,
pagina 69paulatim a suo membro corporali, videlicet Possessione, quovis modo abstractas et occupatas. Quia tales Particulae seu quantitates, vigore Literarum Metalium, rite tamen emanatarum; per Actorem, iuramento mediante, allegatione cuiusvis Praescriptionis non obstante, recuperari possunt. Et nec tale iuramentum (A) potest reiicere in (I) quod haec sit hoc in casu specialis lex, neque illud prius fuerit ipsi, per (I) submissum, ex quo reiectio necessario sequi posset. Prouti et in Causa Illustr: Domini Comitis Erdödi, contra Venerabile Capitulum Zagrabiense deliberatum est, Anno 1610. Posonii. At Corporales, seu Integrae Possessiones, sub inclusionibus, quarumcunque Literarum Metalium, annihilari et occupari non possunt, quia tempore Condescensionis, non fuit reclamatum per eum, ad quem talis Terra, vel Meta pertinebat. Et ideo, pro iis quoque certa particularis meta, ex omnibus limitari debebit, virtute incursae iam Praescriptionis: 1. tit. 85.
Similiter, nec in Dotalitiorum, ac Quartalitiorum persolutione Praescriptio admittitur: 1. tit. 78. Imo Dotalitium, etiam de Bonis pignori obligatis exsolvitur: 1. tit. 103. Ratio huius est; quia sicut inter Fratres, unitas propagationis sanguinis, excludit Praescriptionem: ita quoque unio Coniugalis vinculi, inter maritum et uxorem, 1. tit. 48. arcet ipsam. Et si Uxor ipsa demortua extiterit: nihilominus tamen liberi; si quos post se reliquerit, vel parentes, aut propinquiores ipsius, huiusmodi Iura acquirere poterunt: 1. tit. 93. et 100. Adulterae tamen, non Dotalitium, sed res Paraphernales solummodo, recuperandi potestatem habebunt liberi, vel fratri: 1. tit. 105. Quia Iure natura Parentes liberis, et e contra Liberi Parentibus acquirunt: 1. tit. 53. Tum etiam, quod sanguis stirpis eiusdem, semper sese mutuo respicit, et ad se invicem recurrit, de communi Gentium Iure.
pagina 70Hisce: nempe, cum quis in Turcarum, Sarracenorum, Tartarorum, aut aliorum infidelium captivitatem incideret, tum postea ex ea elapsus, vel etiam aliter, ad propria veniens, poterit illa, nulla obstante Praescriptione, Iuridico processu acquirere; quod, Secundum Civiles, Iure Postliminii dici solet, quo cum qui ab hostibus captus erat, et in fines nostros postea pervenit, postliminio reversum esse, recte dicimus: lib. 1. Instit. tit. 12. Sic et in bonis Ecclesiasticis, de Iure Canonum, non erit obiicienda Praescriptio temporis, ubi necessitas interest hostilitatis: 16. quaest. 3. cap. 13. Et lib. 2. Decret. Tit. 26. cap. 10.
Est autem Postliminium, Ius amissae rei, iterum ab extraneo recuperandae, et in statum pristinum restaurandae; actione, uti iidem Civiles vocant, Rescissoria tantum; quod idem est, atque apud nos, Praescriptione non obstante. Siquidem Ius huiusmodi illegitimi possessoris, adveniente Proprietario haerede, rescinditur et cassatur, ac si necdum in talibus Bonis praescripsisset. Vel, ut alii dicunt: Postliminium, est integra recuperatio pristini status, in quo quis fuit, ante captivitatem perinde ac si medio tempore, in hostium potestate non fuisset. Sic et Filius, ex pietate Patrem in exilium secutus, pristino Iuri restituetur, nulla impediente praescriptione: 1. tit. 79.
Ubi Nota: Quod licet incidentes in captivitatem hostilem, hoc non Praescriptionis beneficio gaudeant, dum infra revisionem ipsorum, omnia in statu eodem priori permanebunt; et post reditum eorundem in cunctis Causis, et earundem Articulis et Processibus statum priorem sortientur: 1. tit. 56. Prorogationis tamen cautela uti non videntur, quia
pagina 71incertum inde habent reditum. Imo vero, tam huiusmodi captivi in hostili, quam etiam in domestica captivitate constituti, apud nos iam communiter pro mortuis reputantur. Et neque quidem satis constat, unde nostri hanc opinionem desumpserint: nisi forte ex eo, quod Nobiles, hoc est, in Libero statu existentes, nisi legitime citati et ordine Iudiciario convicti; in personis, rebus, et bonis eorum, ad nullius clamorem; preces vel instantiam, impediri debent; 7. tit. 9. Et 1. Vlad. art. 11. Et 12. aliisque passim in locis. Vel etiam, ex Contrariorum consequentia; ut sicut ipsi propria libertate spoliati, et in aliena potestate constituti. Contra neminem agere possint: ita vicissim, neque aliis contra eosdem procedere permittitur; ex eoque nullae actiones in eos cadere, vel contra eos fieri interim possunt: sed illis, Iure Postliminii; his autem fictitio quodam Iure suspensivo, et pendenti, donec vel eliberentur, vel Iuris ordine convincantur, ex benignitate naturae succurri solet, quae ex se aliis compati et indulgere consuevit; iuxta illud Terentianum, in Heautont. Act. 1. Scena 1. Omnes homines sumus, et nihil humani a nobis alienum esse, putare debemus. Et Virgilius, AEneid. 1.
Non ignara mali, miseris succurrere disco.
Turcae quoque hodie, hoc in casu captivos solaturi, his affari solent dictis: Hodie tibi, cras mihi. Adeo multum vicissitudini humanae tribuentes, ut aequam omnino ex ea sibi sortem, etiam antequam evenerit, ultro assumant. Apud Legistas vero, in omnibus partibus Iuris, is solum, qui non est reversus ab hostibus, quasi tunc decessisse videtur, cum captus est: teste Tolossanno, lib. 11. de Repub. cap. 15.
pagina 72Duo haec: Iustus Titulus, et Bona Fides. De quibus, quia nihil certi in Iure nostro reperire est; ideo aliunde Definitionem ipsorum mutuantes, declarare debemus, quid sint.
Est igitur Iustus Titulus index, per quem indicatur, aliqua possidendi legitima causa, sufficiens scilicet ad tale Dominium vel acquirendum, vel retinendum, in re naturali, vel civili. Dictus a Tuendo: quod factum Autoris tueatur. Cui additur Adiectivum (Iustus) quo indicatur, possessorem talia Bona iuste, et cum veritate Iuris possidere. Et tales sunt omnes modi; quibus rerum Dominia, vel Iure Gentium, vel vero Civili acquiruntur; quos nos iam, Leges et Iura Regni appellamus: supra, quaest. 10. cap. 1.
Bona Fides vero, est syncera illaesaeque conscientia, unum quemque certo excusans de ignorantia rei alienae, quam vel tradit alii, vel accipit ab alio, aut aliter qualitercunque de praemisso iam Iure possidet; prouti et Antiqui Iuris Regula dici solet: Bona Fides, tantundem possidendi praestat, quantum veritas, quoties Lex impedimento non est. Unde tunc iuste dicuntur aliqua Bona ab aliquo possideri, quando iusto titulo, et bona fide sic praemissis, possidentur: et quando non, tunc mala fide, et nullo iusto titulo possideri dicentur. Indeque huiusmodi possidentes, Malae Fidei possessores, nuncupari consueverunt: 2. tit. 71.
Ex quibus colligitur; I. Ut aliqua Iusta Possessio alicuius rei esse dicatur, Sex requiri: 1. Ut sit actu possessio rei. 2. Ut sit continuata, neque interrupta. 3. Ut sit iustus eius titulus. 4. Ut sit bona fides possessoris. 5. Ut non sit vitiosa,
pagina 73veluti res furtivae. 6. Ne sit a Legibus alienari prohibita. II. Quod quanquam Iura nostra, Bonorum praescriptionem admittant, ut videre est sequenti statim Quaest. Praescriptione 17. Nihilominus tamen (ut colligitur ex 2. tit. 71. ) priusquam eam aliquis malae fidei possessor in talibus Bonis compleat, requirenti Actori, tam de damnis, quam etiam proventibus talium Bonorum, dicta mala fide possessorum, interea temporis perceptis, satisfacere debet, et tenetur. III. Malae fidei possessorem, Iure Civili quidem praescribere non solere; at Iure nostro, omnino: uti iam dictum est de bonis.
Cum multa in certo tempore, vel a Lege Statuto, vel ab antiqua iam Consuetudine observato, fieri, vel non fieri dicantur; non abs re fuerit, hic aliquot Exempla istius temporis seu Praescriptionis annotare, ut quaeque a quolibet statim cognosci, et intelligi possint. Sunt igitur huius Temporis seu Praescriptionis, quae magis et quasi quotidie occurunt, Una et viginti species. Quarum.
Prima, est Unius diei; quo revocamus Procuratoris responsionem, eodem die sine onere: Quaest. 22. cap. 8.vel prohibemus Proclamationes Iudicialium, prima, secunda, et etiam tertia die, primis quatuor diebus absque onere: Quaest. 10. cap. 3.
Secunda, est Trium dierum; quando post quatuor primos dies Proclamationis, tertio postea semper die, cum onere easdem Proclamationes Prohibemus: dicta Quaest. 10. cap. 3.
Tertia, est Octo dierum; quando vigore Literarum Prohibitionalium, octavo die ante terminum prohibemus quempiam
pagina 74a Iuramentali depositione, vel communi Inquisitione: Quaest. 14. cap. 5.vel quando Iudicia suspenduntur, per Maiorem Hebdomadam.
Quarta, est Decem dierum; intra quos Literae Sententionales, per Nonvenientiam extradari non debent: quin imo, intra eosdem semper absque Literis Inhibitoriis, prohiberi possunt cum onere, art. 39. anni 1545. Et Quaest. 10. cap. 3.
Quinta, est dierum Quindecim; ut dum quispiam legitime citatur, decimo quinto die prius, ante terminum Iudiciorum, vel quando testes ex aliena Provincia, Civitate, Comitatu, vel alio loco, coguntur ibi stare intra hos dies, ubi producti sunt: quibus tandem elapsis, libere dimitti, et discedere possunt. Quod communiter inter Negotiatores observari consuevit.
Sexta, est Quadraginta dierum, ut maiorum Octavarum semper; minores autem paucioribus celebrantur diebus: De quibus vide Quaest. 3. cap. 1.
Septima, est Quinquaginta dierum; ut dum alibi, ex antiqua loci consuetudine, Iudicia suspenduntur a Dominica invocavit, usque ad Dominicam in Albis: 15. quaest. 4. Vel quando quispiam datus alicui in Tutorem, vel Curatorem, tale onus subire noluerit; poterit intra hos dies recusare, alias exactis ipsis non exauditur, Iure Civili.
Octava, est Sexaginta dierum: ut Literarum Citatoriarum, Admonitoriarum, Compulsoriarum ad faciendam attestationem, Introductoriarum, Statutoriarum, Reambulatoriarum, et Recaptivatoriarum, cum clausula (Dicitur nobis, etc.) confectarum. Quae Sexaginta diebus vires obtinebunt, postea viribus destitutae habebuntur: 1. tit. 33. sed de novo resumi debent, necessario. Ad quam, referri solet Accusatio mariti, contra uxorem adulteram: computando eam a die commissi adulterii, si id ad notitiam mariti delatum fuerit. Qui si uxori tale adulterium, ad primam maculam condonaverit, et ipsi se deinceps commiscuerit; in
pagina 75posterum ipsam, praetextu illius accusare valebit nunquam. 1. tit. 105. quin potius simul cum illa puniri debebit, si id et deinceps ipso sic sciente et connivente frequentare non intermiserit; ne inde publicum scandalum, alios quoque ad malam vitam inducens, suboriri possit. Quod si vero Adulterium nocte fiet: nox, et Iustus dolor, permittunt marito (servata tamen inculpata thori tutela, 3. tit. 22. ) adulterum impune occidere, quo ad Forum fori. Licet in Foro conscientiae, Deo de se rationem reddere debeat: lib. 1. S. Ladislai cap. 13.
Nona, est Unius anni, de Donationibus Regiis, super Bonis et Iuribus possessionariis: 1. tit. 32. eorundemque legitima Statutione, cum clausula (Cum nos attentis, et consideratis, etc.) intra anni revolutionem fienda: 1. tit. 33. Item, super Literis Adiudicatoriis, sive Iudicum sententiis: quae si per legitimam Executionem intra anni spatium ad effectum non perducuntur, tunc simpliciter viribus exuuntur. Atque sic tam Donatio, denuo a Principe reobtineri, 2. tit. 11. quam sententia, sive literae Adiudicatoriae, in Iudicio contradictorio, per eundem Iudicem, iterum resuscitari debebunt, sine Citatione, aut alio quovis processu, sed solum facta declaratione, sive publicatione resuscitandae Sententiae. Verum, si antiquior fuerit, per Praeceptorias, potissimum coram Iudicibus Pedaneis, melius resuscitari debebit. Et si per Non venit tantum fuit extradata: comparente iam Reo, et Paria eius petente, non ad Executionem exmittitur, sed in processum reiicitur. Item, super Violenta Bonorum occupatione, si violentus occupator, intra anni revolutionem, ex illis pari potentia eiectus non fuerit, etiam cum notabili incommodo, 3. tit. 22. tunc elapso anno, Iure mediante, conveniri debebit: 1. tit. 68. Item, Domini novi Praelati, habent annuam Prorogationem in causis Praelaturae suae: 2. tit. 50. etc.Et Viduae, ne lite ab aliquo, intra annuum luctus tempus earundem impetantur, de recepta iam consuetudine. Ac ne intra id quoque ad secunda vota se transferant, de
pagina 76honesto tantum; si tamen id ipsum servare, quam nova appetere connubia, maluerint. Similiter et Haeres, legata, ac fidei commissa, intra hoc idem annuum tempus, distribuere et exsolvere tenebitur, eritque obstrictus.
Decima, est Unius anni et Unius diei, quae inter Cives Liberarum Civitatum, abusivo quodam iam et villanorum more currit: 3. tit. 15.
Undecima, est Septem annorum: cuius onus olim apud Gentiles, uxores captivorum ad hostes, in quasi viduitate reditum maritorum abinde expectantes, de laudabili coniugalis continentiae consuetudine, portabant. Sed iam, Proh dolor! vix Septimum diem expectare possunt, nedum Penelopes telam per decem annos retexere velint: ideo primo statim occurrenti proco maritantur. Atque sic si forte fortuna miseri mariti aliquando ex tali captivitate redeunt, magno cum foenore secundi, interdum etiam tertii coniugii, illas reperiunt: et nihilominus tamen, neque taliter etiam ad eos, prima vota resumpturae, redire volunt; adeo iam coniugalis fides remissa est, et sanctae continentiae vinculum atque meritum labefactari et dissolvi coepit. Cum tamen neque propter longam absentiam, vel huiusmodi captivitatem maritorum, aliis nubere; neque eosdem redeuntes aspernari, et refugere, sed omnino ad eosdem redire, et relictis secundis, vel etiam tertiis, prioribus cohabitare deberent, iuxta Canonicas sanctiones, 34. quaest. 1. et 2.
Duodecima, est annorum Duodecim: hoc est legitimae aetatis Pupillorum quibus elapsis, incipiunt ipsi per se lites movere, Procuratores constituere, et iuramenta interea temporis sibi per Iudicem delata, deponere: 1. tit. 111.
Decima tertia est annorum quatuordecim: quando puellae de debitis, iuribus impignoraticiis, auroque et argento, ac aliis rebus mobilibus respondere tenentur, ibidem.
Decima quarta, est annorum Sedecim: quando Masculi, super dictis Debitis, et titulo Pignoris; Puellae vero super
pagina 77Iuribus Quartaliciis, Dotibus, ac cunctis aliis earum Iuribus, etiam possessionaria datione ipsas concernentibus, libere tamen et non coacte, fassiones facere possunt: Ibidem.
Decima quinta, est annorum Octodecim: quando Masculi de auro et argento, caeterisque rebus eorum mobilibus, similiter fassiones facere possunt:Ibidem.
Decima sexta, est annorum Viginti quatuor: quando Masculi fiunt perfectae aetatis, et iidem universa bona, et quaelibet iura ipsorum possessionaria, vendendi, permutandi, et quocunque titulo voluerint alienandi, plenariam habent potestatis facultatem: Ibidem.
Decima septima, est annorum Triginta duorum: 1. tit. 78. quibus in genere omnes Nobiles, id est, tam Domini Praelati, Barones, et Magnates; quam etiam universi alii Regni Nobiles maiores, et minores, inter se invicem, et Fiscus quoque Regius, contra Saeculares duntaxat, in quibuslibet Bonis et Iuribus possessionariis, venditis, occupatis, ac aliter qualiatercunque alienatis, praescribunt, hoc est, Ius plenum sibi in iis acquirunt; uti hoc loco de Praescriptione agimus. Et haec Praescriptio non solum ad substantiam praenotatorum Bonorum, seu Iurium possessionariorum sese extendit, sed etiam ad Processus Causarum super iisdem, vel iam motarum, vel etiam eo usque movendarum; quandocunque scilicet quispiam, intra praedictos hoc Triginta duos annos, ratione eorum alicui litem intentare, et contra ipsum causam movere voluerit, semper id ei de Iure et Lege Regni facere licebit.
Decima octava, est annorum Quadraginta: quibus, in Bonis et Iuribus possessionariis Ecclesiasticis, quarumcunque Ecclesiarum, utpote ArchiEpiscopatuum, Episcopatuum, Prioratuum, Capitulorum, Conventuum, Praepositurarum, Abbatiarum, Monasteriorum, Claustrorum, aliorumque locorum et Beneficiorum sacrorum, per Dominos duntaxat Barones, Magnates, Proceres, et Nobiles, Praelatosque inter
pagina 78se se invicem (non autem per Fiscum Suae Maiestatis Regium) praescribitur: 1. tit. 78. Dixi; non autem per Fiscum Suae Maiestatis Regium. Quia Sua Maiestas, tanquam summus et Clementissimus Ecclesiarum Patronus ac collator, 1. tit. 11. et Ludovici II. art. 15. anni 1518. nedum in Bonis ipsarum praescribere, sed nec diu quidem illa pro se retinere; multo minus vero alteri dando, ab Ecclesiis eorundem abalienare potest: 1. tit. 10. Sed etsi illa interdum aliquamdiu pro se retinuerit: nihilominus tamen statim eadem de uno ad alterum, semper viris Ecclesiasticis conferre solet, iuxta piam antiquorum Regum ordinationem: 1. tit. 11. Unde etiam, ubi huiusmodi Ecclesiae vacaverint, peti solent a Regnicolis, Bene meritis personis, per Suam Maiestatem conferri: ut art. 17. 18. et 19. anno 1550. Et art. 31. anni 1567. ac aliis passim pluribus in locis videre est.
Decima nona, est annorum Sexaginta; intra et citra quos, bene; sed non ultra aut extra humanum seu vivum testimonium consistere potest: 1. tit. 74. et 82.
Vigesima, est annorum Septuaginta, vel ultra Sexaginta annos: quibus, vocati ad publicos Honores, Officia, et Dignitates, nec non etiam Tutelarum, et Curationem corporales administrationes, propter senium et declinatis iam aetatis imbecillitatem, ab iis excusantur: 1. tit. 122. consilio tamen, prudentia, sapientia, ac rerum, et temporum magistra experientia, quae senum propria sunt ornamenta, et animi bona, iunioribus, externa et corporalia officia gerentibus, adesse debent; ut non minus per eos, iuxta Ciceronis olim dictum, quam per iuvenes, bella geri, et alia negotia administrari, videri possint. De quo vide etiam, cap. 7. lib. 1. S. Stephani Regis.
Vigesima prima, est annorum Centum: quibus Ius Regium, in Bonis et Iuribus possessionariis, quorumlibet Malae fidei possessorum, durat, non obstante quavis praescriptione: 1. tit. 78. 23. ac 24. Quod idem est, Ius Fisci Regii, et Iurisdictio
pagina 79Sacrae Regni Coronae. Post decursum autem praescriptorum Centum annorum, quilibet talis Malae fidei possessor, in praenotatis huiusmodi Bonis, seu Iuribus possessionariis, mala fide, ut praemissum est, tamdiu possessis, praescribit, et Ius plenum sibi ac proprium acquirit. Atque haec de his dicta modo sufficiant: plura quotidiana observatione, quilibet per se observare poterit.
Sic videlicet; si quis allegaverit, et statim in continenti literali documento probaverit, Actorem unam et eandem rem, duplici colore, seu via acquirere, aut se iam superinde absolutum esse. Vel, si dixerit, Causam semel ordine Iuris definitam, iterum per Actorem, absque gratia Principis, et Novi Iudicii resuscitatam: 2. tit. 70. De qua vide plura. cap. 9. de Sententiis, in proprio loco.
Nunquam plane. Quia qui Praescriptionem, vel Calumniam allegavit, is directe iam ad rem respondit. Atque ideo nisi probaverit illas intervenisse; de plano, et de simplici, causa cadere consuevit, cum hae sint vere reales responsiones, cur scilicet In causam-attractus talia Bona possidet, et Actor acquirere non possit. Ubi valde caute respondendum erit, et post alias omnes Exceptiones, hae allegandae sunt.
pagina 80Quia autem, saepe occurrunt hae voculae, Cautela, Cautio, Caute, Cautus, Cavere, et Cautum esse; ideo operae pretium existimavi, declarare paucis, quidnam significent.
Cautela, seu Cautio, veniunt a verbo Caveo, vel cavo; quod idem significat, ac provideo, prospicio, consulo, et diligentiam adhibeo. Inde Cautela, seu Cautio, significat quandam providentiam, qua avertimus et vitamus aliquid, ne nobis accidat. Et haec fit, Partim in Literis; dum eas, vel ita arcte et provide describimus, ut nihil damni nobis ex iis elici queat; vel etiam Replicativis, sive Expositoriis clausulis, quas Superabundantes Cautelas dicimus, ampliamus et declaramus, ut id, quod effectum iri volumus, expressius intelligatur; unde quoque dici solet, Abundans Cautela non nocet: Partim in Dictis, sive Verbis; ut dum Procuratores cavent sibi, ne vel ipsi tale quippiam dicant, cuius ipsos poenitere possit; vel etiam adversario admittant, quod ipsis, et principalibus eorum nocivum foret. Ideoque in principio statim protestando, varie excipere soliti sunt. Ex quo tandem huiusmodi Cautelae, seu Cautiones iam apud illos, pro Exceptionibus haberi consueverunt.
Cautum esse, vel Cavere, multipliciter sumi videtur. Nunc enim idem significat, quod provisum et prospectum esse. Nunc pro eo, quod est, vel statutum vel prohibitum esse: ut dum dicimus; Cautum est lege, ne Nobiles Iuri sistantur; 1. tit. 9. sed citentur; id est, statutum et prohibitum est. Nunc demum pro eo, quod securum esse: ut dum alicui pignore, vel fideiussione consultum facimus, dicimus; Caveo tibi capite, pro eo, quod est capitis periculo, me tibi obligo. Sic,
pagina 81Cavere, vel Cautum esse; fide, honore, humanitate, et aliis id genus obligationibus, communiter iam dici assolet. Caute vero, et Cautus idem significant, quod provide, et providus.
Sic videlicet, quod non omnes simul ac semel depromere, et veluti eiaculari debebit; sed prioribus levatis, saltem nonnullas, easque leviores et minoris momenti, quales iam dictae sunt Depulsoriae et Dilatoriae, ac saltem pro unaquaque Levata unam, cum prioris repetitione allegare, ut semper ex iis, pro aliis etiam Levatis et Iuridicis remediis, potissimum autem reales, Praescriptionis, Calumniae vel aliarum fortissimarum et invincibilium rationum responsiones, post factam Repulsionem, quando reddendae Repulsionis rationem dare, vel aliter etiam ad meritum Causae, respondere cogetur, reservet; quibus omnino adnitatur Actorem depellere, et sese ab impetitione ipsius absolvere.
Sunt maxime; ne dum frivolae illae, inanes, et impertinentes, quae non ex praemissis Lege et Consuetudine Regni, admissis fontibus, sed aliunde, ad subterfugiendum tantum, et protrahendum tempus, ex putridis quibusdam lacunis
pagina 82hauriuntur: verum etiam praedeclaratae; inepte, et non suo loco, ac tempore allatae; non tam ex conscientia Iudicum, quam ordinaria Lege, et antiqua iam Consuetudine Regni ita exposcente, amputandae: art. 49. anni 1563. Et 2. tit. 83. ad finem Garrulitas etiam, et inanis verborum profluentia, saepius priora per posteriora repetendo, vel in uno diutius immorando, non minus quam illa suprema cum nausea semper repetita crambe, fastidienda et repudianda; quae potius veritati tenebras offundit, et simplicitati laqueos tendit, quam iustitiae lucem praefert.
Quanquam nonnulli ex Procuratoribus nostris interdum, nisi per Iudices desistere cogerentur, frivolis plane et inutilibus Exceptionibus, ac Replicationibus, totos consumere solerent dies: nihilominus tamen, de bene observanda procedendi via, prouti et Statuto Imperialis Camerae ordinatum esse, anno 1548. legimus, non nisi Quatuor Vices observare deberent: Prima est, Actio, quam Actor urget. Secunda: Exceptio quam Reus in contrarium allegat; et forsan etiam, nisi Actor ipsam resolveret, Actionem illius per eam perimeret. Tertia: est Replicatio Actoris, qua huiusmodi Exceptionem Rei solvit, et Actionem suam confirmat. Quarta: est Duplicatio Rei, qua iterum priorem suam Exceptionem duplicata Responsione fulcit.
Atque hic omnino consistere deberent, Iudicium super praemissis recepturi: quia sat est, unicuique bis, et cum quadam reduplicatione idipsum dicere. Nisi forte propter maiorem Causae, auribus Iudicum inculcationem, ad summum
pagina 83tamen adhuc, tam Actor triplicatione, quam Reus quoque quadruplicatione uti, permittantur. Quibus admissis, et Causae meritum declarari, et attentio Iudicum satis superque praeparari poterit. Nec videntur amplius, ulteriores ipsis concedendae vices: quia sic inutilibus, et non necessariis iterationibus, in longum protrahetur disputatio. Quanquam olim Pompeius Magnus, tertium Consul solus Romae creatus, ante natum Servatorem nostrum anno 51. inter alias Leges, hoc etiam sanxit: ut ad dicendum, Accusator duas horas, Reus vero tres haberet; quod argumento est, Iudicem magis in clementiam, (quoad Iustitia patitur) propendere debere. Et nostri quoque Iudices, in Criminalibus, Reo Procuratore destituto, Procuratorem dare consueverunt: ne scilicet absque legitimo patrono et defensore, ab iis Iudicatus et condemnatus esse queratur. Siquidem et de antiqui Iuris Regula, favorabiliores Rei potius, quam Actores habentur.
Atque haec de Exceptionibus satis dicta sufficiant, nunc iam ad Iuridica Remedia accedendum est, quibus sese In-causam attractus sanare volet.
pagina 84Inhibitione ipsi utendum est: praesertim, si nec per se, nec per alium, in iisdem Iudiciis antea adhuc comparuit, aut visus est; neque quisquam, eius nomine egerit, aut Literas Procuratorias eiusdem in Iudicio produxerit: 6. Vlad. art. 14. Quod si autem comparuerit, modo praemisso; non poterit hoc remedio uti: art. 55. anni 1550. Unde Actor cautus esse debet, ut priusquam sententiam extraxerit, bene advigilet, si prius in alia causa, per se, vel per alium comparuerit; accipiatque; superinde authenticum Testimonium ab aliquo Iudice, demonstrando eidem ipsum ad oculum, et protestando de praemissa eiusdem comparitione; alioquin sine tali testimonio nihil efficiet. Ast si comprobabit ipsum, uti dictum est, comparuisse, et nihilominus huiusmodi Inhibitione uti voluisse: convincetur in poena Emendae linguae; citato iam art. 55.
Ubi Nota: olim putasse aliquos, si huiusmodi Inhibitio, per Novum Iudicium ipsis extradata fuisset; eosdem
pagina 85tam ante, quam post factam Inhibitionem, libere sub iisdem Iudiciis comparere potuisse. Ideo quod Novum Iudicium, cum futuro termino dari soleret. Ac ob id, ad tollendam huiusmodi vanam opinionem, cautum est, 6. Vlad. art. 14. quod huiusmodi Inhibitiones, etiam per Novum iudicium factae, illis ne suffragentur, qui prius in Octavis, vel Brevibus Iudiciis comparuerint. Veruntamen, si post factam Inhibitionem comparuerint; nulli gravamini propterea subiacebunt. Ita deliberatum est Posonii, Anno 1612.
Est Iuridicum remedium, quo Sententia, ob Non venientiam Rei pro parte Actoris comparentis, iuxta acquisitionem suam, per Iudicem ad executionem extradata, medio testimonii Capituli, vel Conventus, in cuius processu Reus existit, vel inveniri poterit, vigore Literarum Inhibitionalium Iudicis ordinarii, ad dictum Capitulum. Vel Conventum datarum, inhibetur: art. 55. anni 1550. revocaturque ad eundem Iudicem, denuo discutienda, virtute Novi Iudicii Inhibitioni annexi: Stylus.
Ubi Nota: I. Quod huius Remedii, non ponitur certus locus; ubinam, et in quo tantum fieri deberet, quia potest fieri, et fit communiter ubicunque ante peractam Executionem, testimonium Capituli, et Conventus, ac per consequens Actor ipse, reperiri potest. Imo etiam post peractam Executionem, in locis credibilibus, dum adhuc Literae Relatoriae, superinde extra datae non fuerint. Et ratio est, quia nondum plene finita est Executio, propter arrestationem Relatoriarum in Capitulo vel Conventu; et quia vis Citationis, exinde adhuc robur suum habet. Recens exemplum est, Spectabilis ac Magnifici Domini Ladislai Pethe,
pagina 86ratione cuiusdam Domus, in oppido Neuzidel ad stagnum Fertő in Capitulo Posoniensi factae Inhibitionis. II. Quod haec Inhibitio: primo et principaliter dirigitur ad Capitulum, vel Conventum, ut Testimonia sua ad talem executionem peragendam, non transmittant: vel, si iam transmisissent, eadem ab inde revocent, et secundario ac consequenter tandem, per testimonia eorundem, Actor inhibetur ab executione latae pro se sententiae; atque etiam evocatur ad recipiendum Novum, causa in eadem, Iudicium, aliquando per idem Capitulum vel Conventum; et aliquando per aliud, ac alium, in cuius nimirum processu extiterit, in hunc modum allegando: Quod si Iuri consonaret, et aequitati videretur, extunc idem Protestans, vos simul, et praefatam (A) ab Executione praescriptarum literarum (T) Adiudicatoriarum sententionalium inhibere, ipsumque Actorem, pro habendo, Causa in praemissa, Novo Iudicio contra sese, ad Decimum quintum diem, in dictam Curiam Regiam, annotati (T) in praesentiam legitime evocare, et cum eo gravamine, quo de Regni consuetudine conveniret, eidem denuo respondere vellet, promptusque esset et paratus, Styl. Et non ut Decius sentit, Non evocare, sed solum Protestari, de facta Inhibitione, in Capitulo, vel Conventu. III. Quod fiat in Causis solummodo longis, et non in brevibus per Insinuationem motis: quia alias unico termino non finirentur; 1. Vlad. art. 54. Nec obstat, Titulus 77. part. 2. Tripartiti, qui de longis causis, in quibus processus sequuntur, et non de brevibus, sive per insinuationem motis, intelligitur: ut patet 4. Vlad. art. 15. De quo vide etiam supra, Quaest. 3. cap. 2.
Talis vigore publicae Constitutionis Regni, in facto Calumniae condemnatur, Actorque causam suam obtentam habet, et Actione sua eo facto potiri debet: 5. Vlad. art. 11. hoc est, facta exinde Evocatione, debet Literas Rescriptionales ex Capitulo, vel Conventu excipere, et seriem ipsius Inhibitionis, ac Evocationis, infra Decimum quintum diem, diei ipsius Evocationis reportare. Alioquin enim si id facere neglexerit, et Actor Paria huiusmodi literarum Rescriptionalium vigore Praeceptoriarum, pro sui parte extrahere coactus fuerit, sicque expensis tantummodo gravatus extiterit, petieritque contra (I) superinde Iudicium; statim in poena Calumniae ex eo convincetur: Styl. Et non debet per huiusmodi terminum, terminus primitus posthac celebrandorum Iudiciorum intelligi, uti Decius in suo Syntagmate sentit. Plura de Novo Iudicio vide inferius Cap. 8.Et haec Poena, non debet simpliciter intelligi; de quolibet Novo iudicio; sed solum de eo, quod cum Inhibitione dari solet.
Onus non venientiae per (I) modo iam praescripto, supra quaest. 12. Cap. 3.Et pretium Sententiae deponendum. Ac licet Sententiam ipsam Reus accipiat: nihilominus tamen Paria Praesentium et Iudicialium, uti praemissum est supra, quaest. 11. cap. 3. petit, et respirium sumit. Actor quoque dictae Sententiae, Paria petit; et dantur eidem, de Iure et consuetudine Regni. Quia iam Sententia conscripta, non illius est, sed In-causam-attracti. Et sic uterque ad primordia Causae regreditur. Ubi autem (I) vel Inhibens, cum Inhibitione procedere nolit: tunc (A) ex Paribus Inhibitionis, modo proxime praemisso, extractis, procedere solet; ne scilicet
pagina 88negligentia, vel omissione Inhibentis, Causa in longum protrahatur, et alioquin (A) Causae bene fidens, damnum patiatur.
Utendum simplici aliqua responsione, ad dandam rationem Inhibitionis, et praesertim ex praenarratis Condescensionis causis, aliisque id genus, uti praemissum est. Quae si non admittitur, Convictio pronuntiabitur, ut tunc faciat Prohibitam, modo sequenti.
Est iuridicum Remedium, quo causa post Convictionem, ab expeditione ipsius, coram Iudice, etiam extra faciem Sedis Iudiciariae, in hospitio illius, eodem die, sine onere Tribus diebus: cum onere autem Quarto die, ante sex ultimos dies Iudiciorum, prohibetur; art. 52. anni 1550. Et iterum Tertio die, in Extraordinariis; in ordinariis autem, proxima sequenti Levata recurrit ad forum. Et sic iterum, huius et alterius Prohibitae petetur ratio, ad quas similiter semper, non in uno tantum termino Octavali, sed in quolibet, aliquam novam rationem dare oportebit.
Ubi Notandum: I. Quod cum fiat verbaliter eodem die statim, non solet fieri virtute Literarum Prohibitoriarum alicuius Iudicis ordinarii: et ideo nullae huiusmodi Literae super ea extant, vel inveniuntur in Stylo. II. De praedicto exsolvendo Onere, variant inter se multi. Alii enim dicunt, communiter exsolvendum semper Tribus florenis: et Alii, inter quos est Decius, si Actor fuerit, cum Sex florenis; si vero
pagina 89Reus, cum Tribus tantum deponendum esse. Quod colligi videtur, ex tit. 86. par. 2. ubi Reus in iudicio, Trium marcarum; et Actor in Iudicio Regali, Sex marcas faciente, gravari consuevit.
Non potest: sed semper necesse est aliquid respondere, dando aliquam rationem vel prius dictam repetendo, vel novam aliquam potius subnectendo responsionem; alioquin autem prior Convictio manebit: Ibidem.
Ubi Nota: I. Quod in Causis Capitalibus, seu Criminalibus, non est bonum silere, ut Prohibitam facere intendat; quia qui se ulterius non defendit, convinci solet. Et ideo, si praesens adfuerit, atque Actor executionem contra ipsum petierit, statim capi iubebitur; quemadmodum factum est Eperiesini, Anno 1611. cum Francisco Desőfi. De quo vide plura infra, Quaest. 31. cap. 9.II. Respondens ad Principalem Actionem in Iudicio, etiamsi Prohibita usus fuerit, nihilominus tamen ad Exceptionem dilatoriam, vel incompetentiae, postea non poterit regredi; sed bene in Principali causa, omnino diversum quid a priori respondere valebit. Et ideo dici solet: a Responsione reali, non dari regressum ad Exceptiones.
Quatuor tantum. Idque in omni termino Octavali, Tres simplices, et sine onere, ac Quarta; cum onere, eodem
pagina 90semper die; et ante sex tantum dies ultimos Iudiciorum, art. 52. anni 1550. Iam autem Novella Constitutione, solum Duae admissae sunt; una absque, et altera cum onere: art. 65. anni 1618.
Ubi Nota: I. Quod aliqui solam Quartam Prohibitam, cum onere, ante Sex ultimos dies Iudiciorum, fieri debere putant; quasi ex primis Tribus simplicibus, ac sine onere in iisdem ultimis diebus, aliqua admitti deberet. Quod plane perperam intelligere satagunt: quia neque Quarta, neque; priores Tres simplices, aut saltem una ex iis, Sex ultimis illis diebus admittitur, sed omnes ante eosdem tantum. Super quo vide etiam Enchirid. Fol. 59. pag. 2.
II. Non deesse quosdam, qui hosce Sex ultimos dies, simul cum diebus Festis computandos velint. Quod tamen non videtur congruere synceritati Octavali, quae a diebus Iudiciariis excludit dies Festos. Atque ita Sex illi dies, solum de diebus Iudiciariis intelligi deberent. Et ratio est, quia quae conveniunt toti, debent convenire et partibus, vel, ut Civiles quoque loquuntur, lib. 2. Instit. tit. 20. ad §. si rem suam ; quod Lex disponens de toto, intelligitur disponere de omnibus eius partibus. Et sic in proposito praesenti, si disposuit de tota Octava, quod dies Festi excludantur ab ea; disposuit etiam de Sex ultimis diebus, tanquam una eiusdem parte, ut ab iis quoque tales Festi dies excludantur. Sicut et proxime citatus Articulus 52. anni 1550. expresse innuit, huiusmodi prohibitas fieri debere, ante Sextum diem, ultimi diei Iudiciorum. Festi autem dies, non sunt dies Iudiciorum, prout dictum est supra, Quaest. 12. cap. 4.Aliud item est, quod plures quoque Causae, Sex iudiciariis diebus, quam hoc modo permixtis, absolvi possent. Ergo Sex illi ultimi dies, exclusis Festis diebus, solum de diebus Iudiciariis intelligatur necesse est.
pagina 91Ideo, ut vel absens interim Reus accurrat; vel etiam praesens respirium sumat, seseque interim ad sequentem Levatam, melius responsurum praeparet; aut Procuratorem quaerat, et informet de statu Causae; vel, ut iam facere solent, tempus protrahat, quod fieri non deberet.
Omnes Causae indifferenter, in quibuscunque vel unica intercesserit Prohibita, terminantur cum tanta severitate, ut vulgus Iuristarum, eosdem Extremum Iudicium appellare consueverit, quod scilicet amputatis omnibus cautelis, solum stricto Iure res in illis iam agitur. In quibus autem nulla prohibita facta est; reiiciuntur: quia non esset bonum, si quis iusto suo Iure, ante tempus destitueretur. Et ita praecavendum, a Prohibitis; uti alibi quoque dictum est.
Utendum aliqua qualificata responsione, quam forsan in Partibus probare poterit: et sic petendum, ut Causa ad Communem exmittatur.
Subiicienda adhuc plenior aliqua Responsio. Sed omnino cavendum a directa, ad meritum Causae pertinente, quantum fieri poterit. Et si nec hoc modo profuerit, totalem Causam petat exmitti.
Ne, non probata causa, succumbat, Prohibitione simul cum Evocatione exinde fienda, utendum est, ante Octavam diem termini, per Iudicem communi Attestationi praefixi: art. 54. anni 1550. Ubi Nota: quod licet Prohibitio fieri debeat, ante Octavum diem termini praefixi ad Communem Attestationem: Evocatio tamen fit, ad Decimum quintum diem: Stylus. Sic, et in Prohibitione a Iuramentali depositione.
Est iuridicum Remedium, cum Evocatione exinde fienda, quo una pars alteram, vel etiam se ipsam, a Iuramentali depositione; aut tam se ipsam, quam adversam partem, a Communi Inquisitione, ante Octavum diem, termini ad id praefixi, vigore Literarum Prohibitionalium alicuius Iudicis ordinarii, medio testimonii eiusdem Capituli, vel Conventus, in cuius processu exstiterint, prohibet: art. 54. anni 1550. simulque evocat, ad recipiendam Novam responsionem causa in eadem: Stylus. Se quidem, ut Novam aliquam rationem subiungat, vel potius Iuramentum reiiciat, aut tantum tempus protrahat: adversam autem partem, ut vel
pagina 93Communem Attestationem, vel Iuramentalem depositionem, in solius personam submittat. In Comitatibus etiam fit eodem modo ante Octavum diem; sed medio Iudicis Nobilium: art. 53. anni 1569.
Ubi Nota: Primo; Istam Prohibitionem, sicut et Inhibitionem, dirigi ad Capitulum, vel Conventum, ut quidem Iuramentalem depositionem exigere, et acceptare minime praesumat; neque literas suas Testimoniales, super non depositione praetacti iuramenti, quocunque modo extradare audeat. In Communi autem Inquisitione, ut Testimonium suum, ad Executionem eiusdem exmittere non audeat; literasque suas, super non celebratione ipsius Attestationis, parti Adversae extradare nequaquam praesumat: quin potius, in utraque suum hominem pro testimonio fide dignum, ad partem adversam mittat, qui eandem ab eisdem prohibeat, et ad Decimum quintum diem, a die huiusmodi Ammonitionis, ipsi ex hinc fiendae computando, causa in ipsa Novum Iudicium, novamque Iuris revisionem, recepturam; simulque literas Adiudicatorias Iuramentales, vel Attestatorias producturam, in Curiam Regiam evocet: Stylus. Quod ipsum et Prohibens, de se ipso intelligat, necesse est.
Secundo: Et si in una et eadem causa, tam Inhibitio in sententia per Nonvenit, quam Prohibitio a Iuramentali depositione, et communi Inquisitione, aliquando interveniant; uti in quadam causa Relictae quondam Ioannis Alapi, contra Lucam Székely, in Anno Domini 1571. die Sexta Iunii in Iudiciis Octavalibus Superiorum partium, Tyrnaviae ni fallor celebratis, admissae fuisse memorantur; ac per consequens, Nova Iudicia quoque penes easdem, Tribus vicibus in eadem Causa, ex Styli continentia, intervenisse, videri possint: Nihilominus tamen, non nisi Novum Iudicium cum Inhibitione fuisse, verius existimandum est. Tum, Quia Decreta Regni, Inhibitioni tantum Novum adiungunt: 6. Vlad. art. 14. Prohibitioni autem, non Novum, sed Evocationem (quae
pagina 94etiam absque Novo Iudicio fieri potest) art. 54. anni 1550. Tum, Quod Literae quoque Prohibitionales, a Iuramentali Depositione, et Communi Inquisitione, magis per formam tantum, quam secundum rem Novi Iudicii, in Stylo exarantur. Et tempore Discussionis quoque, non petitur ratio huiusmodi Novi iudicii, sed Prohibitionis duntaxat a Iuramentali depositione, vel communi inquisitione: Ideoque proprie Nova Iudicia dici non possunt. Tum, Quod communis quoque usus et consuetudo, solam Inhibitionem, et nunquam Prohibitionem, Novum dixerit et tenuerit Iudicium. Tum, Quod Stylus quoque vitiatus videri possit, ex eo, quod ut in Proverbio est, Ex uno urceolo plures exire amphoras: sic ex una forma Novi iudicii, vel Inhibitionis, plures literas super Prohibitione quoque solere fieri. Tum vero etiam ex eo, Quod ex forma Styli Novi Iudicii universi nocivi defectus et errores, in Causarum processibus emergentes, virtute Novi iudicii, semel in melius reformari soliti sunt. Quae vocula Adverbialis (Semel) si indifferenter, uti Stylus continet, in omnibus Literis Novi Iudicii exprimitur: quomodo ergo tot Nova iudicia, in una eademque causa, etiam per modum Inhibitionis, et sub diversis terminis, intercedere possint, vel admitti debeant, unusquisque pro sua prudentia diiudicet oportet. Meo quidem tenui iudicio, in ista Prohibitione a Iuramentali depositione, et Communi Inquisitione, omnino huiusmodi Novum iudicium amovendum esset: sed sufficieret sola vis Prohibitionis ab eisdem; sicque tanta rerum confusio, facili labore evitari posset.
Articulus vero 29. Ludovici Secundi, Anni 1518. magis proprie de Novo Iudicio, quam de Inhibitione, sive Prohibitione a Iuramentali depositione sonat; cuius titulus aliud, et textus aliud prae se fert, ut videre licet. Sed etsi de alterutra intelligi deberet: magis tamen de Prohibitione, quam de Inhibitione. Ratio est, quia tale Novum, non ex Nonvenientia, sed iam post factas responsiones, et Adiudicatum
pagina 95iuramentum impetranti datum fuisset. Ac Verbum quoque illud (Inhibet) in Titulo Articuli positum, magis improprie pro Verbo (Prohibet) ex ignorantia illius, qui huiusmodi Titulos Articulis praefixit quam ex serie Articuli, vel merito rei praepositum est. Atque ita nihil mirum, si confusis earundem nominibus, idem Prohibitioni convenire visum fuit, quod et Inhibitioni convenit; sicque indifferenter utique Novum Stylus adiecerit. Vel forte iste Articulus intelligi debet, solum de tali casu, in quo nulla Inhibitio praecessit, vel admitti deberet. Citatum autem Exemplum; etsi quippiam in contrarium faceret; potius referendum videtur, ad Praeiudicium, secundo modo sumptum, infra quaest. 13. cap. 10.Caetera vide infra, quaest. 19. cap. 8.
Quanquam videantur pro eodem sumi; unde etiam plures confuse ac indifferenter iisdem utuntur; veluti et Quadripartitum continet, et Decius quoque in suo Syntagmate scribit, de quibus vide et infra quaest. 34. cap. 8.Nihilominus tamen, rem magis proprie considerando, plurimum inter se differe videntur; quemadmodum iam et ex propriis earundem descriptionis manifeste colligitur. Et quod Inhibitio et Prohibitio nomina sint Verbalia, et actum tantum Inhibendi et Prohibendi denotant. Inhibitio quidem, ad inhibendam latam iam, et ad exequendum extradatam sententiam, ne scilicet Actor pergat, sed potius desistat; quod vulgo dicitur Tartoztatás, viszsza valo hivás. Prohibitio, vero ad prohibendam Communem Inquisitionem; vel Iuramentalem depositionem, ne videlicet ipsas facere incipiat; quod
pagina 96vulgo dicitur, Tyltás. Et inter has quoque Prohibitio generalior est, quam Inhibitio, quia illa et rem coeptam iam, et nondum coeptam significat; haec autem solum coeptam. Vallae lib. 5 Elegan. cap. 4.Prohibita, vero, si Adiective pro Participio praeteriti temporis sumatur, effectum potius rei, seu passivam significationem verbi sui (prohibetur) a quo descendit, quam actum significat; ut sit sensus; prohibita scilicet res, vel causa aliqua, aut quippiam aliud. Ast si pro nomine Substantivo, uti et debet in hoc proposito; (quia alias duo adiectiva, nullum faceret sensum) accipiatur, pro eoque sumatur, quod vulgo Tilalom dicitur; cui semper Adiectivum Numerale Ordinem significans (et non Adverbium Ordinis) apponi solet, videlicet Prima, Secunda, Tertia, Quarta, tunc recte pro descripto iam Iuridico remedio sumetur; et sic dicetur; Prohibita prima, Prohibita secunda, Prohibita tertia, et Prohibita quarta; Hungarice Elsó tilalom:Masodik tilalom;Harmadik tilalom; es Negyedik tilalom. Atque ideo, quae definitione inter se differunt, illa, tota sui substantia ab invicem diversa sunt; sicque inter se confundi non debent, neque unum pro altero usurpari. Et literae quoque Inhibitionales, ab iis potius denominari debent, quam ab ultimis supinis, Inhibitoriae, Prohibitoriae.
Post receptionem Parium literarium Prohibitionalium, simul et Evocationis superinde factae, utendum erit ipsi Prohibito, aliqua exceptione, contra easdem, si fieri poterit: sin minus, danda erit per Prohibentem, aliqua ratio factae Prohibitionis; sed necdum plena, et ad meritum causae pertinens. Qua si neque tunc Iudex contentus esse voluerit, sed ulterius perrexerit, atque in causa convictionem
pagina 97pronunciaverit, et ipsam ad executionem exmiserit: tunc extremo iam Iuridico remedio Repulsione videlicet , obviandum erit.
Repulsio est Iuridicum remedium, quo, Pars in causa triumphans, per Alteram partem in causa succumbentem, ab Executione, latae per Iudicem sententiae, coram vicinis et commetaneis, evaginato gladio, vel alio quopiam, ad id apto instrumento ostenso, et minaciter vibrato, violenter propellitur. Vel ut Tripartitum habet 2. tit. 73. Est partis in causa triumphantis, per Alteram partem in causa succumbentem ab Executione latae per Iudicem sententiae, violenta quaedam propulsio. Quae semel tantum fieri debet; siquidem in una eademque causa, binaria vice facta, Notam infidelitatis infert: citato proxime loco Vlad. art. 19. et 5. eiusdem art. 4. licet aliter olim observatum fuisset. 6. Matth. art. 16. et 1. Vlad. art. 57. Sicque iterum causa redit, ad suum Iudicem. Ubi Nota, quod si Actor, sive pars triumphans contra huiusmodi formam Repulsionis, violenter in iuribus possessionariis reobtentis se locaverit, in Amissione causae illorum Iurium reobtentorum, eo facto convinci debet. E converso etiam, si pars in causa succumbens, cum gentibus, aut violenter: contra partem triumphantem se opposuerit, et ipsam ab ingressu talium Iurium possessionariorum reobtentorum repulerit, eadem poena condemnatur. 4. Vlad. art. 9.
In Partibus, licet nonnuli autument illam fieri posse, etiam in Locis credibilibus, dum adhuc literae Relatoriae, non fuerint Actori extradatae; quod de Iure Regni fieri posse nequaquam videtur, ut facile colligere est, ex ipsius descriptione, 2. tit. 73. et 74. ubi coram vicinis et commetaneis omnino fieri debere describitur; et quod eorum nomina et cognomina conscribi debeant; ut patet etiam ex 4. Vlad. art. 19. quod sane fieri non posset in locis credibilibus, cum huiusmodi vicini, et commetanei, ibi esse non soleant. Aliud item est, quod pars Actorea, ab ingressu bonorum quae in partibus sunt, et non in talibus Locis credibilibus, dici solet violenter repulsa; huiusmodi autem violentia, et violenta Repulsio, non solet fieri in Locis credibilibus. Idem quoque et Stylus continet; ubi Iudex Executori mandat, ut ad facies bonorum ipsorum accedat. Neque vero similis ratio esse videtur Inhibitioni, quia illa, uti iam praemissum est, extra dominium fit: Repulsio autem omnino de dominio fieri debet, si cum violentia quadam: repellit Actorem a bonis suis, eorundemque ingressu. Vel si etiam non repelleret, sed solum in Arcem, Caput utpote bonorum litigiosorum non admitteret; nihilominus tamen pro Repulsione reputaretur; quia sola non admissio, Repulsionem ipsam importat. Quod idem est, atque illud, quod in Tripartito, loco citato exprimitur, Repulsionem esse, si pars triumphans, extra dominium bonorum reobtentorum fuerit.
Non semper. Nam Repulsio bifariam fit. I. Ad Iudiciariam sententiam ex sede exmissam, et tunc non est necesse repellentem citare; sed sufficit Executionem
pagina 99impeditam esse. Unde et Iudex Capitulo vel Conventui mandat, ut seriem solum huiusmodi Executionis, ut fuerit expedita, ad decimum quintum diem, ultimi diei ipsius Executionis, legitime perdurando, sibi rescribat. Stylus. Ex quo colligitur, Literas Repulsionales, esse solum Rescriptionales dicti Capituli, vel Conventus, super praetacta sententiae executione. II. In causis divisionum; et tunc solum necessarium est, citare Repellentem; quia cum adhuc nullus sit eius processus in sede, neque impediri potuit eius Executio; atque ita neque repellens, sine praevia Citatione, in faciem sedis; legitime attrahi potest; siquidem nemo, nisi legitime citatus, comparere debeat, 1. titul. 9. In priori autem iam dudum citatus est, et proinde id iterato facere, neque de lege, neque de necesse est; imo petitione parium huiusmodi Citationis, in Novum processum abiret, quod Actori damnosum esset. Quanquam et haec ipsa Citatio, potius de recepta iam consuetudine fieri soleat, quam de forma Divisionalium, in quibus Divisori, omnino non praecipitur facienda, ut videre est, in serie Divisionalium. Styl. Ubi Nota, quod haec secunda Repulsio in divisione, fit ex eo, quod Divisor nolit stare rationibus allegatis per Repellentem; ideo necesse habet repellere, ut praetactas suas rationes, suo loco et tempore, velut per viam appellationis, maturius revideri faciat. Prima autem non sic; sed, ut novam omnino, relictis aliis omnibus prioribus rationibus, sive allegationibus, cur repulerit, reddat rationem; alioquin Repulsio nulla erit, sed prior sententia manebit; ac debitae Executioni demandari debebit. Sin autem ratio stabit, nullum onus exsolvere tenebitur, etsi depositum quoque iam id fuerit, eidem restitui debebit, nisi ut in proverbio est, mortuum suo loculo repositum referre, piaculum foret.
pagina 100Prima Levata, petenda Paria praesentium scilicet Repulsionalium, et Iudicialium. Secunda, excipiendum, et disputandum contra Iudiciales, uti iam praemissum est, quaest. 6. cap. 3.Tandem non stante exceptione oneris Repulsionis, Depositio promittenda, Una Levata: his verbis tantum: (deponit hodie) quae responsio pro Una Prohibita reputatur. Altera autem Levata, sic omnino dicendum erit (deponit hodie per totum) quae vicissim pro Altera Prohibita habetur. Atque ideo, illo eodem die, totum onus deponendum erit, quia pluries non admittitur idem repetere; licet antea Tribus vicibus, pro Tribus Levatis repetitum sit; prouti super hoc conclusum est, in Octava Poson. Anno 1612. Ubi Nota quod etiamsi plures fuerint, quorum nominibus, et in Personis facta fuisse dignoscatur, omnes tamen nonnisi unum onus deponere debebunt, in Curia quidem florenos 72. in Comitatu florenos 36. tantum, 2. tit. 73. et 74. Et si pluribus vicibus quoque facta fuerit, pro una tantum reputari debet. Ibidem, sed in una duntaxat Executione.
Potest, si aliqua in parte Executionem illam, sibi nocivam fore putat, virtute clausulae illius iustificatoriae (praevia ratione aliorum quorumlibet). Neque tenebitur onus Repulsionis deponere, si pars triumphans, absque debita ratione, ad occupanda bona praenotata accessisse verificabitur. 2. tit. 76. Et hoc intelligitur de eo casu potissimum, quo
pagina 101huiusmodi Repellens, seu Possessor talium bonorum particularium, ratione quorum Repulsionem facere cogitur, tempore Recaptivationis seu Primariae, Principalis membri bonorum statutionis, simul cum Principali In-causam-attracto, in lite non extiterat; nam si in ea iam fuisset, post semel factam per principalem In-causam-attractum Repulsionem, aliam secundario facere non admitteretur, absque manifesto in Notam infidelitatis incursu; uti iam dictum est, et colligitur ex citato tit. 76. par. 2.
Ratio demum factae Repulsionis reddenda est, (non expectato Novo Iudicio per favorem Principis concesso, ut vult Decius) talis, si fieri potest, quae meritum causae concernat, et qua Iudex pro parte sui contentus esse possit. Atque ita petat se Reus ab ulteriori impetitione ipsius Actoris, etiam cum poena indebitae actionis absolvi et eliberari; literasque superinde Adiudicatorias absolutionales; Inhib. Contradic. et Repuls. non obstan. sibi dari, et de portione poenae, indebitae actionis satisfactionem fieri et administrari, si, videlicet vicerit. Ast si succubuerit, et sententia definitiva contra ipsum Executioni demandata fuerit; tunc demum extra dominium, Novo, cum gratia uti poterit. Et sic hoc primo processu causa finiri solet, sed ubi communis celebrabitur, aliter procedendum erit, ut iam immediate patebit.
Ubi Nota, I. Quod Executioni extra modum Repulsionis se opponens, poenam Decreti, hoc est Notam incurrit, art. 11. anni 1536. II. Quod bona restitui commissa, post Repulsionem ad se pertinere non probans, in facto Maioris potentiae convincitur, art. 12. anni 1536. III. Quod etsi in aliqua causa Repulsio praeclusa fuerit; Nihilominus tamen si pars
pagina 102Incausamattracta per se, vel per Procuratorem suum, ex onere ipsius, portionem suam levaverit, postea illam omnino admittere debebit, quia per huiusmodi oneris levationem, consensit in ipsam. Ideo abstinendum potius a tali levatione oneris, quam ut exinde damnum aliquod eveniat: sicut et superius quoque super hoc dictum est, quaest. 11. cap. 4.IV. Quod post Repulsionem, non semper directe solet ratio eiusdem ad meritum Causae spectans reddi: sed Procuratoris responsio revocari; aut etiam aliae responsiones fieri passim.
pagina 103Quia posteaquam ab ea recessum fuisset, Quaestione Decima Tertia Capitis Quinti proxime praecedentis, ob certam rationem, iam hic iterum regrediendum est ad illam, ipsaque utendum causae qualitate ita favente et expostulante, quae Assumenti spem facile probandi se suggerit.
Quid est Communis Inquisitio?
Est dubietatis, ex Responsionibus Litigantium, coram Iudice factis, emergentis; ideoque de sede saepe Exmissae ad partes, per attestationes vicinorum, commetaneorum, et comprovincialium, utriusque sexus, Nobilium et ignobilium, Spiritualiumque ac saecularium hominum, Comitatuum, quorum partes voluerint in loco et termino, quos sibi accedente authoritate Iudicis, elegerint, coram testimonio alicuius Capituli, vel Conventus, in quorum processu extiterint, ac Regio, vel Palatinali hominibus, vigore literarum Adiudicatoriarum attestatoriarum, certa declaratio; ac ex eodem
pagina 104Capitulo, vel Conventu, virtute literarum superinde Relatoriarum, legitime emanatarum ad eundem Iudicem, reportatio. In casibus autem occupationem fit praecise In facie Loci; nisi partes aliter convenerint. 2. tit. 27. Ubi Nota, I. Quod interdum fit etiam in Eadem sede, et coram eodem Iudice. II. Quod huiusmodi humanum seu vivum testimonium, fieri debet, intra Sexaginta tantum annos, non amplius, 1. tit. 39. et 47. III. Quod meritum communis huiusmodi Inquisitionis, sive id, super quo debet fieri, et inquiri, denotatur hoc adverbio (Vtrum) quod est simul Interrogantis et Dubitantis, et communiter iam a Iuristis dici solet (De Vtrum.) Styl. IV. Quod tales Regii et Palatinales homines de Curia Regia non debent transmitti, contra voluntatem partium litigantium. Lud. Secundi art. 58. anni 1523. quive sint illi, vide supra quaest. 1. cap. 2.Deinde licet Domini Iudicis Curiae quoque Scribae, de Curia Regia ad huiusmodi Executiones exmittantur: non tamen nomine illius, sed tantum Regio, cum Regis Curiae Iudex sit, denominantur, de Iure et consuetudine Regni. 2. tit. 19. Et nisi Tales Executores, de Curia Regia fuerint, debent esse Possessionati, in eodem Comitatu, in quo huiusmodi Executiones faciunt. Lud. Primi art. 22. et 6. Matth. art. 10. Alioquin condescendit Executio.
Quae requisita ad Communem Inquisitionem ex praemissa eiusdem Definitione; vel etiam Aliunde colligi possunt?
Haec Nimirum: quod quotiescunque huiusmodi Inquisitio fieri debebit, per utramque partem, uno die celebretur, et non diversis pro alia atque alia parte. Item testimonium Capituli vel Conventus, et Regii, vel Palatinales homines, iidem pro qualibet parte, et non diversi fiant.
pagina 105Item, quod singuli Testes, Singillatim iurare, et per praefata testimonia, ac Regios homines, de negotio, de quo experiri volunt, interrogari et examinari debent. Item, quod causantes tempore Inquisitionis interesse non debent, sed per Fidedignitates excludantur. Item, quod ad huiusmodi attestationem faciendam, Periuri, Infames et qui honorem et humanitatem perdiderunt: non admittantur. Praeterea: Ignobiles quoque etiamsi possessionati fuerint: nisi per Regiam Maiestatem Nobilitati extiterint, acceptari non debent. 6. Matth. art. 14. et infra quaest. 25. huius cap.Vide plura: Licet de facto iam, etiam Ignobiles, Ex partium consensu, admitti soleant. Et maxime in Causis Novarum Violentiarum, et Occupationum, art. 35. et 36. anni 1587. Item Constitutionibus novissimis Annorum 1608. 1609. et 1613.
Quare dicitur Communis, et quoties fieri admittitur?
Ideo, vel quia, cum fit per Partes, tunc pro Utraque simul, ac Semel in uno Loco et Tempore, atque coram eodem educto Inquisitore, et non Diversis Locis et Temporibus, nunc pro Una, et nunc pro Altera parte celebratur, (licet etiam Aliquando pro Una tantum Parte fiat.) Unde, si aliqua praeassumptam suam Inquisitionem tunc omiserit, amplius non datur illi regressus, neque admittitur binario fieri numero, 2. tit. 31. (nisi fortassis interdum Iudex sic deliberavit.) Vel quia huiusmodi testium Inquisitio fit communiter per quoscunque Vicinos, Commetaneos, et Comprovinciales, Nobiles, et Ignobiles, Spiritualesque ac saeculares, utriusque sexus, Bonae tamen et honestae conditionis homines, 2. tit. 27. Ubi Nota quod de omni Iure, omnium aliarum Nationum, Regulariter, In omnibus actionibus, Actori incumbit proba, (etiam
pagina 106Iure Canonum 6. quaest. 5.) qua ipsi non suffragante, Reus simpliciter absolvi debet. Verum in Negatoria (quae apud nos, non est Actio actoris, sed Responsio Negativa ipsius In causam attracti ad Actionem Actoris facta) non Actor, sed In-causam-attractus debet ipsam probare: sicque rebus existentibus, facilior processus litium esset, ubi alteruter solummodo probaret, ut et Quad. habet. Ast de Iure nostro, adeo se partes huiusmodi contrariis probis involvunt, ut dum Utraque intentionem suam probare intendat; magis rem ipsam obscurare soleat, quam elucidare; ac ideo in contrarium multarum animarum fit iactura non raro; quandoquidem duo contradictoria, nunquam simul vera esse possunt; ut tradunt Logici. Nihilominus tamen, quia usus et consuetudo, (Mater Iuris nostri) talem legem nobis pepererunt, ipsa iam utendum est; donec fortassis aliquando, futuris successivis temporibus, Religio legum moderatrix, aliud quid salubrius superinde ordinaverit, quod iam ab olim ardenti exoptatur desiderio.
Quae qualitates in testibus adhibendis requiruntur, et quando Nomina ipsorum Literis Relatoriis inscribenda erunt?
Haec, quinque: Libertas, Modalitas, Conditio, AEtas, et Iuramentum: quas omnes cum suis declarationibus, Vide uberius. 2. tit. 27. Ex quibus testes solent postea reiici, et testimonia ipsorum, si non fuerint Tales, et Talia, Quales, et Qualia hisce conditionibus esse deberent. Nomina autem ipsorum duplici ratione literis Relatoriis inscribenda erunt. Primo, quoniam attestationes duorum vel trium vicinorum, et commetaneorum, plus quam viginti Nobilium comprovincialium, et Iudicio valent et ponderant, qui
pagina 107longe verius meliusque, quam Nobiles comprovinciales, super meritis Causae, ac gestae rei serie, propter propinquitatem possunt esse certiores. Secundo, ut testium nominibus, simul attestationibus declaratis, litigantium quilibet Exceptiones pro se necessarias, aut de periurio, vel mala testificatione, aut infamia, vel aetate contra eos, quos voluerit, et digne poterit, facere et opponere queat, ne praesertim periurium, si quod commissum fuerit, impunitum praetereat. 2. tit. 29. Ubi Nota, I. Quod Socius criminis, non admittitur in testem contra socium, nec pro socio, neque est idoneus testis, etiam ad formandam Inquisitionem contra socium, de communi opinione: Nihilominus tamen hoc fallit in eo casu, ubicunque veritas Ex Natura negotii, aliter haberi ac sciri nequit; utpote in coniuratione, vel secreto tractatu, aliisve quae occulte fieri solent; minimeque habet locum In crimine laesae Maiestatis, quia tunc admittitur socius criminis, contra socium, ut patebit infra quaest. 14. cap. 9.II. Quod antiquitus tempore statutionis quorumlibet bonorum, literis Relatoriis nomina vicinorum, et commetaneorum non fuerunt inseri solita, sed Capitulo, aut Conventui referenti tota adhibebatur fides, ut patet ex tenoribus huiusmodi literarum. Styl. de quo vide etiam inferius quaest. 24. capitis huius.
Quot Status Causarum solent adnumerari?
Non fuerit abs re, hoc loco dicere de Statibus; ex quibus causarum probationes deduci solent, Hi itaque quinque universe numerantur. Definitivus, Legalis, Coniecturalis, Testimonii, et Quaestionum, sive Equulei. Quibus omnibus aliae gentes et nationes in iuribus suis, ac potissimum Caesareo, uti solent. Sed Nostrates Tribus hisce tantum, Definitivo, Legali, et
pagina 108Testimoniorum, qui proprie Communis Inquisitionis, Oculatae Revisionis, et Collateralis Attestationis esse dicitur, utuntur: Non item duobus illis Coniecturali, ex quo suspiciones quaedam solum, et praesumptiones deducuntur, non autem rerum probationes; et Quaestionum sive torturae, per propriam scilicet confessionem equuleo extortam, atque elicitam. Definitivus est, qui declarat, quid Nominis, et quid Rei sit, ut homicidium a nomine homo, et a verbo caedo, atque simplex tantum hominum caedes. Species illius sunt, Patricidium, sive Parricidium, dum pater occiditur. Sic Matricidium, Mariticidium, Uxoricidium, Fratricidium, et Sororicidium; quae omnia iam communiter, tantum Parricidium dicuntur, tanquam a principaliori, sive communiori Denominativo. Ubi Nota, super hoc nomine multos inter se dissentire; putantes alios id a Patre, alios a Parente, et alios ab Ablativo pari addita (R) litera Euphoniae gratia derivari, ut sit sensus; Parricidium, quasi Patricidium, vel Parenticidium aut Parium caedes, prouti sunt supra nominatae Personae; quibus, ex sententia Ciceronis etiam Patria, quae locum obtinet Parentum, additur. Unde, communi isto vocabulo, ab ultima significatione deducto, omnium praenotatorum caedes, Parricidia dicentur. Nisi quis malit, Specialibus supra recensitis nominibus uti; quod gratia distinctionis magis congruere videbitur. Et quod atrox semper habitum sit hoc crimen, patet ex antiquorum punitione; qui Parricidam Insutum culeo, hoc est sacco ex corio, cum cane, gallo gallinaceo, vipera, et Simia in aquam proiiciebant. Unde Papinianus quoque Iurisconsultus, qui et Asylum Iuris dictus est, et ex cuius schola, multi Iurisperiti prodierunt; maluit securi percuti, quam Antonium Carracalam Imperatorem, a Parricidio Fratris sui Septimii, defendere; dictitans: Non tam facile esse, Parricidium excusare, quam patrare. Anno 213. Legalis est, qui ex Legibus deducitur; ut cum quaeritur, quid Legis aut Iuris homicidium? Illico respondetur esse causam
pagina 109Criminalem: Ast si quaeratur; Quid Iuris Parricidium? Respondetur, Est casus Notae Infidelitatis. Item; Quid Interemptio Personae Nobilis? dicetur: Est capitalis etc.Et hae leges continentur scripto Iure: hoc est Decreto Tripartito, ac Generalibus Articulis. Testimonii est, Communis Inquisitio, de qua hic agitur. Licet proprie et praecise tantum tres alias enumerentur; Definitivus, Legalis, et Coniecturalis, apud Rhetores.
Quid sunt Suspicio, et Praesumptio?
Prouti huic instituto deservire videntur: Suspicio est, levis opinio contra aliquem, de re aliqua; quasi per ipsum patrata, concepta ex Propriis illius signis, Antecedentibus, Concomitantibus, vel autem Consequentibus illam. Praeasumptio autem est fortissima opinio, similiter contra aliquem, de re aliqua, Quasi per ipsum patrata concepta ex praemissis circumstantiis, et fere proxima ad facti evidentiam accessio. Ut cum quispiam visus sit, sero, nocte illa, qua furtum commissum est, circa domum clam obambulare, et studiosius statum ipsius deforis considerare, est suspicio, ipsum tale furtum commisisse. At si postea pecuniam profusius expenderit, nec sciri possit, undenam illam habere potuerit; tanto facilius de ipso praesumi potest, quod ex tali comisso furto, ipsam sibi comparaverit. Verum necdum his plena fides datur: Quia Iudex ex praesumptionibus violentis, et indiciis indubitatis et vehementissimis, non potest devenire ad condemnationem, ac sententiam Definitivam In Causa Capitali, absque aliis probationibus, ut Corporaliter puniat; secus autem pecuniariter. Vivius part. 2. Opin. 56. Sed, si necesse erit, ipsum etiam per quaestiones aliquando examinare oportebit, ut proxime dicetur; et non condemnare nisi
pagina 110confessum, etsi in eadem confessione, usque ad finem extra torturam permanserit, Quaestione proxime sequenti. Secundum Canones autem Praesumptio est Triplex. Violenta; ut si reperitur suspectus cum suspecta, nudus cum nuda, in eodem lecto: et haec inducit condemnationem, tanquam sufficienter probatum sit. 23. quaest. 1. Quam tamen condemnationem, quoad poenam Pecuniariam tantum, et non Capitalem limitat Vivius, ut proxime dictum est. Probabilis, ut cum oritur infamia de aliquo, apud graves personas: Et haec licet non faciat probationem, inducit tamen purgationem, 2. quaest. 4. Levis et temeraria, ut cum oritur ex levibus indiciis; puta ex locutione levium personarum; et haec aliquando est peccatum veniale aliquando etiam mortale, prout scilicet de re minus vel magis praesumitur. Styl. part. 2. Vocabulis Praesumptio, et Iudicium tertio; Ac in hac quidem nulla ponitur Expurgatio.
Admittunturne ergo quaestiones, seu Equuleus, aut Tortura, hoc Iure Nostro?
Non quidem Iure ipso Expresso, nisi forte ex Iure Civili de Facto iam in liberis Civitatibus, potissimum contra Rusticos, uti colligitur ex tit. 20. par. 3. (siquidem Nobiles extra delicti locum, nec captivare, nec ratione suspicionis ad torturam ponere permittuntur) ubi scilicet nulla directa probatio causae haberi potest, et Accusatus multis indiciis oneratus, et pene convictus est; ac ideo ex huiusmodi praemissis suspicionibus, et praesumptionibus, aliisque certis indiciis, quae plus quid sunt, quam simplex praesumptio, et minus quam Semiplena probatio, Mynsing. Obs. 97. cent. 6. Iudex meritum rei, seu facti, eliciendum statuerit, ut etiam ad finem Prologi habetur, veluti ex istis casibus, non tamen
pagina 111singulis seorsim, sed ex pluribus simul concurrentibus. Primo, si factum contra ipsum, per unum testem probabitur, cum unus testis, ad plenam probam, non sufficiat. Secundo, si minas ad tale factum patrandum dedisse probabitur. Tertio, si vacillet vel varius fuerit, in dicto suo, super tali facto. Quarto, si tam vilis persona fuerit, quod etiam alias iuramento suo, non crederetur. Quinto, si propria eius confessio, de tali facto, per unum testem, contra ipsum probabitur. Sexto, si fama etiam continuata per bonos et non malevolos probabitur, contra ipsum de tali facto. Septimo, si moribundus ex vulnere ipsemet suo ore, certis de Causis, hominem certum, constanti sermone incusarit, et accusationem ingeminarit, idque ante mortem solenni asseveratione testatum reliquerit, aut Iureiurando confirmaverit. Octavo, si exardescente facto, fugam dederit, et inveniri non poterit, vel aegre tandem. Ac aliis similibus, utpote si socius eiusdem criminis, contra ipsum testimonium dederit, supra quaest. 5. aut ubi de facto quidem Rei constitit, ut idem Reus morti iam adiudicatus, (veluti et articulus 43. anni 1597. illam admittere videtur, etiam contra Nobiles) alia quoque facinora sua, et complices, sociosque et fautores, atque receptatores confiteatur; huiusmodi quaestioni subiicitur. Quae nisi ille hoc modo confiteretur, et eisdem occurreretur, saepenumero multo maiora incommoda sequi possent. Simpliciter tamen absque certis indiciis torqueri non debet, et non nisi post Probationes Testium Auditas et Publicatas, prout ordo Iuris requirit, et etiam sententia interlocutoria de torquendo subsecuta, ac sic demum si quid confessus fuerit, Iudicio subiici. Verum Hic Nota; diversas confessiones Reorum, diversos etiam fines sortiri solere. Et (I) quidem, Confessionem factam sponte in criminalibus absque tormentis, vel metu tormentorum, etiam nullis indiciis praecedentibus, vel non data indiciorum copia, sufficere, sine aliqua ratificatione, ad condemnandum confitentem. II. Confessionem
pagina 112factam per Reum in tormentis, Nullis, vel non legitimis indiciis praecedentibus, non valere et reddi nullam, etiamsi millies fuerit ratificata; nec ex ea sequi posse condemnationem illius; Mynsing. obser. 23. cent. 5. III. Confessionem in tormentis factam, si non ratificetur, non inferre condemnationem; verum dare facultatem repetendi tormenta; non tamen ex primis iam captis indiciis, sed ex Novis necessario sumendis, iisque non remotis a facto, si haberi possunt; alioquin ab huiusmodi torturae repetitione, Iudices omnes cavere debent, sicut ab igne. Et si avidi inanis gloriae, vel ulciscendae vindictae, contrarium fecerint, non modicum conscientiae suae praeiudicabunt, et etiam in die Iudicii, rationem eius sunt reddituri procul dubio, quia semel confessus in tormentis, nisi perseveraverit, vel novis indiciis torturari poterit, condemnari per Iudicem nequit, ut proxime dictum est; sed absolvi debet; Siquidem ut Ulpianus scribit; neminem liceat ex suspicionibus condemnare, satiusque esse nocentem absolvere, quam innocentem condemnare; et probationes luce meridiana clariores exigendas, crimina autem non praesumenda esse. Andr. Fachin. lib. 9. cap. 16.Nisi forte Iudex promittat impunitatem delinquenti, et tunc si delictum confessus fuerit, non tenetur promissum servare, sed ex tali confessione, potest ipsum condemnare, et excusatur a non praestita promissione; Quia publici boni magis debet habere rationem, quam privati. Vivius part. 1. opin. 172. et 173. Tum quia fidem in malis promissis, non expedit servare. Tum quod pacta, contra publicam utilitatem; minime servari debent. Quarto, confessionem coram Iudice incompetente, non valere quidem Iudicialiter, valere autem ut extra Iudicialem, et facere indicium ad torturam, per Iudicem ordinarium inferendam. Quinto, confessionem factam, absente parte, in favorem absentis, inducere semiplenam probationem. Atque sic cognitis his, securior institui poterit processus, in huiusmodi casibus. Haec Vivius ex communi Doctorum
pagina 113Utriusque Iuris Opinione, in Vocabulis, Confessio, et Tortura.
Quid igitur fit, in hoc Iure nostro, ubi res forsan aliqua, nullo horum statuum, Definitivo scilicet, Legali, aut Testimoniorum constare potest; et neque hisce duobus, Coniecturali videlicet, et Quaestionum uti volumus?
Quanquam Innocentia cuiuslibet favorabilis, et legibus amica esse debeat; ne tamen in nondum bene explorata re, vel Reus ita simpliciter absolvatur, vel vero Iudex neglecti oficii redarguatur, maiusque exinde scandalum suboriatur; assumitur adhuc Quartus quidam proprius, et iam ab olim usurpatus Status, apud nullas quidem alias gentes cognitus et usitatus; quem nos Iuramentalem vocamus Depositionem, per Coniuratores certo numero ipsis (I) adiudicatos; sicque litigantes, aliquando, sua et ultro; aliquando etiam Iudice ipsos ad id cogente, mediante huiusmodi depositione eorum, vel causas proprias affere, vel alienas a se depellere solent: uti inferius dicetur, ubi de Iuramentali depositione tractabitur.
Sed Utrum praestet hoc ita factitare, quam Reum sola sua in persona, torturae subiicere?
Praestaret quidem longe, ut non unius tantum, vel alterius personae corpus; sed innumerarum pene personarum corpora, variis subiicerentur quaestionibus et torturis: quam vel unius, nedum quinquaginta, aut interdum plurium animarum iactura fieret; quae facile ex incognita plane
pagina 114huiusmodi re, provenire solet; nisi a Maioribus nostris, accepta hac diu iam, ac a primordio quidem Liberi regiminis nostri, usurpata consuetudine, et nos quoque uti mallemus; donec vel omnino huiusmodi aliena oderimus iuramenta, vel in melius, quod optandum est, emendaverimus.
Quid de Informatione, quam Aliqui his annectunt sentiendum, et quid sit?
Informatio est quaedam interdum non levis, nec impertinens Iudicis, super aliqua re dubia, contra aliquem quasi per ipsum patrata, undecunque facta instructio; secundum quam tamen Iudex neminem Iudicare solet, cum videatur privata illius scientia esse, sed ex allegatis et probatis iudicium et sententiam fert; uti et Prologus continet cap. 15.Verum utri partium iuramentum interdum imponere debeat, utitur ea. Quanquam fur quidam olim Iudici se solanti, ne sibi ab huiusmodi Informationibus timeret, dicebat: Putasne tamen illas mihi sorores fore? Quo in genere fassio quoque Rusticorum, et si quid contra Nobiles fateri videantur, reponi consuevit.
Sed An, et Quomodo post peractam communem Inquisitionem, ex reportata eiusdem serie, Alterutri partium iuramentum imponitur?
Soepe enim post reportatam communis Inquisitionis seriem, alterutri partium, iuramentum imponi solet, his modis. I. Quod si Actor, pro parte sui sufficientem reportabit comprobationem, In-causam-attractus autem per
pagina 115omnia defecerit, vel etiamsi modicum quid probaverit: tunc (A) ad caput ipsius (I) quinquagesimo se iurabit. II. Si utraque pars, pari modo sufficienter probabit: tunc Reo, iuxta vires et numerum literarum Inquisitoriarum, iurandum erit. III. Ubi (I) meliori modo, quam (A) probabit, extunc In causam-attractus iuxta vires, trium literarum Inquisitoriarum vigesimo quinto duarum duodecimo et unicarum sexto se sacramentum praestabit. IV. Si (A) in comprobatione sua, per omnia defecerit, vel forsan Communem ipsam neque celebraverit: tunc (I) simpliciter absolvetur. V. Si denique (I) aut Communem inquisitionem omiserit, aut quidem celebrationem eius peregerit, sed nullum testimonium pro se ex ea reportaverit: sed per omnia defecerit, tunc mox sententia definitiva contra ipsum ex hinc sequetur. 2. tit. 32. Ubi Nota quod praemissi isti Quinque modi iurandi, observantur tunc tantum, quando sententia aliqua, ex responsionibus partium, ad communem Inquisitionem exmissa, sed nondum satis comprobata fuerit. Paragraphus autem sequens, citati 32. tit. qui incipit. Quod si Actor etc.refertur ad responsiones partium, ex quibus videlicet sententia ad probandum adhuc subsequi debet, ut patebit quaest. sequenti decima sexta. Ex quo apparet, Verböczium confuse haec simul coniunxisse, et praepostere tractasse, cum quinque priores modos iurandi, aliis quatuor posterioribus postposuisse debebat. Et sic nihil mirum, si praesens quoque ordo, ipsius dispositionem, et vel maxime quidem praemissam iam communem Inquisitionem, tanquam consequens quid illius, sequatur.
Est in dubia aliqua causa, per Iudicem alterutri partium, vel sola sua in persona, vel autem definito numero coniuratorum sibi similium, coram eodem Iudice in eadem sede, aut extra sedem coram Regio, aut Palatinali hominibus, et testimonio alicuius credibilis loci, in cuius processu extiterint, praefixo eidem ad id certo loco et termino, vigore literarum Adiudicatoriarum Iuramentalium, mediante iuramento, adiudicata certa eiusdem causae, vel assertio, vel depulsio. Ubi Nota, I. Ipsam fieri solere aliquando solis etiam partium in personis. II. Quod licet in aliis quoque idem fieri videamus, tamen praecipue in titulo seu superscriptione dictarum literarum Iuramentalium, soleat apponi haec vocula (Memorialis) ex antiqua consuetudine; vel quod in tam solita forma huiusmodi literae tunc adhuc extradari non solebant; vel quod perfecta et ultima decisio litis, talibus literis, nondum exprimi consueverat; prouti neque de praesenti solet, sed solummodo memoria rei peragendae continebatur; unde recte (Memorialis) nuncupari caeptae sunt, vel quod idem illud tunc fuerit, quod nunc (Super eo) appellari solet. III. Meritum causae, super quo iuramentum deponi debet, hac clausula (Super eo) declarari consuevit. Styl. Quod alias Iuramentum conceptis verbis dici solet, hoc est, dictatis et praenotatis a deferente Iudice, vel adigente ad tale iuramentum. Est autem Iuramentum Affirmatio vel Negatio, sacrae rei, quod Iurisiurandi sacratione, sive religiosa affirmatione geritur. IV. Quod omissio huiusmodi iuramenti, de communi Iuris Regula, et loquendi consuetudine, est amissio causae.
Qua igitur forma aggravandi Maiores Nostri huiusmodi Deponentibus iuramenta imponebant?
pagina 117Hac videlicet: quod si Actor in Iudicio contradictorio, unicas literas Inquisitorias, contra Reum producebat: tunc duodecimo se: Si binas vigesimo quinto se, Si autem tres, quinquagesimo se iuramentum eidem Reo, adiudicabant. Vel ut iam viceversa per modum sublevandi, dici solet: quod si tres literas Inquisitorias Actor in iudicio producebat contra Reum, tunc reo quinquagesimo se, si binas, vigesimo quinto se si autem unicas, duodecimo se, Iuramentum adiudicabant 2. tit. 32.
Sed quales fuerint illae literae Inquisitoriae?
Iam olim a diversis, diversas superinde audivi opiniones. Aliis dicentibus, similes fuisse nostri temporis Evocatoriis. In quibus trium literarum energia continetur: Evocatoriarum, seu Praeceptoriarum, ad evocandum Reum, cum declaratione Actionis: Citatoriarum dum testimonium citat: et Relatoriarum, ex loco credibili, ad reportationem dicti testimonii emanatarum. Alii dicunt, fuisse literas Praeceptorias ad
Comitatum, et Compulsorias ad testes, quibus Actor non simul ad semel processit in Inquisitione, sed interpolatis vicibus, aliis tamen et aliis a Iudice acceptis, et ita Tripartita quasi Inquisitione, addendo numerum saltem earundem, adauxit Iudici modum ad aggravandum In-causam-attracto iuramentum. Alii item dicunt, fuisse diversas literas Compulsorias, a diversis Iudicibus extractas, primo ad Comitatum, postea autem ad aliquod Capitulum vel Conventum, quarum vigore iidem testes, iterato examinabantur, et deinceps tertio ordine Evocatorias ad citandum Reum. Author vero operis Tripartiti par. 3. tit. 27. dicit illas fuisse, quae ad Literatorium mandatum Regium, vel
pagina 118literatoriam petitionem aliorum Iudicum Regni Ordinariorum, in locis testimonialibus, aut coram eisdem Iudicibus ordinariis Regni, in Conventibus generalibus Dominorum et Nobilium sunt confectae. Ex quo licet appareat aliquo modo, quid fuerint; sed quomodo sit processum cum illis, plane non elucet. Verum qualescunque eae fuerint, et quomodocunque processum sit cum illis, cum iam apud nos in Desuetudinem venerint, et prorsus quantum ad istum modum procedendi cum illis, exoleverint; licet vis et energia illarum, etiamnum in moderno processu nostro (super Iuramentali depositione) retineatur, ubi dicitur, vires trium literarum Inquisitoriarum repraesentantibus, ut videre est. Styl. Haec de iis dixisse sufficiat, libenter ipsemet ab aliis auditurus, non tam utendi, quam solum intelligendi gratia, pleniorem illarum cognitionem; siquidem adeo inopes antiquitatis sumus, ut etiam decrepitos fugiat, nedum Iunioribus succurrat.
Moderni autem quomodo imponunt Iuramentum ad factas responsiones partium?
Difficile sane est, certa determinatione, omnes imponendi iuramenti formulas, comprehendere; tamen uti hactenus animadvertere potui; his potissimum uti videntur moderni Iuristae, prouti ex 2. tit. 32. elici possunt. Qui titulus duas habet partes. Alteram priorem, qua Quinque modis post reportatam iam communem Inquisitionem, alterutri partium iuramentum adiudicatur; ut patuit in praecedenti quaest. 12. Et alteram Posteriorem quae incipit; Quod si Actor etc.qua quatuor modis, ibi specificatis, ex responsionibus partium per sententiam interlocutoriam Reo potissimum iuramentum imponitur; ut hic sequitur. Et licet imponendi per Modernos iuramenti, sex habeantur formulae, non nisi tamen
pagina 119prima, quinta et sexta, ex isto titulo per expressum deducuntur; reliquae vero, utpote secunda, tertia, et quarta, solum ex consuetudine Iuristarum observantur. Paragraphus quoque tituli, qui incipit: Si tamen negaverit etc.iam ita non observatur, sed potius pro eo formulae tertia et quarta frequentantur.
Prima itaque est, si Reus actionem Actoris simpliciter negat, non subnectendo sui expurgationem, hoc modo tantum dicendo (I) negat simpliciter; et (A) petierit Iudicium ex parte illius iuxta praemissam suam simplicem negativam; tunc pleno homagio abiurare debebit.
Secunda, si responderit hoc modo, (I) negat, et probabit innocentiam, iuxta Regni consuetudinem, cum poena indebitae actionis: et sic quoque adiudicatur illi iuramentum cum pleno homagio, hoc est, quinquagesimo se Nobilibus, quia solus sic praeassumpsit. Ubi hoc interesse videtur, inter istas duas formulas, quod in Hac (I) causae suae diffidens, sibi metuat, et proinde ne (A) admonitus praeassumat, ipse potius sua sponte, assumit tale iuramentum; in Priori autem videtur potius ignarus respondendi, quam Causae diffidens, et sibi metuens; quia si fortassis intellexisset, quomodo debuisset, respondere, breviori aliquo sequenti compendio respondisset.
Tertia, (acI) negat, et ad caput, iuxta Regni consuetudinem, hoc est, cum pleno homagio ipsius (I) quod si (A) acceptat, tunc ille debebit iurare ad caput, cum pleno homagio. Si vero responderit, (A) Non: sed iuxta vires (praemissarum scilicet) trium literarum Inquisitoriarum petit Iudicium; ex tunc (I) propter hanc suam submissionem, defalcata media parte homagii, solum cum altera media abiurare tenebitur. Secus est tamen in casibus Notae infidelitatis: nam etsi (I) se ad caput submittere vellet, Actor autem non acceptaret, sed actionem probare assumeret, tunc non datur iuramentum, sed probatio Actori imponitur, quia solus sic voluit.
Quarta, si responderit, (I) negat, et cupit doceri per (A)
pagina 120in isto quoque casu, si (A) acceptaverit, tunc ipsemet debebit per nominatos testes primo, et non per coniuratores actionem suam probare; et si plene saltem cum paucis, omni tamen exceptione maioribus testibus docuerit, causam de facto obtinebit; sin semiplene tantum, tunc pro Iudicis arbitrio, et Causae ac rei qualitate, adiudicatur illi cum Coniuratoribus tandem supplementum. Ast ubi (A) proposita sua actione, etiam probam assumpserit, statim ante litis per (I) contestationem, tunc nisi sufficienter probaverit, non admittitur ipsi supplementum, sed Reus absolvitur. Ratio est, quia solus talem probam assumpsit; etsi ad praestandam eam imparatus fuit, id sibi simpliciter assumenti potius, quam nondum deferenti Reo tribuat, necesse est: ut et praecedenti quaest. 12. dictum est. Et alioquin tale Iudicium potius redditur nullum, ut infra quaest. 18. videre licebit. Si autem non acceptaverit, tunc iterum eodem modo, ut in tertia, (I) se diminuto iuramento expurgabit.
Quinta esse potest, ubi (I) in primo statim responsionis termino, sed iuramento Actoris ad caput suum iuxta consuetudinem Regni, deponendo submiserit; et (A) hoc acceptare noluerit: tunc (I) tertio se solum sacramentum praestare teneretur. Quem modum Ego aliquoties tentavi, sed nunquam istum effectum consecutus sum, sed semper, iuxta tertiam formulam iudicium recepi; qui tamen modus, seu formula utilis esset pauperibus (I) ut se facile abiurarent: sed sic admitteretur fortassis tanto maior occasio malis, ad perpetranda quaevis maleficia.
Sexta, Ubi autem (I) se, vel quod idem est, totalem actionem iuramento solius (A) submiserit, et neque hoc acceptaverit; tunc Reus simpliciter absolvitur, nec potest (A) actionem suam, in ipsum (I) reiicere. In quibus omnibus submissionibus consideranda Inprimis est, Proclivitas Actoris, ad assumendum Iuramentum; et ideo (I) sibi semper ab eo praecavere debebit. Secundo, Innocentia ipsius (I)
pagina 121qui quanto magis condescenderit in submissione: tanto maior Innocentia, Iustitia, et AEquitas, illius apparebit: et ita ultima formula, si criminaliter accusabitur, iusto Dei, et hominum iudicio, absolvendus venit. Quae respondendi formulae, inter Nobiles duntaxat, in Maioribus casibus, atque etiam Criminalibus actionibus observantur, simplicesque seu Pares inter partes, intelligendae sunt. In minoribus autem, hoc est, minoris potentiae casibus. Solum tertio se abiurat. (I) 2. tit. 32. De causis vero Magistratuum, vide infra cap. 9. quaest. 31. 32. et 33.
Quomodo fiunt Iuramenta Rusticorum?
Sic videlicet, si Actor Nobilis, contra Reum Rusticum, ternas literas Inquisitorias in Iudicio produxerit; tunc Rusticus quadragesimo se, si binas, vigesimo se, si denique unas, decimo se, in Causis Civilibus Iurare tenebitur. Secus tamen fit, in causis Criminalibus, quando ad caput malefactoris alicuius iuratur; nam eotunc, non homagium, sed demeritum et criminis poena ponderatur. Ubi Nota, Quod nova constitutione Posoniensi Anni 1613. art. 23. Rustica persona contra Nobilem in Quinque casibus, vigesimo se abiurare tenetur, in Minoribus vero tertio se. Si autem uterque tam scilicet Actor, quam Reus Rusticus fuerit, inter quos iudicium administrabitur, tunc modus et ordo Loci ac Patriae, ubi Reus moram trahit observatur. 3. tit. 27. Verum in isto quoque casu communiter iam ex recepta consuetudine, prout in praemissis Nobilium causis observari solet; quod ubi In-causam-attractus actionem Actoris negaverit, et vel Caput, iuxta Regni consuetudinem submiserit, vel actionem per Actorem doceri cupiverit; et Actor neutrum acceptaverit, tunc Reus, defalcata media homagii parte, solum cum
pagina 122altera media sese expurgare astringitur. Et non, ut citatus titulus vigesimus septimus, Tertiae partis continet, quod dum post negativam testimonio vicinorum, vel alio probabili documento se immunem et innocentem declarare vellet, et hoc Actor non acceptaret; tunc demum modo praemisso, abiurare deberet. In quibus omnibus, usus iam magis observari solet, quam scripta forma. 3. tit. 27. Hic tamen Nota, si Actori Nobili, contra Reum rusticum cum pleno rustici homagio, iuramentum ad caput illius, adiudicatum fuerit, an idem Actor illud decimo se Nobilibus tantum, pro quadraginta Rusticis, de debito modo, et sufficienter praestare poterit, nec ne? cum super hoc, nulla expressa lex habeatur, sed tantum novissimum exemplum cuiusdam Lucae Keötélvereö Iudicis oppidi Samaria, in Comitatu Posoniensi, contra quendam Davidem Sandor, praetensi adulterii Reum, taliter ibidem coram Vicecomite depositi Iuramenti. 13. Iunii Anno 1616.
Semperne directe Negative, vel etiam Affirmative, In-causam-attractus respondere soleat; et quid contestatio litis?
Non semper; sed pro qualitate causae, interdum negat partem, et interdum affirmat partem; et hoc modo dicitur Qualificare responsionem suam, vel Qualificative respondere ad actionem; atque tunc Iudex super hac qualificata sua responsione, iudicium fert, ut eam, prouti et respondit, sic et probet, vel literali documento, vel autem humano testimonio, usque ad sexaginta annos, et non amplius, 1. tit. 47. et 82. Ubi Nota, I. Quod hoc modo qualificative respondens, duo facit; alterum videtur actionem Actoris affirmare; et alterum dictae actionis, seu praetensi contra se facti, cur id fecerit,
pagina 123rationem dare. Atque ideo nisi sufficiens ratio per ipsum data fuerit, ad propriam iam confessionem condemnari poterit. Imo vero, cum nemo sibi satis, vel Iudex, esse possit, 2. Signif. art. 8. neque data facti ratio, soepenumero in Iudicio contradictorio, ipsum salvare potest; ideo hac in parte consultius foret ipsi, cautius procedere. II. Quod per huiusmodi Affirmationem, vel Negationem, dicitur lis contestari, quae nisi hoc modo contestata fuerit, directe neque probari, neque diiudicari poterit. Imo vero ob omissam huiusmodi litis contestationem, Iudicium redditur nullum, et sententia quoque exinde secuta nulla, Mynsing. obs. 74. cent. 3. Atque ob id cogitur semper (I) directius respondere, id est, vel affirmare vel negare actionem; siquidem de omni re, est affirmatio, vel negatio, secundum Logicos; De nulla tamen simul secundum omnes sui partes, sed seorsim, ut iam patuit in responsione qualificative facta.
Sed si prius aliquid fassus erit, et ex actione concesserit; poteritne id amplius pernegare, etiam Actore ipsum ad negandam totalem actionem adurgente?
Equidem directe, et de Iure Regni non potest; cum fassio, sive responsio propria in Iudicio contradictorio semel facta, alias retractari nequit. 5. Vlad. art. 15. Vel si per Procuratorem quoque facta extiterit, citra Principalis voluntatem (nisi forte eodem die statim) postea ita simpliciter neque annihilari, neque revocari valet, uti suo loco dicetur, quaest. 25. cap. 8.Atque ideo etiamsi interdum cogatur (I) per (A) ad negandum aliquid, quod prius confessus est, id potissimum tamen in propria eiusdem responsione, non debet admitti, contra Iura Regni, et ad praecavendum
pagina 124periurium, cum et alioquin secundum communem iam usum, ab affirmativa, ad negativam non datur regressus, in libere tamen agentibus. Sed bene e contra.
An Reus praesertim in Maioribus causis, ut sunt, Facti, Honoris , Notae, Capitalis sententiae, et Omnes criminales ad capita tendentes, personaliter semper astare debeat?
De scripto Iure, non nisi in paucis casibus: I. In facto Honoris fol. 739. Maioris Decreti. II. In Nota infidelitatis, 2. tit. 75. et 2. Vlad. art. 3. III. In articularibus causis passim, ubi Regnum de aliquo talem constituit articulum, art. 22. Anni 1600. IV. In deliberato homicidio, art. 38. Anni 1563. Verum de recepta iam olim consuetudine, in omnibus causis criminalibus, vel ad capita tendentibus, ita solet observari, quod scilicet omnes tales personaliter astare debeat. Quod patet ex forma citationis ipsorum, quae ita sonat, ut Personaliter, et non per Procuratorem compareant. Deinde ex processu Iudicii, quia non admisso Procuratore, etiam cum Procuratoriis, pro ipsis respondere, proscribuntur. Demum ratio etiam ipsa, hoc dictare videtur, ut qui capite puniri debeat, personaliter adesse teneatur, quo statim capi possit, ut etiam Fachin. sentit. lib. 1. cap. 25. quia alioquin (inquit) sententia Iudicis elusoria esset, si debitae Executioni demandari non posset. Postremo ita quoque deliberatum extitit, in Octava Posonien. Anno 1610. in causa Dorotheae Beycza, quondam Stephani Chemetei, contra Gabrielem Suaztich, quod huiusmodi homicida, a prima statim instantia, usque ad decisionem causae, personaliter astare debeat; et si se absentaverit, tempore iuramentalis depositionis ad caput suum; tunc neque paria ipsius depositionis petere, neque contra
pagina 125Coniuratores postea excipere poterit. Ergo a similis et in aliis maleficiis idem observandum erit. De quibus vide plura infra Cap. 9. quaest. 31. 32. et 33.
Sed praecise cum quot Coniuratoribus, In causam attractus iurare debeat?
Praecise cum tot, cum quot illi Iudex adiudicaverit, nec cum pluribus, nec cum paucioribus. Et si aliquando cum pluribus deposuerit, ut hac pluralitate forsan numerum reiiciendorum per (A) suppleat, id nihil sibi proderit, quia (A) non contra plures, sed tantum contra adiudicatos excipere debet, et ita ubi excipere voluerit, omnes illi ad eum tantum numerum sunt revocandi, ad quantum illi Iudex adiudicavit; ac postea sic debet exceptio fieri. Sic iudicatum Posonii, citato anno 1610. et antea tempore Michaëlis Mereii Propalatini; ubi (I) cautus esse debet, ut in illis superfluis, bonos non eiiciat, sed reservatis omni exceptione maioribus, imbecilliores postmittat.
Sed quomodo, et utri partium, in causis mutui et debiti iurandum videtur?
Tripartitum quidem 2. tit. 32. continet quod, dum per actorem nullum probabile documentum poterit produci, reus sola sua in persona iurabit. Verum in casu quo, potissimum ex personis contrahentibus, tale mutuum vel debitum In-causam-attracta moreretur, et praesumeretur, de uxore vel liberis suis, de ipso illis nihil constare, putant multi non tam ipsis In-causam-attractis quam actori, qui
pagina 126optime sciret, illud sibi adhuc deberi, et nondum esse exsolutum, iuramentum decerni debere. Neque tam literam ipsam Decreti aspiciendam (quae de primis contrahentibus personis, et non de succedentibus, intelligi videtur) quam laesionem conscientiae praecavendam, et veritatem rei magis attendendam necessario esse. De experimento autem restantis quantitatis in huiusmodi debito, vel mutuo, si praesertim Actor sic voluerit, poterunt sibi invicem, tantum solas suas in personas iuramentum deferre; neque ita volentibus, ulla fiet iniuria, vel etiam legum destructio. Ubi Nota, quod mutuum dicatur Ex Meo, et Tuo, quasi meum fiat tuum, et non e contra. Ex quo, non parva vis naturae elucet, quae vult, non potius aliis communicativos esse, quam ab aliis participativos. Sed, proh tempora! proh mores! quotus quisque iam est, qui se libentius aliis communicare, quam ab aliis participare velit? Certe Pagani nos superant beneficio mutui, adeo iam refrigescit charitas Christiana, et aes latebris potius conditur, quam ut usu proximi splendere deberet. Est autem Mutuum, creditum certae quantitatis, ea lege datae, ut eadem ipsa quantitas reddatur in genere, sed non in specie, ut decem floreni, non illa eadem pecunia, sed in alia. Commodatum est, quod gratis datur ad certum tempus, et usum tantum, et debet idem numero, vel etiam specie restitui; ut equus ad usum unius diei concessus. Debitum vero, et ad haec, et ad alias commutationes rerum generaliter refertur, quod scilicet cuivis quomodolibet, ex propria concessione sua debetur. Ubi Notandum, quod veteres Romani, in tali casu debiti, vel mutui, ubi scilicet nulla probatio esse potest, tale ferebant iudicium: si enim partes pares erant, seu boni pariter, seu mali, tum illi unde petebatur, hoc est Reo credebatur, ac secundum eum iudicabatur, Ast si pares non erant, tunc meliori fides dabatur, et deterior condemnabatur. Gellius lib. 14. cap. 2.Sicque ex sola virtutis opinione, et vitii detestatione, absque
pagina 127ulla iuramentali impositione, homines vel absolvebant, vel condemnabant.
An AEque depositorio in facto depositi, sicut in factis mutui et debiti, ipsis (I) solis suis in personis iuramentum decerni deberet?
Non aeque, sed maiori cum manu, ita ut si magna summa deposita fuerit, quinquagesimo se, sin minor, cum minori: Sic iudicatum est Posonii, in causa familiae Ghiczii Anno 1612. Ubi Nota, Quod Depositum est omnis res, de cuius absoluto dominio, nihil transfertur in recipientem, qui et depositarius dicitur, sed tantum fidelis eius custodia ipsi demandatur; unde non licet illud mutare, vel in aliquem usum suum convertere, aut simpliciter usum ex eo sibi facere. Pignus vero dici solet, quod traditur Creditori, in securitatem rei creditae, donec quod debetur, sit exsolutum. Et huius usus redundat aliquando in creditorem, adeo maximus, ut etiam conscientiam non parum laedat. 1. tit. 80.
Quomodo differunt Testis, Coniurator; Unde dicuntur, et quibus nominibus appellantur?
Ita videlicet, quod Testis est, conscius illius rei, super qua testimonium perhibet; sicque sciendo omnino et vel visu, vel auditu ipsam percipiendo iurat. Ex quibus tamen simplici auditui, non tanta fides datur, quanta visui. 2. tit. 27. Dicitur a verbo Testor, quod testimonium perhibeat, vel testimonio sit; indeque fassiones testium, potius
pagina 128Attestationes dicuntur, quam testificationes. Testificor vero potius refertur ad principalem, qui talibus testibus, intentionem suam firmare solet. Appellatur autem diversis nominibus, antiquitus Superstes, quod super statu causae adhibebatur; nunc Nominatus, quod quando principalis intentionis suae probam praeassumit, illico testes nominare consuevit, quibus probare velit; vel quod ex certitudine rei denominatae venire soleat; coniurator autem quasi sorte occurrat. Et Maior omni exceptione, quod superet omnem contra se obiectam exceptionem, ita ut, a testando moveri non possit. Coniurator autem, nihil scit plane de re, sed saltem praesupponendo principalem suum iuste iurasse, ipse quoque super id iurat, quod is iuste iuraverit. Quod tamen iuramentum, an verum sit et iustum, soli Deo cognitum est. Nihilominus, tamen huiusmodi principalis, mediante ipso, vel asserit suam causam, vel alienam a se depellit. Et dicitur a Con: et Iuro, quasi simul cum Principali iuret. Uterque autem appellari consuevit, de Iure admittendus, quod scilicet ad coniurandum, vel testandum, ius ipsos tanquam legitimos et idoneos admittere soleat. Iure autem Canonico, dicitur Compurgator, quasi simul cum Principali purget. 2. quaest. 4.
In quibus casibus necessario [perscribenda] sunt nomina Coniuratorum?
In quatuor hisce. Primo, in facto comprobationis genealogiarum. Secundo, literarum et literalium instrumentorum. Tertio metalium reambulationum, Quarto, in depositione iuramenti ad capita quorumcunque, ut scilicet sciatur, quod veris cum Nobilibus, et iuxta Iudicis commissionem sibi similibus, bonae et honestae conditionis hominibus, tale Iuramentum praestitum sit, 2. tit. 35. Ubi Nota, pagina 129 quod statutiones possessionariae, metarum reambulationes, et revisiones, aliter fieri non possunt, nisi vicinis et commetaneis, huiusmodi possessionum, inibi legitime convocatis.
An unus Coniuratorum plures personas in eadem causa, suo iuramento expurgare possit?
Nequaquam; sed tantum unam personam, in una eademque causa suo iuramento expurgare potest. Nam si hoc admitteretur, multa absurda sequerentur, ubi plures malepatratores, sic de facili unius, vel paucorum coniuratorum, iuramento se expurgare possent. 2. tit. 38.
Fiuntne exceptiones, velut vulgus Iuristarum loquitur Reiectiones, contra huiusmodi Coniuratores vel etiam Testes?
Fiunt maxime duobus praecipue hisce modis. Primo si uti Nobiles attestati fuerint, vel deposuerint; et tamen veri Nobiles non extiterint. Ubi Nota, quod bene Nobilis, pro, et contra Ignobilem, non autem e contra, iurat. 2. tit. 33. Secundo: si aliqua infamia notati: ex eoque inhabiles ad testandum, vel deponendum fuerint. Quae autem poena sit illius, qui Nobilem aliquem dixerit esse Ignobilem, vel Infamem, vide 2. tit. 36. et sequente quaestione 28. An vero Magistratus contra eos excipere possit; vide infra quaest. 33. Cap. 9.
pagina 130Quid sit Infamia, Quotuplex; et quae Formalis, quaeve Materialis?
Est inhabilitas alicuius, ex laesione honoris, bonae famae, et honestae conditionis sive existimationis, ad obeundam omnem honestam functionem, totiusque vitae suae transigendam conditionem contracta, ex certis quibusdam casibus, communi lege, vel consuetudine hominum, infamibus factis. Quam quidam Duplicem ponunt. Aliam Iuris, quae et Formalis dicitur, quaeve ordine iudiciario alicui illata est. Et aliam Facti, sive Materialem, quae nondum iuris processu pronunciata sit: licet ex merito facti, sive materia tali, non immerito talis pronunciari possit: Vel, ut Canonistae communiter definiunt. Infamia Iuris dicitur, quando est secundum leges civiles, vel ipso Iure, vel mediante sententia Iudicis, pronunciata. Infamia vero Facti dicitur, quando est laesa fama, seu aestimatio alicuius, propter factum tantum ab eo commissum apud bonos et graves viros. Et statuunt esse triplicem Facti, propter quam repelluntur a dignitatibus, testimonio in causa criminali, legitima accusatione, postulatione, promotione ad ordines, et testamento officioso: tollitur autem, vel per contrarium factum, vel etiam dispositionem Principis: licet apud nos, non nisi per propulsionem iuramento mediante, ut proxime sequitur. Iuris Civilis, quae incurritur, vel per Iudicis ordinarii definitivam sententiam, in publico crimine potissimum, licet aliquando etiam in privato, ut homicidio, furto, et iniuria; vel ipso facto in casibus, in quibus Iure cavetur; quod incurratur ipso facto. Ut qui exercent improbum foenus, exigentes usuram usurarum, et qui deprehenduntur in adulterio. Et haec non propellitur, quia super legibus iam dudum constitutis, et sententia per Iudicem lata, est fundata; sed ex singulari
pagina 131Principis vel Regis gratia, Imperatori non subiecti; alioquin solius ipsius Imperatoris, aliquando relaxatur. Quod tamen Iure nostro, non videtur esse usitatum. Iuris autem Canonici est eadem, cum proxime praecedenti; quia omnes infames, secundum leges, etiam secundum Canones sunt infames. Et haec tollitur vel per Papam, vel per purgationem Canonicam, non quidem simpliciter, sed quando quis vel non accusatur, vel convinci non potest, vel probatio contra ipsum est semiplena, vel etiam aliis modis, quibus adhuc aliqua suspicio remanet; et nec semper quidem etiam ab offerentibus est recipienda; cum scilicet crimen notorium est, vel autem accusator adest, offerens probationem. Syl. part. 2. vocabulis Infamia et Purgatio.
Utram igitur istarum Infamiarum propellendam esse censent?
Quanquam Maiores nostri, super praemissa infamia, sine ulla plane huiusmodi distinctione, ius suum ita strinxerint, ut simpliciter propellendam esse arbitrati fuerint. 2. tit. 36. Vel autem quod vero similius esse videtur, illam solum pro Facti infamia reputarint, ex eo, quod, quae Iure iam determinata sciverint, ea nefas esse rescindere existimaverint; ideoque potius infamiam facti, propellendam statuerint. Nihilominus tamen nonnulli, ex Modernis, infamiam Iuris magis, quam facti propelli debere arguunt; asserentes, si et haec propelli deberet, quis omnium mortalium, a maledica et procaci lingua malevolorum, immunis et tutus esse posset. Verumenimvero etsi haec ratio aliquid evincere videtur, non tamen ita simpliciter intelligi deberet; quia verum est, sic neminem uspiam mortalium, ab hominum levium insectatione tutum esse posse, supra quaest. 7. cap. 6. Tertia specie
pagina 132praesumptionis (siquidem nedum maximis dignitatibus, sed etiam sanctis et divis contradici audiamus) sed cum quadam restrictione, et limitatione, ut melius Canonistae, teste Sylvestro par. 2. in vocabulo Infamia, et alii passim, ut Mynsing. lib. 4. Institut. tit. 18. sentiunt. Quod videlicet talis Infamia facti, debet provenire, ex communi locutione hominum bonorum et gravium, quales sunt homines bonae famae, et gravis opinionis, vel etiam Antiqui et senes viri plures; non autem ex procacitate paucorum vel etiam multarum levium personarum, aut invidorum et malevolorum, qui ex affectu potius erga personam, quam ex detestatione criminis, de hominibus male loquuntur. Ideoque huiusmodi illorum locutio, susque deque ferenda est omnino, quin potius ipsi propterea coërcendi sunt et puniendi. Atque eam ob rem, non Infamia Iuris, sed facti vero similius magis propellenda esse videtur, cum illa Iure determinata, aliter iam se habere non possit; haec vero nondum definita, variari et amoveri queat; ut supra quaest. 7. cap. 6. secunda specie praesumptionis, dictum est, in qua nulla condemnatio, sed saltem expurgatio necessaria ponitur. Ac sic Priori notatus (si tamen contra ipsum statim et in continenti literali documento, vel humano testimonio sufficientibus, probata fuerit) simpliciter reiici debet. Alias autem reiectio non stabit, et obiiciens in emenda linguae merito convincitur. Quanquam Iure Civili huiusmodi excipiens, non teneretur actione iniuriarum. Andr. Fachin. lib. 9. cap. 13.quia scilicet animum iniurandi non haberet, sed defendendi se tantum. Posteriori autem aspersus, se expurgare, et illam propellere tenebitur, non obstante eo, quod directe ad hoc citatus non extiterit; quia cum se sponte sua, in talem causam immiscuit, solus sibi ad id occasionem dedit; ideoque qui periculum amat, et sciens non evadit; nihil mirum, si in eo periclitatur et perit.
pagina 133Quomodo ergo propellenda Infamia?
Multi arguunt, quod cum Actor in homagio contra ipsum exceptum, vel reiectum coniuratorem convincatur; omnino necessarium fore, illum quoque pleno homagio, exceptionem contra se factam, propellere debere. Quod tamen videtur non esse tenendum, iuxta titulum 36. secundae partis, quia ibi manifeste elucet, satis esse obiectam infamiam in unico termino, literali fulcimento, aut alio probabili documento, sufficienti scilicet humano testimonio comprobare, ipsum verum Nobilem et honestae conditionis hominem esse; et tunc excipiens in homagio reiecti, ipsi soli proveniente convincetur. Denique usus etiam, sic iam obtinuisse videtur, prouti et Posonii, Anno 1612. iudicatum est. Canonistae vero numerum Compurgatorum, boni Iudicis arbitrio relinquunt; secundum quod scilicet Infamia, vel crimen, sunt magis, aut minus gravia. 2. quaest. 4. et Sylvester part. 2. vocabulo Purgatio.
Sed ex quibus casibus potissimum potest contrahi Infamia?
Ex hisce nimirum, Primo, ex periurio. 2. tit. 30. et 5. Vlad. art. 1. Secundo, ex male administrata tutela, 1. tit. 123. Tertio, ex sicario et clandestino homicidio, passim. Quarto, ex non observatione mandatorum. articul. 78. Anni 1563. Quinto, ex facto honoris. fol. 738. Maioris Decreti. Sexto, ex certis Criminalibus casibus inter Nobiles, 1. tit. 9. de quo vide infra quaest. 24. ad finem cap. 9.Septimo, ex spontanea obligatione, sub nota infamiae maternae, vel uxoriae, cum
pagina 134Iudex iuxta eam inter partes iudicium pronunciaverit, quia haec ex vi obligaminis robur suum trahit. 6. Matth. art. 17. Octavo ex proditione fraterni sanguinis. 1. tit. 39. Reliqua huc pertinentia, vide loco citato, 2. tit. 36. et infra quaest. 28. cap. 9.
pagina 135Quia habent magnam affinitatem cum iis, unde recte praemissis ipsis, earundemque necessariis, prouti fieri potuit enarratis, consequenter de Oculata revisione, et Collaterali attestatione, tanto brevius dicendum est, quanto magis iam et natura illarum, ex ipsis colligi potest, siquidem et hae per testes Vicinos, Commetaneosque sicut et illae, fieri consueverunt.
Quid igitur est Oculata Revisio?
Est violenti occupatoris aliquorum Iurium possessionariorum, in dominio eorundem existendi visibilis ostensio 2. tit. 41. Vel adhuc declaratius: Est violenti occupatoris aliquorum bonorum, in eorundem Dominio, coram homine Regio, vel Palatinali et testimonio alicuius credibilis loci, vigore literarum Adiudicatoriam de sede, vel alias etiam Praeceptoriarum exmissionalium, alicuius Iudicis
pagina 136ordinarii, in facie dictorum bonorum occupatorum, termino per exponentem assignando, visibilis existentiae oculata fides, et manifesta demonstratio; ac per Vicinos, et commetaneos Iurium ac bonorum occupatorum, Nobilesque comprovinciales illius Comitatus, ubi ipsa bona adiacent, eo convocatos, testificatio et comprobatio. Dicta ideo oculata, quia beneficio oculorum, seu visionis realis, fieri debet.
Quae specialis Qualitas esse debet, in istis vicinis, Commetaneis, et Comprovincialibus?
Haec videtur, ex isto textu decreti colligi, quod vicini et commetanei possunt esse homines Nobiles, et ignobiles, utriusque sexus, illius Comitatus, in quo bona occupata adiacent propinquiores et quibus de re constat. Comprovinciales autem solum Nobiles, et ex aliquo Comitatu, dicto alteri Comitatui in quo talia bona occupata sita sunt, viciniore; eo quod Nobiles etiam plurium Comitatuum maiorem inter se coniunctionem, et ad invicem congressum habent, ex eoque melius de tali re scire possunt, quam ignobiles, plusque fidei Nobilium creditur, quam rusticorum.
Sed posteaquam huiusmodi Oculata Revisio, et Demonstratio in facie facta fuerit, ubinam tandem Attestatio videntium testium, celebrari solet?
Plerunque in loco sedis Iudiciariae, sicuti et in communi Inquisitione, et soepenumero in facie iurium possessionariorum litigiosorum et occupatorum, prout scilicet causae meritum exigit; citato titulo.
pagina 137In quibus differt a Communi Inquisitione?
In Tribus potissimum, Primo, quod haec certior et efficacior sit, quam illa, cum ad oculum demonstret rem; illa non item. Secundo, quia si per hanc, Oculatam Revisionem, Actor sufficienter probaverit suam intentionem, non est necesse amplius, sicut in illa, post reportatam seriem, iuramentum ipsi, vel In-causam-attracto imponere; sed mox et indilate sententia Capitalis, vel emendae Capitis, contra illum pronunciatur, executionique demandatur. Si tamen Actor, in probatione sua defecerit, etiam in hac, sicut in Communi inquisitione, ut Reo sacramentum praestandum imponatur, necesse erit. Ubi tamen Nota, istam paritatem, sive sicutitatem praestandi per (I) sacramenti nullam esse: nam in communi Inquisitione, ubi (A) per omnia defecerit, (I) simpliciter absque omni iuramento absolvi solet. Ut videre est supra quaest. 12. Modo Quarto. Nisi forte referatur ad modum Tertium, ubi dicitur: Si (I) meliori modo, quam (A) probaverit, tunc ipsi iurandum erit, et non (A.) Tertio, quod haec fere solis occupationibus, in eodem Comitatu factis, deservit: illa autem etiam ad res mobiles, ut damna, et alias omnes iniurias inquirendas extenditur, et per plures Comitatus vagatur, ut patet suis locis. 2. tit. 41.
Quae poena si quis Communem Inquisitionem, et Oculatam Revisionem turbaverit?
Est Poena Maioris Potentiae; ita tamen si hostiliter, vel aliquo evidenti modo turbaret, ut celebrari nequirent. 5. Vlad. art. 5. Imo vero etiam si Repulsionem faceret, in
pagina 138contemptum Iudicii et Iustitiae; non solum in facto potentiae, sed etiam in amissione causae convinceretur, et convictus haberetur, eo facto. 6. Matth. art. 16. Licet 14. eiusdem, in centum florenis puniebatur solum.
Est incertae alicuius rei, priusquam in Iudicium venerit, pro exponentis tantum informatione et utilitate, medio Regii vel Palatinalis hominis, et alicuius credibilis loci testimonii, in cuius processu extiterit, vigore literarum Praeceptoriarum Compulsoriarum, alicuius ordinarii Iudicis, sub onere sedecim marcarum in loco et termino, per exponentem assignando, per vicinos, commetaneos, et comprovinciales utriusque sexus, Nobiles et ignobiles, Spiritualesque et saeculares homines, Comitatuum quorum exponens voluerit, sub iuramento quidem saecularium corporali, Spiritualium autem ad conscientiae puritatem, necessaria exploratio. Ubi Nota, exponentem locum assignare solere, ubi scilicet singulorum testium residentias ostenderit, uti paulo post dicetur, vel alias ipsos demonstraverit.
Quare dicitur Collateralis?
Ex eo, quod penes illam, vel quasi ad latus illius, posteaquam ex serie ipsius sit informatus de re exponens, procedere soleat. Dicta a con et latus, quasi simul cum latere, dicas.
pagina 139Cur inventa est?
Ideo, ut exponens de re aliqua dubia, ex ipsa priusquam agere incipiat, bene informetur, ac sic demum quod suae intentionis est, agat securius; vel ut testium attestationes, etiam ipsis demortuis, cum necesse foret, in iudicio contradictorio, robur suum habeant.
Quomodo tamen cum demortuorum testium attestationibus procedendum?
Sic, ut cum Exponenti, pro, vel contra, proba adiudicata fuerit, atque ideo ad communem celebrandam in partibus attestationem exmittetur, praeassumetque prioribus etiam attestationibus se uti velle, tunc demortuorum quoque testium fassionibus se usurum, tempore reportationis protestetur, quive illi sint, nominet, ac tempore Inquisitionis, eosdem vere mortuos esse, comprobet: Enchir. Fol. 16.
Quid de Vivis adhuc Testibus sentiendum, vel an sola haec attestatio, in iudicio Contradictorio valeat?
Non utique, sed necessarium erit per Exponentem, omnes huiusmodi vivos testes, in praesentiam Iudicis, adducere; et personaliter iterum priores fassiones recognituros, statuere. Ibidem. Et ratio est, quia ad simplicem Inquisitionem neminem licet condemnare, sine certis indiciis, et testibus coram Iudicibus productis.
pagina 140Quare dicis Exponentem potius, quam Actorem?
Quia non solum Actor in ea procedere solet, sed et Reus, cum intellexerit Actorem quippiam contra se moliri; et ideo cum et ipse coram Iudice, soleat exponere suam intentionem, convenientius nomine Exponentis, prouti et in literis Compulsoriis scribi solet, utendum est. Ubi Nota, quod aliquando Reus, etiam eosdem examinari facit testes, quos et Actor, et ideo si disparitatem aliquam fassi fuerint, pro neutra parte acceptari solent; quia cum non constent sibi in factis fassionibus, fides illis merito adhiberi non debet; Testis enim inconstans, similis est arundini vento agitatae, quae dum huc atque illuc vento impellitur, neutrobi stabilis manet.
Super quo debent Testes examinari?
Super omni re, seu negotio, quam vel quod Exponens inquirendam, vel inquirendum voluerit, consignatis super iis certis articulis interrogatoriis, ipsi homini Regio, vel Palatinali, ac testimonio Capituli, vel Conventus, dandis.
Suntne isti articuli semper, et de necesse Relatoriis in specie inserendi, et an extra illos liceat aliquid plus, vel diversum, aut contrarium annectere?
Non equidem, imo vero aliquando Exponens utilius fore iudicans, ne adversa pars statim resciat, super quo
pagina 141huiusmodi attestationem celebrari fecerit, studio non sinit illos talibus literis Relatoriis inseri, siquidem soepe etiam odiosa continere soleant, et neque id Iudex in Compulsoriis praecipiat, sed solummodo declaret, super quo, per Exponentem, vel hominem suum interrogati fuerint. Styl. Unde neque aliud quoque quippiam extra illos diversum vel contrarium: (etiamsi forte testis huiusmodi quid per occasionem fateretur) contestatis ad interrogata, adscribi debet; sed solummodo ea, super quibus interrogati fuerint; prouti et Iudex praecipit. Nam si hoc admitteretur, suopte se gladio Exponens soepenumero confoderet, quod natura refugit, quae sui semper magis est conservativa, quam destructiva. Et alioquin de iure divino, Reus non tenetur dare Actori instrumenta sua contra se, lib. 2. decret. tit. 19. Ideoque omnino praecavenda huiusmodi extra interrogata, et contra naturam additicia fassio, sive fassionis additio.
Estne certus aliquis locus praefigendus, in quo celebrari debeat; et quid de externis personis ratione Attestationis sentiendum?
Non, quia singulos testes Iudex committit accedendos. Ideoque quisque eorum domi suae requirendus; vel per occasionem ubi personaliter reperiri poterit interrogandus, dummodo in eodem Comitatu repertus fuerit, qui in literis Compulsoriis est annotatus; specificarique debebit in Relatoriis, quod talis locus, in quo repertus sit, in huiusmodi Comitatu adiaceat; alias non stabit. Ubi Nota, Quod licet testes istius Attestationis indigenae omnino de Iure Regni esse debeant, cum qualitates etiam ipsorum, quibus specificari debent, idipsum declarent; ubi tamen veritas rei, per hos elucidari non posset; non putant incongruum
pagina 142multi, si non directe, saltem pro informatione Iudicum, etiam externos, super veritate rei inquirendae, interrogandos esse.
An detur aliqua excusatio attestari nolentibus?
Non; (nisi forte valde rationabilis) imo vero certa poena sedecim marcarum, per Iudicem ab ipsis irremisibiliter exigendarum, imponitur; quandoquidem veritatis confessio, nemini plane, per neminem omnino abnegari debeat, quia Iustitia omnibus communis est; et si tales nulla bona habuerint, ex quibus satisfactio poenae fieri posset, capi, et in corpore luere debent. art. 81. Anni 1563. uti in proxime sequenti quaest. videre licebit.
Sed si attestari noluerint, per quem, et quomodo praedicta poena, exigi debeat?
Per Comitem, vel Vice-comitem (ac Iudicem Nobilium etiam de facto Styl.) illius Comitatus, in quo talis attestari, nolens, Nobilis vel ignobilis existens, residentiam habuerit, vel si nullam certam residentiam habuerit, in quo deprehendi poterit, vigore literarum Praeceptoriarum birsagialium (et non iam adiudicatoriam, ut titulus 28. part. 2. continet) ab eodem Iudice, a quo et compulsoriae extractae fuerant, vel etiam alio, ad Comitatum (licet Vice-comiti tantum intitulatae reperiantur, Styl.) per Exponentem acceptarum, et allatarum, cum eiusdem Comitatus Exmissoriis, si compererit ex literis Relatoriis Capituli, vel Conventus, (vel alias ex fideli tantum relatione etiam Iudicis Nobilium, coram quo talis attestatio celebrari debuisset. Styl.)
pagina 143quod attestari noluerit, irremissibiliter et immediate est extorquenda. 2. tit. 28. et citato art. 81. Anni 1563. sine praevia Citatione, et aliquo processu. Tum quia per id, quod noluit attestari, solus sibi vim Citationis dedit, sicut et repellens ab Executione, latae sententiae. Tum quia tenor Compulsoriarum continet, immediate huiusmodi poenam extorquendam esse, ubi Iudex sic praecipit; si et in quantum ex fideli relatione T. Et T. annotatum Exponentem, praescriptos T. et T. ad faciendum et testificandum de praemissis, vigore praemissarum literarum T. et T. Compulsoriarum requisivisse, ipsoque fateri et testificari noluisse comperieritis: Ex tunc, iuxta contenta praescriptorum generalium decretorum, ac articulorum, constitutionumque publicarum, poenam praescriptam sedecim marcarum, gravis ponderis, a singulis eorum, immediate et irremissibiliter, per omnia opportuna remedia exigere, exindeque praefato Exponenti, omnimodam satisfactionem impendere debeatis, ac teneamini; legibus, et antiquis laudabilibusque consuetudinibus Regni, id requirentibus. Secus non facturi. Styl.Licet quaest. 8. cap. 10.aliter habeatur, sed in diversa re. Tum quia citatus art. 81. praenotati Anni 1563. clausulam exactionis dictae poenae, per has voculas (statim et de facto) in se continet. Tum quia usus etiam sic passim obtinet. Ubi Adverte, multos soepenumero colonos suos, a praemissa poena sedecim marcarum sublevare velle; eo quod rustici maiorem poenam temporaneam non videantur habere, ultra homagium ipsorum, quod quadraginta tantum florenis completur. Verum distingue legem aliam esse generalem, et aliam specialem; atque ideo in quocunque casu, veluti etiam in hoc praesenti, lex specialis per expressum communiter et indifferenter ponitur, eidem standum est, quia Legislatoris expressa haec mens ex ea elicitur; et maxime si talis lex usu ex stylo firmata extiterit. Ast ubi nulla huiusmodi specialis lex expressa habetur, ad generalem legem recurrendum est. Itaque huiusmodi rustici, hoc in casu attestari nolentes, nulla exceptione iam sublevari possunt. Ubi Nota, quod praedicta poena, iam ex consuetudine, inter Iudicem, et exponentem, aequaliter dividi solet.
pagina 144Quare dicis ad Comitatum, et cum eiusdem Comitatus Exmissoriis?
Quia Vicecomites a semetipsis nullam Executionem facere possunt, nisi de sede Iudiciaria cum literis Exmissoriis Comitatus exmittantur. 2. Vlad. art. 16. sub poena emendae capitis, et refusione damnorum, Ibidem art. 17.
De in Causam Ingessione.
Cur hoc loco sequi debet Ingessio?
Quia cum multi ante latam sententiam, in alterius causam se ingerere soleant, convenienter hoc loco ponitur, ante futuras convictiones, quae sequentibus Iuridicis remediis sublevari consueverunt; Et quia in hac quoque Genealogiae probatio (quae interdum etiam humano testimonio fieri solet) sicut et in praecedentibus requiritur. Humanum tamen testimonium, usque sexaginta annos tantum, et non amplius valet. 1. tit. 47.
Quid est Ingessio, et unde dicatur?
Est alicuius, vel aliquorum, in causam alienam, a tertia, saepe etiam a quarta parte, probata prius Genealogia, ad Actorem et impensa ipsi satisfactione, de hactenus factis expensis, ante latam et definitivam sententiam, insitio vel immixtio, 2. tit. 84. Dicta ab ingerendo, quod per ipsam
pagina 145quis in causam alterius se ingerit; vel immittit, aut inserit.
Quae sunt facienda Ingerenti antequam se ingerat?
Tria. Primum, debebit Genealogiam suam deducere et comprobare ad Actorem, literali documento 1. tit. 47. hoc est omnibus literis, ad quorumcunque expositionem, seu fassionem legitime emanatis, etiam Procuratoriis ante sexaginta annos confectis. Enchir. fol. 39. Deficientibus vero literis, etiam humano testimonio, ad sexaginta annorum curricula, sed non amplius, citato loco 1. tit. 47. et 82. et 2. tit. 36. quia per huiusmodi ingessionem Actorem se fecit, Actor autem paratus esse debet semper. 2. tit. 84. Secundum, haec probatio Genealogiae per singulos gradus consanguinitatis, literis, vel humano testimonio, uti iam proxime dictum est, fieri debet; ut verbi gratia, si Genealogia Sacratissimae Caesareae et Regiae Maiestatis Modernae, ad Fridericum Tertium Imperatorem (alias quartum, iuxta deductionem Abbatis S. Cisterciensis Ordinis Clarae-Vallis lib. 1. Arboris Anicianae) deducenda foret, quaeraturque in Primo gradu ordine retrogrado, Matthias D. N. C. cuius Filius sit; respondebitur, Divi olim Maximiliani II. Et in secundo gradu, similiter idem Dominus quondam Maximilianus II. cuius filius? Apte dicetur, D. quondam Ferdinandi; sic Ferdinandus et Carolus V. cuius filius? Philippi Regis Hispaniarum, unde et Infans Hispaniarum dictus est; et Philippus cuius filius? Maximiliani primi; et Maximilianus I. cuius filius? Tandem dicendum, Friderici III. Imperatoris, apud quem Sacra Regni Corona, fuit per annos viginti quatuor. Et Hi quinque intra annos 161. tantum, vixere. Adeo fugax vita hominum; ut nullis
pagina 146dignitatis titulis remorari possit. Atque ita sua Maiestas moderna erit in quinto gradu a dicto Friderico III. quia ipse tanquam Truncus a numero amovetur. Quanquam Sua Maiestas, ab Augusta domo Austriaca, ad Comites Habspurgios, ab illis ad Anicios Romanos, et ab iis ad AEneadas Troianos, Genealogiae suae seriem, protendere possit, ut bene dictus Abbas, citato libro, et aliis sequentibus, annotavit. Unde merito Matthias Austrius Habspurgius, Anicius Romanus, et AEneades Troianus, dici valeat. Quod ipsum similiter dici potest, de Serenissimis Principibus quoque D. D. Alberto Principe Belgii Fratre Germano, ac Ferdinando II. Rege Hungariae D. N. C. Patrueli Suae Maiestatis; Filio autem Domini olim Caroli, itidem Archiducis Austriae, Filii quondam dicti Ferdinandi I. Imperatoris et Regis felicis reminiscentiae. O foelix Genealogia, quae multis centenis iam clares annis, et tam densissimis nepotum ramis referta manes, ut mirum non sit, si ad finem usque saeculi Propter Pietatem et Iustitiam Tuam permansura sis: Quod faxit praepotens Deus, cuius nutu et hactenus crevisti, et deinceps quoque crescere poteris. Sed redeamus ad propositum.
Sic et in aliis procedendum, in quibus tamen, si huiusmodi series Genealogiae, in aliquo intermedio gradu interrumpta fuerit, neque continuata, ad Primum Truncum qui nullum gradum facit, perducetur; illico ex tali defectu stare non poterit, neque valebit. Tertium, debebit illi, pro rata portione sua, expensas hucusque in causam factas, iuxta bonorum virorum limitationem, statim et de facto deponere, alioquin nihil effecerit, 1. tit. 47. Dicitur autem Genealogia quasi Generis, seu Generationis alicuius sermo, aut potius ratio, cum unicuique ingerenti, certa ratio Generis, seu generationis suae, ad Actorem necessario deducenda, et Genealogia cum ipso coniungenda ac probanda est; alioquin reiicitur ab ingessione, et iura possessionaria, pro quibus agebatur, amittit. 2. tit. 36.
pagina 147Quid vice-versa Actor faciat contra ipsum?
Cautus esse debet, ne ipsum de generatione sua, temere, intra quartum gradum neget, quia hoc faceret illum proditorem fraterni sanguinis, ex eoque infamem, praeter aliam poenam amissionis omnium bonorum, in proditum fratrem transferendorum. 1. tit. 39. Extra quartum vero gradum si negaverit, in nullo propterea convincetur onere; quia et matrimonii prohibitio solum intra quartum gradum consanguinitatis militat, 1. tit. 107. Ita iudicatum est in causa D. Magistri Moysis Cziraki, contra Nicolaum Marczaltóvi Posonii. Anno 1612.
In quibus causis admittitur Ingessio?
Solum in causa super haereditate, et perpetuitate Iurium possessionariorum mota; non autem ratione Impignorationis, vel Occupationis aliquorum bonorum, 2. tit. 84. Ubi Nota, quod etiam in causa, ratione rerum mobilium fieri admittitur, ubi eaedem alios etiam concernere dignoscuntur. Similiter et ingerens se in causam cum Iure Regio, procedit prout Iuris est, etsi simul Actor et Reus succumbent; Ius Regium statim locum habebit, ac cui collatum est, ipsi et bona adiudicari debebunt, 1. tit. 31.
Teneturne Reus, contra Ingerentem literas, et literalia Instrumenta, seorsum ab Actore producere?
pagina 148Nequaquam, imo si cum Actore concordaverit, ante latam et pronunciatam sententiam, liberum erit ei, non obstante quavis ipsius Ingerentis renitentia, et neque amplius in causa ingerens procedere poterit, Actore liti cedente; quia ruente fundamento, ruere necesse est, et superaedificatum. Ast si post latam sententiam concordia subsecuta fuerit, poterit nihilominus etiam is, per se procedere. 2. tit. 85.
pagina 149Quandoquidem ex iis diversae sententiae et convictiones necessario alterutri partium emergere soleant; ex eoque talis pars quasi infirma succumbere cogatur; optimo ordine haec remedia Iuris, quae ipsis adhiberi debent, illas consequuntur, quibus etiam Reiecta, propter brevitatem adiungitur.
Est causae post convictionem statim, per partem in ea succumbentem, a praesentia et Iudicio Iudicis pedanei, vel inferioris, cum honestate, honore, et reverentia (addo etiam modestia) maturioris revisionis gratia, ad superiorem et ordinarium suum Iudicem, in Curiam Regiam, provocatio; et per literas Adiudicatorias transmissionales, authentice superinde confectas, per dictum pedaneum Iudicem, legitima transmissio. 1. Vlad. art. 70. et 6. Matt. art. 54. et 3. tit. 35.
pagina 150Quemadmodum olim quoque dicebatur; Rem ad Iudices graviores; exercitatioresque reiicere, dum vel pedanei Iudices, tales causas iudicare non solebant, vel omnino pro maturiori revisione ad superiores, easdem transmittere debebant. Veluti Cn. Dolobella Proconsul Asiae, Athenas ad Areopagitas, qui graviores causas, ut vulnerum, caedis, veneficiorum, incendiorum, et similium iudicabant, mulieris reae causam reiecerat, quae virum et filium veneno sustulerat, quod ii quoque filium suum, ex priori viro genitum occiderant; dicti Areopagitae cognita causa, et accusatorem; et ipsam, centesimo anno, adesse iusserunt; sicque nec veneficium mulieris absolutum est, quod per leges non licuit, nec nocens damnata punitaque, quae digna venia fuit. Gell. Lib. 12. cap. 7. et Valer. Max. lib. 8. cap. 1. de Smyrnea muliere. Qui vero fuerint Areopagitae et quomodo iudicabant, vide infra quaest. 22. cap. 10.Sed districtius erat iudicium Regis Andreae II. qui Bancbanum caedis Reginae Reum, quae vim uxori suae per Fratrem inferri fecerat, statim comperta rei veritate absolvit. Bonf. lib. 7. Decad. 2. Et nec illud quidem omittendum videtur, quo attentio Iudicum, in audiendis causis, mirifice exprimitur, ac potissimum in huiusmodi Appellationibus quae pro maturiori sui revisione transmitti solent. Philippus Pater Alexandri Magni, cum causam cuiusdam Machaetae cognoscens, dormitare videretur, nec satis animadvertere, quae ille pro suo Iure diceret, ad extremum Machaetam damnavit; quo vociferante, ac provocare se dictante, Philippus ira percitus, ad quem tandem inquit? Ibi vero Machaetas, ad te (inquit) ipsum, o bone Rex, si quando experrectus animum adverteris. Budaeus in Pandect. Simile quoque Valer. Max. lib. 6. cap. 2.de externa muliere habet.
Verum, ut ad propositum redeamus. Nota hic I. Quod huiusmodi appellationes causarum fiunt, tam ex sedibus Iudiciariis, quorumlibet Comitatuum Regni Hungariae, quam etiam ex partibus eidem subiectis, utpote Regnis
pagina 151Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae, nec non olim Transylvaniae 3. tit. 3. quia solum Regnum Hungariae, propter sacram Coronam est principale, et caeteris praeeminens, reliqua eidem annexa et subiecta. II. Quod ex Curia quoque Regia, sive Tabula fieri solet Appellatio, in continenti, et sine ullis literis Transmissionalibus, solum referente ipsam Magistro Protonotario, in praesentiam Domini Locumtenentis Regii; atque inde vicissim ad expediendum reportante.
Statim in sede Iudiciaria, post ultimam et finalem Adiudicationem, primitus celebranda, si commode fieri poterit; aliter enim Appellans in sede secundario celebranda, excipere; et ad terminum per Iudicem sibi praefigendum causam illam, in ipsam Curiam Regiam deducere, tenetur. Nam si id facere neglexerit, eadem causa in rem adiudicatam transibit, et in tertia sede Iudiciaria literae Adiudicatoriae, iuxta latam sententiam, parti victrici atque triumphanti reddi, et Executioni demandari debent, et hoc si negligentia ipsa non ex parte Notarii, vel Iudicum, sed partis Appellantis dignoscetur. 3. tit. 35. et infra quaest. 32. cap. Huius. Apud Civiles vero, intra decem dies appellare licet. Unde et dies fatalis, annus fatalis, ettempus fatale dicitur, quibus ipsi in extrahendis, et ad finem perducendis Appellationibus utuntur; sic dicti, vel quod tales dies, anni, et tempus soleant ipsis Appellatoribus a Iudice fari, hoc est, ita praefiniri et praescribi, ut eos non liceat ipsis transgredi; vel si eosdem transgressi fuerint, fatum malum, hoc est, amissionem Appellationis, ipsis adferre consueverunt, quod intra praefinitionem eorundem, non revisa Appellatio, pro deserta
pagina 152habeatur. Fiunt autem tali modo: Appellatori datur primus annus integer ad causam finiendam; et si iusto impedimento interveniente, aut etiam Iudice appellationis negligente, causa finita non fuerit, etiamsi impedimentum fuerit unius diei, datur ei a lege secundus annus integer; et si tunc in secundo anno, causa non fuerit finita; sive Appellator habuit iustam causam impedimenti, sive non; attamen lex non dat ei ulterius aliquod tempus, sed Appellatio est deserta, et sententia a qua fuit appellatum, debet mandari Executioni, ne lites sint immortales. Verum de aequitate Praetoria, et ex clausula generali (si qua iusta causa etc.) petenteque Appellatore, restitueretur in integrum, solum ad tantum tempus, per quantum probatum fuerit, ipsum habuisse iustum impedimentum. Et sic, si laesio fuerit unius anni, secundi integri, unus annus integer restituetur ei, qui dici poterit, annus tertius. Si vero laesio fuerit tantum de una die, vel de uno mense dicti secundi anni, tunc una sola dies, vel unus mensis solum restituetur ei. In duobus tamen casibus, tale tempus fatale, currere non solet; Primo, si lis speratur inferri in consistorio Principis. Secundo, si partes iverunt ad arbitros. Haec Aurelianen: in practica libellorum, Rubr. 16. Atque sic praescriptis hisce modis, ad certum tempus, omnis lis de Iure Civili finiri, et debitae Executioni demandari debebit, ut et Iure Canonico 2. quaest. 6. cap. 41.Et apud Cives quoque Liberarum Civitatum, ex Iure earundem Thavernicali, non solum huiusmodi fatales dies, intra sex septimanarum spacium; sed etiam certa quaedam onera, in extrahendis appellationibus de facto observantur, ab ipsis quidem ad Dominum Magistrum Thavernicum, virtute literarum eiusdem Praeceptoriarum art. 7. cum decem florenis art. 13. Et ab illo ad Sedem Iudiciariam Regiam, cum flor. Viginti. art. 29. Alioquin vero sententia lata et decisa, utrobique in suo vigore permanere debebit. Sed apud nos, etsi praemisso praescripto 3. tit. 35. tempore, Appellatio a Iudice extrahitur,
pagina 153et in Curiam transmittitur, atque ad tricesimum secundum diem exinde reportanda scribitur. Styl. Nihilominus tamen tale fatale tempus, quo revideri deberet omnino non habet, sed multis reiectis, in infinitum protrahitur, immortalisque pene efficitur. Ut videre licebit inferius quaest. 31. huius.
Omnes praeter has. I. Causa solius Actoris iuramento submissa, de sede Comitatuum non transmittitur, 3. tit. 35. II. Causa, in qua alicui parti iuramentum, sola sua in persona deponendum, similiter in sede Iudiciaria Comitatuum adiudicatum fuerit, illa pars a tali adiudicatione non potest appellare, 1. Vlad. art. 72. (In Regno tamen Sclavoniae, ex terminis Octavalibus in causis ibidem motis, ad cuiuslibet partis instantiam, semel conceditur appellatio, 3. tit. 3. et Enchir. fol. 3.) convictio tamen si causae annexa fuit, transmitti solet, quia de consuetudine Regni, omnis convictio semper transmittitur. III. In causis criminalibus non admittitur Appellatio, nisi forte innocentem, omnino temerario Iudicio, morti tradere conarentur, quo in casu, fratres ipsius innocentis, praecise ad Regiam Maiestatem confugere, pariter et causam ipsam provocare possunt. 3. tit. 11. Licet iam homicidis concedatur uti Appellatione, et Novo Iudicio, sed ita tamen, ut interim post convictionem, in vinculis detineantur, usque ad revisionem huiusmodi vel Appellationis, vel novi iudicii art. 41. anni 1563. De quo vide infra quaest. 31. cap. 9.IV. Causae quoque illae, in quibus Procuratoris revocatio facta est, virtute Novi Iudicii cum gratia, post remissionem, non transmittuntur ulterius. 3. tit. 6. V. Causae ex contractu, et spontanea obligatione partium, ubi solae sibi huiusmodi Iuridica remedia praecluserint, consentiendo, in Iudicem arbitrum, a
pagina 154cuius Laudo (ita enim sententia eius vocatur) postea non licet appellare, et neque transmittitur, passim; et 2. quaest. 6. cap. 33. et 34.quod cum negatione intelligi debet. VI. Causae super commissione fundatae, et post revisionem statim ad exequendum demandatae non transmittuntur, nisi per expressum in serie commissionis ita declaretur, sed potius rescribuntur tantum Principi committenti, si tamen ita demandaverit; ast si non, etiam rescriptioni supersedendum est; quia Iudicis delegati potestas, non extenditur, ultra formam commissionis. Mynsing. obser. 93. cent. 4. et Hart. tit. 45. de posses. obs. 3. num. 5. VII. Causae articulares, et extraordinariae, quas Illustrissimus Dominus Comes Palatinus, tanquam Iudex specialis, inter suam Maiestatem Fiscumque suum Regium, et Dominos Regnicolas, 1. Vlad. art. 33. diiudicare solet, etiam non transmittuntur, quia supra illum non est alius superior Iudex in illis, cum sint propriae illius, ex Officio Palatinatus sibi incumbente. VIII. Causae liquidorum debitorum, passim. IX. Causae quoque Rusticorum iuxta modernorum usum, ex sedibus Comitatuum ulterius in Curiam Regiam, non transmittuntur. Ex eo fortassis, quod posterior Tripartito articulus 28. anni 1556. in migratione colonorum, eam non admittat: quanquam id aliter habeatur 3. tit. 35. ratione impensionis Iudicii, super factis colonorum, per Dominos terrestres factae. Ex iuxta breves articulos de violentiis, et occupationibus novis, editos in annis 1608. 1609. et 1613.
Potest semel; sed postquam iam remissionem ex Curia Regia Novo iudicio cum gratia, usa est {aliqua}, aut Procuratorem revocaverit, amplius non licet illi appellare, et
pagina 155neque transmittitur, sed quomodocunque Vice-Comes, et Iudices Nobilium diiudicaverit, illorum adiudicatione contenta esse debet. Altera autem pars, quae nondum appellaverat, bene potest appellare. 3. tit. 6.
Cum Exceptiones sint Duplices, ut supra quaest. 2. cap. 3. et quaest. 8. 16. et 26. cap. 4.dictum est. Aliae scilicet simplices depulsoriae, et aliaePeremptoriae; ab huiusmodi secundis Exceptionibus potissimum admittitur Appellatio, vetusta id Regni consuetudine, et iusta etiam ratione, ita dictante: Quia sicuti unum levi aliqua exceptione sublevare et fovere; ita alterum quoque in iusta sua allegatione et defensione, non exaudire et opprimere; iniquum plane esse videtur. Super quo vide etiam tit. 6. partis 3. Tripartiti: ubi licet causae iuxta responsiones partium, deliberatione iuridica, et sententia lata (ut plurimum) in Curiam Regiam ad approbandum, vel reprobandum, transmittantur; Nihilominus tamen aliquando etiam ante latam huiusmodi sententiam, aliquae peremptoriae exceptiones videntur transmitti solere; quod per parenthesin illam (ut plurimum) facile est intelligere: quasi enim diceret, maiori quidem ex parte, semper ex dicta deliberatione iuridica, et sententia lata, per partium responsiones, appellationem fieri debere; interdum tamen ab Exceptionibus quoque illam fieri posse, non est inconveniens. Quod ipsum et usus antiquus sic ostendere videtur, cum soepenumero huiusmodi Appellationes admissas esse, videamus. Simplex autem Exceptio, plane non transmittitur; sive, ut alii dicunt, ab interlocutoria sententia, non appellatur, neque transmittitur.
pagina 156Quinque praecipue, Primum, quod ex antiqua consuetudine, a prandio, posteaquam iam in extradatione parium Iudices processerint, levari soleant. Secundum, quod absque literis Procuratoriis in revisione earum, quis Transmissionem declarare potest. Si autem, Novum iudicium petere, vel ex Tabula ad Dom: Palatinum appellare voluerit, non nisi virtute Procuratoriarum, id facere valebit. Licet nonnuli Novum iudicium peti posse admittant absque Procuratoriis; Quod tamen fieri posse non videtur; quia si appellatio, modo praemisso transmittenda, sine Procuratoriis non conceditur; multominus Novum concedi debet; cum hoc, cum longissimo termino, ad partes referatur, magnamque et diuturnam moram secum trahat; illa autem sub eodem termino iudiciorum reportetur. Aliud autem est, extra Iudicium contradictorium, ad partem, et absente parte adversa. Nam hic non videretur adversarium defraudare velle, sed ibi omnino. Tertium, quod in iis quoque dum revidentur, duae admittuntur prohibitae. Una simplex etsine onere, etaltera cum onere, eodem tamen die. Iam autem Novella constitutione, una tantum cum onere, art. 65. anni 1618. Quartum, quod quaecunque venit ad Tabulam Regiam, eadem ad Illustrissimum Dominum Comitem Palatinum quoque vadit, alterutra parte ita postulante, etiamsi ex sede Comitatus transmitti non debuisset. Quintum, quod nihil novi licet tunc addere, vel allegare, sed solum in eodem statu, quo transmissae sunt, revideri debent, approbando, vel reprobando, aut corrigendo, et emendando, et sic remitti ad exequendum Pedaneis, sive prioribus Iudicibus, si aliqua Iudiciaria onera habent annexa, quae
pagina 157ipsis cedunt: sin nulla, immediate statim de Curia Regia debitae Executioni demandari possunt, 3. tit. 7. et infra quaest. 3. cap. 10.priora tamen declarari permittuntur.
Poena duplicata, hoc est, ducentorum florenorum, cum hac sententia: Bene Iudicata, Male Appellata, et ideo Poena Duplicata, 6. Matth. art. 53. 1. Vlad. art. 72. et art. 48. Anni 1563. Vide infra quaest. 3. cap. 11.
Non est eadem; quia haec fit de sedibus Iudiciariis Comitatuum post factam convictionem, cum poena Appellantis centum florenorum; illa autem fit in Curia, saltem per modum translationis, ab uno Iudice ad Alterum, sola partis voluntate ita postulante, sine omni onere eiusdem, idque semel tantum, tam per Actorem, quam Reum, cum omni plenitudine Iuridicorum gravaminum, qualitercunque in ea subsequendorum. Ubi Nota, quod si talis Translatio causae facta fuerit in hospitio coram Magistro Protonotario, poterit habere suspirium petens id, transferens in iudicio; at si praecise in ipso Iudicio fiet, tunc absque omni suspirio causa discuti debebit. Ita Iudicatum est Posonii Anno 1612. inter Dominos Batthyani et Zechii. Et ratio huius
pagina 158est, quod ita publice in sede facta, huiusmodi translatio, vergeret Iudici in contumeliam.
Tribus. Primo, Novo Iudicio, quando succumbens dicit se Novum nondum habuisse in processu causae, ideo peteret illud sibi dari; quod et datur illi statim, de Iure et consuetudine Regni; quia in omnibus causis ordinariis semel admittitur Novum. Secundo, Reiecta, quandoquidem Novum iam habuit, sed vel revideri causa nequivit, vel etiam revidendam non curavit, sed ultimo die Iudiciorum vel etiam Diaetae, pro testimonio per Iudicem, ad quem transmissa fuit, facit in dorso literarum Transmissionalium, Reiectam scribi, qua in partibus in prima statim sede iudiciaria, ad postulationem partis triumphantis, cum quo succumbens suam transmissionem reportasset, ostensa et demonstrata iterum ab impetitione illius conquiescit. Tertio, per revisionem, quando omnino revidetur, et ad executionem remittitur, non tam per succumbentem, siquidem ille inexecutam perpetuo esse vellet, quam per Triumphantem in paribus, quia ipsius interest, ea iam tandem aliquando potiri; et haec proprie Remissio dicitur. Aliquando etiam pro maiori declaratione continuanda, remittitur ad eandem sedem Iudiciariam Comitatus, absque ullo praemissorum modorum, ubi non satis liquet. Veluti olim apud Romanos Iudex non liquere pronunciabat, quando scilicet probationes et argumenta, non satis erant idonea ad diiudicandam causam. Budaeus in Pandec. quod et amplius liquere (id est liquidari debere) pronunciabat; sicut et dies causae Prorogabatur; cum, aut diffundebatur sive ampliabatur, id est, res
pagina 159in posterum diem reiiciebatur; aut comperendinabatur, id est, in tertium diem differebatur. Liv. lib. 9. et Gell. Lib. 14. cap. 2.quod iam apud Nos, 2. in crastinum, et ad tertium diem differri, dici solet. Sed Hic Quaeri solet. Si causa aliqua, nullo praemissorum modorum, simpliciter reportaretur, et postea per Iudices Pedaneos, in rem adiudicatam, transmissa, cum literis exmissionalibus, ipsi Actori ad exequendum extradaretur; an Appellans, tunc primum Appellationi cedendo, Novo iudicio in ea uti, dictumque Actorem, ab executione eiusdem revocare possit? Quanquam Aliqui dicant, id ipsi licere facere, priusquam scilicet talis sententia, debitae executioni demandetur, ut et quidam Stylus continet; tamen Alii censent, id ipsum facere non posse. Tum quia huiusmodi sententia, non per Non-venit, sed ex allegatis et responsis pronunciata sit. 2. tit. 7. Tum, quia tempore transmissionis illius, in rem adiudicatam, in sede Comitatus tacite consensit in eam. Tum vero, quod communior iam usus obtinuerit, huiusmodi sententias debitae semper Executioni demandari debere; et Stylus quoque in hoc casu rarior esse videtur, ac an usu roboratus sit, dubitetur.
Antiquitus partium ipsarum fatigiis et expensis indulgebatur, litibusque brevius finis imponebatur, dum etiam medio tempore extra Octavas, ad quoscunque terminos competentes, huiusmodi causae in Curiam Regiam deductae, per Iudices suos ordinarios, in quorum praesentiam transmitti solebant, revidebantur. 1. Vlad. art. 73. et 7. eiusdem art. 55. Nunc autem solum vel in ipsis terminis Octavalibus, vel etiam Diaetalibus, revideri solent, art. 46. Anni 1599.
pagina 160Ordinarie autem solum in suis terminis, utpote superiorum partium, tantum superius, inferiorum vero tantum hic inferius. Ast Transmissiones Regni Sclavoniae, in utroque termino Iudiciorum revideri possunt, art. 40. Anni 1569. Et ratio est, quia cum transmittatur in Curiam Regiam 3. tit. 3. ubicunque illa fuerit in toto Regno Hungariae, vel Iudicia in ipsa celebrabuntur, recte huiusmodi Appellationes, in ipsa revideri possunt; quandoquidem ad nullum certum locum, sed tantum ad dictam Curiam appellantur. Regni autem Hungariae Iudicia, ad certa duo loca, alterum Posonium, et Eperiessinum, ex publicis Regni constitutionibus, alligantur; ut iam dictum est, supra quaest. 3. cap. 1.ideoque solum in iis celebrari et revideri debent. Licet olim ex speciali publica constitutione Regni, art. 25. anni 1563. Dominus Locumtenens, omnes omnium Comitatuum Regni Transmissiones, in Iudiciis Locumtenentia e iudicabat; et tam Veteres; quam Novae causae, mixtim et indifferenter levabantur.
Posteaquam huiusmodi Transmissiones, sive revisae Appellationes, ad exequendum remissae fuerint; tunc si Comites ipsi, vel Vice-Comites, cum literis Iudicis remittentis Adiudicatoriis remissionalibus requisiti fuerint; tenentur Executionem ipsam, infra dies quindecim, a die ipsius requisitionis facere, 1. Vlad. art. 73. Et si facere noluerint; Vide poenam quaest. 5. cap. 10.
pagina 161Cum enim post convictionem, causa soleat primo appellari, et cedendo postea ipsi Appellationi, Novo Iudicio succumbens sive appellans mox uti consueverit, merito hoc ex ipsa subsequi debet, et secundo loco statim post ipsam poni. Ubi Nota quod Novum Iudicium impetrans, et illud non prosequens, poenam Calumniae incurrit. 5. Vlad. art. 11.
Est Iuridicum remedium, quo pars in causa succumbens, iterum eam resuscitare, ac omnia allegare, excipere, non productas literas producere, et generaliter omnia, quae Iuris et Iustitiae, et defensioni, ac sublevamini causae suae proficua esse cognoverit, peragere valeat, atque possit. 2. tit. 77. Nota quod in Stylo, in omnibus novorum Iudiciorum literis, in subsumptione haec clausula pro fundamento, inseri solet: ‘Cum autem,’ vel, ‘et quia, iuxta contenta generalis Decreti universi nocivi defectus et errores, in processibus causarum emergentes, virtute Novi Iudicii, Semel in melius reformari possint, atque soleant.’ In dicto tamen Decreto, non invenitur vocula (‘Semel’) ut patet. 1. Vlad. art. 51. sed ex usu iam assumitur; atque ideo pluribus vicibus in una eademque causa dari non deberet, ut supra quaest. 14. cap. 5. dictum est.
pagina 162Quadruplex. I. Quo in causa succumbens, per nonvenientiam, simul cum inhibitione utitur. 2. tit. 77. imo vero, si non fuerit sententia extradata, poterit etiam absque literis Inhibitionalibus huiusmodi Novi iudicii, tam Iudices ab extradatione literarum sententionalium, quam partem quoque adversam ab extractione earundem; inhibere; Ibidem. Qui tamen titulus intelligitur solum de causis longis, in quibus processus subsequuntur, et non de brevibus, 4. Vlad. art. 15. II. Quo succumbens in causa appellata, cedendo Appellationi ipsi, utitur. Passim: ut art. 29. Anni 1609. et art. 23. anni 1613. III. Simplex omnino, absque ulla praevia Appellatione et Inhibitione, satis late patens, quo potissimum in sedibus Comitatuum, absentes et criminaliter convicti, soliti sunt uti, ut videre est infra quaest. 30. cap. 9.IV. Cum gratia nuncupatum, quod solus Princeps et Dominus noster clementissimus, ex debito regiminis sui officio, unicuique largiri et concedere solet, post factam Repulsionem, vel Procuratorum malam responsionem, non obstante errore, vel lata exinde sententia, 2. tit. 77. Alia autem alii Iudices ordinarii dare consueverunt. Ubi Nota, quod duo haec tantum Nova Iudicia, primum etquartum, scripto Iure contineantur, citato proximo loco; alia autem duo, ex Stylo colliguntur. De quibus vide infra quaest. 3. cap. 9.similiter de quadruplici sententia.
Sed hic occurrit non levis Quaestio, si enim causa, coram uno Iudice mota, et ad alterum Iudicem. Vigore 7. tit. part. 3. per eundem motorem translata fuerit, idemque motor, coram eodem translatae causae Iudice postea convictus Novum Iudicium cum gratia impetraverit, quaeritur, tale Novum Iudicium, ad quem praemissorum duorum Iudicum
pagina 163reportare debeat? Alii dicunt, quod ad secundum, ad quem scilicet causam transtulit, et coram quo convictus fuit, quia alioquin si ad priorem referret, Calumniam evitare non posset. Alii autem dicunt, quod ad primum, quia tit. 11. part. 3. per expressum habetur, quod talem causam per gratiam Novumque iudicium resuscitare debeat, coram eodem Iudice, quo huiusmodi causa primitus mota esse dignoscitur. Verum, prior opinio probabilior esse videtur, ex eo, quod huiusmodi Novum iudicium, dirigi soleat semper ad eundem Iudicem, qui prius convicto, onerosum fecerat iudicium, ut videlicet eandem causam denuo adhuc maturius revideat. Citatus quoque locus, sonaret praecise de iudiciis Liberarum Civitatum, et de tali casu, in quo iam coram eodem Iudice quis convictus fuisset, coram quo et causa ipsa primitus mota extitisset. In praesenti autem casu, non esset coram primario motae, sed coram secundario iam translatae causae Iudice, convictus: et ideo ad eundem, uti praemissum est, tale Iudicium referri debet.
Iuristae certant, et adhuc sub Iudice lis est.
Aliis asserentibus novum dici debere; aliis item negantibus quia cum detur propter non-venientiam, per quam nihil omnino dictum vel responsum est; nihil plane novi dicitur, quia nihil prius, vel vetus dictum est, sed tunc primum comparens dicere incipit: ergo non praeexistente priori, vel Veteri, neque Novum correlative dici potest. Atque sic, non est proprie Novum dicendum, sed totaliter et simpliciter sola Inhibitio, quae virtute sua, sicuti et alia
pagina 164Iuridica remedia, per se vim illam respondendi habet, et non mutuatur illam a tali Novo iudicio, quia sic remediorum remedia essent, et daretur in infinitum progressus, quod absurdum esset. At ut ut fit, usus iam sic obtinuisse videtur, ut uberius videre licebit infra quaest. 28. cap. huius, formula quarta ad finem, et 6. Vlad. art. 14. et non ut nove Decius in suo syntagmate sentit: solum contra Fiscum militare solere Inhibitionem. Nec mirum videri debet cuiquam, quod haec duo sic concurrant; quia Inhibitio solum vim inhibendi latam ab executione sententiam continet: Novum vero etiam superaddit, ut Actor contra Reum se inhibentem, et per hoc causam ipsam resuscitantem ac renovantem, Iudicium quoque in eadem recipiat. Styl. vel quod causae, quatuor terminis octavalibus; nisi haec duo ita coniungerentur, absolvi non possent. Ut patebit, Dicta quaest. 28. formula 4. notando 2. Plura de his vide supra quaest. 14. cap. 5.
Quarti, sive postremi cum Gratia nuncupari, post executam latam et definitivam sententiam, hoc est, extra dominium bonorum, ut communiter dici solet. Aliorum autem priorum, intra dominium bonorum fieri conceditur, ante latam scilicet et pronunciatam definitivam sententiam. Imo vero, etiamsi non fuerit ex allegatis et responsis, sed solum per non venientiam pronunciata sententia, pars convicta Novum poterit petere Iudicium 2. tit. 77. et praecedenti proxime 15. quaest. Ubi Notandum, quod aliquando simplex Novum iudicium, datur tantum cum clausula ista, (ut si forte parti triumphanti, literae Adiudicatoriae sententionales iam extradatae fuissent) easdem primum ab eadem repetant. Postea ubi ex superabundanti datum fuerit, praetexendo causas,
pagina 165quod forsan Iudices pedanei favore partis alterius (ut credi par est) allecti, iustis ac legitimis requisitionibus, et mandatis superiorum Iudicum parvi pensis, tale prius simplex Iudicium admittere noluerint, sed Iudiciariam suam deliberationem, Executioni demandaverint; ut prius huiusmodi executionem reexequantur; et bona per illam exponenti adempta, eidem restituant, tandem Novum iudicium causa in eadem, iuxta priores literas Novi iudicii, faciant; alioquin coram eodem Iudice, in Curia Regia decimo quinto die, comparere debeant. Ex quo liquido apparet, tale simplex Novum iudicium, recte dici intra dominium fieri debere; etiamsi cum clausula ex superabundanti fuerit, uti iam praemissum est. Styl.
Duobus. Primo, quando succumbens causam appellat, et postea statim Appellationi cedens, in partibus adhuc Novum impetrat, prosequiturque Iudicium. Secundo, quando huiusmodi Appellationi non cedit, sed Transmissionem ipsam omnino extrahit de sede Iudiciaria; ac nisi per partem triumphantem urgeatur, vel ex paribus eiusdem proclametur, ad lucrandum tempus tacet, neque ipsam revideri facere vult. Ubi tandem secus fieri non potest, sed necessario causa revideri debet, tunc allegando se nondum Novum iudicium in ea habuisse, statim datur eidem Novum, et sic terminum illum Iudiciorum, vel Diaetae, cum tali petitione et concessione Novi iudicii effugit.
pagina 166Talis in amissione sui iuramenti consequenterque poena exinde subsequente, de facto convincitur. Ludovici II. Art. 29. anni 1518. Similiter et qui Novum iudicium cum Inhibitione impetraverit, nec literas Relatorias infra terminum exceperit, qua poena sit puniendus, vide supra quaest. 3. cap. 5.Quid autem vocula (de facto) et similes, importet, vide supra quaest. 10. cap. 1.
Omnes causae in quibus a Regia Maiestate nova iudicia impetrata fuerint, in primis Octavis (iisque unicis) ante alias omnes causas levantur et iudicantur. 1. Vlad. art. 52. et 2. tit. 77. licet hic pro ante (inter) {erronice} habeatur. Et hoc videtur praecise intelligendum, solum de novo Iudicio cum gratia, quod proprie a Principe petitur.
Dicendum; quod quamdiu ille, qui in causa succumbit, in humanis egerit, et supervixerit, nemo alter praeter eum, gratiam Novi iudicii, impetrare potest; non enim congruit, cuipiam falcem suam in alterius messem mittere. Veruntamen parte ipsa convicta demortua, ille in quem prosecutio causae ipsius, de Regni consuetudine pagina 167 condescendet, liberam, plenariamque impetrandi de facto habebit [potestatem].
Sic et Reo, ubi post convictionem, Transmissionem mandato ex superabundanti urserit, et obtinuerit; Novum non conceditur, passim.
Quia in causa, factoque Novi Iudicii, Procuratorum revocatio saepe sequitur; ideo consecutionis istius ordo postulat, ut de ipsa iam agere debeamus, ac quid sit definiamus. Est igitur Procuratoris Revocatio, responsionis alicuius Advocati, per eum praeter voluntatem, et extra informationem constituentis, seu Principalis sui in Iudicio factae per eundem principalem, cum solito onere retractatio, et eiusdem nova responsione coram Iudice facta, reformatio. 2. tit. 79. Ubi praecavendum ab oneris levatione, nisi omnino in huiusmodi revocationem consentire voluerit: quia alioquin, velit nolit, eam admittere debebit, etiam cum gravi damno suo, uti iam dictum est. quaest. 11. cap. 4. supra. Sed hic quaeri solet: An huiusmodi Procuratoris revocatio, praecise personaliter per Principalem fieri debeat, vel etiam per alium Procuratorem fieri possit? Quanquam Aliqui putent, posse illam fieri, etiam per Procuratorem, ex eo, quod 4. Vlad. art. 13. dicitur; quod in quinque casibus a modo in posterum, non personaliter, prout antea, sed per Procuratorem suum, si voluerit quisque compareat: Nihilominus tamen si personaliter non venerit, Procuratorem suum nunquam revocare valeat: quasi (inquiunt) alias in aliis causis, idipsum per Procuratorem quoque facere
pagina 168posset? Verumenimvero de communi usu et consuetudine, huiusmodi Procuratoriam revocationem, non nisi personaliter coram Iudicibus comparendo facere potest; licet ex textu Tripartiti nihil certi de eo colligi possit: sed ex Stylo manifeste apparet.
Quia praesupponit semper errorem, vel aliquem defectum nocivum ipsi constituenti, qui quidem error, et defectus, non nisi in responsione et obiectione, aut aliqua exceptione committi solet, ac tandem nova responsione, post revocationem prioris responsionis, reformari debet. 2. tit. 79. et 80. Ubi Nota, I. Quod talis responsio quae revocari debet; bene specificari debebit, ac si sufficiens ratio revocandae illius dari poterit; bene quidem: alioquin revocatio non stabit, sed prior sententia, in suo vigore remanebit. II. Videtur fieri debere, vel sub eodem termino, vel ante ipsum, etiam extra sedem Iudiciariam, et non de termino, ad terminum differri. Tum quia revocans per huiusmodi revocationem imbuit personam Actoris: Actor autem semper paratus esse debet. 2. tit. 84. Tum quia priori modo facta, et nunquam posteriori de termino ad terminum dilata fuisse dignoscitur. Styl. Tum quia in longis causis, non est opus ipsam fieri per Novum iudicium, quod ulteriorem terminum requireret, ut patebit sequenti quaest. 25. III. Allegatio vel responsio Plenipotentiarii, non videtur revocari posse; partim quod Plenipotentiarius sic constituitur, quasi ipsemet constituens esset. Unde quia Propria responsio in Iudicio contradictorio facta, non soleat, neque possit revocari de Iure Regni, 5. Vlad. art. 15. ideo neque Plenipotentiarii responsio, revocanda esse videtur, quia pro eo
pagina 169reputatur, ac si constituens solus eam, ex praemeditato animo, et determinata veritate certitudinaliter dixisset. Non autem errore aliquo interveniente, ut ratio huius revocationis expostulare videtur. Tum quod communis etiam omnium gentium consuetudo ita dictat, qua de summis rerum ac imperiorum, virtute huiusmodi plenipotentiae, per suos legatos invicem agere, et concludere consueverunt: alioquin autem nulla fides inter eas esse posset, si huiusmodi plenipotentiae rescindi deberent. passim.
Si adhuc causa coram Iudice est, coram quo responsio illa, quae retractari debet, facta fuit, tunc ibidem coram eodem Iudice, aut homine suo, ad id per eundem Iudicem specialiter deputato. Si autem causa ipsa in alterius Iudicis praesentiam, iam est transmissa, tunc coram eodem Iudice, vel homine eius fieri debet: supra citato titulo 79. Ubi Nota, quod quando fit extra sedem, coram aliquo Iudice tantum, tunc onus non deponitur statim, sed tantum promittitur deponendum, tam Iudici quam etiam parti adversae. Styl. Verum cum fit in sede, statim deponitur.
Duobus, Primo, in causis brevibus, prout in Insinuationibus, et huiusmodi in quibus videlicet causarum processus, nondum intervenerunt, quilibet causantium etiam post latam et pronunciatam sententiam, Procuratorem suum
pagina 170revocare poterit; ita quod ipsa die, qua sententia pronunciabitur, absque quolibet onere causam suam inhibere, et Procuratorem revocare potest, postea vero infra Octavarum, et brevium Iudiciorum celebrationem, dempta duntaxat extrema die ipsarum Octavarum, et hoc quoque si calumniose et fraudulenter agere praetenderet, semper cum minori onere, sex scilicet flor. auri facien. ultimam autem diem praenotatam, verum esse intellige. Si revocans ille calumniose et fraudulenter agere praetenderet, ut videlicet terminum solummodo ipsum Iuridicum, hac cautela revocationis praeteriret, et alteram partem ulteriori processu gravaret: nam aliter die illa, qua sententia fertur, ut eadem die, et Procuratoris responsio revocetur, necesse est 2. tit. 80. Demum Octavis eidem exspiratis, cum quinquaginta marcis gravis ponderis, ducentos florenos facientibus. 4. Vlad. art. 15. Secundo, in causis longis, in quibus processus Iuridici solent subsequi, Procuratoris responsio revocatur ante latam et pronunciatam definitivam sententiam, et quidem ante terminum exhibitioni literarum, vel communi attestationi, aut iuramentali depositioni, vel oculatae revisionis, aut communis Inquisitionis celebrationi, praefixum, praehibita responsione, cum quinquaginta marcis homagialibus. 4. Vlad. art. 15. et 2. tit. 81.
Sed hic occurrit non omittenda quaestio, an scilicet huiusmodi procuratoria revocatio, quo ad dictum tantum, vel etiam quo ad factum fieri soleat, ac debet? Et quod in dicto tantum, ut nonnulli olim putaverint, sed secus fecerint, hoc est, in simplici et nuda aliqua Procuratoris responsione, dum adhuc res, quae per eam significatur, effectui non sit mancipata, fieri debeat, apparet manifeste ex titulo 80. part. 2. ubi sic dicitur: Retractatio namque Procuratoris praesupponit semper errorem et defectum, qui quidem error et defectus, non nisi in responsione et obiectione, aut aliqua exceptione committi solet. Et ex sequenti titulo 81. melius; antequam terminus Iuridicus, per
pagina 171Iudicem literarum exhibitioni, aut Iuramentali depositioni, vel oculatae revisionis, aut communis Inquisitionis celebrationi, (quae scilicet iam res ipsae sunt) praefixus et deputatus adveniat, partium ipsarum altera se per responsionem sui Procuratoris, gravatam esse, vel gravari debere sentiens et agnoscens, non expectato huiusmodi termino Iudiciariae ipsius commissionis, Procuratoris sui responsionem revocare potest. Quod autem videatur posse fieri etiam in facto, hoc est, in rebus iam ipsis, uti praemissum est, colligitur ex dicto tit. 80. ubi habetur; quod tam in longius causis, lite adhuc pendente, et ante solam iam definitivam sententiam, quibus videlicet facta responsione, Iuridici processus subsequi, et Iudiciariae deliberationes, ac sententiae interlocutoriae pronunciari solent; quam in brevibus, post latam iam et pronunciatam huiusmodi definitivam sententiam dicta Procuratoris revocatio fieri debeat. In quibus utrisque tamen procul dubio aliqua probatio, vel literarum exhibitio, aut Iuramentalis depositio; atque in illis, Inhibitio quoque, vel communis inquisitio, aut etiam Repulsio, quae non simpliciter dicta, sed facta iam sunt, per dictos Iuridicos processus, et sententias ac deliberationes, praecessisse videantur. Quod ipsum artic. etiam 56. anni 1550. per expressum ostendit, qui sic continet; quod Procuratores post deliberationem Communis Inquisitionis (non scilicet adhuc fiendae, sed iam factae) ut ex sequenti clausula elucet, ante latam videlicet et pronunciatam sententiam definitivam revocari possint. Et Stylus tam in Tabula Regia, in quadam causa Contradictionis Statutionis bonorum; quam in sede Iudiciaria Comitatus Barsiensis in causa occupationis Civium Vy-baniensium contra familiam Tapolchani, post dictam communem Inquisitionem, super ea deliberationem, vice-iteratam Executionem, et Repulsionem, usitatum praebet exemplum. Decius quoque in suo Syntagmate ita sentit. Et aliud item est, quod talis responsio Procuratoris, (non autem exceptio, sive obiectio)
pagina 172refertur ad propositam rem, ex qua veritas iam, vel comprobando actionem Actoris, vel non firmando suam praeassumptionem, elucere videtur. Atque sic, quia talis res, ipsi principaliori nociva sit futura; necessario retractari debet. Ideoque huiusmodi Procuratoria revocatio, tam in dicto quam in facto admittenda esse videtur; hoc est, tam ipsa verbalis responsio, quam omnes processus, sive res ipsae, aut facta super ea fundata, et qualitercunque subsecuta revocantur; quia ruente fundamento, ruere necesse est et omnia superaedificata. 2. tit. 85. Alioquin vero, et in dictis titulis citatoque art. 56. et in usu, ac stylo, contrarietas colligeretur.
Ubi Nota, quod huiusmodi Procuratoris revocatio, in quinque casibus, si Reus personaliter non venerit, nunquam fieri poterit. 4. Vlad. art. 13. Imo absolute non conceditur. Citato art. 56. anni 1550.
In proxime dictis causis longi processus, fit omnino absque gratia Principis. In brevibus autem post latam et pronunciatam sententiam definitivam, in iis videlicet causis, in quibus mox et immediate per primariam responsionem partium finalis conclusio, et definitiva sententia sequitur. Qui casus rarus est, et praecipue in causis per Insinuationem motis, exspiratis Octavis, non nisi per gratiam Principis, vigore Novi Iudicii fieri solet, cum praetactis quinquaginta marcis homagialibus. Ibidem.
Fit, etiam post latam sententiam coram Comitibus, aut Vice-comitibus, et Iudicibus Nobilium, vel altero eorum, cum tribus florenorum in duabus Iudiciariis, in tertia parte adversae. Post factam autem in Curia Regia eiusdem Causae ratificationem, et post remissionem ad eosdem Comites, vel Vicecomites, ac Iudicialium, propter huiusmodi approbationem per Iudicem superiorem factam, tale onus duplicatur et in sex florenis deponitur. 3. tit. 6.
Hoc pacto nimirum; quod illi termini intelligantur solummodo de cursu Iuris ordinario, qui admittitur in Dominio bonorum, non autem extra illud, ubi solum Novum Iudicium militare cum gratia solet; et sic quintus quoque terminus extravagans, praedictis quatuor superaddi consuevit. Praeterea ut praefatus ordinarius Iuris cursus, praetactis quatuor terminis Octavalibus finiri possit, videtur istis sequentibus duabus tantum formulis prioribus respondendum et procedendum; quia non erit possibile, ut servatis praescriptis omnibus iam Iuridicis remediis, in una quaque causa quispiam praenotatis quatuor tantum terminis, ipsam finire possit; sed pluribus adhuc terminis utendum erit illi; prouti ex sequentibus aliis duabus posterioribus formulis, clarius patebit. Et sic non quatuor, sed etiam quinque termini dabuntur, quod erit contra praedictas constitutiones Regni.
pagina 174Prima igitur Formula haec erit; In primo termino Octavali, vel comparebit Reus, vel non? Si non comparebit, tunc vel ad primam, vel ad secundam tandem Proclamationem extradabitur sententia per non-venientiam, contra ipsum, contradictione non obstante, cui remedio Inhibitionis occurrendum erit. In secundo termino, petitur ratio Inhibitionis ab ipso, qua sibi non suffragante, post aliquot Prohibitas, ad communem exmittetur, et hac vel celebrabit, vel ab ea se prohibebit. In tertio termino, si communem reportabit, calculabitur; sin prohibuerit se ab illa, Prohibitionis ratio petetur, et ita forsan post aliquot Prohibitas, neutra adhuc valente, iterum sententia vice iterata proferetur contra ipsum; Contradictione et Inhibitione non obstante cui Repulsionis velamine obviabit. In quarto tandem termino ratio Repulsionis petetur ab ipso; qua non stante, modo simili post aliquot Prohibitas, lata et definitiva sententia vice tertiaria pronunciabitur contra ipsum, Inhibitione, Contradictione et Repulsione non obstante. Sicque vadet ad Executionem.
Secunda, si comparebit in primo termino, tunc facta responsione aliqua, et forsan post aliquot Prohibitas non stante, sententia contra ipsum pronunciabitur, Contradictione non obstante cui Repulsione obviabit. In secundo termino, si se absentabit; dabitur iterum sententia vice iterata contra ipsum ad exequendum, Contradictione et Repulsione non obstante quam Inhibitione revocari faciet. In tertio termino, dando rationem Inhibitionis simul et Repulsionis: vel Procuratoris priorem responsionem revocabit, et meliorem subiungendo, communem petet; quam vel celebrabit, vel se ab illa prohibebit. In quarto tandem termino: neque reportata serie communis Attestationis, neque vero stante Prohibitionis ratione, lata et definitiva sententia vice-tertiaria proferetur contra ipsum, Inhibitione, Contradictione et Repulsione non obstante. Sicque vadet ad Executionem. Ubi Nota. I. Quod praedicta
pagina 175praeclusio Iuridicorum remediorum, ordinarie solet fieri praemissis modis, aliquando declaratius omnia singillatim enumerantur; hoc modo dicendo; Contradictione, Inhibitione, Repulsione, Appellatione; Novo Iudicio, etc. aliquando hic clausulis (amputatis vel abscissis universis Iuridicis remediis) strictius praecluduntur. II. Quod ubi simul Repulsio et Inhibitio, in aliquo processu incurrunt, utriusque onus prius deponendum erit, quam ad respondendum Repellens admittatur, quia quod singillatim in singulis fit, coniunctim quoque in utraque simul fieri debet; similiter et precium literarum sententionalium solvendum erit. Quod intellige, si iis, diversis terminis iudiciorum usus fuerit: Nam si extra terminos Iudiciorum, simul et in continenti, quasi primo sententiae contra se exequendae, Repulsionis velamine obviaverit, ac postea sub id, quo pars repulsa literas Relatorias ex Capitulo vel conventu pro se, super huiusmodi facta Repulsione extrahere conabitur, Inhibitione usus fuerit, praetactasque Relatorias extradari inhibuerit, et partem repulsam, contra se evocari fecerit; tum solum Inhibitionis onus deponere, et rationem eiusdem dare inhibens tenebitur; quia totus iam praemissus processus, in solam Inhibitionem coaluit. Neque ideo arguetur, calumniose processisse quia hoc pacto unum Iuridicum remedium, altero destruxit, et non utroque simul uti voluit, uti et Decius refert, in suo Syntagmate.
Tertia, posset esse eadem plane cum Prima, si post Repulsionem, simplex Novum Iudicium, quod absque Inhibitione, et Appellatione dicitur, fieri deberet; quod nisi statim facta in partibus Repulsione impetraretur, et vigore illius, pars repulsa, ad quartum iam terminum evocaretur, sed primum post depositum onus Repulsionis, et ad reddendam illius rationem, tale Novum peteretur, tunc viderentur quinque termini necessario admitti debere, cum vigore huiusmodi Novi, Actor citari deberet, quae citatio pro hoc
pagina 176quarto termino levari non posset: Sed hoc mihi non videtur posse fieri: Tum quia post Repulsionem, non simplex, sed cum gratia debeat impetrari Novum iudicium, 2. tit. 77. Tum quia, iam cum Inhibitione semel concessum est, et amplius neque in hac tertia, neque in quarta concedi debet. De Revocatione autem Procuratoris iam dictum est, supra quaest. 23. num. 2. Sicque videntur solum duae priores formulae admittendae, posteriores vero reiiciendae.
Quarta, si in termino Octavali, dabitur simplex Novum ex cessione Appellationis, videntur plures admitti debere termini, quam quatuor, hoc modo. In primo termino si comparens quippiam responderit, et eo sibi non suffragante, sententiabitur, tunc si appellabit ex Tabula, ad Dominum Locumtenentem, et postea statim cedendo Appellationi, petierit Novum cum termino. In secundo termino, non suffragante sibi facta aliqua responsione, penes tale Novum, dabitur iterum sententia contra ipsum, cui necessario Repulsione erit obviandum. Denique tertio termino, si se absentaverit, tunc iterum dabitur sententia contra ipsum, quam Inhibitione revocare debebit. In quarto termino, si communem petierit, vel sese ab ea prohibuerit; tum demum in quinto termino, vel ex reportata serie communis, vel ex non data sufficienti prohibitionis eius ratione, iudicium patietur, et sic tandem dabitur contra illum lata et definitiva sententia. Atque hoc pacto non quatuor, sed quinque terminis finiri debebit aliqua causa, contra finitos iam illos quatuor terminos. Ubi Notandum. I. quod in hac quoque quarta formula, vel simplex Novum non debet admitti, uti et in tertia, vel autem Inhibitio, cum haec duo inter se coincidere videantur, et ita bis id ipsum in una eademque causa concedi neque debet, neque potest. II. Nullam maiorem rationem affirmandi Novum iudicium cum Inhibitione dari posse, quam hanc, quod scilicet nisi hoc modo coniungerentur, Causae praescriptis quatuor terminis finiri non possent, et
pagina 177ideo ubi hoc praecesserit in aliqua causa, aliud simplex. (quod semel tantum dari consuevit. Styl.) dari non possit, et non ut Decius super hac re, in suo Syntagmate nove opinatur de Inhibitione. De quo plura vide supra quaest. 16. capitis huius, et 6. Vlad. art. 14. Hic tamen intellige, hoc Iudicium semel tantum dari solere, quo ad usum; ast si depositum fuerit per impetrantem, vel per Iudicem condescensum, iterum reimpetrari posse.
Ex duobus potissimum; altero quod non valeant ita levari singulis terminis; et altero, quod principales quoque segnius prosecutioni ipsarum advigilare soleant; cum iuxta tritum sermonis proverbium, vigilantibus Iura subvenire consueverint.
In Primis duntaxat, hoc est, unicis Octavis, nisi potissimum in postremis de iure possessionario, Iurium et literalium instrumentorum productio sive exhibitio, requiri dignoscebatur, quae in secundis tantum Octavis, et non amplius fieri debebat, 6. Matth. art. 6. De quibus vide supra citam, quaest. 3. cap. 2.
pagina 178Reiecta est, quid nominis potius, quam quid rei; solum Impedimentum quoddam remoratorium causarum, et non Iuridicum remedium, cum nedum processum aliquem, sed nec nomen quidem ipsius in omnibus Regni decretis liceat invenire. Prouti tamen ex longo iam usu, et consuetudine inolevit: Est scriptum quoddam, in dorso literarum transmissionalium, per eundem Iudicem in cuius praesentiam causa delata fuerat, ultimo plane die Iudiciorum generalium aut brevium, aut etiam Diaetae Regni, factum in testimonium illius, quod sub iisdem Iudiciis, vel Diaeta, talis transmissio, ob alia ardua negotia, vel alias causas maioris momenti, revideri non poterat; ideoque in alium terminum, aliarum similium causarum reiicitur, cum propria [manu] eiusdem Protonotarii, dictoque ultimo die, et anno, annotatis. Quod scriptum posteaquam ad priorem Iudicem delatum, et per appellantem demonstratum fuerit, in prima statim sede [Iudiciaria] Comitatus, tunc pars triumphans, et talem iniuriam patiens, velit nolit, tali testimonio Iudicis reiicientis, contenta esse debebit, videlicet usque ad alium Iudiciorum, vel Diaetae terminum; alioquin autem nisi reportaverit, huiusmodi Reiectam, in rem iudicatam transibit; et debitae quoque Executioni demandari debebit. passim.
Putant Nonnuli hanc transitionem in rem adiudicatam nihil aliud esse, quam solum in priorem sententiam regressionem ubi appellatio, vel in non extractis, in secunda sede Iudiciaria literis transmissionalibus, 3. tit. 35. et supra quaest. 3. cap. 8. vel vero in non reportatis iisdem cum Reiecta passim neglecta fuit. Ideoque admittunt in ea, omnia iuridica remedia, quaecunque huiusmodi sententiam appellatam, non praecesserunt. Alii vero dicunt, praetactam transitionem, non in praemissam priorem sententiam, sed in causam, seu rem ipsam, quae acquirebatur, fieri debere, intelligendam esse. Tum quia dicta clausula (in rem adiudicatam transibit) non de priori praenotata sententia, sed de re ipsa expresse dicitur. Tum quia res iudicata, est eadem cum sententia definitiva, quae est ultima decisio causae, et sola executione indiget, ut videre licebit, infra quaest. 2. cap. 9. Tum quia citato quoque loco partis tertiae per expressum habetur, quod causa transeat, in ipsam rem adiudicatam, et non in sententiam, super qua re literae quoque Adiudicatoriae, iuxta latam sententiam (de qua scilicet quaestio vertitur) parti victrici et triumphanti reddi, et executioni demandari debent. Quod non conveniret de sententia dicere, quia sic idem de eodem praedicaretur, ubi literae adiudicatoriae dari deberent de sententia, iuxta eandem sententiam. Tum quia Civiles quoque (a quibus Ius nostrum magna ex parte originem ducit. 2. tit. 6.) rem adiudicatam sic omnino intelligunt; quorum opinionem ex scholiis Mynsingeri ad §. Item si in iudicio, lib. 4. Institut. tit. 13. annotatis his verbis licet subscribere; Rem iudicatam, non dici sententiam iudicantis, sed ipsam rem, quae finem controversiarum, Iudicis pronunciatione accepit; quod vel condemnatione, vel absolutione contingit. Itaque quamvis statim postquam lata est in aliqua causa definitiva sententia; res iudicata dici potest, tamen quamprimum fuerit ab ea appellatum, fingitur non esse iudicata; ac proinde nec dici potest sententiam in rem
pagina 180iudicatam transivisse, a qua appellatum est, nisi Iudex appellatus, eam denuo comprobarit. Si vero Appellatione omissa effluxerit tempus, quo appellari a sententia oportuit, nempe (apud illos) decendium, aut pacto renunciatum est appellationi inter litigantes, fingitur non esse appellatum, et sententia rite lata in rem iudicatam transit, quia controversiarum finis per eam causae impositus est; quod idem (inquiunt) est, atque apud nos, uti iam praemissum est, si literae transmissionales, in secunda statim sede Iudiciaria extractae non fuerint. Vel si etiam extradatae extiterint, Appellatio tamen (non revisa) cum reiecta reportata non sit, tunc illa causa bene et iuste in rem adiudicatam transivisse dicetur, debitaeque executioni demandari debebit, extractis vice iterata literis Adiudicatoriis sententionalibus, et procul dubio abscissis omnibus Iuridicis remediis, virtute iam praetactae transitionis causae in rem adiudicatam, etiamsi in priori appellata sententia talia remedia praeclusa non extiterint. Haec illi.
Verum praemissa omnia, de definitiva sententia potius, quae ultima solet esse causae decisio per Iuridica remedia transiens; quam de intermediante, sive interlocutoria, dicta esse videntur, in qua scilicet nondum talia remedia praecesserunt, sed primum intercedere debent, ac si prior sententia executioni suae demandaretur, et per ea ipsi occurrendum esset: uti et prior sententia innuere videtur, quae et probabilior esse censetur, cui Stylus quoque adstipulatur. Siquidem et revisa appellatio; atque ad exequendum remissa, Repulsionis velamine impediri soleat.
An vero huiusmodi sententiae, in rem adiudicatam transmissae, Novo iudicio occurri possit. Vide supra quaest. 10.
Duplex. Alius bonus et admittendus, si scilicet adhibita inculpata diligentia, huiusmodi transmissionem suam appellans revideri facere non poterat, ne forsan iusto Iure suo destitueretur, bene et rationabiliter hoc remoratorium impedimentum inventum est pro eo. Alius malus damnosusque, si videlicet eam revideri facere potuisset, et data opera non curavit, ut saltem tempus lucretur, et partem alias triumphantem, damnificet. Quod certe nec bonae conscientiae est, nec Deo gratum ideoque neque admitti deberet.
Ad quinque nimirum: Praeparatoriam, Exceptoriam, Remediatoriam, Processualem, et Remoratoriam. Praeparatoria sunt causarum distinctio et definitio, Citatio sive Evocatio, Proclamatio et Parium Petitio. Exceptoria, sunt exceptiones de condescensione, prorogatione, et destructione causae. Remediatoria sunt Iuris remedia, ut Inhibitio, Prohibita, Prohibitio, Repulsio, Appellatio, Novum Iudicium, et Procuratoris revocatio. Sic dicta, quod parti in causa succumbenti, quoddam levamen, quemadmodum aegris medicamen adferre, et aut prioribus rationibus magis declarandis, aut aliis atque aliis subinde adhibendis responsionibus, veluti denuo restaurato processu, si non obtinendum semper eventum rei, ad prorogandum tamen tempus, subvenire et quasi remederi solent. Quae omnia primo propter necessitatem, ubi scilicet quid praeter
pagina 182intentionem evenisset, inventa et introducta fuisse dignoscuntur; sed iam ex ordinaria consuetudine, et absoluta partium voluntate, sic usurpari coepta sunt.
Ubi Nota. I. Iuridica remedia sumi dupliciter, generaliter scilicet, quae in processibus Causarum observari solent, ut haec iam proxime dicta. Et generalissime, quae nimirum utcunque ad conservandum et vivificandum, de futuro Ius, etiam extra processum causarum observari solent: ut sunt Protestatio, Contradictio, alia Inhibitio, et Prohibitio, Revocatio, Retractatio, Annihilatio, Cassatio, Mortificatio literarum vel Fassionum, et Reiecta. II. Priora illa Decium lib. 4. sui Syntag. tit. 15. et 16. hoc nomine non dignari, neque hoc sensu intelligere; sed inter species interdictorum a Iure nostro alienorum, adeoque ipsas actiones reponere; cum tamen illa, non sint actiones ipsae; sed actionum accidentia duntaxat, ac satis confuse et obscure determinare, uti iam et supra quaest. 15. cap. 5. dictum est. Nec mirum quidem, cum ut et ipse scribit in secunda sua praefatione, ex sola theoria, et nulla ex forensi praxi, totum illud opus compilarit: usus autem nedum artium omnium, sed et facultatum, ac quarumlibet doctrinarum, optimus esse soleat magister. Secutus ut apparet, in dicto opere suo opus Quad. Nondum usitatum, quod inhibitionem facit duplicem et alteram ponit pro Prohibitione, quod fieri non potest, nisi forte Pythagorikos idem debeat esse leo, qui antea equus fuit. Cuius sicut nulla est authoritas, absque confirmatione Principis, ita quoque neque ullus usus esse potest, absque consensu populi. Ergo frustra est calceus, cuius nulla est calceatio. Quanquam quisque suo sensu abundet, et unicuique suum sit ingenium, atque trahat sua quenque voluptas. Processualis, sunt communis Inquisitio, Iuramentalis depositio, Oculata Revisio, et Collateralis attestatio. Sic dicta, quia processum causae, hoc est, iam factas partium allegationes et responsiones, probando vel improbando
pagina 183promovent. Et haec causas ipsas naturali consequentia imitantur: Nam cum res de lege statuta probari nequit, necessario huiusmodi probationibus liquidari debet; quia secundum Philosophos, omne scibile per suas causas sciri et cognosci solet. Ad quas licet Ingessio, ratione probationis genealogiae reducatur, melius tamen ad principalem actionem refertur, ad quam ita se habet, atque stolones ad arborem, ex cuius radicibus enascuntur; siquidem et Ingessio ex principali actione oritur, cum alioquin nunquam fieret, nisi Principalis actio mota fuisset. Remoratoria autem est sola Reiecta, quae nullum plane habet processum, sed solum partem triumphantem, a debita obtentae causae Executione, remoratur et retardat. Atque ideo solum ex hominum malitia provenit soepe.
Ea videlicet, quod posteaquam actum est, de toto causarum processu per omnia Iuridica remedia; eaedemque causae, in certum aliquem finem deduci debuerint, qui Finis, Sententia seu Res Iudicata, aut veritas ipsa nuncupari consuevit; ob id merito hoc loco de huiusmodi sententia, agi debet.
Prouti Sententia huic instituto convenit, omissis in praesentiarum aliis illius significationibus, quae huc nihil attinent; Est Iudicis definitio, causae et controversiae finem imponens, condemnationemque vel absolutionem continens. 2. tit. 42. Vel ut alii brevius dicunt. Est Res ipsa adiudicata, vel quod idem est, Res iudicata, vel iudicatum, vel lis finita per sententiam Appellatione non suspensam, sola Executione indigens. Ubi sententia, et Res Iudicata, ac Iudicatum convertuntur, et unum pro alio ponitur, idemque significant. Dicta a sentiendo, quod scilicet omnes id, quod animo sentiunt, ad concludendam eam simul in unum
pagina 185conferunt. Ubi Nota, quod literae huiusmodi sententiae, debent in sede Iudiciaria perlegi, ac per omnes Magistros Protonotarios subscribi, sicque de sede extradari palam et publice, non autem private in hospitiis. 6: Matth. art. 20. et 1. Vlad. art. 99. et 4. eiusdem art. 12.
Quadruplex. Prima, per non_venit, cui occurri solet Inhibitione cum Novo, 2. tit. 77. si fuerit iam extradata. Ast si adhuc prae manibus Iudiciariis invenietur poterit pars convicta illam ibi, etiam absque literis Inhibitionalibus inhibere, uti iam dictum est supra quaest. 15. cap. 8.Secunda Interlocutoria, sive Intermedians, cui obviatur Appellatione, et postea cedendo ipsi Appellationi, Novo iudicio. Tertia similiter per non_venit, satis late patens, ac potissimum in sedibus Comitatuum contra absentes, et criminaliter convictos, cui occurritur simplici tantum Novo Iudicio, absque ulla Inhibitione, vel Appellatione. Ut videre licebit infra, quaest. 31. capitis huius. Quarta Lata et Definitiva, quae proprie est ultima causae decisio, et haec vadit ad Executionem, nullis Iuridicis remediis obstantibus, de qua hoc loco potissimum agitur. De quibus vide 2. tit. 77. et 83. et supra quaest. 15. cap. 8.de quadruplici similiter Novo. Et priores vocantur intermediae, sive interlocutoriae; sola autem ultima dicitur definitiva sententia, quia sola illa omnem litem finit.
Uti et primo capite insinuavimus, varia et multiplex Capitalis, Emendae capitis, Notae infidelitatis, Calumniae, Emendae linguae, Violationis sedis Iudiciariae, Facti honoris, Infamiae, Minor sententia, quae communiter omnium simplicium violentiarum, damnorum, et iniuriarum dicitur. Nec non omnium maleficiorum, sive causarum criminalium: super quibus omnibus singillatim et breviter iam dicendum est.
Est quae inter; et contra Nobiles lato modo sumptos 1. tit. 2. et 2. tit. 11. saeculares duntaxat, alienos a sanguine, et virilis sexus homines, in Curia Regia, ratione quinque casuum, utpote Occupationis bonorum, Invasionis domorum Nobilitarium, nec non Verberationis, et sine Iusta causa Detentionis, atque Interemptionis Nobilium; sub amissione capitis, et universorum bonorum, seu Iurium possessionariorum (modo redemptibili tamen) atque etiam quarumlibet rerum mobilium, suarum, ipsum solum sententiandum, proprie et praecise concernentium, decerni et pronunciari solet. 2. tit. 42. et aliis sequentibus.
Ubi Nota, I. Quod Amissio haec Capitis et bonorum, non est intelligenda copulative, sive simul ad semel, sed disiunctive, ita videlicet, ut si sententiatus, poenam subierit, bona seu iura possessionaria ipsius, salva manebunt, pro suis haeredibus. Si autem gratiam Regiam meruerit, et executio sententiae nihilominus per adversam partem peracta fuerit; tunc eadem Iura possessionaria filii, vel fratres aut alii legitimi successores, aestimatione communi, in termino per Iudicem ad id praefigendo, ad se redimendi habent authoritatem. II. Causa horum quinque Casuum erat summaria, hoc est, quae de plano et de simplici facta admonitione per
pagina 187Capitulum vel Conventum, sive Reus ad certum terminum, extra omnes terminos Octavales personaliter comparebat, sive non; revideri debebat. 3. Vlad. art. 8. Nihilominus tamen de facto iam sicuti et antea, solum in terminis Octavalibus discutitur, uti et supra dictum est, quaest. 6. cap. 2.De cuius processu vide 6. Matth. art. 15. et 1. Vlad. art. 56.
Primo, personae Spirituales seu Ecclesiasticae. Secundo fratres generationales. Tertio, Mulieres sive foeminae 2. tit. 42.
Fertur equidem. Et contra personas Ecclesiasticas, in tribus casibus, videlicet in casibus laesae Maiestatis, in Nota infidelitatis, et in voluntario sive deliberato homicidio, aliove quovis latrocinio, si quod per se perpetraverint, vel per alium perpetrari fecerint, 2. tit. 44. Et contra mulieres quoque sive foeminas, si quae maritos, vel parentes, aut etiam liberos proprios malitiose occiderint, vel occidi fecerint. 2. tit. 43. Qui tamen casus magis proprie ad casum parricidii, Notae infidelitatis spectat. 1. tit. 14.
Duobus modis. Primo, si praesens adfuerit, tempore pronunciationis latae contra se ex responsionibus
pagina 188sententiae, (quia ordinarie personaliter astare non debet) tunc audita pronunciata sententia, ad instantiam Actoris, vel Procuratoris sui, statim et de facto etiam absque literis sententionalibus, per Iudicem detineri, captivarique et puniri, libertate Nobilitatis non obstante, poterit. 2. tit. 58. Si autem absens fuerit, tunc ubicunque reperiri et deprehendi poterit, vigore literarum sententionalium, non quidem per Actorem, propria sua authoritate, sed per Iudicem suum ordinarium, vel hominem ipsius, post Executionem semper, ante autem Executionem, ante anni duntaxat unius integri revolutionem, a die emanationis ipsarum literarum sententionalium, in persona sua detineri, captivarique, et ad domum Iudicis deduci poterit. Ubi ipsum Iudex tribus diebus, causa pacis et concordiae ineundae, cum suo adversario, conservare debebit, et si pax et concordia inter ipsos non successerit, ad infligendam ipsi poenam, manibus adversarii sui (quod tamen de facto non fit) dare tenebitur. Cui si mortem inferri curaverit, universa bona sua, simpliciter in filios et alios haeredes suos, condescendent, exceptis [solummodo] rebus, tempore captivationis suae, apud ipsum existentibus, quae soli Iudici cedent.
et
Item
et infra quaest. 29. huius . Secundo, ubi vero solum sententia per non-venientiam et non comparitionem convictus fuerit: tunc ante literarum sententionalium emanationem sigillationemque, et manibus Actoris assignationem, in persona sua detineri nequaquam poterit. 2. tit. 58.
Ubi Nota, I. Literas huiusmodi sententionales, per non-venientiam emanatas, apud manus Iudicis inventas, similiter et Capitulum vel Conventum, ab Executione illarum prohiberi posse, depositoque onere huiusmodi sententiae, postea Sententiatus ipse respondete tenebitur 2. tit. 58. et 77. Item 1. Vlad. art. 51. II. Quod si cum adversario suo concordaverit, id licebit sibi absque ullo birsagio Iudici dando, vel prohibitione illius. Alberti Regis art. 31. et 6. Matth. art. 5.
pagina 189Item 1. Vlad. art. 68. et 74. Item 2. eiusdem art. 13. Quod idem etiam in casibus criminalibus intelligendum est, ut videre est, quaest. 31. huius. III. Res illae apud ipsum tempore captivationis suae inventae, sunt de iis intelligendae, quae solius ipsius propriae fuerint, et non alterius, quae scilicet per ipsum malitiose acceptae extiterant, quia tales damnificato restitui debent: prouti iam communis usus tenet; et alioquin gravis iniuria fieret damnificato, rebus suis destitui. Quod et de furtis lege Atinia Iustin. lib. 2. tit. 6. §. furtivae , praedoniis, et rapinis intelligendum est, infra quaest. 30. IV. Capitali sententia convictus, in Iudicio, contra neminem agere potest, donec absolutionem promeruerit, et libere semper contra personam eius excipi potest. Si tamen casu aliquo aliquis (I) tali sententiato respondere voluerit, hoc quidem stabit in eius arbitrio. Et si talis sententiatus contra talem (I) plures actiones proposuerit, sive eae in eisdem, literis Evocatoriis, sive in diversis continebuntur, nihilominus stabit in voluntate ipsius (I) ad aliquas earundem respondere et in aliquibus, contra personam Actoris excipere, quia de voluntate solum ad respondendum ipsi se intromisit, de Iure autem ultra cogi non potest, Nec obstat quod communiter dici assolet; volenti iniuriam fieri nullam, scilicet in volitis, ast in non volitis sane permagnam, si ad ea cogatur.
Si sententiatus evaserit, et capi ac ultimo supplicio affici non poterit; vel etiam Gratiam Regiam meruerit 1. tit. 16. tunc universa bona, seu totales portiones illius (etiam in rebus mobilibus) a portionibus fratrum, filiorum, et filiarum, iam natorum, ac aliorum quorumlibet a se indivisorum, sequestrandae erunt, ipsumque Solum proprie et praecise
pagina 190concernentes, parti adversae, et Iudici dabuntur 2. tit. 60. Lud. 1. art. 10. et 19. Anni 1351. Item 6. Matth. art. 55. et 1. Vlad. art. 74. Nam filii, filiae, fratres, et uxor, huiusmodi portionibus suis, propter delictum patris, fratris, et mariti privari non debent. Quod videtur intelligendum esse solum in his sententiis, nimirum: Capitali, Emendae capitis et Notae Infidelitatis, in quibus filii, filiae, fratres, aut uxor non cooperantur praemissis patratoribus, Verum in causis debitorum, mutuorum, et depositorum, secus est, ubi scilicet omnes simul talibus debitis, mutuis, et depositis coutuntur; ideoque propter huiusmodi communem usum, satisfacere debent. Aliud item est; quod illae sententiae suntpersonales, hae autem reales, quae aliis etiam communes esse possunt. Quam denique portionem suam in dictis Iuribus possessionariis filii, vel fratres, aut alii successores sui de manibus Iudicis, et adversae partis, in termino per Iudicem ad id praefigendo, communi duntaxat aestimatione, rediment. Nam si talem terminum transcenderint, hoc est redimere omiserint, talis portio in rem adiudicatam transibit, et apud Iudicem, adversamque partem manebit, donec convicto, de Gratia Regia provisum fuerit, sine qua ipse propria virtute id facere nequaquam poterit. Imo vero filii, vel fratres non fuerint, etiam vicini et commetanei huiusmodi portionem redimere poterunt. 2. tit. 56.
Ubi Notandum quod Pater, amissa semel hoc modo per capitalem sententiam bona, et per filium redempta, iterum etiamsi secundario in eandem capitalem sententiam inciderit, amittere non poterit, quia iam non sua, sed filii praeextitisse dignoscuntur, atque ideo, quod alienum et non suum erat, amittere non potuit. Passim.
Si vero Princeps huiusmodi sententiato atque convicto Gratiam fecerit specialem; tunc ipsa Gratia non de homagio. Et tertia parte Iurium possessionariorum eiusdem convicti, in portionem utputa Actoris vel adversarii cedente, sed capiti tantummodo ut capitalem poenam non subeat, ac duabus partibus ipsorum Iurium possessionariorum ad portionem Iudiciariam cedentibus patrocinari et suffragari intelligitur. 2. tit. 57.
Ubi Nota, I. Quod talis sententiatus Gratiam Regiae Maiestatis consecutus Emendam capitis sive homagium, cum tertia parte bonorum, in portionem Actoris cedente, exsolvere tenetur. II. Quod si ipsum Dominus Palatinus condemnabit, tunc neque contra ipsum poterit illi dicta Gratia, Suae Maiestatis Regia, suffragari; quia huiusmodi duae partes, ex antiqua Regni consuetudine, Domino Palatino semper cedunt. 2. tit. 57. et 9. Officio Palatinatus fol. 169. Maioris decreti. III. Quod etiam in causis coram Illustrissimo Domino Palatino vertentibus, in quibus Fiscus Suae Maiestatis Regius contra aliquos agit, ac quibus nulla affixa sunt birsagia, sed simpliciter ad Notam tendunt, ex eoque ad bonorum amissionem; ex iis, ipsi quoque Domino Palatino, nulla portio (ne quidem redemptibiliter ut nonnulli putavere) provenit; sed tota haereditas et proprietas eorundem bonorum, sive Iurium possessionariorum hominis succumbentis, perpetuo amitti solet, et collatio ipsius ad solam Regiam Maiestatem pertinet. 2. tit. 57. veluti et in causa Zokoliana nuper est factum. IV. In sententia Notae infidelitatis, ex binaria Repulsione lata, directae et aequales duae partes cunctorum, bonorum et Iurium possessionariorum talis convicti. Regiae Maiestati et tertia pars Actori, simul cum sua proprietate, in perpetuam haereditatem cedunt, Regiaque Maiestas,
pagina 192quo ad portionem Actoris, talibus condemnatis, non aliter, nisi habita cum adversa parte superinde concordia, Gratiam facere possit. 2. tit. 57. et 5. Vlad. art. 4. V. In aliis vero casibus, veluti Incinerationis domorum, turbationis Executionum, Interceptionis castrorum, et his similibus, in quibus privatae personae contra se invicem agunt, ex antiqua iam consuetudine, duae partes Iudici, et tertia parti Actoreae adiudicantur; salva semper remanente eorundem bonorum proprietate Fisco Regio, qui postea talia bona, quo ad omnes dictas partes, si voluerit, condigna aestimatione redimere poterit. Styl. aut is, cui Rex eadem benigne contulerit. Quod ex praesenti occasione hic annotare volui, licet magis ad sententiam Notae infidelitatis, pertineret dicendum.
Solum per annum, et ut concordet cum Adversario, si manus eius effugit. Ast si in manus Iudiciarias inciderit, iam huiusmodi Gratia, nihil Iuvabit ipsum, sed tota salus illius pendebit ex manibus adversarii sui, cum quo, si se salvare voluerit, concordare debebit, etiam cum obligatione universorum bonorum suorum, in perpetuum praeiudicium fratrum, et filiorum indivisorum suorum. 1. tit. 59. et 6. Matth. art. 55. Item 1. Vlad. art. 74. alioquin reincidit in priorem sententiam, ad quam peremptorie, id est praecise ad utrum terminum, quo resuscitari debebit, evocabitur. 2. tit. 57. et Enchir. fol. 11. Licet huiusmodi gratiam viderim absolute in perpetuum factam, consorti quondam Ioannis Bornemisza, in Comitatu Soproniensi, in causa incestus, art. 36. anni 1599.
Hoc nimirum, quod omnes filii illius, ante latam sententiam vel iam nati, vel solum in utero materno concepti, atque executa iam sententia contra personam paternam in lucem editi et posthumi dicti, tam suas portiones salvas habebunt, quam etiam paternam, a Iudice, vel adversa parte, aut etiam aliis redimere poterunt, communi aestimatione mediante. Ast vero post latam et executam, quo ad huiusmodi bona, contra patrem superstitem, sententiam progeniti, qui tunc in utero materno nondum fuere generati, de bonis paternis, per huiusmodi sententiam amissis, nullam quidem portionem habere possunt, verum ea redimendi facultatem habet, ante omnes alios vicinos, stante adhuc Iure parentelae, quod maius est, quolibet Iure Vicinitatis. 2. tit. 62. et 63.
Est homagium Personae Ecclesiasticae, vel consanguineae, aut etiam Muliebris, cum amissione similiter universorum bonorum et Iurium possessionariorum, modo redemptibili, atque etiam rerum mobilium ipsam solam proprie et praecise concernentium.
Ubi Notandum I. Quod haec sententia emendae capitis, fertur solum contra exceptas a capitali personas; Ecclesiasticas quidem contra saeculares, (et e contra Styl.) consanguineas, et Mulieres sive foeminas contra masculos, (et e contra Styl.) quae omnes personae gladio non feriuntur, neque captivantur, sed pro capitis redemptione homagium,
pagina 194hoc est, precium ipsius solvunt, puta Praelatus et Baro florenos quadringentos, Nobilis autem florenos duntaxat ducentos. Verum bona (rebus mobilibus, per Iudicem, et partem adversam libere distributis, atque in usum suum conversis) uti in capitali modo redemptibili amittunt, in duabus Iudiciariis, in tertia parti adversae dividenda, proprietate eorundem bonorum Fisco Regio, salva remanente, et condigna aestimatione redimen. Styl. et 1. tit. 2. et 2. tit. 43. Unde autem dici videatur, vide infra quaest. 19. huius. II. Quod saeculares personae, contra Ecclesiasticas in Iudicio, pari onere convincantur. 6. Matth. art. 72. et Albert. art. 38. et 7. Vlad. art. 32.
Est perpetua similiter tam capitis, quam universorum bonorum suorum, mobilium et immobilium, proprie et praecise ad portionem suam spectantium, et Fisco Regio applicandorum amissio, per neminem unquam ex familia, vel progenie sua redimendorum, etiamsi ipse capite plecteretur, in perpetuam et sui ipsius, et praefatae familiae suae ignominiam et dedecus. 1. tit. 16. et Styl. Ex qua definitione poena quoque illius facile colligitur. Quanquam olim Felicianus quidam tumultuarie magis, quam Iuridice, cum toto genere suo, hoc est, cum filiis, filiabus, et genero, misere trucidatus comperiatur; eo quod in Regem Carolum, uxoremque et liberos eius, stricto ense exitium molitus fuerat. Bonfinius lib. 9. Decad. 2. Sic et Michaël Kataii anno 1607. 14. Ianuarii gravibus vinctus compedibus, Cassoviae in publicum forum eductus, a militibus Praetorianis in [frusta] concisus, ob suspicionem veneni, Stephano Bochkai, subministrati. Et novissime
pagina 195Transylvania, interfectores Gabrielis Bathori, ex turri praecipitati, in Meggyes, anno 1614. Secundum Civiles vero est talis, ut Reus Maiestatis non tantum gladio ultore pereat, bonis Fisco addictis, sed etiam quia in Principem machinatus sit, memoria Ipsius post mortem damnetur. Sicut et gens Manlia, ante natum Christum, anno 381. decreto cavisse dicitur, ne quis deinceps ex ea Marcus Manlius vocaretur, posteaquam Marcus Manlius, qui Romae Gallos in obsidione Capitolii, obrepentes per ardua, depulerat, tandem ob affectati Regni crimen, de saxo Tarpeio praecipitatus fuerat. Livius. Et Gellius lib. 17. cap. 21.Quo in casu, ob atrocitatem criminis, etiam famosi milites, mulieresque contra ipsum audiuntur, servi in Dominum torquentur, et qui crimen admiserunt, ac eiusdem criminis socius, contra socium in testem admittuntur. Ut supra quaest. 5. cap. 6.dictum est. Nec quicquam suorum abalienare, neque sibi debitum exigere potest. Et quod severius est, filii eius infames fiunt, omni tam cognatorum, quam extraneorum haereditate perpetuo excluduntur. Filiae tamen accipiunt falcidiam in bonis maternis, quod fere tantundem est, atque apud nos quarta puellaris, de bonis paternis. Quin imo illud quoque singulare est in hoc crimine, ut conscii sceleris, non aliter, quam authores ipsi obligentur, lib. 4. Instit. tit. 18. cui simile est caput 51. lib. 2. S. Stephani Regis. Et quot ibidem, in margine colligitur; si vel sola intentio, per caepta iam aliqua intermedia, sive externa signa, ad conspirandum contra Regem continuata fuerit, aut sola voluntas conspirandi extremo constiterit actu, etiamsi effectus secutus non fuerit, affectus tamen criminalis est, et tam captivari, quam hac poena puniri possunt; quia de omni Iure et ratione, iniuria privatae personae, minoris debet reputari, quam calamitas publici status Cic. Orat. 4. in Catilin. et Portius Latr. in declamat. sua, similiter in eundem Catil. Item Salust. in Coniur. eiusdem Catil. dicit, de confessatis, sicuti de manifestis rerum capitalium,
pagina 196more maiorum supplicium esse sumendum. Sicut et in comminatione sola ignis, quanquam incendium non consumaverint, capitali tamen supplicio feriuntur 3. tit. 23. Quod in aliis criminalibus casibus ita simpliciter non observatur, (nisi forte ex frequentatis similibus actibus de praesenti quoque contra ipsum praesumatur) quia in iis intentio, seu votum, non aeque atque in praemissis duobus, pro facto reputatur, sed facti ratio potior semper haberi et considerari, non tantum solet, sed etiam debet. Quae omnia ideo hic annotavi, ut etiam ex externis Iuribus, huius criminis, (quod proprie in personam Principis committi dicitur) atrocitas magis appareat.
Ubi tamen post haec Nota. Primo; quod si aliquando eam quis abiurare voluerit, non tertio se, sed vigesimo quinto se, ex recepta iam consuetudine id facere debebit. Enchir. fol. 43. Quod tamen a minori ad maius non videtur rationabile, quia si in aliis minoribus causis, in quibus solum caput amittitur, abiurare tenetur cum pleno homagio, multo magis in hac id observari deberet. Secundo: Nota, seu crimine Infidelitatis sine consilio Dominorum Praelatorum, et Baronum Rex neminem condemnat. 1. Vlad. art. 13. et2. eiusdem art. 3. Item 2. Matth. art. 3. et 6. eiusdem art. 46. Tertio, in casibus Notae infidelitatis, quomodo poena Fisco cedat. Vide 2. tit. 57. et quaest. 10. huius, supra. Quanquam in tertia quoque specie Notae infidelitatis 2. tit. 75. inter partes ex allegationibus et responsionibus pronuncianda multi contendunt, tertiam partem bonorum per eam amissorum Actori provenire debere; quod dicere non congruit: quia cum casus ibi specificati pendeant ex donatione Regia, iam dudum proprietas huiusmodi bonorum, in Sacram Regni Coronam, ac per consequens donationem Regiae Maiestatis, per expositionem donatarii devoluta esse dignoscitur. Ideoque non inter ipsum Actorem sive Donatarium, et Regiam Maiestatem, ac Fiscum suum Regium, res controvertitur;
pagina 197sed solum Donatarium, in quem totaliter iam ius Regium hac in parte translatum est, quive Notam affirmat; et In-causam-attractum, qui contra Notam pernegat, fit disputatio, usque ad evidentiam, vel allegatae praenotatae Notae, vel factae falsae expositionis, per ipsum Donatarium. Ideoque Quarto, in casibus huiusmodi Notae infidelitatis, ex allegationibus et responsionibus, vel etiam per non-venientiam condemnatus, potest uti Repulsione, Novo Iudicio, et Procuratoris revocatione 2. tit. 75. Sed si in Diaeta primo modo fuerit condemnatus, neque Salvus conductus, neque Novum Iudicium ipsi per Regiam Maiestatem conceditur. Neque vero contradictoria Inhibitione, nec violenta Repulsione admittetur ei uti, sed absolute donatio regia, executioni in hac parte demandabitur. 2. tit. 75. Quinto. Nota infidelitatis condemnatus in Curia, amittit bona, non Hungarica tantum, sed etiam in subiectis eidem partibus, existentia, 2. tit. 65. Sexto, Nota condemnato, post factam ei gratiam, nec filii ante sententiam nati, nec adoptivi succedunt. 1. tit. 49. Septimo, qui violentias exercent in illos, qui Comitiis intersunt, aut in bonis eorum, Notam incurrunt: Posonien. art. 39. anni 1567. et 6. Vlad. art. 12. Octavo, turbatores, vulneratores, verberatores, et interfectores ingredientium in sedem Iudiciariam Comitatus, et inde regredientium, Nota convincuntur, 1. Vlad. art. 79. Nono, qui propter querelas factas contra se in Diaeta, querulantes occiderint, Nota, feriri solent. art. 76. anni 1563. Decimo, qui tempore interregni, post decessum Regis, occupationes, spolia, rapinas, et alia mala patraverint, poenae perpetuae Infidelitatis subiiciuntur, 1. Vlad. art. 107. et alios plures vide 2. Vlad. art. 4.tam in corpore, quam in margine annotatos.
Undecimo. Quomodo autem differt, a capitali sententia, et in quibus praeterea casibus currat; vide 1. tit. 14. et 16. Item lib. 2. S. Stephani cap. 51.Colom. lib. 2. cap. 6.Item 1. Matth. art. 2. et 2. Vlad. art. 4.
pagina 198Tribus. Primo, per Principem indicentem generalem Diaetam Dominis Regnicolis, et ipso, cui Notam inferre vult, personaliter et non per Procuratorem, ad talem Diaetam citato. Secundo, ex binaria Repulsione, ordine Iudiciario 1. Matth. art. 2. fol. 142. in margine et 5. Vlad. art. 4. ubi duae partes bonorum convicti, cum perpetuitate suae Maiestati, et tertia, parti adversae, cedunt; in qua non aliter sua Maiestas facit gratiam, nisi ut cum adversa parte concordet. Uti iam dictum est, quaest. 10. supra num. 4. Tertio etiam Iuris processus inter partes, in certis casibus, ex donatione Regia bonorum talium patratorum, praetextu videlicet eruitionis oculorum, cusionis falsarum monetarum, mutilationis membrorum et aliorum similium casuum, una parte affirmante Notam, et altera negante, 2. tit. 75.
Ubi Nota, quod causae bonorum, quae sub praetextu Notae infidelitatis sunt apprehensa, possunt quidem discuti in Comitatibus, quo ad ipsam apprehensionem bonorum; verum de Nota infidelitatis ipse Rex cognoscit et pronunciat, et Nemo Alter art. 43. anni 1559.
Calumnia, quantum ad Causam materialem, sive ut Philosophi loquuntur a priori; Est Litis contra quempiam duplici sub colore, vel diverso tramite, fraudulenta motio, atque suscitatio, 2. tit. 70. Vel quantum ad finem . Est Sententia, ex duplicis coloris fraudulenta acquisitione, alicui
pagina 199illata. Quae definitio magis proprie convenit huic loco; cum hic iam de sententiis tanquam de finibus, seu effectibus causarum; et non de causis, seu materiis ipsarum agatur. Est autem dicta Calumnia, a calvo, calvis, quod est decipio, frustror. Et sumitur dupliciter. Minus generaliter, ut hic de ea loquimur, et generalissime pro omni malitia, quomodolibet admissa, sive fraude atque dolo, in damnum alterius vergente. Vide infra quaest. 27. cap. 10.
Tribus. Primo, dum una et eadem res, duplici via, seu duplici colore acquiritur, hoc est, vel coram duobus Iudicibus, vel Iure perennali, et titulo pignoris simul; quia nemo duplici Iure potest aliqua bona possidere. 1. tit. 82. vel duobus Iuridicis remediis eiusdem generis, vel diversis simul, altero videlicet prius non deposito, vel Iudicialiter non cassato. Quibus addi potest, vel a duabus, aut pluribus diversis personis, sibi non subalternatis, et ab invicem non dependentibus, diversis actionibus: quod non solum Calumniam sapere, sed omnino naturalem impotentiam significare videtur; quia impossibile est, naturaliter unam et eandem rem, apud diversas personas, in diversis locis, simul ad semel existere. Secundo, dum quispiam alterum, contra suam expeditionem, super aliqua re, iterum Iure impetit. Tertio, dum quis unam causam, semel ordine Iudiciario finitam, et sopitam sine Gratia Principis et Novi iudicii resuscitat. Ibidem reliqua vide, citatis locis uberius.
Ubi Nota posthaec, quod hae quoque species Calumniae, observari solent. Primo, si quis universa literalia instrumenta ab aliquo requirit, et tamen postea aliquibus eorum, uti deprehenditur 2. tit. 34. Secundo, si quis Novum
pagina 200Iudicium impetraverit, et non prosequitur illud 5. Vlad. art. 11. Tertio, dum quis rem aliquam ab alio quaerit, quae apud ipsum, vel prae manibus ipsius est, passim. Quarto, alii plurimi articulares casus huc referuntur, ut videre licebit, diversis in locis, discurrendo per Decreta. Quinto, vide quaest. 3. capitis 5. supra.
Non, nec possunt ii eam allegare, etiamsi Actor videatur duplici via, vel sub duplici colore, contra eos procedere. 2. tit. 71. Quod hic tribus modis fieri posse, exemplificatur. Primo, ex Contradictione statutionis bonorum, per Regiam Maiestatem alicui collatorum; et ex Admonitione ad levandam pecuniam pro qua talis Contradictor, talia bona Iure inscriptionis ab unica et singulari persona, defectuique semini proxima, 1. tit. 60. vel etiam a Sua Maiestate 2. tit. 71. antea possidebat. Secundo, ex Contradictione statutionis bonorum, vigore alicuius Contractus, et Regii consensus in aliquem devolvendorum; et ex Citatione contra violentium huiusmodi bonorum occupatorem.
Ubi Nota, quod si hoc in casu dicta Citatio per simplicem Evocationem facta fuerit, neque poenam violentae occupationis, neque damni refusionem Actor acquirere poterit, quia talis acquisitio per Citationem Insinuatione mediante, et non per simplicem Evocationem, fieri solet. Tertio, ex Contradictione statutionis bonorum, vigore adoptionis alicuius sine haeredibus defuncti, in aliquem devolvendorum: Et admonitione super levanda pecunia, pro qua talia bona apud Contradictorem per praefatum defunctum obligata extiterant. Et ratio est huius tertii et primi modi,
pagina 201quod licet Contradictor, ante praemissam admonitionem bonae fidei possessor fuerit; tamen posteaquam super levanda pecunia sua admonitus, eandem non levaverit, malae tandem fidei possessor esse caepit. In secundo autem simpliciter violentus occupator fuit, et nondum praescripserat; ideoque praemissa ei allegare, nihil prodest. De quo vide supra, quaest. 23. cap. 4.
Verum hic quaestio occurrit. Cum causa ex praemissa contradictione statutionis, sit longissimi processus, an eodem modo Actor, quo et Contradictor, si scilicet Actor penes Evocationem ad reddendam rationem Contradictionis, procedere noluerit; sed Contradictor fidens contradictioni suae, ex paribus ipsum proclamari fecerit; Inhibitione et Repulsione uti poterit? Et quod sic, arguunt Multi ex eo, quod contrariorum ratio et consequentia esset eadem; idcirco aeque Actori, ac Contradictori, praedictis Iuridicis remediis uti licet. Quod autem non, dicunt Alii non stare istam paritatem inter eos, ob expressa Iura Regni; Alterum quod Actor semper paratus esse debet. 2. tit. 84. Et Alterum, quod Actore non comparente, Reus simpliciter absolvitur. Ibidem tit. 86. Ergo necessum habet, ut ipsum exaudiat, et rationem Contradictionis suae ab ipso accipiat, et non, ut refugiat; alioquin causa cadet; nisi forte ordo et aetas causae obstiterit.
Est dum per Reum, in continenti literali documento, probata fuerit, Perpetua amissio causae, et Convictio Actoris in quinquaginta marcis homagialibus, ducentos florenos facientibus, in duabus Iudiciariis, in tertia partibus adversae solvendis 2. tit. 70. Et quia literali documento semper, non autem humano testimonio probari debet; vel quia ita
pagina 202allegatur, quod iam facta est: et non, ut adhuc fieri possit, vel quod Tabula Regia, in qua praecise discutitur, literaria est, ideo allegans eam (I) nihil efficiet, nisi literis defacto ipsam probare potuerit. In Comitatibus autem si aliquando occurrerit, non tanquam Calumnia iudicatur, sed tanquam Emenda linguae, eo quod Comitatus, non possunt ultra centum florenos iudicare, amissio tamen causae perpetua, pronunciatur. Si tamen causa in Curiam Regiam transmittetur, et ibi approbabitur Iudicium, omnino poena Calumniae (et non Emendae linguae) apponi solet, cuius duae partes non iam Pedaneis, sed superioribus Iudicibus cedent, quod videlicet ipsi eam adiudicaverint, et etiam executi sint. Styl.
Est sententia, sive convictio linguae alicuius, per Iudicem imposita, propter iniustam falsamque querimoniam, Regiae Maiestati aut caeteris Iudicibus Regni ordinariis porrectam. Vel etiam soepenumero ob turpia; inhonestaque verba, contra quempiam bonae famae, et honestae conditionis hominem prolata, 2. tit. 72.
Ubi Nota. Primo, quod poena indebitae actionis semper ad hanc pertinet; eo quod nullibi in decretis specialis eius locus invenitur, et cum quis indebitam prosequitur actionem, hoc ipso dicitur falsam fecisse querelam contra Reum, unde recte huc referri solet: Quae apud nos iam centum florenis recompensatur; licet olim apud Athenienses decima parte litis, temere motae rependi solebat. Apud Romanos autem depositio, fiebat certae pecuniae, per utramque partem et quae causa cadebat, illius pecunia in mulctam veniebat. Secundo, quod specialiter Dicatores, vel etiam alii, qui alios indebite vexant, poenam talionis incurrere
pagina 203soleant, art. 9. anni 1567. et art. 18. anni 1604. Dicitur autem Emenda a verbo emendo, as, quod est corrigo, atque inde Emenda linguae, id est correctio linguae, vel dicti alicuius praeter debitum modum prolati. Licet nonnulli velint eam derivari, a verbo emo, is, quod scilicet dum poena illius exsolvitur, videatur, quasi emi, vel redimi. Quod verius de emenda capitis dicendum existimarem. 3. tit. 5.
Non quidem perpetua amissio causae, sed tantum condescensio, ita ut possit iterum de novo per Actorem, si voluerit, resuscitari, sed convictio ipsa, Nobilibus quidem in viginti quinque marcis centum florenos facientibus; rusticis autem in viginti tantum florenis in duabus Iudici, in tertia parte adversae, est omnino persolvenda. Ibidem. Quae poena vulgo etiam vivum homagium dici solet; et tamdiu in ea convictus, fit {silentarius}, quamdiu ipsam non exsolverit; et neque agere, neque sese defendere permittitur.
Est, quae propter illicita verba, in sede prolata, vel dehonestationem in sede ipsa [existentium], committi solet, et viginti quinque marcis, hoc est, centum similiter florenis compensatur, neque de sede Iudiciaria, in Curia, Suae Maiestatis Regia, huiusmodi violator sedis exmittitur, donec de onere convictionis satisfaciat. Vide supra quaest. 10. cap. 1.ad finem. Neque vero onus hoc, uti multi putavere, viginti quinque florenis, hoc est singula marca, singulo
pagina 204floreno uno deponitur, sed totaliter, et integre persolvi debet, licet in sede Comitatuum possit appellari, et tempore Executionis etiam illius, rebus mobilibus, iuxta verum earundem valorem, de ea satisfactio fieri soleat. 2. tit. 69. et 6. Matth. art. 58. et 1. Vlad. art. 77. Dicta violatio, a verbo violo, quod non solum corrumpere, et vim inferre significat, sed et polluere, contaminare, ac probris afficere. Ideoque quando huiusmodi verbum aliquod, vel dictum minus honestum, vel aliquem contaminans, in sede Iudiciaria prolatum fuerit, ipsa propter sui sanctitatem violari, id est contaminari, pollui; et probris affici dicitur: Siquidem loca Iudiciaria, ut sunt dictae sedes Iudiciariae, vel etiam Senatus, publica hominum sanctione, et antiqua iam observatione, pro sanctis et religiosis haberi consueverunt. Tholosanus lib. 2. cap. 6. de Repub. et Vitruvius lib. 5.de Architectura, loquens de Basilica Iulii, quam ipse architectatus erat, scribit; apud Romanos olim in Basilicis Iuris dicundi tribunalia, ac Iura ipsa quoque populo reddita fuisse; unde merito cavetur, ne quid huiusmodi in iis committatur, sed ut summa reverentia, honor, ac veluti religio quaedam exerceatur, et observetur, quaest. 21. cap. 10.Cum et Iudex nedum in tam sancta et religiosa domo, sed in sede Dei sedere, et locum eius tenere perhibeatur, ex eoque etiam Deus dicatur. Exod. 21. et Psal. 81.
Est, quae infligitur alicui ex eo, quod alterius honorem, famam existimationemque, conviciis, vituperiis, verbis, aut scriptis inhonestis et infamatoriis pessundare volebat, irremissibiliter plane et sine omni gratia, suae Maiestatis [Regiae]. Ubi Nota, quod convictus hac sententia, neque
pagina 205caput, neque bona, aut Iura possessionaria, sive res mobiles, hoc casu amittit, sed solum honorem, bonam famam, et honestam existimationem; unde perpetuo et absque omni spe gratiae Regiae Maiestatis, in integrum restituendi, ignominiosam et infamem vitam ducere debebit, fol. 738. et sequentibus Maioris decreti. Fertur etiam propter alios casus ibi specificatos; ut qui pactis et promissis fide, honore, et humanitate interpositis, verbo vel scripto factis, non stetissent, aut alterum contra suum salvum conductum defraudassent, vel secreta, ad secretas aures concredita propalassent. 1. Vlad. art. 37. Verum cum omnes fere in hunc unum de honore coincidant, ab hoc tanquam potiori et principaliori, omnes alii, causa facti honoris vocitari consueverunt.
Ubi Nota, quod alterum laedens contra salvum conductum Regiae Maiestatis, non in amissione honoris, sed in poena Notae infidelitatis, condemnatur. 1. tit. 14. et 2. Matth. art. 27. Caetera vide uberius citato proprio loco, satis declarata. Fidem quoque hoc loco intellige humanam, quae et bona fides dicitur, et est dictorum conventorumque constantia Cic. 1. Offic. Nam fides supernaturalis, quae et Theologica dici solet, huc non pertinet, sed ad forum spirituale 1. Matth. art. 3.
Est inhabilitas quaedam ob laesum honorem, bonam famam, et honestam existimationem alicuius, ex certis casibus, communi lege et consuetudine hominum, infamibus factis proveniens, ad obeundam omnem honestam functionem, et perpetuam vitae conditionem transfigendam; Vide supra quaest. 26. cap. 6.Dicitur autem Infamia, a praepositione, In, quae si sumatur pro particula privativa (sine) dicetur
pagina 206quasi sine fama: Sin autem pro particula (intentiva) denotabit valde famosum. Unde infames dicuntur, quasi sine bona fama, vel valde famosi, propter famam, iuxta illud. Vergilii. Aeneid. 4.
Fama malum, quo non aliud velocius ullum
Mobilitate viget. Viresque acquirit eundo. etc.
Ex Sex hisce. Primo, ex non observatione legitimorum mandatorum, tam Regiae Maiestatis, quam aliorum Dominorum Iudicum Regni ordinariorum, in Iudicio contradictorio, vel alias ubilibet, etiam in necessariis quorumlibet exponentium rebus et negotiis, Iudicibus et iusticiariis pedaneis exhibitorum. Quae facta legitima Citatione in Curiam Regiam irrogatur, et tales convicti perpetuo fiunt infames, nunquam amplius ad simile officium assumendi; ac insuper ducentis quoque mulctantur florenis, art. 78. anni 1563. inter Iudicem et Actorem dimidiandis. Secundo, ex male administrata tutela, quando scilicet Tutores ipsi, in personam pupilli, vel causam eius praetextu Iurium suorum possessionariorum motam contrarie infideliterque egisse comperti extiterint; ideoque infamia sempiterna eos sequi solet, et insuper de damnis per hoc illatis, ad duplum obligantur. 1. tit. 123. Sicque non solum honoris Infamiam subeunt, sed etiam damnorum recompensam facere coguntur. Tertio, ex proditione fraterni sanguinis, quae est fratris, vel sororis, iustis suis Iuribus per alterum fratrem, aut sororem, dolosa, adumbrataque et fraudulenta privatio, et exhaereditatio. Vel vero de Genealogia, aut de generatione et familia sua,
pagina 207intra quartum gradum, temeraria abnegatio. In qua proditor ipse, praeter dedecus ipsum, amittit omnia bona sua, et alter frater proditus ipsa possidebit, talemque proditorem fratrem, instar mercenarii sui, inter familiam suam, servare et alere debebit. 1. tit. 39.
Quarto, ex periurio, quod est mendacium iuramento firmatum, in fraudem et periclitationem Iurium cuiuspiam, malitiose commissum. Vel est mendacium cum intentione fallendi, et decipiendi alterum, verum ei negando, et falsum asserendo iureiurando interposito (quanquam periurium et aliter sumatur, ut patet lib. 3. Officior. Ciceronis, et prima significatione eiusdem, 2. tit. 39. ) Cuius poena varia et magna est; amittit enim universa bona sua Fisco Regio applicanda et res mobiles perpetuo, et despectuoso habitu incedit, disparibus vestibus, zona canabea succinctus, discalceatis pedibus, et nudato capite, omnes contra ipsum, et ipse contra neminem agit, nisi defendendo se tantum, et inter alios Christicolas amisso humanitatis honore, tanquam ab humanitate relegatus et segregatus manet. 2. tit. 39. et 5. Vlad. art. 1.
Ubi Nota, mentiri et mendacium dicere, diversa esse. Primo, quia qui mentitur, ipse non fallitur, sed cum intentione decipiendi, alterum fallere conatur; qui autem mendacium dicit, ipse tantum ex sua imprudentia fallitur. Secundo, quod mentiri incidit in hominem, ast mendacium dicere, in rem; et ideo bonus vir praestare debet ne mentiatur, prudens autem ne mendacium dicat, Gell. lib. 11. cap. 11.Tertio, mentitus, convictus pudefieri, sed mendacium dicens, postea recollectus, mirari solet; quare hic venia dignus, ille vero vapulandus venit. Sic et fallere, ac falli, et falsum dicere, persimiliter se habet. Quinto, ex facto honoris, fol. 738. uti ibi latius patet. Sexto, ex certis criminalibus casibus, 1. tit. 9. nisi honor ibi, titulusque, pro Nobilitari tantum praerogativa sumatur, ut multi contendunt. Apud Civiles autem longe ex pluribus casibus Infames fiunt, et
pagina 208potissimum ex omni eo, quem nos criminalem esse dicimus.
Possunt omnino, alia atque interposita consideratione, videlicet; interemptio personae Nobilis, quae est materia Capitalis sententiae, potest diiudicari etiam extra proprium forum Curiae Regiae, in sede Comitatus, uti casus criminalis, vel minor potentia, usque ad centum florenos, supra quos Comitatus iudicandi maiorem authoritatem non habet. Similiter et causa facti honoris, potest discuti in foro Emendae linguae, id est, in sede Comitatus, ad centum, uti proxime praetactum est, tantum florenos. Sic et alia, aliis atque aliis intervenientibus respectibus, diversa fora, sive tribunalia, et Iudices sortientur, prout videlicet unicuique huiusmodi causam prosequi, allibuerit. Vide etiam 2. tit. 71. Motiones potentiarum per Insinuationem et simplicem Evocationem, ex Contradictione statutionis factas, diversos fines sortiri, ita ut per simplicem Evocationem non soleat poena potentiae, adiudicari.
Dicitur Minor, respectu sive correlative ad Maiores, puta iam declaratas, Capitalem, vel Emendae capitis, ac aliarum; quae non solum pecuniariam aliquam mulctam continent, sed etiam bonorum et capitum amissionem, aut emendam: haec autem solum in pecuniaria mulcta centum florenorum et damnorum refusione consistit. Et est convictio,
pagina 209quae potissimum in casibus simplicium violentiarum, iniuriarum, et damnorum, praeter iam declaratos, aliarum sententiarum, casus, patratori usque ad centum florenos infertur; primum de rebus mobilibus, ipsis autem non existentibus, etiam de Iuribus possessionariis, in una directa, et aequali medietate Iudici, in alia autem ipsi Actori, cum totali refusione damnorum et expensarum; cedentibus, 1. Vlad. art. 55. et 2. tit. 67. Et haec coepit currere, a tempore VVladislai Regis, felicis reminiscentiae; quia antea omnes tam Domini Praelati, et Barones; quam etiam Nobiles, in casibus huius quoque ipsius, in facto Maioris potentiae, convinci solebant. 2. tit. 67. et 1. Vlad. art. 55.
Ubi Nota Primo, iam expensas non solere adiudicari, quod satis iniuriosum est ipsi Actori, nec onus huius sententiae deponi posse cum levi onere, 2. tit. 69. Secundo, Iniuriam esse offensam, non iure factam, atque ideo omne id, quod non Iure fit, iniuriam dici. Fit autem quatuor modis: Re, ut dum quis se pulsatum, vel verberatum, aut domum suam vi introitam dixerit. Verbis cum alicui convitium fit; veluti si quis fur, latro, vel nequam dictus fuerit, Literis, cum quis carmen, historiam, aut aliud aliquid scriptum, in infamiam alterius scripserit, vel scribi ac confici curaverit. Gestu seu Habitu, ut dum quis praeter naturam, et morem alteri illuserit, vel aliquid huiusmodi egerit aut habitum induerit, qui ad iniuriam ipsi tendat. Iustin. lib. 4. Instit. tit. 4. §. Iniuria. Tertio, quod licet hoc modo sumpta iniuria latissime pateat, ut etiam ad praecedentes sententias extendi videatur; tamen illis tanquam specialibus casibus, suo loco relictis, ad alias omnes iniurias praemissis modis factas, vel fiendas recte amplianda est. In quibus omnibus Iniuriis, pro causa formali, dolus malus intelligendus est. Hoc est, quod tales omnes iniuriae, dolo malo factae esse cognoscantur. Nam sine dolo malo alterum laedens, hoc modo non dicetur iniuriam facere, ut dum verbi gratia, ioco vel
pagina 210casu contingenti aliquid horum fiat. Quid autem sit dolus, vide infra quaest. 25. cap. 10.Quarto cum contingat soepe huiusmodi Iniurias, damna, et simplices violentias, per plures personas fieri solere, ideoque omnes simul in Ius attrahi, iuxta usitatum illud; facientes, et consentientes pari poena puniendos esse; ut intelligatur, an dicta sententia, ita simpliciter et stricte intelligi debeat, vel autem aliquo pacto limitari, et in aliquibus casibus vel mitigari, vel aggravari, et non semper pari modo sumi, cum forte non eadem sit omnium ratio, sed diversa.
Nota Hic. Quadruplicem consensum esse, et neque requiri commissionem unius ad alterum, ut indicat. art. 9. Decreti 7. Vlad. quia hic intelligitur simplex consensus tantum, sive sint sibi pares, sive impares etiam personae. Et Primo quidem, quo ad consensum negligentiae, quando quis delictum impedire potest, et non facit, quo casu minus peccat negligens, quam faciens. Secundo, quo ad consensum consilii, quando quis delictum consilio suo adiuvat; et tunc distinguitur, utrum consultor, sine consilio delictum fuisset perpetraturus; et mitius punitur consulens, quam consultor; an vero ex consilio delictum commissum sit, et tunc aequali poena uterque puniri debet. Tertio, quo ad consensum cooperationis, hoc est auxilii, dubium non est, utrunque pari poena plectendum esse, cum par sit utriusque delictum. Quarto, quo ad consensum auctoritatis, sive defensionis quando quis autoritate et instigatione sua, peccato causam praestat, et tunc communiter concluditur, gravius peccare consulentem, quam facientem, quia non solum ipse consulendo peccat, sed etiam alteri scandalo et offensioni est, unde acrius ipso peccatore puniendus, et maledictus erit apud Deum, et homines. Andr. Gail. de Con. Pacis Publ. lib. 1. cap. 1.Et hoc ipsum de maioribus quoque causis intelligendum venit.
pagina 211Potest maxime, tali casu, quando a Iudice Iure convictus non habuerit unde poenam exsolvat, quae ne illi impune transeat, neve tali impunitate et ipse deinceps, et alii exemplo illius, ad alias violentias patrandas, [tanto] cum maiori malitia accendantur, iuste et merito captivari solet, ut qui scilicet de bursa non habeat, etiam de dorso, hoc est, de corpore solvat, luatve, absterreaturque a pravo opere, et convertatur ad meliorem frugem, non obstante Nobilitari praerogativa, ut Nobiles non captiventur, nisi citati; et ordine Iudiciario fuerint convicti,
quia iam talis citatus et convictus est, saltem ut solvat, quod debet; quem tamen Iudex ipse, vel homo suus captivabit, et quindecim diebus apud se conservabit, ut concordet cum adversario suo, etsi non poterit, dabit illum Iudex adversario suo, quem ille tanquam unum de familia sua servabit, non puniendo, nec impediendo in persona; sed tamen ut serviat illi tamdiu, quousque cum illo concordabit, et tam de praescriptis centum florenis, Iudici et Actori dimidiandis, quam etiam de damnis, ipsi solummodo Actori satisfaciat. 2. tit. 68. et simpliciter de quolibet debito idem intelligendum esse videtur 6. Sigis. Art. 13. et 6. Matth. art. 29. Idem quoque de damnis et debitis per rusticos, res ac haereditates non habentes, recuperandis sentiendum, 3. tit. 28. quod et ad Nobiles quoque refertur; Ibidem, Vide supra quaest. 12. cap. 4.secus observatum fuisse apud veteres Romanos.
Ubi Nota, quod occasione praemissae captivationis Nobilium, alios etiam casus, quibus captivari soleant, non incongruum fuerit huc referre. Et Primo, Factores, et Officiales dominorum Magnatum, aliorumque Nobilium, non
pagina 212reddita sufficienti ratione administrationis, proventuum, nulla obstante Nobilitatis praerogativa, in propriis personis captivari possunt, potissimum si aufugere satagent. 3. Matth. art. 2. et 6. eiusdem art. 33. et 1. Vlad. art. 24. Et si aufugerint, Domini ad quos fugerint, e vestigio illos licentiare, et a se dimittere debent: {alioqui} in duplo homagio huiusmodi servitoris eo facto convicti habentur. Et si nullo modo dimittere voluerint, ad primas Octavas evocentur. 6. Matth. art. 34. Similiter, et collectores pecuniarum Comitatuum, sive ii Vice-Comites, sive Alii fuerint, dummodo rationem reddere noluerint, libere etiam in propriis personis detineri possunt, art. 20. anni 1554. Item Officiales Dominorum et Nobilium, per se, et citra voluntatem Dominorum suorum, aliis damna inferentes, si talia damna, Domini ipsorum pro illis, Iure mediante, ex propriis suis bonis exsolverint, pro recuperatione eorundem, usque ad satisfactionem per eosdem Dominos suos, libere detineri possunt. 6. Sigis. art. 6. et 6. Matth. art. 33. Item 1. Vlad. art. 24. et 2. tit. 48. Item si quipiam vulnera, laesiones, mortem, incendia, et alia similia enormia perpetrarent manifeste, in quibus casibus ex parte eorundem, si praesentes sunt, et comprehendi possunt, Iudicium et Iustitia impendatur, et sic eisdem debita poena infligatur, Iure mediante. 1. Vlad. art. 91. et art. 2. anni 1608. ignobiles autem ubique capi possunt. Ibidem. Postremo Dicatores, solutionem recusantes, ad Cameram citati, in personis tamdiu detineri possunt, donec satisfactionem impenderint, art. 15. anno 1601. Item aufugientes ex castris art. 31. anni 1598. et art. 14. anni 1601.
Non. Licet enim sua Maiestas, ex absoluta Regiae potestatis suae plenitudine, unicuique delinquenti, gratiam
pagina 213dare, et facere posset; tamen de Iure scripto, et veteri iam consuetudine, in causa Facti honoris simpliciter nunquam illam succumbenti dare potest; siquidem neque Iura, neque ipsa consuetudo Regni id permittant; et alioquin talis gratia redundaret in alterius contumeliam, cuius honorem huiusmodi convictus pessundare volebat. Sic passim in certis homicidiis articularibus. art. 30. Novizol. anni 1543. 6. Matth. art. 51. et 1. Vlad. art. 82. Item art. 38. anni 1563. Similiter et in causa non observationis mandatorum, atque male administratae tutelae, periurii, proditionis fraterni sanguinis, perpetua et sempiterna Infamia, dedecusque ponitur, et in Nota infidelitatis perpetua bonorum, seu Iurium possessionariorum, et rerum mobilium, atque etiam capitis amissio; quae omnia id ostendere videntur, quod ipsis sic stantibus, Gratia suae Maiestatis eidem suffragari nequiret. Nihilominus, licet raro, leguntur tamen nonulli ipsam consecuti fuisse; quod in posterum fieri poterit, ubi decet Principem, sua clementia, legis severitatem temperare; sicuti et Deus iustitiam suam, infinita sua misericordia potius praevenire solet. Prouti et servarunt sibi suae Maiestates, etiam in deliberatis homicidiis hanc authoritatem. art. 38. anni 1563. licet contrarius sit illi sequens articulus 63. eiusdem anni et Decreti: quod mirum videtur, uno eodemque tempore, et decreto contraria statuta fuisse.
Est per legitimum seu competentem Iudicem, servatis de Iure servandis, ad subeundum supremum capitis supplicium ipsis maleficis, seu talia maleficia patrantibus, in poenam temporalem, aliis autem terribile in exemplum, ut
pagina 214ab huiusmodi maleficiis absterreantur, unicuique pro demeriti sui qualitate; pronunciata condemnatio, forensique brachio, medio cuius interest punitio, et expedita ex hac vita executio, salvis permanentibus eorum bonis, seu Iuribus possessionariis, si quae habuerint, pro ipsorum liberis, fratribus, et aliis successoribus. Quorum maleficiorum nonnullae poenae specificantur, 1. tit. 15. ut scilicet fures patibulo, praedones palo, vel rota, caeteri autem gladio feriantur; nec bona ipsorum per Fiscum occupari solent. Ibidem; exceptis rebus tempore captivationis eorum, apud eos inventis, quae Iudici cedunt, Uti iam quaest. 8. praecedenti dictum est. Imo etiam si concordare voluerint, cum adversa parte, licebit illis, eadem quaest. 8.
An tamen post capitalem poenam, Actori damnificato etiam damna rependi ex rebus et bonis ipsorum debeant; nec ne? Non leves sunt opiniones inter graves viros. Aliis dicentibus, sufficere capitis supplicio omnem luere noxam, ut et in proverbio est, vulpeculam detracta pellicula, pro omni noxa satisfacere. Et Aliis distinguentibus, crimen quidem supplicio lui debere, sed damna ex rebus et bonis huiusmodi malefactorum, rependenda esse; ut cum quis ingens furtum committeret, aut domum alicuius sumptuosi aedificii, et res magni momenti in ea, simul ignis voragine consumi faceret, vel alia similia patraret, quia alioquin gravis iniuria foret damnificato, tantorum destitui recompensa damnorum: Uti et Stylus, in huiusmodi incinerationis casu, usitatum refundendi damni, post amissionem capitis et bonorum, continet exemplum. Et communiter Iustitiae, ac legis est (inquiunt) peccata punire; et unicuique quod suum est reddere, veluti cum res furtim ablatae, Domino restituuntur. Vivius part. 2. Opin. 134. et cap. 5. lib. 3.S. Ladislai Regis, Item Nemesis Carolina cap. 198.et 207. Et aliud item esset, quod in casibus Notae infidelitatis, et capitalis sententiae, caput simul et bona, ac res mobiles patratorum amittuntur; ergo et in criminalibus
pagina 215quoque haud inconveniens foret, potissimum in maximis commissis damnis, si huiusmodi malefici, ad maius, quam ad caput solum, punirentur. Unde licet appareat, prior opinio confirmari per scriptum Ius, 1. tit. 15. Lud. Primi art. 9. 10. et 19. ac 6. Matth. art. 55. et 1. Vlad. art. 74. ubi per expressum habetur, quod si huiusmodi convicto, mortem, vel aliam poenam a Iure statutam Actor intulerit, a Iudice, et parte adversa, sine solutione alicuius pecuniae, vel gravaminis, absolutus habeatur. (nisi in eo casu quo Iudex ipsum ex captivitate dimitteret; idem Iudex laeso damnum solvere debeat. 6. Matth. art. 38. et 1. Vlad. art. 80. ) etc.
Nihilominus tamen rem penitius considerando, secus colligi videtur: Quia citatus Tripartiti locus, id solum continet, quod bona furum, latronum, praedonum, et aliorum maleficorum, donationi Regiae non subiaceant; et non, quod praedicta Actorum damna ex iis, vel etiam rebus mobilibus eorundem, rependi non deberent. Regum autem articuli sonarent de aliis diversis casibus, et non de criminalibus. Ex quibus certe altera opinio non obscure elicitur, ex eoque stare deberet, cum et alioquin multis in locis contraria consuetudo observari cernatur non raro; et communiter quoque Doctores, Utriusque Iuris, teste Vivio, loco citato, teneant, furem tam ad poenam mortis, quam ad restitutionem rei furtivae, obligari. Hac poena puniuntur etiam subtractores pecuniae gratuitorum laborum, tanquam publici fures, si tertia vice in furto deprehensi fuerint. art. 21. anni 1563. prima vice enim quintuplo, et secunda in decuplo puniuntur.
Olim, ubi se absentabant, proscribebantur, et propterea utebantur Novo Iudicio, cuius virtute Actorem citabant, et literas proscriptionales reproduci petebant; postea sententiam proscriptionis contra se, cum solito onere trium florenorum, destruebant, et precium dictae sententiae, persolvebant. Licet hoc remedio illis uti prohibeatur, uti dictum est quaest. 20. cap. 6. ubi ex Iudiciaria deliberatione facta Posonii anni 1610. personaliter semper adesse, iubentur. Deinde licet causae criminales sint extraseriales; idcirco de qualitate Extraserialium deberent ad respirandum prohibitas habere: Nihilominus tamen ex antiqua iam consuetudine, admittuntur in iis Prohibitae, nisi in casu eo, ubi forte insons ad necem accusaretur indigne. Ut in capitali quoque causa Ioannis Varossi, aliter Zabo, non est admissa [Eperiessini] anno 1611.contra Franciscum Deseöffi, cuius Procurator volens Prohibita uti, ulterius ipsum defendere nolebat: at quia in tali casu Reus statim convinci solet, ideo petente Procuratore dicti Actoris, sibi executionem administrari, contra personaliter astantem Reum, statim capi iubebatur. De quo supra quoque dictum est. quaest. 7. cap. 5.Postremo, ubi homicidae sententia condemnati fuerint, et Novo iudicio, vel Appellatione uti voluerint, id quidem ipsis licebit, sed ita tamen, ut interea, donec Novum iudicium, vel Appellatio, ultima decisione finita fuerint, in vinculis teneantur, art. 41. anni 1563. Praeter quae praemissa, nulla Iuridica refugia, ipsis admittuntur, et proprie semper fiunt in partibus, hoc est in Comitatibus: art. 38. anni 1563. de quo vide supra quaest. 4. cap. 8. Quod idem in aliis quoque maleficiis observari debet.
Ubi Nota, I. Quod licet ipsis concordare, absque ulla Prohibitione Iudicis, vel onere ipsi persolvendo, sicut dictum est supra quaest. 8. huius. II. Quia vero soepenumero homicidia contingere solent, ex praetensione propriae
pagina 217defensae; ideo licet. Tit. 21. et 22. tertiae partis Tripartiti, satis luculenter modum et requisita, huiusmodi defensae pertractent: Nihilominus tamen non abs re fuerit, praesenti quoque occasione, plus adhuc aliquid de ea hic annotare, ut hoc modo quoque plenior eius cognitio haberi possit.
Unde scias defensam secundum Legistas teste Vivio part. 2. opin. 85. esse triplicem . Primam Rei, qua permittitur unicuique aggressorem, non solum impune vulnerare, sed etiam interficere. Quo tamen in casu contrarium tenent Canonistae, negantes fas esse hominem occidere, pro defensione rerum. Quae defensa, si consideretur quo ad mobiles et immobiles, de ea quae est rerum immobilium, sive Iurium possessionariorum, Ius nostrum citato titulo 22. solum notabile incommodum, violenti occupatoris continet, et non mortem. De rebus autem mobilibus, omnino silet, nisi forte praedonem, vel furem nocturnum pro defensione rerum suarum occidere, tacite admittat. Secundam Personae, seu Vitae maxime, quia vim vi omnes leges repellere permittunt, cum moderamine inculpatae tutelae, in continenti. Cuius tutelae hae conditiones observari debent. I. Ut defensa ad vitae tutelam fiat, et non ad vindictam. II. Ut si in continenti, et non post moram, quia sic non defensa, sed offensa potius dicetur. III. Ut sit cum paritate armorum. Nam aggressus cum lapide, seu baculo, non debet se defendere ense, aut balista, seu pixide; quanquam haec omnia nomine teli confundantur, lege Corne . de Sica. Et de hac secunda defensa, potissimum ac principaliter dicti tituli satis luculenter tractant. Tertiam Honoris, ubi licet aggressus potuisset fugere, evitareque vulneris illationem; non tamen tenebatur fugam arripere, sed potius vulnerare, et occidere; cum aliquem esse fugatum, iniuria sit et dedecus. Et si forte insultans excederet modum, metamque defensionis in rixa, et percuteret, occideretque aggressorem, ex proposito et deliberate; tunc nihilominus non posset puniri poena
pagina 218mortis, sed mitiori. Haec Legistae citato loco. Verum secundum Deum, et conscientiam aggressus secedere potius, quam facto sese defendere: vel vero Iure vindicare, quam propria authoritate ulcisci deberet: Sicque Ius nostrum salubrius esse videtur, cui et Nemesis Carolina propius accedit, ut patebit ex proxime sequentibus. III. Reus volens allegare inculpatam tutelam. (cuius basis est, vis primum ab occiso allata) ut stet et locum habeat. Observatis super ea praemissis conditionibus, sic allegare, et oculatis testibus eam comprobare debebit. Scilicet ab occiso sibi lethali telo vim factam fuisse, neque illud, quod consultius esset, facere potuisse; quam sicarium se aggredientem iam iam imminentis fati, mortisque metu, occidendo, caput et salutem suam liberare. Sed si praescriptas conditiones non observaverit, hoc opus, hic labor erit, adnumeratis singulis facti totius circumstantiis perpendere; qua in re limites excesserit, qua modum praetergressus, qua occurrere aggredienti aliter atque aliter (si modo furor sanum admittit consilium, et quisquam primos animi motus in manu sua habet) debuerit. Quibus ad aequitatis examen revocatis, et iuste perpensis, tum demum poena, mulctave mitior modo. Modo gravior irroganda erit. Actor vero allegatam huiusmodi inculpatam tutelam Rei, elidere et adnihilare adnitens, his sequentibus, et aliis consimilibus modis, contra eum similiter oculatis testibus probando, procedere habebit. I. Si occisus, Reum in aliquo scelere, lege prohibito, puta adulterio cum uxore, filia, item furto nocturno, aut alio simili crimine in domo sua comprehensum, letho afficere, aut captivare voluerit. II. Si ex officio sibi incumbente, utpote a Magistratu iussus, ipsum detinere, captivare, vel ad deditionem cogere debuerit. III. Si in pugna Reus aggressus, tum iam superior fuerat, ideoque repulsa vi, extra periculum constitutus, recedere, et nihil tale perpetrare debuerit. IV. Si occisus vi contraria repulsus, statim abierit, et Reus sponte,
pagina 219non coactus pone ipsum insectatus, in fuga iam, abituque occiderit. V. Quod Reus sine ullo capitis periculo famaeque iactura, cedere loco et effugere, seque recipere tutum in locum potuerit. Et ideo homicidam esse, et hac allegatione inculpatae tutelae uti, ac se defendere non posse; quia perpetrato malo, occasionem scelere suo dedit, ob idque neque Iudices ipsum audire, sed potius condemnare debere. Haec dicta Nemesis cap. 142.Quae pro maiori huius rei notitia, hic annotare placuit.
Licet sane, et quidem sublato iam olim in hac causa iudicio Palatinali, sive generali vocato. 6. Matth. art. 1. et 1. Vlad. art. 35. Primo, Domini terrestres requirebantur per Comitem, in quorum bonis fuerant, ad capiendos eos, vel Iuri statuendos, eodem Vlad. art. 81. Tum per delectos Nobiles in Comitatibus, super exstirpandis iis, Inquisitio simul, et debitae poenae Executio, sine omni gratia, fieri solebat. Lud. secundi art. 35. anni 1518. et art. 6. Ferd. anni 1527. et aliis passim. Postea autem per Comites, vel Vice-Comites quorumcunque Comitatuum, una cum Iudicibus Nobilium, ac electis Nobilibus, singulis Anni quartalibus, diligens Inquisitio super omnibus Dominis, Nobilibus, et ignobilibus, fieri solita erat, ut si qui videlicet latrones fovere, vel si latrocinari comperientur, illico Comites, vel Vice-Comites, si per se sufficientes fuissent, tales omnes ex merito punivissent; sin minus, ea de re omni Capitaneos Regni edocuissent, ut modis omnibus malefactores sublati fuissent. art. 50. anni 1548. Novissime vero ex recepta iam diuturna consuetudine et novella constitutione anni 1618. art. 66. iuxta proxime
pagina 220praescriptum articulum. Inquisitio de iis, per Vice-Comitem cuiuslibet Comitatus, fieri quidem debet: Verum non nisi post reportatam huiusmodi Inquisitionem, et penes eam facta legitima Citatione, ad instantiam praefati Vice-comitis, servatisque de Iure servandis, si culpabiles reperiuntur, puniri consueverunt, passim et art. 43. anni 1552. Item art. 28. anni 1563. de personali ipsorum astantia. Vide supra quaest. 17. cap. 6.
Nihil plane, sed ipsi iuxta obiectam contra se Inquisitionem debebunt se expurgare; ita videlicet, ut si levis contra ipsos Inquisitio obiecta fuerit, et ipsi vel caput submiserint, vel ipsam per Magistratum doceri cupiverint, cum medio homagio. At si fortis extiterit, et eam vel simpliciter negaverint, vel etiam sui innocentiam probandam praeassumpserit, cum pleno homagio abiurare tenebuntur. Ubi etiamsi se plene expurgaverint, vel abiuraverint, in nullo propter hoc Magistratus onere convincetur, quia agit publico nomine, pro publico bono. Ideoque tanto diligentior deberet esse, in frequentandis huiusmodi Inquisitionibus, ut mali tollerentur, et boni quiete ac pacifice vivere possent. Vide supra quaest. 14. cap. 6.Neque vero Magistratui licebit contra huiusmodi Coniuratores excipere, quod id privatae magis iniuriae ultionem, quam publici boni promotionem significare videatur, nam sufficit pro publico bono conservando, tale peccatum impunitum non reliquisse.
pagina 221Cur hoc loco sequi debent Executiones?
Quia posteaquam actum est de causis per omnia Iuridica remedia, et eae iam in angustam omnino rem adiudicatam quae sententia dicitur deductae sunt per Actorem, ne frustra sibi magni et diuturni suscepti labores, ac graves expensae cedant; necessarium plane, et iuribus ac consuetudinibus Regni consentaneum est, ut quae Iudicialiter decernuntur, ea debitae quoque Executioni demandentur; quia alioqui frustra celebrarentur fierentque iudicia. 6. Vlad. articul. 1. Ludov. II. art. 41. anni 1518. et art. praecedenti 4. Item art. 29. anni 1543. et art. 28. anni 1567. Et ut cuiusdam Iurisconsulti apophthegma iactatur; lex sine Executione, esse velut campana sine pistillo, vel potius ropalo. Etiam cum brachio Regali art. 30. anni 1546. amotis quorumvis supplicationibus, et prorogationum impedimentis, et art. 17. anni 1548. quo et fides, ac obedientia Regi, et pax, ac tranquillitas Regnicolis praestetur.
Quid est igitur Executio?
pagina 222Est latae iam definitivae et pronunciatae sententiae sive rei adiudicatae, quae iam Veritas dicitur, finalis impositio, cum usu bonorum Actori acquisitorum, et ademptione eorundem ipsi Reo, poenaque si aliquando ei annexa fuerit, qua peracta, dantur Actori literae Relatoriae, seu Recaptivatoriae dictae, pro perpetuo privilegio.
Ubi Nota. Primo, quod finitis huiusmodi causis, seu per sententiam finalem conclusis, omnes Iudices tam saeculares, quam spirituales; universa birsagia, seu onera, in causis coram ipsis vertentibus aggregata, exigendi liberam habent facultatem. Et Primo quidem de sua portione, parti adversae satisfactionem impendere debent. 1. Vlad. art. 66. et 2. eiusdem art. 12. Item 6. Sigis. art. 3. et 7. Item 6. Matth. art. 52. Secundo, quod Rex huiusmodi processum Iuris non impediat; et mandata in contrarium ad impediendum data non serventur. 3. Matth. art. 12. et art. 25. anni 1566. ac art. 6. anni 1608. et art. 34. anni 1613.
Quotuplex esse solet?
Duplex. Alia enim fit immediate de Curia suae Maiestatis Regiae, in iis causis, quae vel ibi inchoantur, et debito fine clauduntur. Vel autem eo per viam Appellationis deducuntur, et statim revisa Appellatione, si nulla annexa habuerint birsagia, quae Iudicibus pedaneis, sive prioribus cederent, ad Executionem per Regium, aut Palatinalem homines, de dicta Curia Regia cum testimonio alicuius Capituli, vel Conventus, qui Fide dignitates dicuntur, (aut etiam per eundem Magistrum protonotarium passim) ad partes exmittitur. 1. Vlad. art. 53. et 6. Matth. art. 10. Item 2. Vlad. art. 9. Alia autem mediata, quae fieri solet in partibus, per Comites, Vice-Comites, ac Iudices Nobilium, reportata per
pagina 223Actorem a superiori Iudice, de Curia Regia, revisa iam Appellatione, in literis Remissionalibus ipsius Iudicis ad exequendum extradatis, ex eo, quod birsagia ipsis cedentia in se contineat. 3. tit. 7. Vide supra quaest. 7. cap. 8.
Daturne aliquando aliqua Excusatio contra huiusmodi sententiarum Executionem?
Datur clausula iustificatoria in literis Iudicialibus, et sententionalibus, ex iis confectis huiusmodi, (si se rationabiliter excusare non poterit.) Haec autem rationabilis excusatio fit ex eo, quod talis Reus in praesentiam Iudicis sui, venire, non potuerit, vel propter vehementem aquarum inundationem, vel gravem infirmitatem, vel invincibilem inopiam, vel latrones in via latentes, et similes casus dummodo probabili documento fulciri possint; alioqui nisi onus Iudiciorum, et sententiarum depositum fuerit, Executio ipsa fieri debet, etiam quo ad capitis poenam, non obstante Nobilitatis praerogativa. 2. tit. 59.
Quomodo haec per Comites, vel Vice-Comites fieri debeat?
Sic videlicet, quod reportata per Actorem remissione, sive literis Adiudicatoriis remissionalibus, de Curia Regia emanatis, debet idem Actor, huiusmodi Comites vel Vice-Comites, ac Iudices Nobilium, in quorum praesentiam rursus causa remissa est, cum praetactis literis Iudicis remittentis, requirere, petereque ut sibi infra quindecim dies Executionem faciant, 1. Vlad. art. 73. et 75. Verum quia Vice-
pagina 224Comites post constitutionem sequentem. 2. Vlad. art. 16. et 17. nullam Executionem ipsi soli, et propria authoritate, seu motu ipsorum facere possunt, nisi de sedibus Iudiciariis Comitatuum exmittantur, cum literis Universitatis Comitatus, (vel etiam Regnicolarum in Sclavonia art. 9. anni 1492.) exmissoriis. Ideo huiusmodi literae Remissoriae, Iudicis remittentis, non ad ipsos solos praecise, sed ad sedem Iudiciariam Comitatuum, vel Banalem, dari et expediri debent, ut praesentatis ipsis ibidem, postea dicti Vice-Comites exinde exmittantur. Vel etiam per testimonia Capituli, aut Conventus, et Regios, aut Palatinales, ac etiam Banales homines, huiusmodi Executio fieri debeat.
Sed quae poena statuta, si Vice-Comites huiusmodi Executionem facere noluerint?
Evocati ad tricesimum secundum diem, a die Evocationis in Curiam Regiam, in praesentiam scilicet Iudicum Regni ordinariorum, ac potissimum eiusdem, cum cuius huiusmodi literis Remissoriis, requisiti fuerunt, extra omnem seriem regesti, si culpabiles reperti fuerint, convincuntur in centum florenis, inter Iudicem, et Actorem dimidiandis; ac insuper in damnis et expensis, in prosecutione huiusmodi factis et perpensis solummodo eidem Actori persolvendis eo facto; 5. Vlad. art. 9. Licet antea solummodo in viginti quinque marcis gravibus, per Iudicem, cuius mandatum executi non fuerant, indilate et irremissibiliter exigendis, convincebantur, eo ipso facto. 1. Vlad. art. 73. Et recentiori iam lege in ducentis florenis, et privatione officii mulctantur, Infamiaque notantur, art. 78. anni 1563. Ubi idem Nota, de expensis, quod et quaest. 26. cap. 6.dictum est, nisi ex eo, quod haec lex sit specialis, exsolvi debeant.
pagina 225Item, quae poena quoque iis sancita, si qui eosdem in tali Executione turbaverint?
Si qui Vice-Comites turbaverint, in prosecutione huiusmodi Executionis Iustitiae, et illos, vel alterum eorundem, verbali dehonestatione, aut alia iniuria, vulneribusque seu verberibus affecerint, aut eum, sive eos neci tradiderint; eadem Regula contra illos malefactores observetur, qualis de turbatoribus hominum Regium, ac testimoniorum Capitulorum, vel Conventuum. 2. Vlad. art. 16. et infra quaest. 9. huius . Et alias quoque qui eos in Executionibus Comitatuum turbaret, quo minus ipsam exequi possent, talis scita prius mera rei veritate, Nota infidelitatis mulctatur. Si servi, vel rustici fuerint, ipsos Domini eorum, sub poena viginti quinque marcarum, in manus Comitis, ad dignam eisdem poenam infligendam, dare teneantur. Et insuper de innocentia, quod scilicet non de eorum voluntate, et commissione id actum fit, iuxta Regni consuetudinem, se expurgare debeant. Et si servi, vel rustici perpetrato facinore affugerint, Comes illos perquirat, et nihilominus sic etiam Domini eorum, ut praefertur, de innocentia, se purgare teneantur. 6. Matth. art. 67. et 1. Vlad. art. 75.
Similiter quae poena etiam iis decreta, qui pro homine Regio, aut Palatinali, in huiusmodi literis Executionalibus inscriptus fuerit, et Executionem facere noluerit?
Quicunque Nobilis per alium, seu alios quoscunque mediantibus nostris Regiis, vel aliis consuetis literis,
pagina 226nomen suum continentibus, pro homine Regio, cum testimonio alicuius Capituli; vel Conventus, requisitus; onus huiusmodi processus assumere, et exequi recusaverit, in birsagio consueto trium marcarum per Comitem Parochialem, indilate exigendarum, convincatur eo facto. 6. Sigis. art. 8. Item 1. Vlad. art. 43. et 58. Quanquam tenor Praeceptoriarum superinde [emanandarum] contineat, in uno certo et brevi termino, per vos partibus praefigendo, et eisdem ad instantiam Exponentis, coram vobis accersitis, si et in quantum ipse exponens, eosdem T. et T. tanquam homines Regios, ad huiusmodi Statutionem bonorum, seu Executionem rite et legitime peragendam admonuisse, vocasseque, et vigore literarum Introductoriarum et Statutoriarum legitime requisivisse, ipsosque T. et T. ad ipsam Executionem legitimam peragendam, ire et proficisci recusasse, sufficienti documento, comprobare potuerit: Ex tunc onus singularum trium marcarum gravis ponderis, singulos duodecim florenos facientes ab eisdem T. et T. per omnia oportuna et Iuridica remedia, ac gravamina, (servatis tamen Iuridicis processibus) modis omnibus exigere debeatis et teneamini, secus non facturi.
. Vide supra quaest. 17. cap. 7.in diversa forma, et diversa re. Ubi Nota, quod praemissa clausula inter parenthesim, videtur ex Stylo superflua, ideoque tollenda, quia praecedens clausula: per omnia oportuna et iuridica remedia ac gravamina, videtur ipsi esse contraria.
Quae poena statuta, turbatoribus hominum Regiorum, vel Palatinalium, et testimoniorum Capituli, seu Conventus?
Haec nimirum, quod si quispiam homines Regios, vel Palatinales, aut testimonia Capitulorum, seu Conventuum,
pagina 227in huiusmodi Executionibus, vel etiam aliis, quapiam iniuria, vel verbali dehonestatione, affecerit; in una marca auri, septuaginta duos florenos faciente: Si vulneribus, vel verberibus, in facto potentiae, et sententiae capitalis: Si denique mortem eis, vel alteri eorum intulerit, in Nota perpetuae infidelitatis, condemnetur. 2. Vlad. art. 9. et 1. tit. 14. Imo vero tales, iuxta contenta generalis Decreti, puniri debent ita, ut etiam Gratia Regia ipsis suffragari nequeat. art. 32. Novizol. anni 1543. Et qui Iudiciis ac Iudicibus Regni non parent, in personis et bonis puniuntur. Poson. art. 31. anni 1546. Si autem haec Coloni fecerint, Domini se superinde iuramento expurgent, et ipsi Coloni proscribantur; ac si profugerint, perquirantur ab illis, in quorum bonis fuerint, et si eos statuere non possent, in homagiis ipsorum convincantur, salva poena malefactoribus infligenda. Ibidem.
Ubi Nota, quod aliter etiam Executioni se opponens; extra modum Repulsionis, poenam Decreti incurrit, uti supra quoque dictum est, quaest. 21. cap. 5.
Quales Personae debent esse, quae de Capitulis vel Conventibus, ad Executiones exmittuntur?
Debent esse de Capitulis ad minus Canonici, aut personae in beneficiis et officiis constitutae. De Conventibus vero Monachi Conventuales Sacerdotes; non autem rectores altarium, vel Capellani, vel Scholares, aut mendicantes, et quidem seriatim debent transmitti. 6. Matth. art. 10. et 1. Vlad. art. 43. Et dicuntur Fide dignitates , quia ex publica Regni constitutione, ita privilegiati sunt, quod fide digni habeantur, ut patebit quaestione sequenti.
pagina 228Quomodo referenda est Executio, per Regium vel Palatinalem homines, et testimonium Capituli, seu Conventus?
Antiquitus, dum quis in Capitulum, vel Conventum recipiebatur, tempore huiusmodi suae receptionis, (vel etiam priusquam ad aliquas executiones exmittebatur) iuramentum praestare solebat, quod omnes, quascunque esset aliquando peracturus, vel perageret Executiones, iuste peragere vellet; neque postea tempore talis reportatae executionis, ipse amplius (sed solum homo Regius, aut Palatinalis) deponere solebat; prout hoc antiqua decreta Regni, manifeste ostendunt, 6. Matth. art. 10. et 1. Vlad. art. 43. Ex quo tales personae Capitulares, seu Conventuales, Fidedignitates quoque vocantur; ut proxime praecedenti quaest. dictum est.
Verum iam nova lege et statuto sic constitutum est; ut imposterum semper Relationes ipsae, quarumcunque Executionum, per Ipsos Regium vel Palatinalem homines, et testimonium Capituli, sive Conventus (absentibus, et non praesentibus partibus, ut vult Decius in suo Syntag.) sub iuramento referantur, atque in literis quoque Relatoriis semper specificetur, quod talis Relatio, sub iuramento fuerit facta. Quae constitutio, prioribus Relationibus non derogat, quia constitutiones futura litigant, et non praeterita. 2. tit. 2. Et si Capitulum vel Conventus iuramentum, modo praemisso, exigere neglexerit, punietur, et ipsa Executio sine iuramenti depositione, relata vana erit et irrita. art. 50. anni 1559.
Ubi Nota, quod si aliquando, (prout res humanae sunt caducae et fluxae, quae posteaquam parum effloruerint, vicissim deflorescant, ac intereant) alter executorum morte praeveniretur, ut huiusmodi Executionem referre non posset: ne tali casu principalis Iure suo destituatur, inductis in
pagina 229Capitulum, vel Conventum, vigore mandati alicuius Iudicis ordinarii, vicinis et commetaneis, qui tali executioni interfuerunt, poterunt ii, ipsam, penes alterum superviventem Executorem, sub iuramento referre. Quae hoc modo quoque relata, robur suum habere consuevit, praesertim in statutionibus, et aliis, in quibus Vicini et Commetanei interesse debent. Atque sic legum indigentiae, invicta succurrere solet necessitas.
Quid salarii debent habere in diem huiusmodi Executores?
Regius, sive Palatinalis homo, et testimonium Capituli aut Conventus, in singulos dies, per denarios viginti quatuor art. 74. anni 1609. Vice-Comes autem, ubi nullum birsagium habere poterit, in singulum diem florenum unum, Iudices Nobilium vero, et Iurati assessores, per singulos dies, singulos denarios duodecim. art. 75. praenotati anni 1609. et antiquitus iam, art. 37. anni 1547. ac 6. Matth. art. 75. De Iudicibus Tabulae vide infra quaest. 18.
Quid est Iudex, et unde dicitur?
Est persona, et ex suis dotibus satis idonea, et publica authoritate, omni ad id iurisdictione aucta, ut possit quamlibet causam coram se propositam, iusto Iuris tramite, legeque et consuetudine patriae discutere, et diiudicare. Dicitur autem Iudex, quasi Ius dicens, aut Iure disceptans, id est, iudicans iuste, et secundum leges; et quod secundum allegata et probata iudicare debeat, non autem secundum conscientiam, patet in Prologo Tripart. cap. 15.
pagina 230Ubi Nota, Primo, quod Iudices causas iudicare, et non Procuratores, vel testes agere; quodque clamor contra eos excitatus, a Rege examinari, et sontes puniri debeant. 3. Matth. art. 14. et 3. Vlad. art. 4. et 2. tit. 22. Secundo, neque praeiudicare debent litigantibus; sed tenentur partium allegationes, et responsiones, sufficienter exaudire, exauditisque et diligentes discussis, ex merito illarum, verum et iustum iudicium, et non aliquale praeiudicium pronunciare. Dicitur autem praeiudicium, quasi prius iudicatum, et sumitur tripliciter. I. Pro causae alicuius [ex allegatis] et responsis partium, per Iurisperitos Iudices, ordine iudiciario, legitima, et in aliis quoque semper eodem modo, observata adiudicatione; ut sunt omnes Iudiciariae consuetudines maiorum nostrorum Iurisperitorum. Et ita sumptum, non est nocivum, neque cuiquam praeiudicans, quin potius est iam lex ipsa, secundum quam et alia similia Iudicia fieri debent. II. Pro aliquali singulari, et semel tantum quorundam in iudicando, facto actu. Et ideo, cum unicuique suum sit iudicium, suopte potius quisque iudicio, quam alieno, iudicare debet. III. Pro privato Iudici affectu, quasi in contrarium iam praeiudicantis, antequam scilicet audiat legitimas facti rationes, et intelligat iustas Rei defensiones. Atque haec duo mala sunt, et semper fugienda. Unde et Cicero olim peroraturus, non abs re, semper sibi ab huiusmodi praeiudiciis demulcendo prius animos Iudicum exordiis, praecavere solebat. Tertio, an Iudex alterutri partium, vel etiam utrique consilium et informationem dare debeat? Et quod sic, multos arguere ex hoc, quod videlicet nemo melius et utilius consulere et informare possit, quam qui secundum consulta sua postea iudicabit, et sententiam proferet. Quod autem non, dicunt alii, Iudicem esse tertiam personam, inter Actorem, et In-causam-attractum, quos exaudire, neque uni magis autem, quam alteri accommodare; nedum consulere, debet; quia alioquin iam, non tres personae, prouti
pagina 231in omni Iudicio esse deberent, cap. 13. Prologi, sed una tantum secum ipsa, pro et contra se, allegans, respondens, ac iudicans erit, quod est (inquiunt) absurdum, ac cum Iuribus Regni pugnans. Atque haec quidem ista melius, illi vero frustra in scyrpo nodum quaeritant; resoluta enim iam pridem est haec curiositas publicis Regni statutis. 6. Sigis. art. 1. et 6. Matth. art. 73. et 1. Vlad. art. 33. ubi iuramento per Iudices praestando, omnis haec favoris, iuxtaque odii suspitio, ab eis amota est. Prout et Civiles quoque strictissimo praecavere solent iuramento, in Camera Imperiali, ne id fiat, unde Maranthae part. 6. de Apellat. Docet, cum ex aliis pluribus causis Iudicem excusari, tum potissimum num. 52. quando Iudex fuit consultor tantum in aliqua causa, et votum suum propalavit, pro una parte. Aliud item est, Consilium dare, dupliciter dici; vel suggerendo, id est nutu, dicto, aut scripto, spiritum Procuratorium insufflando, vel communiter consultando, hoc est, commune Ius declarando, et obscuriorem legem interpretando. Ideoque illud semper vetari, hoc autem admitti solere; quia apud omnes nationes, in rebus dubiis, libera est semper consultatio. Quemadmodum et apud Romanos olim habebantur certi Iurisperiti, quos speciali nomine Prudentes vocabant, qui huiusmodi interrogantibus in causis eorum Iuris interpretationes, et suas opiniones dabant quae ex eo, responsa prudentum dicebantur. Iust. lib. 1. tit. 2. Quarto, an liceat item Iudicibus, aliquid a partibus accipere? Lex quidem divina, 2. paralip. cap. 19.dicit: non enim est, apud Dominum Deum nostrum iniquitas, neque personarum acceptio, nec cupido munerum. Ius nostrum, 3. Vlad. art. 4. habet; ne autem Magistri Protonotarii, muneribus corrumpantur, iurent; et promittant sub illo stricto iuramento de Rakoss, unicuique iustum, rectum, et divinum facere Iudicium, et idcirco stabit in beneplacito, cuiuslibet causantis, si illis munera dare velit, nec ne? Legistae autem omnino vetant, ob Iuris retentionem vel
pagina 232redemptionem, aut ad corrumpendum Iudicem, ipsi munera dare; quanquam aliquando pro amicitia, esculenta, et poculenta, eaque solum, quae intra paucos dies consumantur, accipere possit. Mynsing. obs. 75. cent. 2. quae scilicet sportulis potius, quam vasis deferri solebant, unde postea huiuscemodi donaria, sportulae solum denominari coeperunt. Ideoque serio prohibent, ne Accusator; vel Reus, pendente accusatione intret domum Iudicis, ut Iudex intranti faveat, sub poena centum aureorum. Petr. Iacobus Aurelianen. in practica libellorum, Rubr. 110. Quantumve fidei tribuendum sit, huiusmodi acceptis rebus, ibidem uberius videre licet. Plato lib. 11. de legibus, capite sanciendum existimavit, si aliquis Iudex, quacunque de causa, pecuniam aut munus acceperit, teste Osorio lib. 7. de Regis Institutione. Et Ioannes Althusius in Epitome Dicaeologicae Romanae, dicit; Iudicem esse personam mediam, sine affectione disceptantem inter litigantes. Ob id, vulgarum illud cuiusdam dictum: fores domus meae, probo et improbo aeque patere, est omnino ultro etiam affectantis, rerum suarum accensationes. Quinto, quomodo exigere debeant birsagia, seu onera Iudiciaria coram se emergentia, et parti adversae satisfacere, vide supra quaest. 2. cap. huius.
Qui, et quot sunt Ordinarii Iudices Regni?
Hi tres. Dominus Palatinus, Dominus Iudex Curiae, et Dominus Secretarius Cancellarius, tanquam personalis Regiae Maiestatis praesentia. art. 15. anni 1536. (qui hodie est, Dominus Archiepiscopus Strigoniensis) si praesens fuerit; sin autem non, Locumtenens illius, hoc est, qui sigillum Iudiciale Regiae Maiestatis pro tempore tenet, quem nunc Personalem vocamus. 6. Sigis. art. 1. Item 6. Matth. art. 68. et 1. Vlad. art. 33. 42. et 70.
pagina 233et 70. Et dicuntur Ordinarii, quia quamlibet causam discutere, et ipsi soli, eorumque Vice-gerentes, ad sedem Iudiciariam intrare, et etiam alios, si quos pro testimonio, aut alia re volunt, advocare possunt, citato articulo 42. vide etiam supra quaest. 7. cap. 1.Respectu horum alii Iudices, utpote Comites, et Vice-Comites, dicuntur Inferiores, vel etiam Pedanei; aut ut Gell. lib. 3. cap. 18. Noctium Atticarum dicit, potius pedarii, sic dicti, quod olim per praesides constituti, ad discernenda minora iudicia, non vehebantur curru, sed pedibus proficiscebantur ad forum, respectu alterius curulis Magistratus, qui erat Maior, et curru vehi solebat, indeque curulis dicebatur. Vel quod ipsi sententiam non dicebant, sed ab alio dictam comprobabant, moventes se loco, et in partem eius, cuius sententiam approbabant, ambulantes. Propter quod, qui ita faciebant, ire in sententiam pedibus dicebantur, ex eoque pedanei, vel potius pedarii vocabantur. Salust. in Coniur. Catil. Ita nunc quoque dicti inferiores Iudices nostri, ab utraque hac significatione, pedanei tantum dicuntur. Tum quia per transmissionem Appellationum a se ad praefatos Iudices ordinarios, maturioris revisionis gratia, veluti ire censentur, unde et Iudicia illorum, vulgo pedes habere dicuntur. Tum quia per Executionem finaliter iam decisae sententiae ipsorum, consentire, ipsamque approbare videntur.
Ubi Nota, I. Quod isti Iudices, vel ipsorum Vice-gerentes, in celebratione Iudiciorum personaliter, (vel per suos Vice-gerentes) interesse debent, art. 34. anni 1545. II. Quod per neminem astringi debeant, in favorem alicuius, consuetudines, et communem observantiam, ac Iuris ordinem, immutare, seu perturbare debeant. 1. Vlad. art. 10. III. Quod istis Iudicibus, et aliis similibus, ac in genere omnibus potentibus, prohibetur; ne vim inferant minoribus. 3. Sigis. articul. 4.
pagina 234Qui habent ex istis Vice-gerentes, et qui etiam Magistros Protonotarios, et an semper integro numero Iudiciis interesse debeant?
Duo habent Vice-gerentes, Dominus Palatinus, Vice-Palatinum, et Dominus Iudex Curiae, Vice-Iudicem Curiae; omnes autem habent suos Magistros Protonotarios, videlicet Dominus Palatinus unum suum, Dominus Iudex Curiae, similiter unum suum, et Dominus Personalis praesentia duos suos; ac quando etiam Locumtenens suae Maiestatis Regiae, persona Spiritualis erat, et ille quoque habebat suum, ita ut universe quinque fuerint. Quod autem Magistri Protonotarii, semper Iudiciis Octavalibus, integro numero interesse debeant, patet ex art. 34. anni 1545. de quibus ulterius, et modo celebrandi Iudicia citra omnium favorem, atque immutationem antiquarum consuetudinum, et Iurium Regni, uti iam dictum est proxime. vide 1. Vlad. art. 10. Item quod iidem Magistri Protonotarii in hospitiis iudicare non possint. 6. Matth. art. 20. et 1. Vlad. art. 69. Similiter et Vice-gerentes semper Iudiciis Octavalibus, penes dictos Magistros Protonotarios, interesse debent, citato art. 34. anni 1545. Licet fortassis etiamsi Domini Praelati, vel Barones abfuerint, Iudicia nihilominus celebrari poterunt. art. 22. anni 1566.
Qui, et quot Iudices Tabulae Regiae interesse debent?
Dominus Personalis, qui persona saecularis benemerita, Iurium Regni et literarum perita esse debet, cuive Regia Maiestas sigillum suum Iudiciale, cum consilio
pagina 235Dominorum Assessorum, et Consiliariorum suorum, ad conservandum confert, 6. Vlad. art. 4. et 7. eiusdem art. 55. unus ex Dominis Praelatis, sive is Episcopalis dignitatis fuerit, sive alterius alicuius minoris, unus ex Dominis Baronibus, non tamen ordinarie Consiliariis suae Maiestatis, praefati duo Vice-gerentes, quatuor Magistri Protonotarii, quatuor Nobiles iurati, sive Assessores dicti, Iurisperiti viri, citato art. 34. anni 1545. Item duo homines Domini Archiepiscopi Strigoniensis. art. 13. anni 1557. Et in persona Fisci Suae Maiestatis Regii, Director causarum Regalium. Quorum licet consessus in Tabula fit hoc modo; in prima fronte Dominus Personalis solus sedet; ipsi a parte exteriori assident Domini, Praelatus, Baro, duo homines Domini Archiepiscopi, et quatuor Iurati Nobiles, sive Assessores, ita ut ultimo assumptus praecedat priores. Ab interiori vero parte, sive ad parietem, attingunt ipsum Domini, Vice-Palatinus, Vice-Iudex Curiae, et Magistri Protonotarii, Palatinalis, Iudicis Curiae, et duo eiusdem. Et hoc ideo, ut vel directo intuitu litigantes aspiciant, deliberationesque versa ad eos facie pronuncient, vel ne a frequentia astantium protrudantur; vel vero ne liceat partibus, vel aliis astantibus, literas, vel signaturas, coram ipsis a tergo inspicere. Ubi autem aliquis ex primariis Dominis Iudicibus Regni defuerit, sed solum Locumtenens eiusdem extiterit: tunc talis Locumtenentis Vice-gerens, et Protonotarius, Vice-gerentem et Protonotarium dicti primarii Iudicis sequitur: quia primaria semper digniora secundariis, reputantur. Ac postremo tandem, in altera fronte eiusdem Tabulae, ex opposito Domini Personalis, Director Causarum locum suum habet: Vox tamen ipsorum, primum incipit ab hominibus Domini Archi-Episcopi, postea quatuor Nobilibus iuratis, deinde a Directore, ad Magistros Protonotarios, ab his Vice-gerentes, ab illis, ad Dominos Baronem, et Praelatum, et ultimo pervenit ad Dominum Personalem, servata scilicet cuiuslibet dignitatis praerogativa, incipiendo semper
pagina 236ab inferioribus ad superiores. Ubi vero cum Domino Palatino, sive Locumtenente Regio, et caeteris Dominis Consiliariis consederint, ibi quoque Dominus Personalis ab eodem Domino Locumtenente iussus, a suis Coniudicibus; et Dominus Locumtenens, a Dominis Consiliariis, incipiendo ab eodem Domino Personali, eo quod et is Consiliarius sit, vel quod interrogatus tantum, et non sua sponte respondere debeat, sententias rogant. Quomodo autem sententiae rogabantur apud Romanos, vide Gell. lib. 4. cap. 10.Circa quod NOTA, quod pro eo, quod hic dicitur, dicere vocem, vel votum, latine et eleganter dicitur, dicere sententiam; dicere vero diem, est certam diem Reo constituere, ut accusetur. Ast dicere causam, est cum Reus accusationibus respondere cogitur; et dicere Ius, cum Iudex Iustitiam reddit, vel ministrat; denique dicere legem, est praescribere, quid opus sit facto. Adrianus Cardin. Et si omnium voces, sive sententiae, in duas aequales partes diversae pares fuerint, illa tamen potior erit, cui Dominus Personalis subscribit. Sic et coram Illustrissimo Domino Palatino, cui similiter idem Dominus Palatinus subscripserit; quia illi sunt supremi Iudices.
Quae poena, si quis ad haec, Officia Praelaturae, Baronatus, et Assessoratus electus, in se levare suscipereque nollet?
Si fuerit Praelatus, in Praelaturae suae, si vero Baro, vel Nobilis, in bonorum suorum amissione, condemnatur. 6. Vlad. art. 4. Vel si assumpserit, sed non advenerit, et Octavis in eisdem interesse recusaverit, nisi iusta, gravi, et notabili detineatur aegritudine, in amissione bonorum suorum, seu dignitatis et beneficii sui, et insuper in amissione sui officii Assessoratus de facto convincatur, et eo officio amplius
pagina 237nunquam utatur, et Regia Maiestas, una cum caeteris Assessoribus, et Consiliariis suis, alium, qui videbitur, loco illius statim eligat, 6. Vlad. art. 3. Vel absente sua Maiestate, D. Locumtenens, art. 13. anni 1557. et art. 5. anni 1582.
Unde sua salaria habere consueverunt?
Ex Fisco Regio, sive ex Cameris Suae Maiestatis Regiis, Domini quidem Praelati, et Barones Consiliarii utpote Suae Maiestatis, utriusque ordinis, qui Appellationibus (ac iam Iudiciis quoque Extraordinariis, sive Fiscalibus) penes Dominum Locumtenentem, interesse debent; Item et Domini Praelatus, et Baro, in tabula suae Maiestatis Regia, in singulos dies per florenos duos. Assessores autem sedis Iudiciariae, non solum tempore ordinariorum Iudiciorum; verum etiam dum revisioni aliorum diversorum, a Sua Maiestate, Domino Locumtenenti iniunctorum negociorum necessarii adhibentur, in singulos dies, per denarios {octuaginta} habere solent, ex antiqua iam Camerarum consuetudine, art. 70. anni 1609. De quibus vide etiam art. 23. anni 1566. et art. 24. anni immediate sequentis 1567. Ubi tamen extra terminos Octavales, et Diaetales convocati fuerint, Domini quidem Praelati, et Consiliarii, per quatuor: Assessores vero, inter quos et Magistri Protonotarii, in Executionibus existentes fuerint, accipiunt pro labore, excepto victu, pro singulis diebus florenos 2. art. 72. anni 1609. De Iudicibus Comitatuum vide supra quaest. 12.
Debentne Iudices iuramento esse astricti, et qua forma?
Debent maxime iurare, 1. Vlad. art. 33. et 3. eiusdem art. 4. Non quidem in posteriori hoc citato loco denominata forma de Rakos, de qua, ubinam contineatur, et qualis fuerit, non satis constat; neque vero forma illa, qua veteres Iudices adiurabantur, fol. 747. Maioris decreti; sed alia iam usitata, quae habetur 6. Sigis. art. 1. Item 6. Matth. art. 73. et dicto 1. Vlad. art. 33.
Verum hic non leves occurrunt obiectiones. Prima, si Iudex, secundum Deum, et Iustitiam eius, ac suum posse, ut praescripta forma continet, iudicabit, videbitur a legibus Regni exorbitare, et eae quoque ob hoc superfluae, et supervacaneae esse censebuntur?
Nequaquam, quin potius iudicando secundum Deum, quem semper prae oculis habere, (uti supra quaest. 14. huius dictum est) et eius Iustitiam, quam et alioquin ex praecepto Evangelico, ante omnia quaerere debet; illas divinae Iustitiae subiiciet, et per illam, magis eadem confirmabit Prolog. cap. 6.Siquidem finis legum est Veritas, et Iustitia; quae prima, et summa est Deus ipse, qui fallere nescit, et falli non potest, idque faciendo pro omni posse suo, (quia non est mere hominis posse adimplere legem Domini) enititur dicto Iuramento suo, satisfacere. Secunda, sed suntne leges verae (obiiciet Iudex) quod secundum eas Iudicare debeat, quia soepe videntur se aliter habere?
Sunt maxime verae, quia ex communi omnium Dominorum Regnicolarum, libero voto statuuntur, et per legitimum Principem confirmantur; ideoque quia sic placuit omnibus, pro veris haberi debent. Et si vero aliquando in particulari aliquo casu, secus fortassis apparet; in collectivo tamen sensu, et communi intelligentia, fineque ad quem ordinatae sunt, semper pro veris reputantur, nec licet illas iam
pagina 239cuiquam rescindere, vel aliter reformare, sed secundum ipsas, necesse est omnes iudicare, et iudicari. Ibidem ad finem. Tertia instabit ulterius, ipsas multoties, conscientiam aggravare, ut praecise in Communi Inquisitione, ac etiam aliis nonnullis casibus soepe apparere solet, atque ideo quod conscientiam aggravat, non videtur esse iustum?
Negatur antecedens, quia ipsae ex se non aggravant conscientiam, sed praesupponunt talem iuraturum, vere et iuste iurare debere, et non peierare, ex quo potius sanctae et religiosae, quam onerosae et exosae esse debent. Ast si quis cauteritatam habens conscientiam illis abutitur, propter talem abusum, non sunt culpandae, quia sic optimae quaequae res, vitiabuntur propter sui abusum. Et quia Iudex, non secundum conscientiam, sed secundum allegata et probata iudicare debet. Prolog. cap. 15.uti iam dictum est, quaest. 13. praecedenti. Ideo etsi aliquando ex externis quibusdam indiciis, ei aliter apparet, non statim temere de alio iudicare debet, quia licet huiusmodi indicia, animi sint quodammodo signa, Deus tamen scrutans interiora, cor hominis intuetur, et talia foris audit verba, qualia ex intimis proferuntur. Ideoque discretus Iudex, qui interpretatur intentionem Iurantis alteri considerare debet. Quod verba debeant deservire intentioni, et non intentio verbis, 22. quaest. 5. Atque ita de occultis, etiam per Signa externa, non statim verum Iudicium ferri potest. Quarta, sed an Iudex Pedaneus potissimum, iudicabit ex bono et aequo, quod dici solet?
Non sane, nisi partibus sic omnino volentibus, seque submittentibus, ac omnibus ordinariis Iuribus et legibus se sponte abdicantibus. Quia hoc modo iudicare, est non nisi supremae potestatis, etiam leges ipsas emendantis et corrigentis, quae praescripto Iuris non usquequaque astricta est; ut summi Pontificis, et Imperatoris; sed pro re nata, liberam causarum disceptationem habet. Quod fere videtur,
pagina 240quasi iuxta normam Lesbiam iudicare; cum enim caeteri fabri caementarii, soleant structuras suas ad normam exigere, soli Lesbii, plumbeam normam habentes, pro arbitratu suo flexibilem, et subinde mutabilem, ita ad normam structuram suam exigunt, ut interdum si lapis natura non facile ad structuram aequabilis pervicerit, normam ad structuram inflectant, et structurae normam, non normae structuram accommodent, quo scilicet opus suum consumari possit. Budaeus in princip. Annot. in Pandect. Quae sufficit in hoc loco dixisse, propter illos, qui soepe in istos impingunt casus. Plura a Theologis petant.
Quae poena Iuribus Regni statuta invenitur contra eos, qui Iudices Regni ordinarios, aut eorundem Magistros Protonotarios, vel etiam Assessores diffamarent, verberarent, vulnerarent, et interimerent?
Diffamantibus eos, quod scilicet, verum et Iustum Iudicium non fecissent; vetus lex habetur, 6. Matth. art. 54. et 1. Vlad. art. 70. qua tales diffamatores, nisi praetactam diffamationem probare potuissent, in poena talionis convinci solebant. Verberantibus autem, vulnerantibus, captivantibus, et interimentibus eos, habita superinde probatione legitima, Nota perpetuae Infidelitatis statuta habetur; 2. Matth. art. 19. et 1. Vlad. art. 70. Et de Iudicibus quoque vice versa, si quid perperam egerint. Vide 3. Vlad. art. 4. ac 3. Matth. art. 14.
Num huiusmodi Iudices, vel Vice-gerentes eorum in causis suis, vel Dominorum suorum Iudicio interesse debeant, quaeve custodia domus Iudiciariae servari debeat?
pagina 241Nequaquam: sed omnino iuxta antiquam in hoc semper observatam consuetudinem, exsurgere et exire debent. 4. Vlad. art. 8. et art. 13. anni 1557. siquidem nemo sibi Iudex, 2. Sigis. art. 8. et Alberti art. 24. Debent autem Iudices diligenter cavere, ut Iudicia cum honestate, gravitate, et maturitate, sine scilicet aliquo rumore, tumultu, strepitu, et turbatione celebrari possint. Quodque fores domus Iudiciariae sint clausae, et nemo nisi vocatus, multominus vero armatus intrare audeat. 6. Matth. art. 68. et 1. Vlad. art. 79. et supra quaest. 21. cap. 9. Alioquin transgressor poenam centum aureorum incurrit de facto 6. Matth. art. 65. et 67. Item 1. Vlad. art. 42. et donec eosdem exsolvat, in Turrim mancam intruditur. Ibidem.
Sed tamen quae qualitates in Iudice, ex multorum traditionibus, requiri videntur?
Hae quinque. Primo, ut sit Sapiens, id est, vel naturali quadam prudentia, vel literali scientia praeditus, qua leges intelligat, et sciat verum a falso, et falsum a vero discernere. Secundo, ut sit timens Deum, semperque in omnibus Actionibus suis, ante et supra omnes leges, Deum prae oculis habeat, ne quid huiusmodi committat, quod contra Deum foret. Tertio, ut sit verax et iustus, ne legem in reprobum trahat sensum, et ne sibi inde commodum aliquod, seu gratiam, vel favorem quaerat; sed veritatem et iustitiam amet, nec ulla ratione sese a limite illius, usquam patiatur amoveri. Quarto, ne sit avarus, quia avaritia munera affectat, et quo affectus ducit, eo facile mens et ratio deviat, et aberrat, in peccatumque prolabitur, quae quatuor qualitates, continentur in consilio Iethro, dato Moysi, Exod. 18. (dum inquit.) provide de omni plebe sapientes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam.
pagina 242Quinto et ultimo, nihil faciat prece, precio, timore amore, vel odio, non personam aspiciat divitis, vel potentis, neque pauperis in iudicio miserebitur. Exod. 23. sed recto tramite in omnibus, et contra omnes procedat, necesse est. Prolog. cap. 6.Sicque Dei, et hominum legem adimplebit. Super quibus refert Sylvius, Magnanimum illum Alphonsum Aragonum et Siciliae Regem, ante annos 176. dixisse: Quod si tempore veterum Romanorum vixisset, se constructurum fuisse, contra Curiam, templum Iovi Positorio, in quo Senatores, priusquam in Senatum venirent, odium, amorem, ac privatos affectus omnes deponerent. Et Gell. lib. 14. cap. 4.Iudicem ex Iustitiae imaginis significatione, intelligi voluit, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem, contraque improbos, nocentesque immisericordem, atque inexorabilem, erectumque et arduum, ac potentem, vi et maiestate aequitatis, veritatisque terrificum; quia Iustitia forma, filoque virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis, neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristiciae; dignitate pingi solet. Areopagitae autem Athenis, in Areopago vico existentes, noctu absque luce iudicabant, ut neque videre, neque attingere possent, indeque postea caeci et manci dicebantur; et in multorum consistoriis pingebantur. Imovero exordiis et epilogis orationum, Causantibus uti, non permittebant, ne iis animi ipsorum in contrarium demulcerentur.
Denique Philippus Macedonum Rex, Alexandri Magni Pater, semper querulanti unam aurem accommodabant, et alteram obstructam, alteri parti synceram servabat. Unde apud nos quoque iam dici solet; Audi Et Alteram Partem, etc. Tantum in illis naturalis luminis puritas valebat, et adeo huiusmodi affectus exosos habebant? De quibus etiam supra quaest. 2. cap. 8.Romani autem caput velabant, ut refert Cicer. pro domo sua, et Livius. Quos iam ex Christicolis, soli Domini Bohemi imitantur, qui in
pagina 243criminalibus, nigro velo oculos obvelantes, et hominis cranio dextram imponentes, Iudicium pronunciant, etc. Quibus Tholossan. lib. 4. cap. 5.de Repub. et Osorius lib. 7. de Regis institutione. Aliique morales, addunt alias Sex valde exemplares, et mire aedificativas qualitates; nimirum ut sit, aetate venerandus, iudicio maturus, moribus et vita decorus, authoritate gravis, loquela placidus, et actu moderatus: siquidem tritum est illud vulgare proverbium.
Regis ad exemplum, totus componitur orbis.
Sic: Iudicis acta solet civica turba sequi.
Quid est Actor, et unde dicitur?
Est ea persona, quae contra aliam, quacunque Iuris via agit, vel acquirendo sibi aliquid, vel autem vindicando se, per se; vel per Advocatum, quem vulgo Procuratorem vocamus. Dico per Advocatum, quia etsi aliquando sciret, et posset aliquis sola sua in persona, pro se ipso agere, tamen quia humana natura, potissimum laesa ab altero, contra quem agit, de facili in affectum proclivis est; ideo ne inter agendum, tale quippiam vel dicat, vel committat, ex quo ipsi incommodum aliquod sequi posset, et praecipue quidem huiusmodi aliquam responsionem affirmative faciat, quam tandem de Iure revocare ipsi non esset integrum. 5. Vlad. art. 15. satius est ut semper per alterum agat, quem etsi necesse foret, etiam revocare valeat; ut iam dictum est superius de revocatione Procuratoris quaest. 22. et sequen. Cap. 8.Dicitur autem a verbo Ago, quod inter alia sua significata, significat accuso, inde agere Reum, id est accusare, et peragere Reum, id est perficere ut condemnetur.
pagina 244Quid autem Advocatus, seu Procurator, aut Orator?
Cicero definivit esse virum Bonum, dicendi peritum; ubi sub nomine (Bonum) intelligitur qualis deberet esse; nimirum iustus, verax et omni virtute praeditus; cum bonum, iustum, et honestum, ut idem disputat in libris Officiorum suorum, sint inter se aequipollentia, et ad invicem convertibilia. Per id autem quod dicit. (dicendi peritum) debet intelligi eius scientia, eloquentia, et omnis apte, ac apposite dicendi facultas, etiamsi aliquando propositum finem non consequatur, ut proxime dicetur.
Ubi Nota, pluribus nominibus eos denotari, qui quoquo modo aliorum causas agunt, atque ob id non abs re fuerit, eosdem paucis declarare. Advocatus igitur dicitur, non solum qui alterius causam agit, exponendo amici desiderium, et alterius desiderio contradicendo, ut Patronus; sed quicunque alteri praesenti adest in causa, officii gratia, etiamsi nihil agat, aut dicat palam, ut multi volunt, sed tantum paratus sit, defendere, et Patrono Ius [suggerere]. Patronus proprie est, qui causam agit, sed accusati; non autem accusantis. Procurator, qui aliena negotia mandato Domini, in absentia eius suscipit, et administrat; vel, ut apud nos moris est, causas agit, tam absentis, quam praesentis principalis. Unde et Causidicus dicitur, quod in causis; et iudiciis versatur. Et talis obligat Principalem suum, ad simplex tantum Nobilitatis homagium, hoc est; ad ducentos florenos, et non amplius. Plenipotentiarius vero, quia absolute et universaliter ad omnia constituitur; Iure, vel etiam compositione aliqua utili mediante peragenda; ideo etiam ad omnia, vel ad plus, quam Procurator, constituentem obligare potest. Syndicus est patronus, qui ab
pagina 245universitate aliqua Ecclesiastica, vel Civili constituitur, ad tuendam publicam causam. Orator dicebatur olim, qui una oratione, sive declamatione, totam causam peragebat.
Rabula vero, et nomine, et conditione odiosus; dicitur vel a rabie, vel a ravi, id est, raucitate, quod in negotiis agendis acer est, et rabiosus; vel potius a radendo, quod radat, hoc est, aures offendat, et feriat nimia verbositate, dum sibi disertus non videatur, nisi omnia tumultu, et vociferatione compleat, atque concutiat.
Quid igitur huiusmodi Procurator, in Actione, quam agendam suscipit, potissimum intendere, et sequi debet?
Haec quinque nimirum. Primo, nunquam sine mandato, hoc est, vel Procuratoriis vel Revisionalibus, vel autem Plenipotentialibus literis, prouti scilicet causae meritum postulabit, ad agendum accedet, art. 34. anni 1575. quia alias in Emenda linguae convincetur; veluti et Franciscus Pinkoczi Eperiessini, Anno 1611. Et si pro Actore fuerit, causam amittet, ipsumque principalem suum, in Iudicio Regali convinci faciet, et In-causam-attractum absolvet. 2. tit. 86. Si autem pro Reo egerit, ipsius quoque causam amittet: ergo cautus sit, tam pro se, quam pro illis. Secundo, Legem si quam habet, in scripto Iure Tripartiti, vel Maioris decreti proponet, quam Iudex ex officio suo, scire, et interpretari debet; quia teste Cicerone pro Cluentio; Iudices sunt interpretes legum, ac veluti lex ipsa loquens, ut idem 3. de Legibus inquit. Tertio, consuetudinem (seu usum) loci urgebit, quam Iudex, tanquam propriam loci, et sibi bene notam admittere debet. 2. tit. 2. et in causis rusticorum, 3. tit. 29. et 30. quae consuetudo, dicitur etiam Ius municipale, Ius positivum, et Ius
pagina 246statutarium, sic dictum, quod in illo municipio, oppido, et loco statutum est, et ab incolis eorundem observatur. Prolog. cap. 8.Quarto, communem rationem, quae scilicet pluribus et doctioribus, iisque sapientioribus probabilior esse videbitur, sequetur; quam Iudex ex sua prudentia diiudicare debet, et si Actioni congruerit, non refutabit. Vide etiam supra quaest. 9. cap. 1. num. 3.Quinto, debet adhibere testes, omni exceptione maiores, vel etiam Causae statu ita exposcente, et Iudice adiudicante Coniuratores de Iure admittendos. Atque si quae alia huiusmodi fuerint, utpote si praemissa urgenda iudicabit, et si iudicium expectandum putabit, diligenter pensitet. Sin autem incertus et dubius litis exitus, vel potius praesentanei mali metus, ipsum percellit, id magis evitandum; et alia via atque ratio consopiendi illius, ineunda, principalique suadenda, dummodo tamen fraus et dolus absit ab eo omnis.
Quibus tandem rite adhibitis, etiamsi finem aliquando non consequatur, videbitur tamen officio suo perfunctus esse, quia adhibuit adhibenda. His quoque illud addi potest, ex Quintiliano, quod Procurator, in huiusmodi sua actione, sic se disponere et accomodare debet, omni suo habitu, tanquam de causa optime sentiat; et semper quandam fiduciam, ore, voce, et oratione, gestuque praeseferat, (temeritate tamen vacuam) quia litis exitus, semper dubius esse solet. 1. tit. 27.
Ubi Nota, fraudem et dolum esse insidiosam machinationem decipiendi alterum; et fraudem quidem potius in factis, dolum vero in verbis; neque unquam fraudem posse esse absque dolo, sed bene dolum absque fraude, veluti verbum in corde conceptum, absque externo opere, uti et regula antiqui Iuris habet, non semper ex eventu, sed ex consilio quoque desiderari fraudis interpretationem. Vel ut Cic. 3. Offic. Ait, dolum ese, cum esset aliud simulatum, et aliud actum. Quod tamen utrunque de Iure prohibetur.
pagina 2472. tit. 83. ubi dicitur, fraus et dolus patrocinari debet nemini.
Ubinam fieri solet Procuratoria constitutio, et huiusmodi literae Procuratoriae quamdiu durant?
Regulariter, omnis Literaria Procuratoris constitutio, qua in Curia Regia, vel alibi etiam ubique uti solemus, fieri solet, vel coram personis autenticis, hoc est, Dominis Ordinariis Regni Iudicibus, et eorundem Magistris Protonotariis vel in locis credibilibus, uti Capitulis et Conventibus; et talis a data praesentium, durat per anni circulum. Verbalis autem potest fieri etiam coram Vice-gerentibus, Palatinali, et Iudicis Curiae, et haec durat pro eo tantum termino, nisi ad relationem eorundem, per Magistrum Protonotarium, in formam literarum redigatur, quae similiter, uti et literatoria per annum robur suum obtinet.
Ubi Nota. I. Quod ex speciali praerogativa huiusmodi literae Procuratoriae, studiorum peregrinationis, et servitii causa, extra Regnum absentium, valent usque ad eorum reditum, non quidem simpliciter confectae, sed si sic fassionem fecerint. 5. Vlad. art. 14. II. Mulieres Nobiles, potissimum uxores Dominorum Baronum, Procerum, et aliorum Nobilium Regni, cum propter loci distantiam, tum viarum discrimina, aut muliebris sexus fragilitatem, vel si etiam propter honestatem, eo ire verentur, coram duobus testimoniis, Capituli vel Conventus, legitime exinde ad petitiones earundem exmissis, Procuratores constituere possunt, et dicta testimonia pro tali labore, ac Capitula et Conventus pro huiusmodi literis Procuratoriis, prouti et in aliis executionibus, et pro aliis Procuratoriis, solita tantum salaria accipere debent, et nihil plus ab eis exigere, 1. Vlad. art. 97.
pagina 248Ubi Nota, magnam esse disputationem inter multos, quod cum certae Dominae, certorum externorum Dominorum, ut potissimum Bohemorum et Polonorum uxores, habentes bona in hoc Regno Hungariae, neque valentes ad Procuratoriam constitutionem, semper intra Regnum venire, propter fragilitatem muliebris sexus, viarum longam intercapedinem, et discrimina, ac vel maxime, cum viris suis subiectae sint, solae absque illis; an tales semel, ut proxime supra annotati Studiosi peregrinantes, et servientes in exteras provincias proficiscentes, pro toto absentiae suae tempore, Procuratorem constituere possint? Super quo licet nihil definitum habeatur, tamen non abs re videretur indulgendum hac in parte illis, ex praemissis rationibus. Vel, ut ex illinc, in aliquo loco authentico factas procuratorias constitutiones huc mitterent, prout et Spectabilis et Magnificus quondam Dominus Balthasar de Batthyán, dicitur Parisiis ex Gallia, tales Procuratorias [misisse]. Id tamen observatum vidi, quod si coram Regia Maiestate, fieri non potuit, hinc missus Scriba de Curia Regia, ad illas, huiusmodi Procuratoriam constitutionem, audivit ab illis, et postea retulit coram Iudice Regni, literasque in solita forma superinde idem Iudex extradedit. Melius autem omnino foret, huiusmodi Procuratoriam constitutionem, coram publico Notario facere, dummodo in solita forma literae ab ipso extrahi poterint. III. Hinc non elici, neque sequi videri, quod huiusmodi Mulieres Nobiles, alias quoque fassiones, praesertim super Iuribus possessionariis, taliter facere possent, ut quidam inferre satagunt, quia citatus articulus clarus est, et praecise de constitutione procuratoria; ac non de aliis fassionibus sonat. Licet aliquando aliter fieri soleat, sed si ad forum contradictorium, an stare possent? IV. Constituuntur etiam in sedibus Comitatuum Procuratores, sed talis Constitutio, in medio illorum tantum valet, art. 53. anni 1563. super quo vide infra pagina 249 quaest. 7. cap. 11.V. Liberae quoque Civitates, nomine collectivo constituunt Procuratores, pro se communiter, et tales admittuntur ubique. Sed pro singularibus personis, coram ipsis facta huiusmodi Procuratoris constitutio, extra territorium ipsarum nihil valet, neque acceptatur, quia haec authoritas extra territoria ipsarum, non est concessa illis. Sic iudicatum est Posonii. Anno 1612.
Quot personarum causas, unus Procurator agere debeat; et an iuramentum Calumniae praestare [teneantur]?
Licet de veteri Lege, 6. Matth. art. 69. ob certas necessario causas ibi enumeratas, non nisi quatuordecim personarum causis intendere deberent; tamen quia ipsi, isti legi, non solum diuturno usu, et consuetudine, iam praescripserunt; verum etiam Regnum, ipsam in dubio reliquit art. 49. anni 1563. ideo non obligari ipsos, ad servandam illam, cum bono tamen moderamine, inculpatae actionis. Similiter, et iuramentum Calumniae ipsis est relaxatum publica Regni constitutione, art. 34. anni 1574. quod noviter tantum introductum fuerat. anno 1567. art. 27. ex processu Iuridico Ecclesiastico, cuius usus etiam antea fuerat, ut patet 5. Matth. art. 17. Vide plura supra quaest. 29. cap. 4.et infra quaest. 9. cap. 12.
Qui repellendi sunt a vero Iudicio?
Hi Tres. Calumniator a calumniando, id est, decipiendo dictus; qui falsa crimina intendit, et convictus punitur poena talionis Iure Canonico; ast Iure nostro, videtur
pagina 250solum poena Emendae linguae, vel quod idem est, poena indebitae actionis puniendus.
Ubi Nota, quod hic Calumniator, non dicitur a proprie dicta Calumnia, de qua dictum est supra quaest. 16. cap. 9.sed ab ea, quae generalissime sumitur, et est infida advocatio eius, qui pecuniam, vel quodvis emolumentum accepit, ut alicui negotium agendo, defendendoque faceret, et tamen non fecerit. Cuius poena apud Romanos olim de Lege Remmia fuit, inustio literae K. vel C. in fronte. Praevaricator, a praevaricando, id est transgrediendo limitem iustitiae, dictus est, qui et Collusor quoque dicitur, est is, qui vera crimina abscondit, vel qui simulat unam partem diligere, et adiuvare; et tamen alterum adiuvat, prodita causa sui Principalis, dum scilicet proprias eius probationes dissimulat, falsas vero Rei excusationes admittit, ut ab impetitione Actoris absolvatur. Et Iure Canonico, punitur extra ordinem; nostro autem illi poena Aucariorum, si Iuramento calumniae astrictus fuerit, [irrogatur];
Si autem non fuerit iuratus, poterit conveniri, vel in causam Facti honoris, ratione dictae et expositae causae, ad secretas aures,
, et
Item
Vel autem via iniuriarum, aut damnorum, in Curia Regia, vel etiam in Comitatibus. Extranei vero Procuratores, in foro Spirituali colludentes, amissione beneficii, per Ordinarium puniuntur, et etiam si beneficiati non fuerint; tam beneficiati, quam non, perpetuis carceribus, tanquam falsarii, et periuri mancipantur, Ibidem. Imo externi, propter introductum quendam in Regnum per eos abusum, in Sedibus Spiritualibus non admittuntur, et neque quidem in iis Civitatibus, in quibus Iudicia Ecclesiastica celebrantur, manere permittuntur, ne saltem consilium dent, nedum ad agendum accedant. art. 41. anni 1569. Tergiversator, a tergo vertendo, vel versando, dum scilicet desistit a caepta causa, dictus est is, qui in universum ab actione desistit, Iure Civili,
pagina 251et Canonico, non impetrata abolitione, quae est venia, seu licentia omittendae accusationis, a Iudice sponte data, vel impetrata; quae tamen in Iure nostro, non est necessaria, et punitur in maleficiis infamia; ac in Iudicio Ecclesiastico, in quinque libris auri 2. quaest. 3. Nostro autem Iure, si Actor actionem suam, prosequi noluerit, tunc Reus se ex paribus illius, simpliciter absolvi faciet, convincendo ipsum Actorem, in iudicio Regali, et amissione causae. 2. tit. 86. quam si resumere voluerit, non nisi per gratiam Novi iudicii, id postea facere poterit.
Quid tandem Reus, qui et In-causam-attractus nuncupatur?
Est omnis illa persona, contra quam aliquis, quovis Iure, ratione, et praetextu, quarumcunque rerum mobilium, vel immobilium, ac factorum, et dictorum agit. Unde recte dicitur a Re, quod alicui huiusmodi rei obnoxius sit, vel saltem esse praetenditur. In-causam-attractus autem dicitur ex eo, quod in Causam attrahitur.
Ubi Nota, quod si (I) mutus, vel surdus fuerit, quomodo respondere videbitur? Dicendum, quod ubi non voce, sed praesentia opus est, mutus si intellectum habet, potest videri respondere. Sic et in surdo observandum, de antiqui Iuris regula.
Quibus potissimum fundamentis, post exantlatos omnes defensionis suae labores, et processus, inniti; et sese praesertim in criminalibus committere debebit?
pagina 252Hisce tribus. Primo Deo, qui non est volens iniquitatem, et quem, nihil in coelo et terra latet, sed omnia illi plana sunt et pervia, scrutaturque corda, et probat renes, ac occulta et abdita quaeque videt et introspicit; ideoque decipi non potest; ut et Leo Papa dicit; ista est scientia summi Iudicis, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum, cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Et ideo contra sapientiam illius, nihil valebunt allegationes Advocatorum, nec sophismata Philosophorum; nec praeclarissima eloquia Oratorum, nec astutiae versutorum. Secundo, tam communi sive humanae Iustitiae, quae unicuique quod suum est, tribuit, bonis praemia reddendo, et malis poenam irrogando; quam divinae, quae nullum bonum irremuneratum, et nullum malum impunitum relinquit. Tertio, propriae suae conscientiae, quae sola stat, pro mille testibus, et sua sponte veritatem agnoscere, atque etiam confiteri solet, est namque vermis perpetuo rodens, et nunquam moriens. Et ita, quicquid sibi Iure mediante evenerit, id prompto, et parato animo, iacta in Deum salutis suae, spe, sufferre velit.
Quare principium huius operis a causis incipiat, finis vero Reo claudatur?
Propterea, quia Causae sunt primum statim obiectum ipsius Iudicii, quae cum multiplices sint, earumque qualitas diversa, ante omnia necesse erat, primo statim loco de iis egisse easque distinxisse, ut tanto facilius quilibet postea in reliquo processu procedere potuisset. Finis vero, quia triplici poena ipsius Rei terminari solet, vel scilicet amissione bonorum, quae forte possederat; vel autem pecuniaria aliqua mulcta, aut tandem Capitis etiam supplicio. Ideoque
pagina 253cum hoc, duabus prioribus, maius sit, tanquam scilicet propriae personae ipsius Rei peculiare, non inconvenienter ipso, finis operi imponi debebat.
COROLLARIUM.
Hoc etiam pro admonendo Lectore, adiicere volui; quoniam publica omnium voce clamatur, Processum Iuris esse vitiatum; ideoque Decreta Regni, corrigere et emendare necessum foret. Quod sane est, causam non ut causam praetendere, et rem potius non satis animadvertere; siquidem hic error seu vitium, non provenerit ex Decretis ipsis, sed ex consuetudine, quae contra tam aperta et manifesta Iura Regni observari non deberet; sed magis Iura, suo loco relinquenda, et illa tollenda esset; ne, si a communi et scripto Iure recesserimus, etiam coram externis nationibus, scripta Iura nobis obtrudentibus, confundamur; neve extra Decreta, Ius semper ex huiusmodi consuetudine, quae nullibi exstat, et inveniri potest, discere volentes, nunquam, vel raro, et perpauci omnino addiscamus: sicque per totam vitam discentes prius emoriamur, quam ad cognitionem eius perveniamus, quod profecto quotidiano iam usu, non cum parvo damno nostro, et rerum nostrarum iactura experimur. Haec autem correctio, ut ex praemissis colligi potest, ad summum tribus punctis, seu articulis facile fieri posset. Primo, ut Citationes seu Evocationes, per Insinuationem, et simplicem Evocationem factae, in suo statu, processu, et cursu servarentur; ita nimirum, ut Insinuationes in unicis Octavis finirentur, et simplices Evocationes, quatuor terminis Octavalibus terminarentur, neque uniformiter per modum longi processus omnes currerent; prout scilicet Decreta super iis citata in praecedentibus continent. Secundo, ut Inhibitio, et Prohibitio non confunderentur inter se; sed inhibitio solum in sententia per non-venit servaretur; et Prohibitio in
pagina 254Iuramentali depositione, et communi Inquisitione, locum suum haberet. Tertio, ut Novum Iudicium, solum Inhibitioni apponeretur; uti iam et decreta, et vetus consuetudo dictant, et nullum huiusmodi Novum Prohibitioni adderetur; sed alia forma Prohibitionales, absque Novo formarentur. Quarto, putant aliqui Prohibitas quoque in pauciorem numerum contrahere debere; ita ut tantum duae, vel ad summum tres admitterentur; sed id parum refert, quia non expectantur, in omnibus terminis semper omnes quatuor, sed si vel unica tantum praecesserit, nihilominus tamen causa, in sex ultimis diebus levari possit, et consuevit. Quanquam iam et alioquin novella constitutione anni 1618. art. 65. ad duas tantum restrictae sunt: alteram cum onere, et alteram sine onere.
pagina 255Quanquam secundum Philosophos, Entia sine necessitate non sint multiplicanda, ne res, non necessaria multitudine superfluant: tamen cum in istis processibus sit quaedam, et identitas, et diversitas, non abs re foret, quaedam specialiter, de hoc quoque sequenti processu, dicere. Quantum autem ad processum Iudiciarium, seu Iuridica remedia attinet; non est valde dissimilis; quia eodem modo fere hic quoque, atque ibi proceditur, saltem quod authoritas Iudicum Pedaneorum, seu Comitatuum, non extendit se aeque ad authoritatem Tabulae, sed limitatur in certis casibus, utpote quod Comitatus iudicant, potius de accidentibus circa bona et personas, ut de violentiis, iniuriis, damnisque, et non de proprietatibus bonorum, aut amissione capitum hominum, per sententiam capitalem, (nisi forte criminaliter accusentur.) Item quod ultra centum florenos non possunt Iudicare, nisi in certis privilegiatis causis, per speciales constitutiones Regni factis, uti paulo post declarabitur. Similiter quod Appellationes omnium fere causarum ex Sedibus
pagina 256Comitatuum, maturioris revisionis gratia, in Curiam Regiam transmittantur, et non e contra. Item, quod tot Prohibitis, propter paucitatem dierum, non utantur, neque in Inhibitione et Repulsione, praemissis respondendi cautelis, seu modis, gaudere permittantur, sed simpliciter ad reddendas earum rationes, cogantur, et aliis quibusdam observationibus, ut quilibet per se facile animadvertere poterit.
Duplices, Seriales, et Extraseriales. Seriales sunt omnes causae violentiarum, damnorum, iniuriarum, et his similium, factum potissimum Minoris potentiae, cuius poena centum florenis compensantur, tangentes. Licet interdum in harum numerum recipiantur, nonnullae etiam factum Maioris potentiae concernentes; ex eo, quod propter Iudicum pedaneorum, limitatam authoritatem, poena aequalis est. Extraseriales vero sunt diversae, et Primo, omnes criminales, hoc ordine, homicidiorum, incendiorum, furtorum, praedoniorum, maleficiorum, et adulteriorum, etc. Secundo, Causae privilegiatae pauperum, quae primo quoque die sedis discuti solent. art. 52. anni 1563. Tertio, causae Extraordinariae Magistratuum, quae pro publico bono ac tranquillo statu Reipublicae, per Magistratum moveri solent, et potissimum penes Inquisitiones contra aliquos, de aliquo maleficio suspectos, factas, ut supra quaest. 31. 32. et 33. cap. 9.Item Causae occupationum novarum et veterum privilegiatae, impignorationum debitorum, divisionum inter fratres per Vice-Comites fiendarum. Item causae in Appellatione pendentes, Novorum iudiciorum, tutelarum, paraphernorum, et dotum, ac aliae huius farinae omnes, iuxta causarum aetatem, nullo habito delectu.
pagina 257In hisce. Primo, in causis damnorum et spoliorum, art. 6. anni 1528. idque semota omni Appellatione. Secundo, in causis occupationum terrarum, pratorum, et Sylvarum, ad decem iugera, 5. Vlad. art. 8. Postea in bonorum occupationibus, et castrorum interceptionibus, eorundemque perceptis fructibus acquirendis, cum iuramentis, iuxta Regni consuetudinem, lata superinde sententia, etiam medio Capitaneorum Executioni demandata, sine omni exceptione, poenam tamen violentiae, ultra centum florenos infligere nequaquam possunt, quae in Curia duplicatur, quando ibi quoque appellans succubuerit, et nihilominus Actor, post recuperationem talium bonorum, et fructuum Perceptorum, ad Capitalem quoque sententiam, contra Reum agere valet, si volet in Curia, art. 48. anni 1563. Deinde haec authoritas solum quoad usum, et non quoad proprietatem, adaucta est, anno 1587. art. 35. et 36. facta intra anni spatium Citatione; nec non novissimis iam constitutionibus Regni, anni 1608. art. 3. et 4. et anni 1609. art. 29. soli duntaxat Vice-Comiti absolute in partibus permissa est. Licet anno 1613. art. 23. adiunctus sibi sit, unus Iudex Nobilium, cum duobus iuratis Assessoribus. Tertio, in causis liquidorum debitorum, diuturna iam consuetudine recepta. De quibus vide supra quaest. 4. cap. 8. num. 8.
In hisce nempe. Primo, in causis bonorum Impignoratorum. 5. Vlad. art. 7. Secundo, in causis paraphernorum et dotum. 3. tit. 7. Tertio, in incerto debito. passim.
Nequaquam, tum quia praecise expresso Iure Regni, 1. tit. 60. spectat ad Curiam Regiam, tum quod in ea literarum fassionalium invalidatio fieri deberet, quae nihil ad Comitatum pertinet, tum quia usus quoque id obtinuisse videtur, in Curia Regia, etiam in minutoribus causis, solum ad duodecim florenos se extend. Imo vero neque in Curia usus eius iam admitti videtur, quod magna pars bonorum impignoratorum, per eam labefactaretur.
Per Iudices Nobilium, in nonnullis amplioribus Comitatibus per Vice-Iudices Nobilium, de domibus quidem habitationum, sive solitis residentiis citandorum, solum per eos in quorum processibus sunt; personaliter autem in solito loco communi sedis Iudiciariae, vel congregationis, indifferenter, per quemcunque Iudicem Nobilium, vel Vice-iudicem Nobilium fieri assolet.
Ubi Nota, quod si aliquando contingat, huiusmodi Citationem fieri debere, ex alio Comitatu, tunc Iudex citantis ex illo Comitatu, in quo citans degit, cum solitis literis Citatoriis, debet venire ad alterum Comitatum, ad Iudicem nempe citandi; et per eum dictam Citationem exequi
pagina 259facere, sicque accepta ab eo relatione factae Citationis, abinde redire. Atque ita in tali casu citatus tenebitur in illo Comitatu, ad quem citatus est, comparere.
Fit duobus modis. Verbaliter. Et Literatorie. Verbalis, durat tantum per tres sedes. Literatoria autem per integrum annum, in eodem tamen Comitatu solum, art. 53. anni 1563. Et sic communiter in aliquibus Comitatibus, tam coram Vice-Comitibus, quam Iudicibus Nobilium, et Notario sedis. Imo vero in nonnullis Comitatibus, etiam coram Vice-Iudicibus Nobilium, prouti scilicet in uno quoque Comitatu suus mos, et sua consuetudo est, fieri solet.
Habent, aliqui Comitatus, et possunt sibi, non solum in agrorum, pratorum, sylvarum, fluviorum, et aliorum territoriorum sed etiam terminorum, ac processum iuridicorum suorum negotiis et causis constitutionem facere; ut scilicet breviori vel longiori processu, causa in sede Iudiciaria, coram Comite Parochiali, mota terminetur, sana inter se praehabita deliberatione. Sed tamen his cautelis, ne scilicet huiusmodi constitutio, generali decreto totius Regni, et vetustae ac approbatae consuetudini Curiae Regiae in Iudiciis observari solitae, praeiudicet, et deroget; neve alios
pagina 260Nobiles aliorum Comitatuum ad observationem talium privatarum constitutionum suarum cogat, qui omnino ab ea recepti habentur, 3. tit. 2. Atque ita nihil mirum, si variis in locis varia consuetudo servari reperiatur, quam semper, ibi procedere volens, diligenter investigare debet, ne peccet contra illam.
In aliquibus Comitatibus, simpliciter per Iudicem Nobilium vel Vice-Iudicem Nobilium ubicunque per Actorem repertos, absque ulla Comitis, vel Vice-Comitis commissione, verbali vel literali, qua facta postea literae Evocatoriae, per Notarium sedis conscribuntur ad futuram sedem; in eaque relatio Citationis ipsis adscribitur, referentibus illam Iudicibus Nobilium vel Vice-Iudicibus Nobilium. In aliquibus vero Comitatibus, conscripta commissio Comitis, vel Vice-Comitis, simul cum Actione Actoris, dirigitur ad aliquem Iudicem Nobilium, vel etiam Vice-Iudicem Nobilium, ut talis citandus, citetur; ipsaque Citatio per Iudicem Nobilium, annotatur praetactis literis commissionis; et sic denique, ex omnibus simul fiunt integrales literae Evocatoriae. Ac huius posterioris Citationis exemplum tale esse potest, in Coniuratu Mosonien: in aliis autem ita scribitur; sicut ibi proceditur.
N. Vice-Comites Comitatus Mosonien. Nobili. N. Iudici Nobilium eiusdem Comitatus Mosonien. Salutem et omnem prosperitatem.
pagina 261Nobilis nobis dilecte; dicitur nobis in persona Nobilis, N. etc. Qualiter, etc.Postea finita narratione, seu expositione actionis, subiungitur.
Unde idem Exponens, praefatum T. ratione praevia, in sedem huius Comitatus Iudiciariam, citari et evocari vellet, Iure Regni admittente. Proinde te harum serie hortamur, et requirimus diligenter, quatenus acceptis praesentibus, memoratum T. et T. ad instantiam annotati Exponentis, in sedem istius Comitatus Mosonien. Iudiciariam, posthac primitus celebrandam, more solito cites, et evoces, rationem de praemissis redditurum efficacem, superindeque iustitiam et iudicium recepturum. Et tandem huiusmodi Citationis, et Evocationis tuae seriem, ut fuerit expedita, in dicta sede, suo modo referre debeas et tenearis. Secus non facturus. Datum in oppido Raiika feria tertia proxima, post festum T. anno T.
Debet claudi sigillo eiusdem Vice-Comitis usuali tantum, et non Comitatus, sine custodia in complicatione exterius, et magis sursum ultra medium, ac sub sigillo, lecta, per mediam similiter complicam, nulla subscriptione interius existente, ascribitur.
Superscriptio superne deforis.
Nobili T. Iudici Nobilium Comitatus Mosonien.
Postea inferius statim.
Pro parte Nobilis T. et T. ut Actoris, contra T. et T. veluti In-causam-attractum.
Hic inferius quasi in medio.
CITATORIA ET EVOCATORIA.
Postea Iudex Nobilium factam Citationem, inscribit dorso inferne, et refert in sede, etc.
pagina 262In nonnullis maioribus Comitatibus quatuor, in minoribus, tribus continuis diebus, solet sedes Iudiciaria celebrari, art. 50. anni 1563. In nonnullis minimis etiam uno die absolvitur, et aliquando congregatio quoque illi adiungitur: Atque ita in illis quarto vel tertio die, absolutis iam Iudiciis, huiusmodi Proclamatio novarum causarum fieri consuevit.
Semper sane, quandocunque a bellis gerendis vacat. art. 10. Ladisl. posthumi. Exceptis temporibus messis, et vindemiae, art. 20. anni 1553. Nec non Comitiorum, seu Diaetae generalis. 6. Vlad. art. 12. de quibus supra quaest. 17. cap. 4.
Laesit aliquem, per violentiam aliquis; ideo evocatur in Iudicium per Citationem, actione descripta, prima sede proclamatur Reus, si comparet per se, vel advocatum; recipit actionis, et citationis paria; et differtur discussio, ad futuram sedem. Levatur causa in futura sede, post receptionem parium, Procurator cautus interea, ante scilicet litis contestationem, scrutatur literas, quaerit occasionem, ex aliquo defectu condescensionis causae, si rem patrocinari arbitratur, citat praescriptionem, agit de incompetentia
pagina 263fori, vel Actoris, vel si quid in literis reperit, quod cursum impedire quaeat; reperire enim licet, si vel tempus, vel locus, aut persona, quae in Actione necessario inseri debent; desideretur. Tempus enim circa quod, et in quo anno, locus, ubi res acta est persona, quis, et contra quem, quid et qualiter actum.
Cum omnia tentarit Advocatus; Iudex vero causae, exceptionibus locum non dederit; tunc respiratione opus est. Non defendente tandem ulterius Reo, causa iuxta meritum acquisitionis Actori adiudicatur. Cui eodem die, remedio Prohibitionis, coram Notario fiendae, occurrendum est. Et sic causa iterum redit, ad suos Iudices.
Adveniente termino Iudiciorum, post Prohibitionem, Actor cupit rationem dari Prohibitionis; responderetur per Reum si quid tale est, per exceptiones prius repetitas, et postea quoque adinventas. Vitat tamen curiosus Procurator diligenter, ne ad litis contestationem, quoquo modo accedat; accumulat itaque verborum ambages, quas potest; quibus quantum fieri poterit, partem alteram et Iudicem, a consideratione propositae materiae avocare, et ad disputationem a re diversam traducere nititur. Ubi iterum alterius partis Advocati solertia requiritur, ne se, et Iudices patiatur a re proposita distrahi. Si deinde non datur effugium, uti licet, si vult qualificatione, propius scilicet ad rem accedente. Et nisi Iudex cogat ex professo ad litis contestationem, id est, negationem, vel rei affirmationem, minime quoad fieri potest, accedendum. Si vero secus non datur respirium, qualificationi proba adiungi potest; quod si tamen displicuerit, iterum datur prohibita, cum solito onere, eodem die, et non aliter.
Hoc facto, adveniente Iudiciario termino, postulatur per Actoris Procuratorem, oneris Prohibitae depositio; eoque deposito; ratio eius adferri requiritur; hoc casu. Si antea negasset (I) factum in Actione denotatum, a negativa
pagina 264ad affirmativam, semper datur regressus. Quod plerunque cum qualificatione, ubi scilicet res, et tempus postulare videbuntur, fieri assolet.
Posito casu, Reus Actorem sibi insidiatum fuisse, contentionique ansam praebuisse, nisi vim vi repellendo. Et si quid tale, quod in Actione denotatum esset, forte accidisset, hinc evenisse dixerit. Quod diligens Procurator, additis suis rationibus, uberius amplificare, Iudicesque attentos, et dociles reddere poterit.
His dictis, vadit causae status ad probationem, vel obiectae responsionis qualificatae, vel etiam actionis; unde parti quoque Actoreae simul datur terminus, ad probandam actionem, si vult.
Reus causam protrahere volens, ulterius ante octavum diem termini ad probandum dati, prohibet se, et Actorem a communi Inquisitione. Et sic causa iterum ad sedem Comitatus Iudiciariam regreditur. Astant partes; Actor cupit rationem adferri Prohibitionis, si nullam rationem attulerit, causa simpliciter adiudicatur. Datur tamen nonnunquam haec, quod oblitus fuisset Reus tempore adiudicationis praemissae, poenam indebitae actionis annectere, sine qua inanes facere expensas, coactus fuisset. Alias vero aliae quandoque rationes adquiruntur, sed curiosus Procurator solet obviare talibus dilationibus, admonendo In-causam-attractum etiam cum poena solita.
Et relata serie communis attestationis, fiunt literae, post calculantur testes. Exinde fieri debebit Iudicium, etc.
Solent fieri exceptiones etiam contra testes, et testimonia fatentium, contra litis consortes, si qui in testem assumpti forent, contra aetates, famam consanguineos, et alios similes, audita, et non visa referentes, etc.
Si documenta testium, ad rem probandam non sufficiunt, in supplementum attestationis alterutri partium iuramentum decerni solet.
pagina 265Saepe fiunt exceptiones contra Coniuratores, si videlicet Coniurator fuerit periurus, infamis, vel ignobilis (penes et contra Nobilem, non valet iuramentum ignobilis) uti in Attestationibus quoque.
Si exceptio rationabilem causam sortita fuerit, causa solet subverti ab imo.
Hinc post latum iudicium, et pronunciatam sententiam appellatur causa soepe in Curiam Regiam; ibi petenti conceditur Novum, si antea non fuerat impetratum. Penes novum Iudicium, causa iterum redit, ad priores suos Iudices. Ibi necesse est, tandem pars Novo utens iudicio, Novum quid in medium proferat, exauditis partibus, si causa coram superiori Iudice nondum est revisa, ad postulationem partis cuiusvis, causa cum tota serie, iterum transmittitur in Curiam Regiam, ubi causa revidetur, approbaturque vel emendatur, ac ad suum Iudicem, pro facienda Executione remittitur.
Penes remissionales, et literas universitatis Exmissionales, Vice-Comes vadit ad Executionem. Repulsione obviatur, post Repulsionem causa vicissim ad suos Iudices reportatur. Exigitur ratio Repulsionis; depositis primum deponendis, id est, triginta sex florenis in duabus Iudicibus, in tertia vero partibus, Actori.
Si Repulsio dilationis tantum causa, perperam facta esse comperitur, tandem dantur literae Adiudicatoriae sententionales Actori, contra Reum, Inhib. Contrad. et Repuls. non obstan. Et haec est finalis sententia, quam sequi debet Executio necessaria, facta tandem Relatione Executionis, dantur literae parti super Executione eadem, Relatoriae, sive Recaptivatoriae.
Duodecim. Primus, petit par. Secundus, post Exceptiones Prohibita simplex. Tertius, post alias similes Exceptiones Prohibita cum onere. Quartus, Probatio, sive communis Inquisitio. Quintus, Prohibitio ab attestatione. Sextus, ex fassionibus testium, Iudicium et sententia, ac Iuramentum quoque interdum. Septimus, exceptio contra testes, vel Coniuratores, ubi necessitas postulabit. Octavus, sententia per non-venit. Nonus, Novum Iudicium. Decimus, Repulsio post Executionem. Undecimus, Appellatio. Duodecimus, finalis Executio.
Variae sane, Primo, in veteribus occupationibus dabatur unica Prohibita, et ea quoque cum onere. Aliae vero dilatoriae cautiones, ut in aliis causis, locum habere solebant (nisi ex usu iam, iuxta quorundam sententiam, art. 10. anni 1536. Inhibitio praecludi caepta est) quae apud nos Novum repraesentat iudicium. Uti in priori processu dictum est, quaest. 16. cap. 8. Secundo, recentiores occupationes in Curia Regia, varie privilegiatae reperiuntur, Decreto Novizol. anni 1542. art. 8. Inhibitione, Contradictione, et Repulsione, non obstante. Et Posonien. art. 4. eiusdem anni 1542. Contradictione et Inhibitione non obstante. Item Sopronien. anni 1553. art. 21. Inhibitione et Repulsione non obstante. Quanquam in Comitatibus, haec omnia Iuridica remedia admitti soleant, iuxta quorundam opinionem. Posteriores autem omnes huius farinae articuli et constitutiones, super talibus occupationibus sequentes, post praefatum Novizoliensem, ad ipsum praecipue referuntur, usque ad annum 1563. Tertio, eodem anno 1563. art. 48. statutum erat, ut causae violentae
pagina 267occupationis bonorum, non tantum in Curia Regia, ut proxime dictum est, sed etiam in Comitatibus, sine omni exceptione discuterentur. Quarto, postea decreto anni 1587. art. 35. et 36. facta intra Anni revolutionem Citatione, alias non; brevissimo processu terminabantur. Siquidem factis responsionibus in sede, Vice-Comes ad communem exibat, (licet alibi statim in prima sede post factam Citationem, ad communem exmittebatur, quod sane ante contestatam litem, pro inconveniente omnino habetur, et contra continentiam citati articuli fit) qua tandem reportata et calculata Iudicium fiebat; ac postea abscissis omnibus Iuridicis remediis intra Dominium bonorum, necessaria sequebatur Executio, quoad bona; sed convictio, si pars succumbens instabat, in Curiam Regiam transmittebatur. Ubi autem dicta Citatio, intra anni revolutionem, a die praetensae occupationis, non reperiebatur esse facta, tunc quidem causa non condescendebat, sed reiiciebatur ad processum dicti articuli Novizoliensis. Quinto, novissimarum occupationum causae, nec non violentiarum, damnorum, verberationum, captivationumque, tam in factis minoris, quam etiam maioris potentiae uniformiter, tum contra Nobiles seu Dominos, cum contra famulos ignobiles, et colonos, strictissime sunt privilegiatae, ut patet art. 3. et 4. anni 1608. et art. 29. anni 1609. Item art. 23. anni 1613. Caetera huc spectantia, ad pleniorem processus huius cognitionem, petenda sunt semper ex primo processu, qui in Tabula Suae Maiestatis Regia, observari solet; et comprehenditur decem prioribus capitibus.
Hic autem specialis processus in Comitatibus observari consuevit.
pagina 268In omnibus Sedibus Ecclesiarum Diocoesanarum et Metropolitanarum, idque semper in prima instantia, seu per querimoniam. Neque licet relicto Diocoesano, vel ad Metropolitanum, hoc est, Archi-Episcopum, vel ad eius Vicarium, vel ad Nuncium Apostolicum, vel autem in Curiam Romanam querulatum ire; sed solum per viam Appellationis, ad eos causam deducere, maturioris revisionis gratia, 6. Matth. art. 44. et 45. Item 3. art. 19. et 5. art. 17. Item 1. Vlad. art. 45. et 2. eiusdem art. 10. et 3. art. 63. Et qui id facere praesumpserit, ut scilicet Romam conquestum eat, vel in prima instantia in Curia Romana causam moveat, poenam capitis incurrit, dicto 3. Matth. art. 19.
Ubi Nota, quod aliquando propter certas causas, utpote, vel metum hostium, vel aquarum inundationem, vel viarum discrimina, vel alia id genus pericula et incommoda, licet partibus indulto uti, ab Ordinario; ad alium Causam transferendo; quemadmodum iam non raro usuvenit. Et praeter quam tempore belli, continuo fiant, invocatoque brachio Regali, executioni demandentur. art. 25. anni 1552. De
pagina 269quo tamen vide posteriorem constitut. anni 1599. art. 46. et quaest. 17. cap. 4.Item art. 70. anni 1618. quo tam belli, quam messis, vindemiae, Iudiciorum generalium, et Comitiorum tempore Sedes Spirituales celebrari Prohibentur.
Fuere procul dubio olim aliqui huiusmodi praemisso Privilegio gaudentes, contra quos talia rescripta Apostolica libere apportabantur. Nihilominus tamen vigore eorum extra hoc Regnum non aliter, nisi modo praemisso per Appellationem extrahebantur, annotato 3. Vlad. art. 63.
Antiquitus hae erant: factum testamenti, Matrimonii, Dotum, et rerum paraphernalium, periurii, verberationis et spoliatis Clericorum, et Mulierum, nec non aliae his annumeratae. 1. Matth. art. 3. et 2. eiusdem art. 17. et 3. eiusdem art. 17. Item 1. Vlad. art. 46. anni 1492. (quibus Zilagii art. 9. addit. Iura quartalitia, decimas, et effusiones sanguinum; sic et causae Viduarum, et miserabilium personarum huc spectant. Enchir. fol. 14.) Sed postmodum quasi post annum octavum, a dicto anno 1492. Causae dotum, et rerum paraphernalium translatae sunt, ad Octavas breves, id est, ad forum Locumtenentiae anno videlicet 1500. 4. Vlad. art. 16. ubi modo quoque
pagina 270discuti solent, art. 14. anni 1536. et art. 2. anni 1555. Similiter decimarum quoque causae, novissimis constitutionibus annorum 1608. et 1609. ad sedem Comitatus reductae sunt.
Ubi Nota, Primo, praetactas causas, diversa ratione, ad diversa pertinere fora; ita videlicet; ut quando pure de iniuriis, vel violentiis, deque rebus mobilibus sonant, ad forum Ecclesiasticum, quando autem in iis Ius possessionariorum, vel haereditas acquiri videtur, etiamsi promissio, vel testamentum intercesserit, debent iudicari in foro saeculari, 1. Matth. art. 3. Item 3. Vlad. art. 62. et 2. tit. 52. Secundo, Ecclesias, aut imagines destruens, diripiens, profanans, et spolians; subest iudicio Regio art. 7. anni 1553.
Apostoli, qui sunt literae illae, quas nos vulgo transmissionales vocamus, cum causa, ab inferiori, seu pedaneo Iudice, ad superiorem maturioris revisionis gratia transmittitur. Dicti ab apo quod est de et stolum, id est missio, vel quasi dimissio, quam facit unus Iudex ad alium, dum scilicet pars appellans, huiusmodi Apostolos, ab ipso petit, his verbis, seu iterationibus; instanter, instantius, et instantissime, ideoque dimissorii etiam libelli dicuntur, et petuntur intra triginta dies, teste Sylvestro, part. 1. Vocabulo Appellatio, statim in principio, et 2. quaest. 6.
Non omnino, quia id Decreta Regni per expressum vetant, 3. Vlad. art. 60. et 61. Item 2. Sigis. art. 14. et 3. eiusdem art. 12.
Utendum erit mandatis declinatoriis, alicuius Iudicis ordinarii, idque ante contestationem litis, quorum vigore, Vicarii huiusmodi causas (extra matrimonialem, art. 70. anni 1618. ) in Curiam Regiam, sub poena amissionis beneficiorum, transmittere debent. Et vicissim, si Iudex saecularis quoque cognoverit, aliquam causam pertinere ad forum Spirituale, is etiam illam illuc remittere tenebitur. 1. Vlad. art. 46. et 2. Sigis. art. 14. Item 3. eiusdem art. 12.
Nequaquam, quia tales lucri et commodi sui gratia, multos abusus introducere solent, et litigantes pluribus onerare expensis, ex eo, quod non timeant, sibi poenam Aucariorum irrogari posse; quae Procuratoribus in hoc foro, super Calumnia iuratis, inferri solet. art. 27. anni 1567. Ideo si aliqui eorum sunt beneficiati, amissione beneficii per Ordinarium suum, de facto puniuntur. Et sive etiam beneficiati fuerint, sive non, utrique de facto per eundem, perpetuis carceribus, tanquam falsarii et periuri mancipantur, citato proxime loco. Imo vero neque in Civitatibus ipsis, in quibus sedes Ecclesiasticae celebrari solent, permittuntur manere, ne saltem consilium dare possent; art. 41. anni 1569. Verum iam omnia haec, in desuetudinem abeunt. Ubi Nota quod si
pagina 272cognoscere lubet, quid sint Calumniator, Praevaricator, et Tergiversator, ac quomodo quilibet puniendus, vide quaest. 27. cap. 10.
Nequaquam, sed de sede, consequenterque de domo Iudiciaria, pro tunc prorsus exire tenentur. 4. Vlad. art. 35.
Olim quidem, cum de Iure Canonum; tum etiam secundum Decreta Regni, illud praestare omnino tenebantur, 5. Matth. art. 17. et citato iam art. 27. anni 1567. Sed iam in hoc foro, prouti et in saeculari, remissius haec res, coepta est agitari; siquidem neque hic quoque amplius tale exigitur iuramentum, sicuti neque in foro fori. Super quo vide quaest. 26. cap. 10.Unde licet non sit iam tanta necessitas intelligendi huiusmodi Calumniam, super qua olim iuramentum praestabatur: Nihilominus tamen, ut hac in parte maiorum nostrorum, religiosa observatio cognoscatur, non puto inconveniens fore, si modicum quid hoc loco, de ea attigero.
Est ergo haec Calumnia Procuratorum, uti proxime citatus articulus 27. anni 1567. continet; quod scienter et calumniose, id est, fallaciter et fraudulenter, doloseve, nullas causas, quae essent iniustae suscipient, neque illis contra Iura Regni Hungariae patrocinabuntur; vel ullo pacto, cum parte adversa colludent. Formula vero antiqui Iuramenti, fol. 743. Maioris decreti erat.
pagina 273Ego N. Procurator, Iuro per Deum vivum, et eius sanctam Genitricem Virginem Mariam, et per omnes Sanctos et Electos Dei, quod ego nullas causas, scienter et calumniose, et quae essent iniustae, suscipiam, neque illis contra Iura huius Regni Hungariae, patrocinabor, easque inanibus et frivolis exceptionibus et protelationibus, scienter et temere, in longum protrahere unquam intendam; sed neque ullo pacto, cum adversa parte, in damnum principalis mei, colludam. Sic me Deus adiuvet, et omnes Sancti.
Civilium autem lib. 3. Codicis, tit. 1. sic habetur. ‘Quod sedulo clientibus servient, nec tamen ullam iniustam causam suscipient; et si quam decepti mendaciis suorum clientium suscepissent, eam deserent, quam primum causae iniquitatem cognoverint.’
Idque Iuramentum semel tantum solebant praestare, cum scilicet ad postulandi officium recipiebantur. Mynsing. lib. 4. Instit. tit. 16. § utriusque, Licet Andr. Gail. dicat, post litis contestationem regulariter praestandum, quae in singulis causis fieri solet, lib. 1. obser. 85. Imo vero non solum Procuratores, sed et partes ipsae, hoc Iuramento astringi debebant. 5. Matth. art. 17. et Sylvest. teste part. 2. Vocabulo Iuramentum 1. ac Actor quidem prior iurabat se bona fide, non animo calumniandi causam movisse; prout et Quadr. 3. tit. 24. habet. Ego N. iuro ad fidem meam, Deo debitam, fidelitatemque Principi nostro observandam, per Deum vivum ac verum, etc. Quod ego hanc causam, quam contra Nobilem N. movi, et prosequi volo, non movi animo vexandi ipsum, seu calumniandi iniuste; sed credo, et iudico me bonam et iustam causam contra eum habere; et non utar sciens falsa aliqua probatione, neque in testibus, neque in literis falsis producendis, ita me Deus adiuvet.
Postea Reus, se bona instantia uti, et recte contradicere velle; iurabat. Et poena non praestantis hoc iuramentum est; non solum amotio ab agendo, sed etiam si ob levem contumaciam id recusaverit, extraordinaria ex arbitrio Iudicis infligenda; ast si de malitia illud praestare noluerit, respectu alicuius articuli, in actione specificati, vel
pagina 274exceptione rei, super quo iurari petitur; est amissio illius; quia per huiusmodi recusationem habetur pro confesso; neque talis articulus debet a Iudice amplius attendi et recipi, idem Andr. Gail. lib. 1. Obser. 87. Quibus etiam Iure Civili, novella constitutione additum est, quod nihil penitus, causa patrocinii dederint Iudicibus, vel alicui personae, corrumpendi iudicii causa. Quod licet apud nos non servetur, tamen si servaretur, non tot, neque tam horrenda conscientiae pericula, soepenumero inter litigantes contingerent. De quibus plura vide quaest. 16. cap. 9.et 27. cap. 10.
Plane Non, sive fiat iudicium coram Spirituali, sive coram saeculari Iudice, dummodo negocium controvertatur inter duos Laicos, 2. Sigis. art. 3.
Per anni spacium tantum, sicut et in foro saeculari, et non amplius, art. 17. anni 1578. atque ita de anno ad annum semper renovari debent.
Legibus Regni, iuxta Decreta Matthiae et Vladislai Regum art. 40. anni 1559. ac tandem Canonicis
pagina 275sanctionibus, art. 27. anni 1563. et art. 21. anni 1553. siquidem multa iam de foro saeculari translata esse dignoscuntur, ad hoc forum Ecclesiasticum, quae pariter iam utrique communia esse videntur, uti dictum est quaest. 3. proxime praecedenti. In quibus tamdiu solemus nos legibus Regni firmare, quamdiu eas nobis, ac causis nostris suffragari viderimus; ast ubi iis destituti fuerimus, illico ad dictas sanctiones Canonicas, confugium capere cogimur, quae longe ampliores sunt, et latius sese extendunt, supra quaest. 13. cap. 1.
Ubi Nota, quod licet sedes spiritualis utatur legibus Regni, in aliquibus causis, non tamen aeque utitur Iuridicis remediis: siquidem non nisi Appellationem, uti iam praemissum est, et Novum Iudicium aliquando admittat. Onus quoque non-venientiae, antiquitus solum in denariis viginti quinque deponebatur, licet nunc iuxta Regni consuetudinem, in tribus florenis exsolvi iubeatur.
Hi videlicet duodecim. Primus, conficiuntur literae Evocatoriae, non simpliciter et generaliter, sed cum specifica declaratione eius rei, quam Actor acquirere intendit, et similiter cum expressis nominibus citandorum 5. Matth. art. 17. et 5. Vlad. art. 25. alioquin vero si simpliciter et generaliter, citationes ipsae factae fuerint nihil valebunt. Et tales literae Evocatoriae diriguntur ad aliquod Capitulum, vel Conventum; aut saltem uti defacto iam fieri assolet, ad aliquem Parochum, ut per illud, aut illos In-causam-attractus, ad decimum quintum diem citetur.
Ubi notandum venit, quod licet citatio fiat, ad decimum quintum diem: Nihilominus tamen discussio causae
pagina 276fieri solet, etiam singulo octavo, vel nono die alibi, et non tantum singulis quindenis.
Secundus in termino per Vicarium in dicta suae Citationis commissione, denominato, sive dicto decimo quinto die, quem In-causam-attracto, testimonium Capituli vel Conventus, aut etiam Parochus quispiam citans, a die factae huiusmodi Citationis praefixerit, conficitur libellus, ipsi Vicario porrigendus, qui contineat in se omnem vim acquisitionis, per Actorem intentatae: Cui postea adiungitur Relatio citationis peractae, hoc quo sequitur modo.
FORMA CONFICIENDI LIBELLI.
Coram vobis Reverendissimo Domino T. etc. et in Spiritualibus causarum auditore, ac vicario generali Ecclesiae (T) Egregius (T) Legitimus Procurator Generosae Dominae (T) Egregii (T) consortis (T) ut Actricis, cum literis Procuratoriis, honorabilis Capituli (T) contra et adversus Egregios (T) et (T) ut In-causam-attractos dicit et proponit; quo meliori modo potest taliter: Qualiter superioribus temporibus, etc.
Peracta, expositione Actoris, conclusio sic inferri solet. Quapropter idem Procurator, nomine et in persona, cuius supra, petit annotatos In-causam-attractos, praetactae summae testamentaliter legatae; in cuius evidentiam producit etiam testamentum in specie; damnorum item, et proventuum ex bonis ipsi A. testamentaliter per tutorem suum legatis, perceptis refusionem, usque ad praetactam summam viginti quinque millium florenorum, puri auri, sententialiter convinci et aggravari; ac advocato etiam brachio saeculari, in quantum necesse erit, omnibus viis, et remediis Iuris, per censuras Ecclesiasticas, art. 25. anni 1552. compelli. Et sic petit ac postulat, salvo Iure addendi, minuendi, mutandi, et de novo producendi, ac corrigendi, art. 49. anni 1563. Et protestatur de iniuria gravissima, expensisque litis, tam extra, quam intra Iudicium factis; et deinceps fiendis, usque ad [decisionem] causae.
pagina 277Ubi Nota, huiusmodi clausulas iustificatorias, ab initio quidem ante litis contestationem, bene inductas, et admissas fuisse, ne scilicet levi aliqua de causa, Actio ipsa, coram huiusmodi bene conscientioso Iudice, statim condescendat, Actorque ipse, vel eo magis, quod huiusmodi, litium ignarus sit, omnem impensam ludat, et damnum patiatur. Verum postquam iam in abusum devenire coeperunt; dum scilicet Actor non contentus primaria sua actione, alia adhuc et alia ei adiungere satagebat, in disputationem attractae sunt a Dominis Regnicolis, adeo ut omnino easdem sublatum iri cupiverint. art. proxime citato 49. anni praenotati 1563. Sed usque nunc adhuc indecisae manent, unde tota essentia et usus earundem, stabit in arbitrio bene, uti praemissum est, conscientiosi Iudicis, An, Quando, et Quibus in Casibus, ac non nisi ante litis contestationem admitti debeant? quibus si simpliciter semper licebit sic, uti, quemadmodum nunc iam solet fieri, quis unquam In-causam-attractorum poterit se eliberare, contra huiusmodi Actorem, semper hoc modo actionem suam reformantem; nemo recte diiudicare poterit.
Tertius si comparet (I) petitque par Actionis, et Procuratoriarum ipsius Actoris, datur eidem. Si autem non comparet, accipit (A) valvales contra ipsum, applicandas valvis templi, habentque istae valvales vigorem iteratae Citationis.
Quartus si In-causam-attractus comparet, non loquitur, priusquam deponat onus non comparitionis. Ubi vero deposuerit onus Iudiciarium, et redemptionem Citatoriarum, ac Valvalium, regreditur ad petitionem parium omnium.
Quinto, si necdum comparuerit (I) decernuntur contra ipsum, literae monitoriae, iterum valvis templi affigendae, et neque hic loquitur, donec deponat birsagium, redemptionemque Citatoriarum, Valvalium, et Monitoriarum.
pagina 278Sextus, et si necdum comparet, excommunicatur, et decernuntur contra ipsum, Denunciatoriae literae Excommunicationis sententiae; sed neque hic loquitur, si etiam comparuerit, nisi depositis omnibus deponendis praemissis. Atque ita data prius ratione sufficienti, cur non debuerit excommunicari, promissaque obedientia, petit paria omnium productorum.
Septimus, si ulterius etiam contumacia ductus non comparuerit, decernuntur contra ipsum literae Aggravatoriae, simul et Reaggravatoriae, quae pro eisdem reputantur, quarum vigore excommunicatur, primo tempore pronuntiationis sententiae, in ipso foro Spirituali, seu coram Vicario, postea in singulis Parochiis, in quibuscunque Actor voluerit, eadem Excommunicatio vice iterata publicatur, compulsatis campanis, et accensis ac in terram proiectis candelis, inter Solennia Missae praesente Universa Plebe.
Octavus, si forte necdum comparuerit (I) et neque obediverit, decernitur contra ipsum Invocatio brachii saecularis, et dantur Actori superinde literae Invocatoriae brachii saecularis, ad quarum productionem, petitur brachium saeculare, vel a sua Maiestate, vel ab eiusdem Locumtenente, quibus inscribuntur, quivis Regnicolae, sed tamen magis vicini et necessarii, art. 25. anni 1552. iuxta antiquam Invocationem art. 22. anni 1553. et art. 27. anni 1563.
Nonus, si tandem personaliter comparuerit, et absolutionem petierit; primo et ante omnia acquisitioni, et expensis Actoris satisfaciat necesse est. Postea id quod Iudicis erit, faciet Iudex cum ipso, absolvendo scilicet ipsum ab excommunicatione, et restituendo communioni Ecclesiae.
Decimus, si in primo statim termino comparuerit, vel etiam secundo, aut tertio, deposueritque solitum onus, licebit ei de condescensione Causae, atque incompetentia fori; Iudicis, et Actoris disputare, interdum etiam ad respirandum, et tempus producendum, poterit causam ipsam,
pagina 279per mandatum declinatorium, utrum scilicet illa, saeculare, vel spirituale forum concernat; a praesentia Vicarii, ad Tabulam suae Maiestatis Regiam, indeque ad Dominum Locumtenentem, provocare; 1. Vlad. art. 46. Unde vicissim soepius ad eundem Vicarium, ad discutiendum remitti consuevit: siquidem uti iam praemissum est, quaest. 5. Nemo in causis profanis citari, aut respondere cogi debet, aut potest, per Iudicem Ecclesiasticum. Quia spirituales Iudices factum Iuris possessionarii, iudicare non possunt; uti praenotata quaestione dictum est.
Undecimus, prouti iam declaratum est, causa discutitur, coram Vicario, iuxta leges Regni, ubi haberi poterint; ubi autem non, iuxta Canones, seu quod idem est Canonicas sanctiones; quae a celebrioribus Canonistis, sive Summistis peti debent, veluti sunt, quibus potissimum in sede Metropolitana Strigoniensi utuntur, Hostiensis, Antoninus, Sylvester, et alii huius classis authores, Speculator, Navarrus, Covarruvias, summa Angelica. Ac denique ex Decretalibus quoque Pontificum ac Decreto Gratiani desumi solent, huiusmodi sanctiones.
Duodecimus, his omnibus sic praemissis, a Vicario Diocoesano, fit Appellatio, ad Vicarium Metropolitanum, ac ab inde denique ad Nuncium Apostolicum, qui tunc temporis circa Curiam Regiam, ex delegatione Summi Pontificis constitutus fuerit, aut omnino in Curiam Romanam, uti iam dictum est, quaest. 1. (quanquam de facto iam ad Rotam non soleat transmitti Appellatio, ut multi dicent.)
Ad haec vero omnia clarius intelligenda, non abs re fuerit omnes literas Causales huius fori, cum tenoribus subiicere, quarum in processu mentio fieri solet, quales sunt hae infra annotatae.
pagina 280Habetis, Candidissimi Tyrones, ab initio a me promissam Directionem methodicam, in Processum Iudiciarium, Iuris consuetudinarii, Inclyti Regni Hungariae, partiumque eidem subiectarum, (cui etiam adiunxi, alios duos processus, alterum in Comitatibus, et alterum in Sedibus Spiritualibus, observari solitos) non quidem verborum floribus convestitam, neque orationum pigmentis delibutam, sed simplici, ac trito, et quotidiano sermonis filo, contextam. Quippe quod mihi animus non fuerit lepores sermonis sectari, vel orationum ornamenta venari, sed res ipsas potius, quae nobis magna usui esse debebant, undequaque conquirere, et in hunc ordinem selectas componere. Neque vero novas leges, aut Iura, vel adinveni, vel statui; siquidem id non unius et privati hominis est; sed cum iam antea statuta sint, ea tantum, quae circa ipsa melius intelligenda observabantur, vel e memoriae loculis deprompsi, vel ex Venerandae antiquitatis lecythis, erui; atque omnibus deinceps notitiae causa, hisce scriptis comprehendi. Inspersi etiam nonnulla, occasione sic postulante, ex sacris Canonibus, et Iure Civili, vel ideo solum, ut si non in omnibus universe (neque enim id huc attinebat) saltem in aliquibus coincidentibus punctis, aut aliis quoque quae in Iure nostro desiderantur, huius etiam utriusque Iuris, vel levem cognitionem pagina 282 praegustaretis. Quae etsi trita et tenuia omnia, prima fronte esse videbuntur; ubi tamen necessario adhibita extiterint, haud dici potest, quantum et lucis, et utilitatis rebus sunt allatura. Ideoque vobis tanto gratiora esse debent, quanto maiori cum commoditate, universa hic simul reposita habebuntur, ut scilicet his sic perceptis et cognitis, ad solidiora et penitiora Iurium, ac legum patriarum penetralia, faciliorem aditum habere possitis. Et quanquam fortassis non deerunt, qui vobis, vel aliud quippiam occipiendum, et magis prosequendum persuadere; vel etiam levitate, exilitateque istius opellae, nauseam et fastidium, ingerere conabuntur, sicque vos, ab ea deterrere et dimovere studebunt: Vos tamen nequaquam huiusmodi inimicis persuasionibus consentiatis, quin semel atque iterum ea perlecta, ipsi ex illa degustetis, et adiudicetis, an ita se res habeat, prout huiusmodi malevoli dissuadebant, vel vero longe aliter? prouti et secus sane rem diligentius considerantes, experiemini. Equidem cupivissem ut et mihimet ipsi aliquando licuisset, et vobis iam liceret, ex Aliorum limatiorum scriptis et laboribus, hoc ipsum delibare, sed cum, iniuriane temporum, vel negligentia hominum, Vel autem quod nemo nostratium, etiam tam levi et minuta opella Patriae, et Amicis, nescio quare prodesse voluerit, cognoscere non licuerit, neque liceat, dolendum potius est, quam invidendum, Et optandum adhuc, atque expectandum, ut Aliqui maiore pollentes ingenio, his crepundiis maiora olim et elegantiora posteritati consecrent. Quousque tamen id fiet; et haec res sub incude versabitur; Vos, si legum patriarum amore tenemini, hisce naeniis, animum vestrum oblectetis, et ad maiora percipienda interim praeparetis. Quas vobis omnibus et pagina 283 singulis opto felices, faustas, fortunatasque et utiles fore. Valete, et mei memores, salvi, sospitesque vivite semper.
SOLI DEO GLORIA.