Praefatio in Iugoslaviae scriptores Latinos recentioris aetatis, versio electronica

Author: Jurić, Šime 1915-2004Digitalizat prema tiskanom izdanju (1971).

[Page Va]

PRAEFATIO AUCTORIS IN TOMUM I

Studium litterarum Latinarum ad cultum atque humanitatem populi Croatici {cognoscenda} maximi momenti est. Quid enim hic populus ab adventu suo in Haemi paeninsulam usque ad hodiernum diem doctrinae atque humanitati praestiterit, neutiquam recte aestimare poteris, si incredibilem fere eius Latine scribendi diligentiam exceperis. Ineunte saeculo VII ae. v. sede e Transcarpathicis regionibus translata in fines Dalmatiae, Pannoniae, Histriae, regionum quas olim Romani insederant, ubi tunc quoque sermo Latinus magna in parte terebatur, maioribus nostris statim usus cum idiomate Latino intercessit. Latine enim communicabant inter se incolae maritimarum urbium, Latina scribebantur mandata et resolutiones auctoritatum Francorum, ea erat lingua tum potentissimae ecclesiae Romanae. Mirandumne est, quod in Croatia quoque - non aliter ac in aliis Europae occidentalis regionibus - his remotissimis temporibus sermo Latinus ad solemniora rei publicae negotia tractanda adhibebatur quodque antiquissimae inscriptiones lapidariae Croaticae aliaque documenta cancellariae aulicae Croatarum lingua Latina exarabantur?

Quod vero initio ob necessitatem factum est, procedente tempore et politioribus saeculis in consuetudinem venit. Non neglecta lingua vernacula (quam semper quovis sacrificiorum genere defendere parati erant) Croatae altiorum coetuum linguam Latinam tamquam alterum sermonem patrium adamaverunt et apud se civitate donaverunt. Caeterum cognitio linguae Latinae maioribus nostris utilissima erat, quia ei tantum, qui Latine sciebat, aditus ad liberalia studia aperiebatur viaque ad exteras quascunque terras patebat.

Quamque brevi toti nationi Croaticae ter quaterve saeculis diuturna et gravissima bella cum Turcis gerenda erant, maiores nostri nec inter arma commercium cum Ciceronis lingua intermiserunt. Ludi, gymnasia, academiae, quae volventibus annis variis in urbibus »reliquiarum« Croatiae constituebantur, bonarum artium et latinitatis sacraria exstiterunt. Sermo Latinus Croatis quasi publicus evasit. Inde factum est, ut universa fere iuris publici ac privati monumenta (leges et articuli diaetales, diplomata, acta iudiciaria et notaria, litterae privatorum) longo saeculorum tractu Latine scriberentur. Haec lingua adhibebatur in curiis, tribunalibus, in foris, in publicis congregationibus, in scholis, quin etiam in familiaribus et privatis congressibus. Sacerdotes, nobiles, cives, milites, docti indoctique omni ope nitebantur, ut Latinis litteris instituerentur Latinoque sermone assuescerent. Non videbatur, ut Ciceronis verbis utar, tam praeclarum esse scire Latine, quam turpe nescire. Nihilominus lingua Latina, quippe quae plebis non propria fuerit, apud Croatas nullo [p. Vb] modo communis dici potest, sed lingua tantum cultorum virorum. quibus in scholis cum labore discenda erat.

In his condicionibus orta sunt apud Croatas multa opera lingua Latina conscripta (magna ex parte [inedita]), quae rei publicae litterariae totius Europae nunc quoque decori sunt. Scriptores Croatici, qui sermone Latino scripserunt, nullum genus scribendi a se alienum putabant. Eorum id genus opera tam multa sunt, ut a quodam nostro viro docto vetustiores Croatarum litterae optimo iure bilingues, i.e. Croaticae et Latinae dictae sint. Si in hac Croatarum elegantissima Latinitate scribentium multitudine quaeras, cuinam palma danda sit, auctoribus, qui saeculo XVIII primisque triginta annis saeculi XIX floruerunt et quorum plerique Ragusii nati sunt, illam prae ceteris deberi invenias. Hi enim scriptores in adhibenda lingua Latina tantam cognitionem, praestantiam nitoremque exhibuerunt, ut ab universis fere eiusdem temporis viris eruditis uno ore celeberrimis veteribus scriptoribus aequiparandi dicerentur.

Facere non possum, quin hic magnum numerum nostratium, qui lingua Latina usi sint, meliorem vitae partem, immo omnem vitam in diversis Europae partibus transegisse atque patriae suae parum profuisse, dolenti animo commemorem. Verumtamen cum plurimi eorum acerrimi ingenii essent litterisque ac studiis impigram operam navarent, tantam apud exteras nationes famam sibi conciliaverunt, ut patriae suae gloriam non parum auxerint. Inter hos nostros linguae Latinae cultores multi ardentissimo patriae amore enituerunt. Testantur id verba Nicolai Modrussiensis, assertoris liturgiae glagoliticae, Georgii Sisgorei, Marci Maruli Spalatensis, Simonis Begnii ceterorumque oratorum populi Croatici, qui apud aulas Europaeas auxilium contra immanissimum Turcam implorabant, Antonii Verantii, Matthiae Flacii Illyrici, Dominici Zavorei, Vincentii Priboevi, Stephani Gradii,.Pauli Ritteri, Rogerii Iosephi Boskovich, Titi Brezovatsky, Pauli Stoosz, Francisci Millashinovich, Josephi Georgii Strossmayer, plurimorum ceterorum. Anonymus Dalmata (‘Cyllenius Dalmaticus e civitate Macarensi’) circa annum 1840. ore Pauli Stoosz Latine canit:

Me natale solum retinet, me patria cara
Dulce ligat, vinctumque fovet mihi pectus in ulnis
Mater amata suis, et non nisi moesta cupressus
Dum superincumbens tumulo mea fata dolebit,
A se divulsum me natio cara videbit.
Note: 1 V. Gortan. Klasična gimnazija i naša kulturna baština. (Zbornik Zagrebačke klasične gimnazije. Zagreb, 1957., str. 85.).
[Page VIa]

Haec idcirco silentio praetermittenda non censui, quod sunt quidam exteri viri, litteris et rebus politicis dediti, qui singulare studium linguae Latinae apud maiores nostros perverse interpretari non desinunt.

Memoratu dignum est Croatas in politicis et diaetalibus negotiis sermone Latino diutius quam omnes alios Europae populos usos esse, nempe usque ad diem 23. Octobris 1847. Is enim sermo in nationali libertate asserenda et linguis Germanica et Hungarica, quae iis imponebantur, propulsandis magno iis adiumento fuit.

E litterarum hereditate, quae apud Croatas lingua Latina conscripta est, in apposito elencho opera usque ad medium praeteritum saeculum typis edita recensere aggressus sum. Hic autem non solum ea opera intelligenda sunt, quae a Croatis proprio marte Latine condita sunt, verum et illa, quae ab iis e qualibet lingua in Latinum translata sunt quaeve auctores Croatici commentariis vel notis Latinis illustraverunt sive denuo domi vel alibi ediderunt. In hoc opere concinnando non mihi proposui texere prolixiorem catalogum historico-criticum vel bibliographiam plenam, quam dicunt, librorum id genus, sed pro viribus recensere opera cognitione potissime digna, quod studiosis Lexico latinitatis recentioris aetatis Iugoslaviae condendo vacantibus inserviret.

Cum autem apud nos, quod ego sciam, nemo adhuc provinciam istam exantlaverit, licet sperare, deficientibus aliis subsidiis bibliographicis, hunc indicem ceteris quoque viris doctis alicuius utilitatis fore.

Ut nunc res est, absolutam litterarum Latinarum Croatiae bibliographiam ad praesens confici non posse persuasum mihi habeo. Litterarum populi Croatici hereditas diversissimis de causis tam distracta est, ut ad omnium librorum editiones comparandas plurimorum eruditio et longa indefessaque indagatio requirantur. Si hic labor ad elaborandam Latinitatis Croaticae bibliographiam, quae jam dudum in votis multorum est, vel minimum contulerit, id mihi satis superque erit.

Res, quae in hoc indice compendiario stilo referuntur, e nonnullis bibliothecis et archivis variorumque scriptorum auctoritate erutae sunt. Fons uberrimus in colligendis notis mihi fuit Bibliotheca nationalis et universitaria Zagrabiensis, quae inter veterum librorum Croaticorum possessores omnibus longe praeeminet. Librorum collectioni addendi sunt ingentes illi catalogi Bibliothecae Musaei Britannici et Bibliothecae nationalis Galliae, typis editi, tum notissima opera bibliographica in calce huius Indicis memorata C. Estreicheri, G. Petrik. C. Szabó, J. Szinnyei, M. D. Grmek, ceterorum, quae in ea bibliotheca asservantur quaeque mihi ad supplendas lacunas maximum subsidium praestiterunt. Aliae bibliothecae et archiva, quae pro! brevissimo tempore adire potui, sunt: Bibliotheca metropolitana Zagrabiensis, Bibliotheca Academiae [p. VIb] Slavorum meridionalium Zagrabiensis, Bibliotheca conventus Fratrum minorum Ragusii, Bibliothecae scientiarum Ragusii, Spalati, Iaderae, duo Archiva historica Iaderae et Zagrabiae. Auctor huius indicis, parvo spatio ad perficiendum opus sibi relicto, ex memoratis thesauris librorum non omnia depromere et invisere potuit, ut voluerat, sed non raro ex catalogis ipsis ei hauriendum fuit. Simili modo, quae ex singulis auctoribus deprompserat, deficientibus ipsis libris aliisve testimoniis, recognoscere nequivit, sed, ut invenerat, retulit.

Quae omnia si benevolus lector, aequus rerum aestimator, recte consideraverit, spero fore, ut multis, quae in hoc indice minus elaborata videantur, benigne indulgeat. Nihilominus in hoc elencho plurima nova adducuntur, quae litterarum Croaticarum historiae adhuc latuerunt. Lacunis enim supplendis imprimis operam navandam censui ad bibliographiam nostram id maximi momenti esse existimans.

Doleo, quod (licet consulto id fecerim) hunc in censum inserere omisi quosdam scriptores, qui a Croatia oriundi extra Croatiam vixerunt et quorum vita et opera accuratiore perscrutatione indigent, puta Franciscum Nigrum, Julium Camillum Delminium, Juvencum Caelium Calanum Dalmatam, quaedam familiae Kollonitschianae membra, Georgium Horvath-Stansithium, Martinum Georgium Kovachich ceteros nec non alieniigenas quosdam, qui apud nos degentes ‘nostraque merentes stipendia doctrina et eruditione claruerunt’. Quae omnia supplementis subsequenter adici poterunt.

De norma, quam in recensendis libris adhibui, haec moneo: Nomina auctorum forma usitatissima et orthographia horum temporum afferuntur, ad quam formam lector semper ab aliis formis remittitur. Ne huius elenchi ambitus ultra modum augeretur, titulos librorum non integros exscripsi, sed partes minoris momenti, quas ad agnoscendum opus vel operis editionem supervacaneas arbitratus sum, abbreviari vel prorsus omittere non dubitavi. Resecta notis ... ubique indicantur. Ubicumque cognitum habui locum editionis, nomen typographi vel eius cuius impensis liber impressus est, annum editionis formamque libri, numerum paginarum vel foliorum exhibenda curavi.

Singulis editionibus notas adieci paucas, quas ad quaedam illustranda vel detegenda utiles iudicavi. In conscribendis notis usus sum sermone Latino, quo exteris quoque viris usus huius indicis commodior fieret.

Oro et rogo benevolos lectores, quae hoc in opere emendanda vel supplenda animadvertant, ut vel ipsi suppleant vel me certiorem facere dignentur, quo prius in supplementis edendis addi et corrigi possint.

Omnibus, qui in perficiendo hoc elencho quolibet modo me adiuverunt, praecipue doctori Aurelio Herkov, gratias ago maximas.

[Page VIIa]

PRAEFATIO AUCTORIS IN TOMUM II

Posteaquam Indicem scriptorum Croaticorum, qui Opera sua usque ad annum 1848. lingua Latina vulgaverunt, ordine alphabetico edidi, prodit nunc nova editio Indicis seu Tomus II eorundem operum ordine secundum classes digestus.

Editio prior variis de causis polygraphi ope edita est, inde nullo modo fieri potuit, quin multa in ea errata remanerent. Haec itaque spalmata typothetica aliaque quaedam menda, quae culpa nostra libro irrepserant, in nova editione imprimis sub limam revocanda putavi. In decursu autem laboris id quoque semper prae oculis habebam, ut et alia opera Latina nostratium, quae priori Tomo abesse dolebam, pro viribus in hunc novum Tomum referrem. Ad supplendum opus etsi et tempus et subsidia in adeundis bibliothecis prorsum deerant, nihilominus CCL plus minusve titulos novos [p. VIIb] adiectos, lector, invenies. Parum est, concedo, sed et exigua hoc in genere additamenta aliquid prodesse videntur.

Quod ad novam operis dispositionem attinet, memorandum est opera pro ratione obiecti, quod pertractant, in praesenti Tomo in XXI classes divisa esse, quarum seriem Conspectus operis, qui libro praemissus est, exhibet. In una quaque classe opera ordine chronologico enumerantur, ita enim statum et progressum cuiuslibet disciplinae per seriem temporis quivis facile distinguere valebit.

Pro maiore lectorum commoditate subnectitur copiosus auctorum index alphabeticus.

In fine grato animo memoro me in adornanda hac editione opera doctoris Dana Čučković assidue adiutum esse.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica