Multa sunt, Marce Aureli, quae me unum in tanta interpretantium copia, ne quid ipse interpretarer, sunt hactenus dehortata, verum illud in primis, quod mea proferre quam aliena transferre, semper duxi praestantius: tamen quando ita evenit, ut institutum tandem meum transgrederer; [p. 71] cui potius has primicias offeram quam tibi? qui me id negotioli suscipere, quod profecto non facile alius fecisset, crebra incitatione compulisti; qui praeterea hunc libellum, me velut in schola dictante, quasi discipulus, aut velut orante, quasi notarius excepisti. nec vero hac sola de causa potissimum tibi eum mitto; sed multo magis, ut tu homo nobis amicissimus, cum inimicitiarum utilitates a Plutarcho sapienter collectas leges, quanto uberiores sint amicitiae nostrae fructus, recognoscas. Ceterum quod ad opusculum ipsum pertinet, nec ego id tibi admodum commendo, nec emitti abs te in vulgus magnopere cupio; quoniam ex ea re laudem nolo consequi, quam laudis gratia non sum ingressus; vituperationem certe non debeo, cum nec doctrina mea, nec aetas ea sit, ut citra veniae meritum quicquam potuerit a nobis delinqui. Quicquid erit, equidem prober ab aliis an reprehendar, juxta aestimo; si tu tantum obsequio meo contentus es, effugi poenitentiam.
Vale.
Kal. Decemb. M.CCCC.LVI. Montanianae.
Iterum me acerrimis cohortationibus tuis, Marce [Aureli], ad interpretandi officium, quod antea constantissime deprecari consveveram, impulisti. Accipe ergo iterum ex eodem Plutarcho libellum, mores negotiosorum hominum comice depingentem; quem ideo studiosis non inutilem fore arbitror, quod sive hoc morbo laborantes eum legent, poterunt sanari; sive plane valentes, qualis tu es, poterunt oblectari. Ceterum si mandatum meum de eo expectas; ad superioris opusculi, cui et hoc annectendum curabis, praefatiunculam te remitto. Nam in praesentia majus quippiam tecum agere constitui. Nomen quidem istud, quod pro indice libri asscriptum vides, Aulus Gellius, opinor, in Noctibus Atticis, de hoc ipso tractans ita respuit, ut aliud statim [p. 73] concinnius requirat; postremo desperata ejus inventione, quid πολυπραγμοσύνη Latine significet, longo verborum ambitu describit. Idem, oppido quam frequenter, pro accurato ponit curiosum. Ego tamen, bona venia docti hujus et diserti auctoris, eo vitio praeditos, partim negotiosos, partim curiosos, vitium ipsum tum negotiositatem tum curiositatem appello. Cum praesertim Nigidius, homo ipsius judicio juxta Varronem doctissimus, affirmaverit, inclinamentum semper hujuscemodi verborum, ut, vinosus, religiosus, signare copiam quandam immodicam rei, super qua diceretur. Cicero etiam potissimum in libro, De Officiis primo, cum admonet peregrinum minime esse debere in aliena re publica curiosum; poeta item Catullus, Latinitatis aeque diligens custos, cum ita loquitur:
manifeste hoc vocabulum, in malum tantum accipiunt. Nos igitur hunc, et si qui praeterea itidem eo utuntur, jure optimo secuti sumus. At durum quiddam est negotiositas! Credo item et curiositas. Sed haec, et complura hujusmodi, [p. 74] vel propter necessitudinem facile tolerabuntur, vel sicut illa Ciceronis beatitudo et beatitas, usu aliquando emollescent. Quanquam idem Cicero in Tusculanis Quaestionibus a mulieroso mulierositatem, a vitioso vitiositatem, ab ebrioso ebriositatem, et multa passim id genus intrepide ac sine ulla nausea configurat. Verum supra dicta aliquot, vocabulorum novitati patrocinantur. Quod si toto in opere dicendi venustatem desiderabis; fac primum cogites; quam aegre procedat omnis traductio; tum quod nec orationes nec historiae tam sunt difficiles translatu, quam scripta philosophorum, in quibus si modo sententiam recte verteris, magna felicitas est cetera non omnino insipida videri.
Vale.
Patavio, pridie Kal. Mart. M. Quadringentesimo Quinquagesimo septimo.
Cum incidissent in manus meas Homerici cujusdam interpretis aliquot libri; tertius, puta, quartus et quintus; [p. 75] nolui quicquam de illo temere judicare, nisi prius et meas ipse vires, in eadem, ut ita dixerim, palaestra experirer. Quod etiam eo libentius feci, ut hoc uno compendio tam Graecas literas, quam versificandi usum, longo tandem postliminio {repererem}; quarum duarum rerum, ab ineunte, ut nosti, pueritia, semper fueram studiosus; sed jam pridem ambas aeque intermiseram, cum aliis occupationibus districtus, tum quod in hac nostra barbaria, nec librorum copia dabatur, nec qui excitare studium posset, usquam applaudebat auditor. Nec vero ego nunc totam ausu temerario Iliadem aggressus, fastidiosum lecturis et ridendum Satyris texui volumen; sed exercendi tantummodo mei gratia, unam ex tanti operis libro sexto particulam libavi, quae Bellerophontis in primis fabulam continet; quem locum ideo potissimum delegi, quod hujus Herois nomen quidem apud Latinos celebre cognoveram, at vero genus et facta et exitum, passim ignorari videbam. Verum et alia quaedam, notitia et memoratu digna hoc habet carmen. Hic quippe et Lycurgi illius fabula intercurrenti narratione inseritur, quem Baccheo furore instinctum, genua sibi succidisse, [p. 76] complures nostratium poetarum prodiderunt, et omnis locus famosa illa Diomedis et Glauci armorum permutatione clauditur; in qua Martialis more suo jocatur, inquiens:
Verum, mea quidem sententia, jam nihil aeque praeclarum, quam moralissima illa humanae nobilitatis sugillatio, ubi peritura terreni stemmatis viriditas, caducis silvarum frondibus aptissime comparatur; ut jam merito desinant mortales barbarico fastu, majorum gloriam jactitare, cum prosapiam suam, medio vere nascentibus, et primo autumno defluxuris arborum foliis quam simillimam esse cogitaverint; ac nonnulla insuper adnotanda, quae legens tu ipse animadvertes. Sed ut omnia liquidius clarescant, contextum tibi poematis breviter intimabo. Praevalentibus adversum Trojanos in campo Graecis, Aeneam et Hectorem Helenus admonet vates, uti restituta quam primum acie, alter eorum, videlicet Hector, urbem petat, ac Minervam supplicationibus et donis propitiandam curet, cujus favore Diomedes et reliqui Graecorum principes, magnam stragem ediderant. Igitur [p. 77] Hector, cum suos fugientes stitisset, et praelio instaurato, Graecos retrocedere coegisset, discessit. Interim in medium utriusque exercitus, quasi singulari certamine pugnaturi procedunt, hinc Diomedes, inde Lyciorum dux Glaucus; quem Aetolus tanquam sibi antea incognitum, diligenter de progenie sua interrogat, simul obscuritatem hosti militanter objiciens, simul provide cavens, ne forte, quemadmodum paullo ante Veneri et Marti, sic et nunc deo cuipiam, sub humana specie latenti, quamvis ignarus, tamen impie congrederetur. Glaucus vero illi excusationem praefatus, tandem commemorat, se quidem a Sisypho et Bellerophonte Corinthiis regibus esse oriundum; sed modo ad Trojam venisse e Lycia. Quibus auditis confestim a Diomede hospes agnoscitur, et amicitia inter eos, variis pignoribus confirmatur. Proinde, ut ad eam partem unde sequentia dependent, regrediar, Hector quidem, inquit, cohortatis suis, Ilium profectus est.
Accensus fama eminentissimarum virtutum R. P. V. quae jam pridem plurimorum sermone longe ac late praedicantur, accensus inquam hujusmodi fama, nec tam meis fretus meritis quam benignissima humanitate R. P. V. confisus, praesumsi prior scribere eidem ac offerre me in famulum et servitorem ad omnia mandata pro viribus paratissimum. Cujus quidem desiderii mei testis accedit R. P. D. Marcus Episcopus Tinniniensis, qui et praesentium literarum mearum brevitatem pariter et ruditatem facile amplius et locupletius viva voce, et commendatione supplebit. Nec tamen tanto teste contentus, misi pro V. R. P. per eundem pignora quaedam licet exilia, ab animo tamen deditissimo profecta, et quasi primicias obsequiorum meorum, quae pro nunc satis impetrabunt, si tantum admitti et respici merebuntur. Si quid praeterea est, quod post [p. 79] fratrem meum D. Varadiensem exiguitas mea possit, cogitet R. P. V. habere se unum ex minimis suis in Hungaria, cui omnia suo arbitratu valeat imperare.
Altissimus R. P. V. diu servet incolumem ac felicem! cui cupio esse quam commendatissimus. 1460.
Quia tam Apostolica Sedes, quam regia Majestas Episcopatum Tinniniensem R. in Christo P. D. Marco Episcopo, amico nostro speciali contulerunt; cujus quidem Ecclesiae Tinniniensis decimae, aliqua ex parte in dominio M. F. V. constitutae esse dignoscuntur; ideo M. F. V. rogamus diligenter, quatenus praefatum D. M. Episcopum in huiusmodi decimis sibi de jure debitis tueri, ac easdem manibus suis vel suorum, libere et legitime administrari facere dignemini. Non solum [p. 80] nobis, sed etiam Deo in hac parte rem placitam facturi.
1460.
Dudum me R. P. V. totum dedicavi, sed ne inter negotia Curiae, mea tenuitas R. P. V. animo excidat, refricandam vel literis memoriam putavi. Et quoniam semel R. P. V. mei et Ecclesiae meae patrocinium suscepit, supplico humiliter, quatenus et nunc in certis causis meis, quas istic R. in Christo P. D. Marcus Episcopus Tinniniensis, moturus est, velit esse promotrix; suae magis benignitate naturae, quam meritorum meorum contemplatione.
Altissimus R. P. V. diu servet incolumem ac felicem! 1462.
Satisfacturus eram debito meo erga R. P. V. literis longioribus, si non earum portitorem contigisset esse R. P. D. Marcum Episcopum Tinniniensem, quem satis scio et ornatius et copiosius omnia relaturum, quae a me scribi possent. Vnum tamen, quamvis et illi coram peragendum delegaverim, nihilominus et epistolae mandandum putavi, plurimam videlicet mei commendationem apud P. R. V.
Quam Altissimus servet diu felicem!
Budae. 20. die April. 1462.
Laetus intellexi R. P. V. novam benevolentiam et humanitatem erga fratrem meum D. Varadinensem; quem ut [p. 82] primum sensi ex his jam esse, quos R. P. V. pro suis habet; e vestigio concupivi et ipse huic numero aggregari; ut qui cognatione jungimur invicem, etiam V. R. P. obsequio pariter dicaremur. Offero igitur mediocritatem meam R. P. V. supplicans eidem, quatenus et me perpetuis servitoribus suis adnumerare dignetur. Vt autem quod verbis astruo, rebus indicem, quasdam in praesenciarum meae devotionis primicias, licet exiguas R. P. V. mitto. In quibus peto mittentis magis animum pensari quam munusculi vilitatem. Cetera dicet R. in Christo P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis; qui etiam apud SS. D. N. pro certis causis meis et meorum intercessurus est. Quarum una, quae ad quietiorem mei et Ecclesiae meae statum pertinet, satis quidem ardua est, plurium tamen judicio non inusitata, nec prorsus illicita; nobis vero multis ex rationibus plurimum necessaria. Oro V. R. P. ut in ea re promovenda, sui erga me favoris initium auspicetur. Nemo est, cui pro tanto in me collato beneficio malim obligari quam R. P. V.
Quam Altissimus servet diu feliciter! 1462.
Nisi mihi jam dudum famae praeconio cognita esset illa R. P. V. humanitas singularis, miratus profecto fuissem, quod is, qui et virtute et doctrina et auctoritate, inter Ecclesiae Dei principes princeps habetur, ad me homunculum prior scripserit, ac per literas suas me ad amicitiam invitaverit, mihique amicum [illum] commendaverit adjuvandum. Ego vero R. P. summi benificii loco, et quodam modo felicitatis instar mihi duxerim, quod a tanto viro, ignotus agnosci, et absens diligi, et prope inutilis aliquem in usum assumi promerui. Et certe, ut debebam, affectabamque, requisissem ego jam pridem orassemque R. P. V. ut me inter suos adnumerare dignaretur, ni me tenuitatis meae conscientia reddidisset verecundiorem. Neque enim ego is sum, qui eam opinionem implere possim, quam forte [p. 84] de me R. P. V. pro sua benignitate concepit. Nam quicquid de me rumor personet, ut verum ingenue fatear, nec animi virtutibus adeo unquam excellui; et si quid studiorum olim in Italia hauseram, ea mihi omnia, oblivione et longa desvetudine jam effluxerunt. Quantulumcunque tamen vel natura vel fortuna valeo, sciat R. P. V. id totum obsequiis suis esse dedicatum; nec quidquam mihi futurum jucundius, quam si quid mandaverit, in quo ego saltem hanc animi mei sibi deditissimi affectionem possim declarare. Cetera uberius referet R. P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis, quem mihi per R. P. V. commendatum, eidem una mecum invicem commendo. Equidem ii quid potuissem, libens pro eo fecissem, tum suis meritis, tum commendatione R. P. V. sed neque tum apud Regiam Majestatem affui, neque si interfuissem, multum mea praesentia momenti habuisset; satisque mihi etiam est, quod is, qui aliquid potest, rem ejus prospere expedivit.
Omnipotens R. P. V. diu servet incolumem ac felicem!
Ex Quinque-ecclesiis. Die 28. Septembris. 1462.