Author: Jan Panonije 1434-1472Editor: Ács Pál, Jankovics József, and Kőszeghy PéterPrema digitalizatu modernoga izdanja.
Scribis mihi, ‘quanta malignatus sit inimicus in Sancto’. Hic vero parce quaeso, si quae praeter ingenium meum loquar confidentius. Ignorat ille miser, ignorat quanta et ego remachinatus fuerim in eum. Si quid inceptasset, expertus profecto fuisset, uter nostrum plus possit, sive in Curia, sive alibi, vel auctoritate vel lingva et rebus omnibus. Equidem non video, qua in re ipse nobis nocere possit. An ne in Hungaria ex Episcopis evadamus Archiepiscopi? At iam sumus. An ne Romae efficiamur Cardinales? At hoc ultro recusamus. An ne regnemus? At deturbare nos de gradu quem tenemus, nedum unius advenae, sed ne indigenarum quidem omnium hominum invidia potest. Ego autem si canere coepero levitates eius, et vecordias, non facile officiam saltem promotioni eius? quam se consecuturum sperat immerito. Quid, quod promtissimum semper est criminari dispensatores etiam probos.
Illiusne ego curem fabulas? cuius dicta ridentur; cuius scripta, nec scripta sunt, quia non scribit; cuius carmina nemo legit.
Dicit nos esse arrogantes! Credo nullam esse tantam humilitatem, quam homo ipse insolentissimus, non in alio putet superbiam. Sed nae ego ineptus sum, qui ineptiis illius diutius respondeo. Sufficiebat mihi Paulus Apostolus, qui optime cum Epimenide poeta dixit: Cretenses semper mendaces, malas bestias ventres pigros. Nam etsi ille natione Cres non sit, Cretensium tamen praesul est, et quidem non tam presbyterio quam mendacio. Tu autem refers initam amicitiam; Utinam sincera sit et stabilis! Sed certe nulla est in levibus constantia, quae in hoc genere prima exigitur. Per me tamen nunquam stabit, quo minus concordia ista duret; dissimulabo praeteritas offensas, obliviscar iniuriarum omnium causa pacis. Si tamen, quod plurimum vereor, ille redierit ad vomitum, … Verum de his hactenus. Nunc ad te, et tua negotia, mi Compater, venio. Scribis de humanitate regis erga te, et liberalitate D. N. de pollicitatione D. Varadiensis et Colocensis Antistitum. Qua in re tibi gratulor, quia futurum iam iam divitem conspicor; mihi gaudeo, quia quod ego tibi debebam, id alios praestare et vicem meam supplere video. Si quid tamen ex istorum omnium collatione ad summulam aliquid tibi defuerit, recurres ad me, et si blande poposceris, forsitan accipies. O factum bene! quod Musae tuae et facetiae, hic inter barbaros maiora inveniunt praemia quam domi. Quam male metui, ne te ego ad litus arandum ducerem! Sed iam sequere fortunam tuam et nata sine cucurbitis. Semper tamen in memoria habeas, ad quid huc veneris? Nempe ut doceas indoctos, exhilares moestos, teipsum locupletes. Cave ergo quidquam dicas agasve contrarium. Proinde nec tuum illud mihi placet, quod de Imperatore et de Rendolo iocaris. Nonne subiit, quam grave sit in eos scribere, qui possunt proscribere, et in eos dicere, qui possunt edicere? Tu tamen in his utere iudicio tuo, et prudentiorum; mihi pro amicitia satis fuerit admonuisse. Quod legationem meam ex te quaeritat rex, mediocriter laetor. Scio voluptati sibi esse non tam facta ipsa et rerum ordinem, quam sales tuos; nec dubito eum magis delectari narratis tuis, quam gestis nostris. Postremo suades ut libros mittam. An nondum etiam satis misisse videor? Graeci mihi soli restant, Latinos iam omnes abstulistis. Dii melius! quod nemo vestrum Graece scit! Puto et ex Graecis nullum mihi fecissetis reliquum. Quodsi didiceritis, ego mox Iudaicum ediscam; et ex Ebraeis codicibus Bibliothecam inscribam. Quae est ista, quaeso, tanta librorum habendorum insatiabilitas? Creditis hoc non esse vitium? At mea quidem sententia, nihil interest ad culpam, hoc an illud immoderate cupias; animi perturbatio, ubi modum transgreditur, semper peccat. Sed cupias sane libros, modo ne alios spolietis, praesertim minus habentes. Plena est huiusmodi supellectilis Italia, facite adduci quantos vultis; mittite numos Florentiam, unus vobis Vespasianus sufficiet. Quod nobis eos qui praesto sunt, gratis eripitis? Soline vos studiosi estis? Ne valeam, si omnes vos totum hunc mensem tam multa legistis, quanta ego vel heri. Testor Musas ipsas, et lecturum me, et scripturum fuisse plurima; sed iam extortis mihi harum rerum subsidiis, necessario conticescam, et linguam rubigini permittam. Nemo iam vestrum a me carmen expectet; nemo solutam orationem desideret; nemo translationes, quas institueram, et iam habebam in manibus, requirat; nemo me ultra literas dictare compellat; ad haec omnia sufficitis tu et Polycarpus. Ego [deinceps] si Phoebum non possum, Martem colam, vel rei familiari et agriculturae operam dabo, quae secundum studia et optat et laudat Virgilius. At mei sunt libri, etiam qui apud vos sunt! Non ego possidere affecto libros, sed uti libris, et magis meos iudico meis absentibus alienos praesentes, qui commodato precariove apud me sunt, quia frui his licet; illorum tantus mihi usus est, quantus eorum, qui extant nusquam. Sed devolventur omnes ad me tandem pro haereditate! Quam multorum bona ad alios devenerunt, quam lex sanxit, et testator concupivit? Praeterea id incertum est, utri nostrum futura sit vita diuturnior. Nihil minus ordinem servat, quam Mors; ita ille mihi succedere potest, ut ego illi. Fac tamen superstitem; et id aeque dubium, quamdiu superem. Sic interim medium hoc tempus in cassum effluxerit. Nunc, nunc studendum esset et componendum, cum per aetatem sensus viget, ingenium valet, et animus nihil fastidit; senectutis si quis accesserit, dandum erit non tam literis, quam moribus; non tam gloriae mundi, quam animae saluti. Haec ipsa, in quibus nunc iuveniliter exultantes ludimus, aut omittenda erunt, aut mutanda, et ad bene vivendum a bene dicendo penitus transeundum. Verum ut video, vos, me, tunc legere vultis, cum hebetatis iam luminibus, sine adminiculis legere non potero. Habes querelam meam; quae si vobis gravis est, cogitate, quod iniquum sit, spoliatum non sinere saltem lamentari.