Inscriptiones Latinae in Tvardalj Pharensi, versio electronica

Author: Hektorović, Petar 1487-1572 and AnonymusEditor: Bratislav LučinDigitalizat neobjavljenog znanstvenog izdanja (2009).

[...]

⟨2.⟩

Dulcidulus salsis hic latet imber aquis.

⟨3.⟩

Petrus Hectoreus, Marini filius,
proprio sumptu et industria
ad suum et amicorum usum construxit.

⟨4.⟩

Virgo Maria, mater Dei sanctissima, sine labe originali concepta, ora pro nobis.

⟨5.⟩

Domine Iesu Christe, miserere nostri.

⟨6.⟩

A quo principium, Christus bene coepta secundet,
scandat et hic surgens in sua vota labor.

⟨7.⟩

Sancti Petre et Paule, orate pro nobis.

⟨8.⟩

Omnium conditori.

[...]

⟨10.⟩

Melior est obedientia quam victimae.

⟨11.⟩

Porro unum est necessarium: si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

⟨12.⟩

Anno a salutifera Domini nostri Iesu Christi Incarnatione MCCCCCXX, die XXIII februarii.

⟨13.⟩

Qui aliter sentiunt, videntur nescire scripturas neque virtutem Dei.

⟨14.⟩

Res ex nomine

⟨15.⟩

Si te nosti, cur superbis?

⟨16.⟩

Nihil occultum

⟨17.⟩

Respice quod salvant nec opes nec gloria mundi,
non decor aut aetas, mors quia cuncta rapit.

⟨18.⟩

Connuentibus virtute et genio factum.

⟨19.⟩

Memorare novissima.

⟨20.⟩

Heu, fugiunt fluxu non redeunte dies

⟨21.⟩

Tempora labuntur more fluentis aquae.

⟨22.⟩

Qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum.

[...]

⟨24.⟩

Pro pauperibus

⟨25.⟩

Pro itinerantibus

⟨26.⟩

Concordia fratrum

⟨27.⟩

Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

⟨28.⟩

Ad laudem Dei et honorem tuum, Beate Roche, templum hoc edificavimus; ora eum pro nobis et protege nos. MDLXVIIII

⟨29.⟩

Pavimentum musium thermarum Romanarum repertum anno MDCCCXCVIII subest.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica