Epigrammata, versio electronica.

Author: Hektorović, Petar 1487-1572Editor: Sebastijan ŽepićDigitalizat starijeg znanstvenog izdanja (1874).

1. PETRUS HECTOREUS MICHAELI AEMILIO PRAEDICTO (t. j. Mikši Pelegrinoviću) CUM IDEM AEMILIUS AD BAPTISMUM SUAE FILIAE IPSUM PRO COMPATRE VOCAVISSET.

Note: 1558
Compater excellens, salve, mihi dulcior illo
melle, quod in caeris laeta recondit apis.
Filia, maternos mores imitata tuosque
vivat, foelicem mox aditura virum.
Livia Nestoreos tecum tua transeat annos
conjux, quae tali conjuge digna fuit.

2. [EPITAPHIUM] IN TUMULO SCULPTUM PETRI HECTOREI MATRIS.

Note: 1556
Hectoreae, Catarina, domus probitatis imago,
hic jacet, o quantum tam brevis urna tenet!
Cujus ab exemplo connectes undique lector,
quam memorem Famam, qui bene vixit, habet.

3. RESPONSUM PETRI HECTOREI [EPISTOLAE] HIERONIMI BERTUCII, QUI AB EO SCIRE CUPIEBAT, QUA SIT AD SUPEROS ITER.

Note: 1552-1557
Ad superos, si scire cupis, virtutis alumne,
corporis exuto pondere qua sit iter;
hortulus ostendet noster, breve namque, quod optas,
in gelido sculptum limine carmen habet.
pagina 176

4. PETRI HECTOREI PHARENSIS CARMEN DE [LY(A)EO].

Viderat Augusto proles Semeleia mense
fervere spumosis dulcia musta cadis;
exardensque, sitim cupiens sedare per aestus,
depromsit rapida fervida vina manu.
Nec satis est potasse semel cratere liquorem.
pleno tam gratum, stat renovare vices.
Protinus ardentes flagrans rubor occupat artus,
erubuere genae, blaesaque lingua fuit
O quam dulce meum dixit, dixisse potantem
dulce merum, risit rustica turba deum.
{Procabuit}, sertumque cadit, tenuantur ocelli,
ructantis premit hinc turgida membra sopor.
Turpiter obscaena detectus parte jacebat,
fabula ruricolae ludibriumque choro.
Transiliant nimii mortales munera Bacchi;
talia cum laedant pocula sumpta deos.

5. EXIMIO ARTIUM ET MEDICINAE DOCT. VINCENTIO VANETTO.

Note: 1561
Vincenti, clarum nomen cognomine vincens,
et patrios superans nobilitate Lares;
cernis, quanta tuae virtutis signa dedisti:
te vult nostra Pharus, te cupit Aspalatum.
Petrus Hectoreus.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica