section A1
Speculum astronomicum terminans intellectum humanum in omni scientia
Federici Chrysogoni Iadertini.
[Page 4]
section A2

EPISTOLA

Marcus Antonius, Caroli Contarreni filius, philosophiae et sacrae theologiae candidatus, Federico Chrisogono Iadertinorum nobilissimo, artium et medicinae doctori acutissimo, astrologorum principi, ordinarie in alma Academia Patavina feliciter legenti, felicitatem.

Pater Atlas, quia astrorum motus optime calluit, ideo caelum manibus amplecti dicitur. Quod a Ptolemaeo et Alphonso, rege Hispanorum et imperatore Romanorum, compertum est satis trepidare. Forte quia, senio confectus, robore corporis molem tantam sustinere non valet. Vel forte, quia pater ipse physica cognitione non bene firmatus monitusque caelos a suo motu trepidationis firmare non potest. Quare, Federice, philosophorum acutissime et astrologorum princeps, ne post tantam caeli trepidationem ruinam minantis universum rueret, bene natura sibi consuluit Te sidere fulgentissimo a caelo misso. Te, dico, omni robore praedito omniumque scientiarum humanarum divinarumque praesidio firmato munitoque, ut quae labuntur firmares: nec opus est in tui doctrina, vel acumine intellectus dubitare. Vidi enim te (quid dixi, vidi), vidit tota Academia Patavina milies subtilissime de secretis et arcanis naturae publice disceptantem: de potentia Dei; de eius {inefabili} modo intelligendi atque producendi; de felicitate et perfectione nostra; de immortalitate animae, de reliquis etiam peripateticis (ac tua si essent) pertractantem: ita tamen quod satis ambigitur doctus ne sis vel sis ipsa doctrina. Sed quid etiam dicam de tuis divinis mathematicis [p. 6] in quibus divina integritas maxime suam bonitatem et excellentiam humano generi communicavit, quum nos (quantum potentiae ordinatae et fragilitati humanae conveniebat) sibi similes fecerit, ut subtilissime in hac tua doctissima oratione in principium studii Patavini doctissime ostendisti? Quarum vere princeps vel magis parens esse videris, in manu cuius destructio et constructio section a2 ipsarum sita est, quia te dubitante omnes convenit dubitare. Quae tu non solvis, non erunt soluta. Aliena video tibi nullam facere difficultatem, sed tua quidem omnibus. Hoc tuae publicae disputationes, lectiones, commentaria et additiones super Quadripartitum et Almagestum Ptolemaei clare significant. Quare non hoc acumini tui intellectus, sed cuidam divinitati potius ascribendum esse puto: tot scilicet magna, imo omnia praeclara, in te uno individuo esse clausa et contenta. Quae quidem non humanitus, sed certe divinitus adeptus es. Haec enim sunt, quae te gratum omnibus reddunt. Haec sunt causa, quare te turba sophorum Patavina (utilitati propriae consulendo) in lectorem elegerit, ut tuarum speculationum eam participem facias et ad felicitatem speculativam dirigas. Tibi certe sunt omnes virtutes morales; tibi habitus practici et speculativi; tibi mens sana in corpore sano cum bona fortuna; tibi omnis felicitas politica atque speculativa; tibi sermo gratus, amoenus et iocundus. Tu vel paucis omnes ad te allicis. Tu quidem unicus in omni genere laudum materiam praebes te extollendi et tamen numquam es satis laudatus. Tu denique Chrisogonus es, quod Latine sonat aureum genus, quia vere aureus es intus et extra. O nos felices, quibus contigit in haec tempora incidisse, talemque ducem in doctrinis enucleandis modo habere, sub vexillo cuius continget nos tramite recto et non obliquo ad terminum felicitatis properare! Ex quo mi Federice: [p. 8] quamvis te inter sidera post sera tempora collocabimus, tamen interim praeconia tuarum disputationum lectionumque in Gymnasio Patavino hincinde collecta; orationem etiam cum tractatu universali in divinas mathematicas (qui speculum astronomicum iure dici debet, terminans totam potentiam intellectus humani in omni scientia, quia compraehendit omnia humana atque divina) impressioni per me mandata (ut posteris etiam haec innotescant) ad te mitto. Reliquas vero tuas lectiones doctissimas lectas et legendas (bono communi consulendo) tibi imprimendas relinquo. Vale.

section A3

ORATIO clarissimi artium et medicinae doctoris Federici Chrysogoni Iadertini in Academia Patavina publice habita

Dum quintum aetatis annum ducerem, una die utroque parente orbatus sum, concio ornatissima, nec amplius censores habere volui, sed vi superum et intelligentia non errante gubernatus primis elementis et grammaticae studiis me dicavi usque quo duo Civalleli, duo avunculi mei, duo philosophi acutissimi, duo oratores et poetae ornatissimi, duo huius almae universitatis moderatores insignes, me ad studia Patavina excitavere. Quibus brevi defunctis, legibus operam dare volui, in quibus habitis publice conclusionibus eisdem finem imposui. Et me divinis mathematicis ex toto dicavi, amore quarum accensus, non solum per totam Italiam, sed ferme per totam Europam peregre profectus sum sub diversis militando ducibus dogmata divi Platonis et Pythagorae secutus. Cum autem me reflecterem supra me cognosceremque, quod scire nostrum sine dialectica est velut in tenebris deambulare, in quibus [p. 10] siquid manu tenemus, quidnam illud sit, ignoramus. Sciebam enim mathematicas et eas nesciebam me scire. Solius enim logici est non solum sciendi modum nobis praebere, verum etiam defendere nos a malis in practicis et a falsis in speculativis (Themistio referente). Quare iterum ad fontem veritatis, ad parentem et alumnam omnium scientiarum me contuli. Ubi dialecticis, physicis, metaphysicis, medicinis necnon sacrae theologiae enixe operam navare volui, solum ut altius secreta naturae et arcana huius scientiae mathematicae speculari valerem. Qua nihil divinius, nihil praestantius divina bonitas humano generi praestitit. Quia, praetermissa auctoritate Philosophi dicentis section a3 tres tantum esse artifices scientificos: mathematicum scilicet, physicum atque metaphysicum, quorum mathematicus obtinet primum gradum certitudinis; praetermissa etiam auctoritate divi Boethii affirmantis nullum ad culmen sacrae philosophiae posse pervenire neglectis mathematicis; [praetermissa] etiam auctoritate magni Commentatoris Averrois negantis sine habitu mathematico quempiam posse pervenire ad illam felicitatem speculativam, quae secundum falsam opinionem peripateticorum est ultima perfectio nostra, quia Deum non cognovere sub propria ratione neque esse nostrum in patria beatificum et aeternum, sed unica ratione volo esse contentus, excellentes scilicet mathematicas sua nobilitate omnes scientias humanitus acquisitas excedere, quia per eas solas Deo optimo maximo similes esse posumus, cum ipsi (Deo benedicto) et praeterita et futura sint praesentia. At sola mathematica inter omnes alias scientias humanitus acquisitas praeterita et futura praesentia facit (quamvis imperfectiori modo). Etsi haec magis exacte et dearticulate [p. 12] inquiramus et ad singulas partes huius scientiae inspiciamus, certe inveniemus, quod ignorata mathematica et qualibet parte eius, ignorabitur quidem tota latitudo entis et eius perfectio tota discurrentibus nobis ab arithmetica integritate tamquam a parente omnium scientiarum. Qua ignorata geometriae qualis cognitio erit? Puta trianguli vel quadrati cum nihil aliud sint, nisi figura tribus vel quatuor lateribus vel angulis contenta, quae omnia solo numero compraehenduntur? Non musicae, cum nihil aliud sit quam numerus ordinatus ad sonum. Non astrologiae, cum nihil aliud sit, quam diversae observationes, motus planetarum, vices temporum, annuae conversiones, diversi labores solis atque lunae, quae omnia solo numero mensurantur. Non corporum caelestium, non substantiarum abstractarum; denique non Dei benedicti, cum et ipse numero subiacere videatur, quatenus est unum principium actu existens, a quo omnis multitudo, omnis bonitas essentialiter fluit et pagina A4 dependet. Ignorata etiam geometria certe ignorabitur tota mundana moles, quae nihil aliud est quam corpus centro et circumferentia perfecta terminatum. Cui etiam figurae competit motus velocissimus, de quibus in libro De caelo et mundo agitur. Ignorabitur etiam omnis longitudo, latitudo et profunditas, quae sunt dimensiones ipsius corporis. Situs etiam et locus, de quibus in De physico auditu. Ignorata etiam musica ignorabitur animae mundi compositio. Quae secundum divum Platonem est musicali harmonia composita: de qua in libro De anima maxime secundum Themistium, qui hac ratione motus voluit considerationem animae, non naturalis, sed mathematicae considerationis esse. Qua quidem ignorata ignorabitur omnis modus sciendi per abstractionem, qui tantum est scientificus. Ignorata etiam astrologia, qua cognoscimus fatalia [p. 14] sidera, per quae mentes hominum, fortunam omnem, vitam atque mortem. Denique ignorata ipsa effectus omnes in sphaera activorum et passivorum ignoramus: qua etiam cognita (ut causa) effectus omnes facile cognoscimus: de quibus in Metheoris et in De bona fortuna. Unde non sine forti ratione divini Platonici atque Pythagorici totam philosophiam naturalem atque divinam solo numero speculati sunt. Est enim tantae excellentiae et ambitus, quod eminenter transcendit omnem cogitationem nostram, totam potentiam, et lumen intellectus nostri. Quem numerum, species, vel ideas id est rationes in opifice manentes, specificos numeros vocavere. Dico specificos, quia species quae hic sunt, producunt, numeros dico, nam sicut numerus numerum producit, velut duo quatuor et quatuor octo, ita et rationes quae in opifice sunt, eas producunt species, quae hic sunt in inferioribus. Et quemadmodum numerus res ipsas definit qui enim decem vel septem dicit, his res quot sunt definit nec amplius cogitationem nostram errare sinit; ita et rationes opificis inductis speciebus materiam ipsam, quae inordinate fertur definiunt. Ubi enim materia speciem suscepit, non ultra inordinate fertur. Ubi enim calidum et siccum suscepit, ignem efficit. Ubi calidum et pagina a4 humidum, aërem. Et sic in aliis speciebus discurrendum est. Sed si quis hunc modum philosophandi divi Platonis et Pythagorae negare vellet, quia sic in cognoscendis rebus non sensibus corporis, sed sola vi animae uti oportet, magis sibi praeponens modum numerus res ipsas definit qui enim decem vel septem dicit, his res quot sunt definit nec amplius cogitationem nostram errare sinit; ita et rationes opificis inductis speciebus materiam ipsam, quae inordinate fertur definiunt. Ubi enim materia speciem suscepit, non ultra inordinate fertur. Ubi enim calidum et siccum suscepit, ignem efficit. Ubi calidum et pagina a4 humidum, aërem. Et sic in aliis speciebus discurrendum est. Sed si quis hunc modum philosophandi divi Platonis et Pythagorae negare vellet, quia sic in cognoscendis rebus non sensibus corporis, sed sola vi animae uti oportet, magis sibi praeponens modum cognoscendi ex sensatis et non ex potentia numeri, quae a materia abstracta est, cum omnis nostra cognitio ortum habeat a sensu, negaret etiam mathematicalia ad [p. 16] scientiam facere. Certe, haec bene dispositus quis dicere non potest. Quia quaecumque a concavo orbis lunae continentur, omnia sunt propter hominem secundo Physicorum: faciunt enim ad facultatem, ad sanitatem et ad animam. Quae omnia sola mathematica sibi vendicavit. Ad facultatem enim quia omnes artes mechanicas continet, quibus facultates omnes acquiruntur. Ad sanitatem etiam, quia totam medicinam continet teste Hypocrate, medicorum semita veritatis. Medicus (inquit) si non est in stellarum scientia perspectivus, quis in eius manibus non confidat: quia caecus non immerito potest diffiniri. Idem in libro De aëre et aqua. Et si ex altissimis consideraveris, invenies astrologiam esse potissimam partem medicinae. Albumazar in suo Introductorio maiori: astrorum cognitio est principium medicinae. Quis enim medicorum cognoscet repentinam permutationem crisis, nisi astrorum cognitionem habuerit? Quas omnes etiam Conciliator [differentiarum] ciiii stellis attribuit. Quis enim negare potest luna existente veloci cursu crisim septimam ad sextam non pervenire et eadem tarda, septimam ad octavam? Quia variatis causis et effectus variabuntur. Quis etiam sano existente homine eadem hora letali morbo infici? Sicut et aura lenis et placida, quam tempestuosae procellae minus momento violant atque corrumpunt. Nec sane est recurrendum ad proprietates occultas medicorum, quia sunt manifestae ex stellis: teste Averroe, acerrimo medicorum stimulo, in fine sexti Colliget, qui insecutus veritatem, veritate coactus dixit has proprietates medicis occultas ex stellis esse manifestas. Unde repentini section B1 casus, mutationes aëris, periodi diversae. Denique quis omnia scaeva accidentia infirmi? Quis negare potest [p.] vegetabilia humidam substantiam habentia luna crescente non augeri et eadem minuta lumine non diminui. Aegrotantes etiam ex repletione luna crescente et ex inanitione ipsa deficiente infirmitatem non intendi, aucta causa. Quis etiam negare potest moriturum morte non violenta non mori, priusquam luna incipiat ab angulis orientalibus descendere, quia dum ascendit et si infirmum morientem iuvare non valet, conservat tamen ipsum; quod in prognosticis medicis astrologiam habentibus non mediocris utilitatis atque gloriae esse solet. Ex quo Hypocrates, Galienus et Avicenna non cessant exclamare contra imperitos medicos mathematicam ignorantes. Facit etiam ad animam: nonne anima ipsa cognitione sola perficitur? Et hoc erit quando causas effectuum cognoscimus. Sed maria fluxum et refluxum a luna accipiunt; mineralia in visceribus terrae generantur, plantae et animata omnia. Vici et civitates leges Maurorum, Chaldaeorum solum a stellis accipiunt; nativitates, periodos et statuta tempora durationis ab eisdem habent. Quibus quidem ignoratis cuncta convenit ignorare, quibus etiam cognitis anima suam perfectionem habebit. Haec etiam Philosophus confirmat dicens, quod virtus solis et stellarum diffusa in aëre facit omnes istas alterationes in sphaera activorum et passivorum. Quis etiam velocitatem firmamenti compraehendere potest, quod in minuto horae sua velocitate terram universam circuiret; 11411, si eadem velocitate circa superficiem terrae moveretur, qua in orbe proprio? Quamvis divus Hyeronimus multo velociorem motum ponat, tamen nos principem astrologiae secuti positionem eius approbamus. Quis magnitudinem solis, qui terra maior est clxvi et ipsa luna 6644 nisi periti astrologi? Quis reliquas [p.] stellas, quarum quaelibet visu notabilis, maioris est virtutis quatuor elementis? Quae se habent in pura potentia activa et elementa in potentia passiva. Ergo astrologiam quis section b1 sanae mentis negare potest? Sicut ille qui affirmat stellas non agere in haec inferiora neque gubernare universum, negat etiam ex consequenti dictum Philosophi primo Metheorum, quod necesse est hunc mundum inferiorem superioribus lationibus contiguum esse, ut inde omnis virtus gubernetur, sed dicit stellas esse tantum ad ornamentum universi. Quis enim sani capitis auderet dicere (pace eius dixerim) tantam dementiam: sed forte, ut patribus tantum contradiceret, ausus est, tam grave scelus [committere]; quod etiam si Aristoteles dixisset, inter ignaros non solum sacrae astrologiae, verum etiam philosophiae esset collocandus. Quia ex hoc uno utraque destruitur. Ex quo etiam uno talem etiam se ostendit, qualem docti quam plurimi impium semper iudicavere, quia in multis (sine sale) alienis messibus falcem imposuit. Quamvis a vulgari turba magnus philosophus iudicandus sit, quia scripta sua ornatu verborum velavit et furata habuit; cum tamen scientia non sit de nominibus neque de ornatu verborum, sed de rebus ipsis – nomina enim sunt posita secundum convenientiam primorum impositorum, ut eis passiones, quae in anima sunt, ex subiectis rebus voce vel litteris significemus primo Peri hermeneias. Sed res ipsae sunt ex necessitate naturae de quibus est tantum scientia; quia scientia est de illis quae sunt per se et quae aliter se habere non possunt. Accidit enim substantiae lapideae, quod nominetur lapis: quia Graece non sic nominatur. Non tamen eidem accidit gravitas vel mobilitas, quae est sua forma intrinseca vel propria passio, quae aliter se habere non potest. Unde sacra philosophia [p. 22] et inviolabilis astrologia nuda est, quia nuda et una est veritas et non indiget adminiculis vel aliqua fucatione verborum, sed nuda et simplici narratione verorum. Quapropter eius sophismata impugnando ex falsis suppositis, fabricata contra inviolabilem et sacram astrologiam, scripta mea foedare nolo, cum ea primis etiam elementis imbutus (stans pede in meo) quilibet solvere posset – vel etiam negando consequens et section B2 omnes eius consequentias; quia ex falso suppositis falsae sequuntur conclusiones. Quamvis ea solvere quidam conati sunt et tamen nihil duxerunt. Existimo enim non minorem fatuitatem esse fatuas positiones impugnare, quam sunt ipse fatuae positiones. Quare videtis, patres optimi, admiratas mathematicas omnia in se eminenter continere: facultatem scilicet, sanitatem atque animam. Omnia certe suadent eas tota mente amplexandas et tamen eis alia praeponitis. Quibus si loquendi facultas daretur, nonne mortales omnes lacrimosa voce sic compellaret: O crudeles homines, vanis deliciis dediti, a propria perfectione vestra revocantibus; in sola enim cognitione intellectiva Dei imagines estis, scire tamen et intelligere non quaeritis non solum secreta Dei et naturae, verum etiam nec manifesta in natura. Quid enim manifestius est, quam solem atque lunam singula luce horoscopalem partem modo occupare, modo in Oceano se abscondere et tamen ortus et occasus est nobis ignotus? Et in continua admiratione esse vultis, quae est parens ignorantiae et imperfectionis humanae. Quid etiam manifestius est, quam praesentiam solis lucem generare et eius absentiam tenebras producere; in certa etiam distantia aliqua generare tantum, aliqua generare atque vivificare et in certa appropinquatione aliqua infirmare tantum, aliqua infirmare atque corrumpere? Et [p. 24] tamen ista divina speculatione privati estis. Sed quod magis detestabile mente concipi potest, quam quod nos homunculi negligimus illa, quibus pauca in patria digniora omni speculatione reperiantur. Videmus enim solem atque lunam, instrumenta omnium operationum Dei benedicti (respectu potentiae ordinatae), uniformi motu universum gubernare. Et tamen ista felicitate speculativa privati estis. Nec vos peripateticos tanti criminis inanes esse video, quia etiam posita per vos aeternitate mundi, nonne sensate videtis solem unum individuum, unum incorruptibile, unum aeternum, unum aeterno tempore conservans aeternas species? Solem dico, quem prisci deum esse credebant, tantae section b2 est divinitatis atque virtutis, nec tamen ista speculari curatis; sed tantum in his, quae in materia sunt secundum esse et secundum diffinitionem immersi estis. Quare, o vos omnes, elevate animas vestras. Quaerite perfectionem vestram. Sequimini divinas mathematicas. Quae solae eminenter continent facultatem, sanitatem, animam et totam perfectionem humanam humanitus acquisitam.

[Page 26]

SPECULUM astronomicum terminans intellectum humanum in omni scientia clarissimi artium et medicinae doctoris Federici Chrysogoni Iadertini

Praefatio in librum Elementorum Euclidis

In primis Deo trino optimo maximoque gratias agamus, sicut suae gloriae celsitudo expostulat. Qui talem mihi gratiam concessit, ut amicis ex vobis, doctores celeberrimi et scholares non minus studiosissimi quam acutissimi, pro parte satisfacere valeam, qui me rogastis, ut nostrarum speculationum in mathematicis vos participes esse velim. Cum omne bonum inquantum bonum sit communicabile, quamvis animo proposueram soli incumbere speculationi mihique uni satisfacere, tamen precibus vestris victus hanc provinciam legendi libenti animo suscepi, in qua promitto vobis viam brevem et facilem (quamvis sint multa in eis abdita et secreta). Omnia etiam superflua resecare et necessaria ad perfectam cognitionem huius scientiae adducere. Ad quidditates rerum descendere et ad sermones per se, qui sunt apti solvere omnes quaestiones contingentes in hac scientia. Dico viam brevem, praeterquam in isto principio, in quo convenit, ut sermo noster dilatetur circa octo particulas universales reducibiles ad quatuor genera causarum tactas ab Averroe in prooemio De physico auditu. Utiles tamen erunt et necessariae, quando bene applicabuntur ad istam scientiam. Quibus bene declaratis declaratae erunt causae section B3 omnes, principia et termini, quibus innititur et fundatur ista scientia. Ideo sermo in principio debet esse longus, in quo principia declarantur [p.] et termini, ut habitis his facile habeantur et ea, quae sunt in scientia. Parvus enim error in principio magnus sequetur in fine (ut refert Averroes in commento quarto tertio De anima de mente divi Platonis) et Philosophus in Textu commenti xxxiii primo Caeli. Ignorata enim materia circa quam (in artificialibus) ignoratur et via motus. Ignorato etiam fine et utilitate ignoratur et terminus ad quem et propter quem. Quibus quidem ignoratis tota intentio nostra frustraretur. Exordium itaque sumemus ab his, quae ad librum Elementorum Euclidis sunt necessaria, in secundo vero tractatu, quae ad arithmeticam pertinent, in tertio vero quae ad musicam speculativam divi Boethii spectant. In quarto et ultimo, quae ad astrologiam speculativam et iudicialem, in Quadripartitum et Almagestum Ptolemaei, sunt utilia.

Capitulum primum tractatus primi: de genere causae efficientis

Euclides igitur Megarensis est efficiens huius artis, scilicet libri Elementorum; qui quidem in ista scientia attigit ultimum gradum perfectionis possibilem per naturam: quia nihil excogitari potest, quin illud idem actu vel virtute in dictis suis contineatur bene intellectis et bene applicatis ad ipsas res. Efficiens vero rei subiectae arti non datur in tota mathematica, ex quo neque datur demonstratio in genere causae efficientis, sicut neque in genere causae materialis. Quia cum in eis non sit aliquod agens universale neque particulare, neque materia ex qua, sicut datur in naturalibus, puta corpora caelestia et haec individua materia prima et materia proxima, sequitur etiam necessario, quod non sit demonstratio in genere causae finalis; cum omne agens agat propter finem secundo Physicorum. Sed ubi non est materia ex qua, non est efficiens, quo circumscripto tollitur certe omnis finis. [p.] Restat igitur sola demonstratio in genere causae formalis, quia est scientia sexto section b3 Metaphysicae et cum omnis scientia sit per demonstrationem a priori vel a posteriori. Sed in ista non a posteriori, quia causae in ea sunt aeque prius notae nobis et naturae, ergo a priori. Ita tamen, quod conclusio priorum demonstrationum sit praemissa sequentis demonstrationis. Quia omnia posteriora natura demonstramus in istis per ea, quae sunt priora natura, quia per causas adaequatas.

Capitulum secundum: de genere causae materialis

Subiectum vero huius artis, scilicet libri Elementorum vel principiorum Euclidis, est quantitas. Quae accipitur pro genere causae materialis, circa quam. Quae est duplex (ut infra videbitur), quod praecognoscitur in scientia duplici praecognitione: ideo neque demonstratur primo Posteriorum. Sed quia titulus huius artis est liber Elementorum vel principiorum, qui quidem ab omnibus exponitur, quod ideo dicitur principiorum propterea, quia apud priscos iste liber habebatur loco logicae, quae est principium in omni scientia. Quae quidem expositio est ex toto falsa et ruinosa. Quia logica est de syllogismo fabricando, hic vero nulla ars talis data est, de qua solius est logici. Imo (quod fortius est) praesupponit logicam, quia semper hic vel est processus diffinitivus vel demonstrativus; quod utrumque docetur a Philosopho in Posterioribus analyticis. Quare istis omnibus convenit ignorare primas radices huius artis, prima principia, fundamenta et totam intentionem doctoris et magistri; et nil mirum, quia de raro contingentibus est, ut quis sit peritus mathematicus et bonus philosophus. Ideo aliter est dicendum. Est enim unum de secretis huius artis, non intellectum ab aliquo [p.] quem ego viderim. Unde cum in isto libro subiectum sit magnitudo et cum nulla magnitudo cognoscatur, nisi prius habeamus rationem cognoscendi illam, quae quidem ratio cognoscendi est ab actu ix. Metaphysicae textu commenti xx; cum etiam omnis ratio cognoscendi sit principium primum in scientia, quia est metrum et mensura ex x. Metaphysicae, sequitur quod hic section B4 principali intentione agitur de principiis cognoscendis, quia de mensuris, actu omnium mathematicalium et in potentia omnium naturalium et divinorum, ut infra latius in capitulo primo de hoc dicemus. Cum hanc nostram expositionem exponemus per ipsummet Doctorem; qua nulla est verior quam Doctorem per Doctorem eundem exponere. Sed iunior statim dubitare posset et subtiliter: quia istud, quod dictum est, non videtur esse bene dictum. Quia Euclides nullibi videtur agere de mensuris, imo solum de figuris, angulis, proportionibus, de capacitate, distantiis et prospectiva speculativa, solutio est notanda, ex qua habebitis intentionem totius operis in virtute. Primo tamen notandum est, quod mensura est multiplex. Sicut et multiplex mensuratum, quia longitudo cum una dimensione, ut linea. Secunda latitudo cum duabus, ut superficies. Tertia profunditas cum tribus, ut corpus, quia longitudinem, latitudinem et profunditatem in se continet. Quarta capacitas, ut cyathi continentia, puta ipsius aquae. Quinta est pondus, puta semiuncia vel libra. Sexta et ultima est ipsa anima intellectiva, quae est mensura omnium intelligibilium, cuius est omnia finire, terminare et mensurare. Secundo notandum, quod mensura, inquantum talis, est indivisibilis, quia minima x. Metaphysicae; et mensuratum omne, inquantum tale, est indivisibile vel proprie vel metaphorice, scilicet respectu intelligibilium. Tertio notandum, quod omne, quod est mensura, potest esse et [p.] mensuratum respectu diversorum; quia dicit oppositum in adiecto, quod idem respectu eiusdem sit mensura et mensuratum, quia divisibile et indivisibile. Tamen prius natura est mensura quam mensuratum, quia prius perfectum quam imperfectum. Omne enim imperfectum fluxit a perfecto: Boethius in libro De unitate et uno et idem secundo suae Arithmeticae, primo De anima textu commento lxxxv. et non econtra; quia posterius non potest esse causa prioris. Sed cum nulla magnitudo intelligi possit, nisi prius cognoscamus mensuram – qua fit ipsa cognitio – quae se habet ut forma, et mensuratum ut materia. Sequitur ergo section b4 quod Euclides primo agit de perfecto, quam de imperfecto, quod convenit ordini doctrinae. Quod autem primo agat de mensura patet inductive, quia primo diffinit punctum, quod est mensura lineae. Secundo diffinit lineam, quae est mensura in sui ipsius et superficiei. Tertio, in primo theoremate primo agit de triangulo et non de quadrato vel pentagono, tamquam de mensura et parente omnium figurarum, quia omnes figurae ab ipso originem habent et omnes aliae ex ipso sunt compositae et compositae in ipsum resolvuntur. Et sicut dicit divus Boethius in primo suae Arithmeticae, quod unitas est parens totius latitudinis numeri, in quem eadem composita etiam resolvitur. Sic etiam est mensura ipsius. Quinarius enim numerus nullo mensuratur, nisi unitate, tamquam suo parente. Istam etiam rationem triangulus in figuris sibi vendicavit, quia est parens et mensura omnium figurarum rectilinearum. Cum de non rectis lineis non sit scientia praeterquam de circulo, cuius est tantum una scientia, sicut et una diffinitio: quia figura, in qua lineae a centro ad circumferentiam ductae sunt aequales. Unde sicut unitas est mensura in quantitate discreta, linea in [p.] continua, et triangulus erit in figuris, de quibus principaliter agitur in ista arte. In angulis autem, quorum tres sunt species tantum, recti scilicet et acuti et obtusi, quorum rectus erit mensura sui et aliorum, quia minimus, quia unus tantum, quia indivisibilis, quia et perfectus. Reliqui autem tam acuti, quam obtusi, sunt infiniti. Ideo imperfecti, quia illud est magis perfectum, quod est magis unum et indivisibile. Quod autem aliae duae species acutorum et obliquorum sint infinitae, patet, quia inter quaelibet duo puncta infinitas lineas ducere possumus. Quae lineae si interceptae fuerint intra angulum rectum, erunt illi omnes acuti et angulus rectus eos mensurabit, quia ad illos se habebit ut multiplex vel ut particularis super partiens, multiplex super particularis vel ut multiplex superpartiens. Si vero lineae infinitae fuerint ductae inter duo puncta addentia angulo recto, cadentes tamen super datam rectam lineam section C1 et in eodem puncto, dico, quod et hos angulus rectus mensurabit, non tamen erit multiplex, sed se habebit secundum omnes differentias proportionum sub super particularium vel sub super partientium, quia angulus obtusus semper continet totum angulum rectum et aliquam vel aliquas eius partes. In aliis etiam mensuris est posita mensura ab Euclide in locis propriis: ut de ipsa capacitate ab xi. libro Elementorum infra. In pondere etiam, quae est puta uncia, semiuncia, dodrans, secundum quod unum accipimus pro mensura vel pro mensurato. Est et sexta mensura praeclarior omnibus aliis, anima scilicet, quae est mensura omnium intelligibilium tam naturalium, quam divinorum, quam mathematicalium. Ex quo patet, quod cum anima sit mensura, anima non intelligit, sed aggregatum ex anima et materia, puta Socrates, quia anima est id, qua fit intellectio, iuxta illud Philosophi primo De anima textu commento lxv. Si quis dixerit animam intelligere est ac si diceret animam texere vel filare. Quare mensura, puta ulna, visio vel [p.] anima, non cognoscunt, sed sunt mensurae, quibus fit cognitio. Quod autem dictum est de anima, sane intelligendum est de intellectu nostro et non substantiarum abstractarum, quia Philosophus dissentit ex toto a veritate et fide catholica, quae tenet, quod intelligere nostrum est accidens, sicut et intelligentiarum abstractarum, puta angelorum, et quod solius Dei intellectio est sua substantia; quae intimius se habet ad essentiam divinam, quam alia attributa in divinis. Philosophus autem, quod in nobis tantum est accidens, quia intelligimus per species. In aeternis vero intellectus et intellectum est idem omnibus modis, quia cognoscendo suam substantiam cognoscit et producit omnia xii. Metaphysicae, sic tamen intelligendo, quod prima intelligentia nulla potentia est composita, quia a nullo dependet neque in fieri, neque in conservari, sed est primum simpliciter. Secunda vero et tertia et aliae intelligentiae, quamvis intelligunt per sui essentiam, eminenter omnia inferiora a se diminute tamen superiora, quia cognoscunt se dependere a prima. Quam dependentiam philosophi potentiam vocant. Penes section c1 quam sunt imperfectiores prima intelligentia, in quibus datur latitudo multa. Quanto enim aliqua removetur magis a prima, tanto est magis imperfecta, quia omne quanto magis removetur a perfecto, tanto magis remittitur eius potentia. Exemplum, si esset aliquod visibile in sua maxima perfectione, puta ut c, sint etiam plures potentiae visivae, quarum una sit ut l, alia ut xl et caetera. Vel aliter: sint plures potentiae visivae eiusdem perfectionis, si tamen una plus distaret alia et tertia plus quam quarta et caetera. Dico, quod imperfectiori modo videt illa potentia visiva, quae est minoris virtutis vel illa, quae magis distat, quam illa, quae minus posita paritate in potentiis. Sic est in illis intelligentiis secundum Philosophum. Nec mirum tantam [p.] diversitatem esse in mensuris. Hoc enim naturale est. Philosophus enim x. Metaphysicae dicit, quod in omni praedicamento est reperire metrum et mensuram, ad hoc, quod de unoquoque scientia habeatur, ex quo patet nostram expositionem esse veram, tam ad intentionem mathematicam, maxime ipsius Euclidis, cuius doctrinam imitamur, quam etiam ad intentionem naturalem et metaphysicam, de quibus necesse est omnem artificem scientificum primo cognitionem habere.

Capitulum tertium: de genere causae formalis

Ordo, divisio, proportio et via doctrinae reducuntur ad genus causae formalis. Ordo autem huius libri est semper procedere ab universalibus simplicibus non contractis ad aliquam materiam, sed solum versari in materia intelligibili. Quia in materia sensibili non datur linea sine latitudine, qualis scientiae geometricae convenit, ut patet ex sua diffinitione, sicut neque datur corpus perfecte sphaericum. Tamen sunt applicabilia ad omnem materiam sensibilem et intelligibilem, quia se habent, ut formae et rationes cognoscendi, quod nihil aliud est, quam ipsa mensura. Divisio est in prohemium et tractatum; secunda ibi triangulus aequilaterus. Tractatus autem in xv. libros digestus est. De divisione cuius dicemus in primo theoremate. Proportio autem huius artis ad alias scientias section C2 mathematicas se habet, velut radix: arithmeticam enim continet in potentia, quia ad divisionem continui causatur numerus. Posita enim aliqua magnitudine illa primo est una, quae, si primo dividatur, excrescet primus numerus, qui est binarius: si vero in tres partes, illico nascetur ternarius, si vero in quatuor, procreabitur quaternarius et sic de alia latitudine numeri dicendum est. Continet etiam musicam, quae nihil aliud est, quam numerus sonorus. [p.] Sed si numeri tota latitudo in continua magnitudine continetur, etiam ipsa musica in eadem magnitudine: in qua et ipse numerus, certe continebitur. Continet etiam astrologiam, quae nihil aliud est, quam considerare situs planetarum, primo per lineam rectam, quae est ipse situs vel coniunctio planetarum adinvicem. Per figuras etiam, quae sunt ipsi aspectus stellarum inter se, puta sextilis, quadratus, trinus et huiusmodi, quae est ipsa geometria. Si vero fiunt observationes temporum annuaeque conversiones, solis etiam atque lunae diversi labores, certe haec omnia solo numero mensurabuntur. Cum autem ipse numerus in quantitate continetur, astrologia etiam in eadem continebitur. Sed cum istae partes mathematicae contineant omnes alias scientias, certe multo magis haec continebit illas, quam et suas partes. Via doctrinae est, quod semper in ea procedimus a causis magis notis nobis et naturae, opposito modo, quam fit in naturalibus, in quibus innata est via nobis, ut ex notioribus nobis, incertioribus vero naturae, procedimus ad ea, quae sunt magis nota naturae et minus nobis. Quia ab effectu supra causam, praeterquam in paucis, quia in duobus vel ad plus in tribus in tota philosophia naturali et divina primo processu demonstramus, ut in textu commenti xxiiii. secundi De anima, et in De memoria et reminiscentia.

Capitulum quartum: de genere causae finalis

Intentio et utilitas idem sunt, quod et bonum accipiuntur pro genere causae finalis. Intentio autem est principaliter tradere mensuras omnium magnitudinum et secundaria intentione tradere omnia mensurabilia secundum sensum iam section c2 supra dictum. Utilitas autem est, quod habitis his dispositi erimus ad omnes scientias speculativas, practicas et artes mechanicas. Dico ad scientias speculativas rationales et reales. Rationales, quia [p.] cognoscemus medium, quo Aristoteles usus est in fabricando instrumentum syllogisticum, ut infra in primo theoremate primi Elementorum Euclidis dicemus. Ad reales etiam scientias et speculativas erimus dispositi, quia sunt mediae inter divinam cognitionem et naturalem duplici mediatione. Prima, quia participat utraque cognitione secundum unam differentiam in modo scilicet abstrahendi et considerandi, quia secundum esse est in materia et secundum diffinitionem abstracta a materia. Secundo etiam modo mediat, quia divina simpliciter est de obiecto prius noto naturae quam nobis. Naturalis autem ordine procedendi est de obiecto prius noto nobis, quam naturae. Sed mathematica tam simpliciter, quam ordine procedendi est de prius notis nobis et naturae. Ex quo in plus se habet secundum utramque differentiam: quam divina et quam naturalis. Ex quo patet, quod per applicationem est ratio cognoscendi in omni scientia, non solum nostra, verum est etiam ratio cognoscendi ipsius intellectus divini (secundum divum Boethium), quia ea ratione, qua intelligit, eadem etiam et producit xii. Metaphysicae. Sed ratione mathematica intelligit, ergo et producit. Et hoc est quod divus Plato medio mathematico omnia et ipse speculatus est et processit a causis supra effectus, sicut et ipse Deus benedictus. Quod, si haec magis dearticulate vellem explanare, oporteret altius repetere, ubi certe non sensibus corporis, sed sola vi animae opus esset. Divus Plato imitatus et Pythagora, omnis veritatis et subtilitatis acutissimi indagatores, docentes nos res ipsas altius speculari, quam philosophi naturales fecere. Qui ex sensatis tantum in cognitionem procedentes, ad nullam tamen cognitionem devenientes, ad quam sensus non se extendit. Quorum modum philosophandi nunc relinquamus, [p.] quia non est praesentis negotii, cum academicos modo convenit imitari. Ubi tamen opus fuerit, peripateticum me esse utique non section C3 negabo, quia nulli dogmati ingenium meum quandoque summittere volui, sed omnium veritatem amans omnium veritatem secutus sum. Sed ubi altum pelagus divi Platonis natare proposuimus, aliqua dicemus. Qui per idem medium mathematicum cognovit esse unum, quod in mente sua, principium esse dixit. Quod tamen celare voluit, ne tam divina scientia vilesceret, cui etiam sutores per viam incumbere possent, si palam illud fecisset. Sed voluit, ut sola vi et lumine intellectus agentis cum propriis speculationibus ad tantam divinitatem et felicitatem (ut decet) quilibet pervenire debeat. Unde quaecumque scripsit, sub illo principio celato scripsit deos tamen execrans, ut dignos tali divinitate iuvarent invenire propositum, quo invento illud celare. In quo quidem principio cognovit omnes quiditates relucere. Cognovit etiam, quidnam sit prima causa, quidve secunda, et qualiter prima causa annectitur secundis, quamquam sic obscure descripsit, ut vilibus celaret artem, quos a sua grege sic arcere voluit. Forma (inquit) est quae, cum unitur materiae, corpus efficit, constans ex materia et forma, cum vero forma separatur a materia. Deus est quiditas et essentia simpliciter simplex, iterum in potentia informare omnem materiam, cum summa iustitia donare partem formae secundum merita materiae. Qua iustitia universum constitutum est. Quod dupliciter considerabat: per lineam scilicet rectam et obliquam. In rectam lineam inspiciens inveniebat omnia esse unum: unam substantiam, unum principium immobile. Nam sicut in lineam in rectum aspectam extrema a mediis non distinguuntur, ita etiam in [p.] ista consideratione omnia erant unum. Et si Parmenides et Melissus sic intellexerint, quod scilicet primum principium sit unum immobile (ut credendum est), rationes, certe, Philosophi primo De physico auditu omnes cessant, cum in eis impugnandis in aequivocis laboraverit. Inspiciens autem in lineam ex obliquo invenit multitudinem entium, quam prima sui divisione divisit in infinitum et finitum, actum et potentiam, quod idem est, ac in decem praedicamenta, cum section c3 actus et potentia circuunt omne genus finitum et terminatum. Iterum istam multitudinem entium considerabat tripliciter, secundum quod sunt tres modi considerandi, qui quidem constituunt tres artifices scientificos et speculativos: mathematicum scilicet, physicum atque metaphysicum. Unde iste [imitatus] est ipsam naturam: quia speculatus est entia et ordinem universi opposito modo quam naturales fecere, quia medio mathematico a causis procedendo supra effectus, sicut et ipsa natura et Deus benedictus. Sed ne videamur extra propositum digredi, his modo finem faciamus.

Capitulum primum tractatus secundi: de arithmeticae nobilitate

Propositum erat in secundo loco velle pertractare de his quae utilia sunt et digna cognitu ad libros Arithmeticae divi Boethii pertinentia, cuius ipse est efficiens vel a Nicomacho accepit, non curo. In reliquis vero generibus causarum fere eodem modo se habet cum his quae de natura quantitatis continuae dicta sunt. Placuit enim mihi non servare ordinem divi Boethii qui ab arithmetica integritate ordinem sumpsit et non ab ipsa quantitate continua. Video enim quod quantitas continua multo maiorem ambitum, latitudinem et potentiam habet quam ipsa arithmetica, quia est parens reliquarum partium [p.] mathematicae, ex consequenti aliarum scientiarum. Inquit enim arithmetica cunctis prior est non modo, quod hanc ille huius mundanae molis conditor Deus primam suae rationis habuit exemplar: hinc enim quatuor elementorum multitudo mutata est, hinc motus astrorum caelique conversio et caetera. Nec ista ratio divi Boethii militat contra me, quin debuissem exordium sumere ab Elementis Euclidis et non ab arithmetica tamquam parente omnium scientiarum. Cuius oppositum ego supra dixi, videlicet quod quantitas continua est parens omnium scientiarum, ut probavi. Sed quia contradictio est idem respectu eiusdem et eodem modo sumptum. Sed hic est multa aequivocatio, quia ille numerus, ut est in mente divina exemplar, et ratio vel obiectum sui intellectus, certe sunt substantiae de mente divi Platonis, quia tam secundum philosophos, section C4 quam etiam secundum veritatem catholicam non cadit accidens in Deo. Sed iste numerus, de quo quaerimus modo scientiam, est accidens, quia causatus ad divisionem quantitatis continuae. Quare illo modo accipiendo numerum, bene est prior, non solum ista quantitate continua et discreta (quae sunt accidentia), verum etiam ipsis intelligentiis secundis tempore et natura (secundum veritatem catholicam), quamvis secundum peripateticos non sit prioritas temporis in substantiis abstractis, quia in aeternis non prius tempore est unum quam alterum, quamvis in illis sit ordo perfectionis. Tamen de tali numero difficilis est scientia. Maxime apud peripateticos, qui negavere Ideas Platonis, ut sunt abstractae a singularibus. Tamen Aristoteles certe non sensum, sed verba Platonis impugnavit. Quia tales ideae apud Platonem sunt ipsi numeri vel rationes in mente divina existentes (ut supra probatum est), quod certe neque Aristoteles ad hunc sensum negare posset. Numeri vero ad nostrum usum redacti sunt similitudines illorum in mente divina existentium. Quibus in cognitionem illorum [p.] in mente divina existentium academici devenere. In quo quidem processu clausum est illud principium celatum divi Platonis, quod et ego celare volo tamquam iuratus ab ipso. Sub quo principio (si Deus mihi vitam prolongaverit) multa praeclara scribere potero. Sed qualitercumque sit, non est nobis in hoc vis facienda, nec volo contraire tanto philosopho, sed sit utrique proprius modus procedendi in ipsam veritatem et perfectionem nostram. Quia talis numerus diversimode consideratus potest esse et prior et posterior natura et perfectione.

Capitulum primum tractatus tertii: de musica integritate

Convenit modo ut aliqua dicamus de musica integritate eiusque excellentia. Subiectum cuius est numerus sonorus. Quod nihil aliud est, quam proportio quorundam numerorum in quibus inventa est harmonica consonantia, amicitia et convenientia maxima et media. Notanter dixi (quorundam pagina c4 numerorum), quia non omnes proportiones numerorum sunt amicae inter se neque constituunt symphoniam. Sed solum quinque tantum, secundum quod quinque modis fiunt combinationes diversae in ipso quaternario. Quarum prima est et maxima bisdiapason, Latine quadrupla, secundum quod duo extrema comparantur ad invicem, scilicet unum ad quatuor, et constituitur ex decem tonis et quatuor semitoniis, ex numero vero 2304 et 9216. Secunda vero est composita [p.] ex numero vero 2304 et 4608. Quarta diapente, vel sesquialtera, ut duo ad tria, constituta ex tribus tonis et uno semitonio, ex numero vero 2304 et 3456. Quinta et ultima est diatessaron, vel sesquitertia, ut 3 ad 4, continens duos tonos et unum semitonium. Tonus vero et semitonium maius et minus. Diesis, apotomes, coma et huiuscemodi sunt voces componentes et commensurantes istas proportiones maiores et harmonicas proportiones. De reliquis vero proportionibus numerorum musicus, inquantum talis, non se intromittit. Quorum sunt quinque genera, ut in primo Arithmeticae Boethius. Nec tamen per hoc isti duo artifices sunt unus artifex, quamvis uterque consideret proportiones numerorum. Quia diversimode eas considerant et penes diversam considerationem unius rei fiunt plures scientiae. Arithmeticus enim absolute maiorem vel minorem inaequalitatem et excessum, musicus vero (secundum quod talis) ordinatur ad harmoniam. Quare autem Deus et ipsa natura fuit contenta, quod quadrupla proportio contineat in se totam harmoniam corporum caelestium et omnium quae sunt in tota sphaera activorum et passivorum. Et nulla maior, neque minor. Quia, inter nervum nete hyperboleon, qui est tardissimus, constans ex 2304 numero, et inter nervum proslambanomenos, qui est velocissimus, pagina D1 constans ex numero 9216. Qui est quadruplus ad netehyperboleon. Qui quidem duo nervi extremi continent omnes alias proportiones musicales et harmonicas intra se. Puta hypatehypaton, parhypate hypaton, licanos hypaton et caetera. Quibus correspondent duo motus: velocissimi scilicet superficiei convexae, ipsius caeli, et eiusdem superficiei concavae, tardissimae motae. Quae continent et conservant (organice) universum, ut in nostro tractatu de harmonia [p.] caelesti satis pulchre digessimus, applicando illam caelestem, huic in nostrum usum redactae. Quod quidem problema propositum non est vulgaris speculationis. Imo est plenum omni speculatione. Plenum etiam omni admiratione. Tamen nos aliqua dicemus, ex quibus etiam apparebit iuramentum Pythagorae. Qui iurabat per quatuor. Nam qui dicit quatuor, dicit totum, quia continet totam latitudinem numeri actualem, ex consequenti et potentialem. Sed cum musica non sit aliud, nisi numerus sonorus, et cum omnis numerus contineatur in quaternario, certe tota etiam harmonia continebitur in quaternario. Tunc ultra: tota harmonia continetur in quaternario et universum continetur in harmonia, quia ab eadem est in fieri et conservari (secundum divum Platonem) organice tamen, ergo et universum, quod est totum, in quaternario continebitur. Quod patet in numero nostro, quamvis perfectiori modo, in numero in mente divina existente. Si enim quaternarium in suas partes integrales resolvatur, puta in unum, duo, tria et quatuor, tunc si unum duobus iungamus, erunt tria. Quibus si ternarium coniungamus, scilicet tertiam partem integralem, excrescet senarius, si vero quartam et ultimam partem illis addamus, illico procreabitur denarius numerus. Qui quidem est tota latitudo numeri actualis, quia reliqua latitudo erit potentialis scilicet per solam geminationem huius denarii et eius partium integralium. Per quam geminationem sumus in potentia excrescere numerum maiorem quocumque dato. Qui enim viginti dicit, his geminatum denarium dicit. Qui autem duo de viginti dicit, his decem et section d1 octo dicit, quod est pars integralis ipsius decem, et sic in tota reliqua latitudine numeri dicendum est, in qua nihil aliud est, quam decem et eius partes integrales. Quare ipsum decem continet in se totam latitudinem potentialem, sed [p.] ipsum quatuor actu continet ipsum decem, ergo quatuor continet totam latitudinem numeri actualem et potentialem. Ergo quatuor est totum. Quod est iuramentum Pythagorae, scilicet per quatuor quod est totum. Et ex hoc quaestio problematis solvitur, scilicet quod ideo natura fuit contenta bisdiapason proportione maxima: quae est quadrupla, quia quatuor est totum, in quo sunt contentae omnes proportiones mediae totius musicae. Sed cum totum sit perfectissimum, bene convenit enti perfectissimo habere etiam id perfectissimum quo (ut organo) conservat universum. Et tale est ipse amor vel unio et harmonica proportio numerorum, quae in quaternario continetur tamquam in toto. Patet etiam, quod ista harmonia vel musica, non solum est tantae speculationis et elevationis animae, quia illa sola plena sunt omnia caelestia et terrena, quae ipsa natura universi universum gubernat; sed etiam est coniuncta omni moralitati. Et ut maximis minima quidam conferam: ex musica enim innumeros fructus consequimur corpori animaeque conducentia. Videmus enim morbo gravatos quandoque sola musica levare, quandoque etiam furibundos molli cantu reddere mites. In oppositas etiam qualitates cantu duriori Martem accendere et ad arma excitare. Et ex mollibus reddere feroces. Cui etiam est ignotum illud Pythagorae artificiose factum, cum vidisset iuvenem amore perditum incitatumque, Phrygio modo mitem reddidisse. Unde Sirenae, unde Mercurius atque Apollo sibi nomen vendicarunt, nisi quia dulcibus sonis animas mortalium gratas sibi reddiderunt? Sed si haec in nostra musica reperiantur? Quae ut, quoquomodo sint nobis manifesta natura satis fuit solicita, solum ut animas nostras ad caelestes speculationes revocaret, [accommodatam] ponendo similitudinem per ea, quae [p.] in nostra musica humana reperiuntur. Videmus enim medium nervum cum altero section D2 extremo nervo diapason proportionem vel symphoniam constituere, taliterque hos nervos omni amicitia et convenientia uniri auresque nostras sic permulcere et animam sic disponere, quod alter iudex scilicet auris, minime diiudicare potest ibi duas voces proportionales esse, sed unam tantum. Et nisi esset et alter iudex scilicet ratio, qui quidem duo iudices mutuo se iuvant et alter alterius indiget auxilio, certe in tali etiam humana et materiali musica nos errare contingeret. Sed quia iste iudex ratio, scilicet quem per se non contingit errare, videt tales nervos in dupla proportione se excedentes: subduplam quidem tardius, duplam vero velocius moveri, et duplam subduplae neque velociorem motum tardiori coaequari posse. Quare concludit ex hoc in tali symphonia plures esse voces, percussiones etiam plures, quamvis tales voces sic unitas et amicas inter se aures nostras permulcere (ut unam) nulli ambigitur. Sed quid dicemus de illa musica caelesti, in qua non est materia resistens formae, non violentia, non gravitas, neque levitas, sed tantum est amor et desiderium uniri voluntati divinae? Quid ergo mirum, si illa corpora caelestia (ut divina) per Philosophum primo Caeli textu commenti 20. organice voluntatis divinae universum conservant? Videmus enim superficiem eius convexam, velocissime motam, harmonicam proportionem servare cum eiusdem orbis superficie concava tardissime mota cum musica per se nihil aliud sit, nisi proportio motus velocissimi cum tardissimo. Accidit enim musicae, quod in sua formali consideratione eidem sonus et percussio adiuncta sit, ut in nostra musica reperitur. Quae penitus ab illa caelesti removenda est et tamen ibi musicam esse perfectissimam, [p.] imo proprie dictam, nullus sani capitis negare potest. Quia nisi ibi esset motus amicabilis et proportio musicam constituens, utique ille motus velocissimus convexi, non eodem tempore ad medium caeli veniret cum illo motu tardissimo concavi neque ad alias partes eiusdem circumferentiae, puta ad horoscopum vel occasum vel ad imum terrae. Quia si vel in comate deficeret, certe iam non servaret iustitiam neque amicam et section d2 harmonicam proportionem tam sibi caram. Nec ratio Philosophi contra Platonem militat negantis in caelis esse harmoniam: quae cum sit per sonum et sonus ex percussione aëris, ergo cum in caelis non sit aër neque sonus, ergo neque harmonia. Quidam volentes defendere Platonem, quod in caelis est harmonia, nihil tamen dicunt neque formaliter respondent ad rationem Philosophi. Dicunt enim, quod harmonia caelestis ob sui magnitudinem non auditur, similitudinem sumentes ab incolis apud Catadupam Nili praecipitationem, ubi sonum ob sui magnitudinem non audiunt. Plato, inquam, noluit hoc dicere, sed quod illa harmonia caelestis non cadit sub auditum sensus, sed tantum sub auditum rationis. Quae non est ex sono (ut Aristoteles sibi imposuit, magis verba quam sensum Platonis impugnando), sed est ex velocissimo et tardissimo (ut modo dictum est). Talis enim harmonia perfectissima (ut organum) est proportionata enti perfectissimo.

Capitulum primum tractatus quarti

Promisimus enim ultimo loco aliqua de nobilitate et excellentia astrologiae dicere, quae videtur esse tota perfectio humana, humanitus acquisita, quia tota nostra cognitio sine ista nulla est, quia in istam fit totalis resolutio, ut in causas proprias et primas. Proportio cuius ad alias scientias est velut perfectum ad imperfectum, quia haec cognoscit causas rerum omnium, aliae vero non cognoscunt [p.] causas ultimas. Ideo etiam cognitio huius est nobilior, quam tota cognitio naturalis, etiam demonstrative habita, quia haec totam considerationem habet circa divina ministeria, circa organa suae ordinatae operationis, circa etiam praecones suae voluntatis ordinatae ab aeterno, quae sunt corpora caelestia; et haec eadem, sola extensione, habet considerare omnes effectus infra concavum orbis lunae, scilicet quaecumque sunt in sphaera activorum et passivorum. Haec enim est illa scientia, qua praeterita et futura praesentia facimus. Qua cognoscimus fatales dispositiones hominum ad mores et ad vitia. Ad exaltationes et depressiones. Ad divitias et paupertates. Ad religionem et militiam ei oppositam. Haec est etiam illa quae de epidemia, annona, mutatione aëris, de electionibus section D3 et huiusmodi; denique de toto statu, esse, passione et de tota fragilitate mundana. Ex quo clare liquere potest (secundum astrologos, philosophos et multo clarius secundum veritatem catholicam) astra non necessitare, maxime in animam intellectivam, a qua fluit nostra libera actio. Primo secundum astrologos patet, quia frustra essent tot libri ab eis de electionibus editi, si eligere nobis esset negatum, sed essent omnia sub necessitate. Frustra etiam imagines summa arte fabricandae ad sapientiam, ad bonam et malam fortunam, ad amorem et odium, ad nocendum inimicis et iuvandum sibi et amicis, iuxta illud Ptolemaei in Centiloquio verbo ix, quod vultus omnes, id est formae vel species huius saeculi subiectae sunt vultibus caelestibus; et ideo sapientes, qui imagines faciebant stellarum introitum, in caelestes vultus inspiciebant et tunc operabantur, quod volebant. Quae omnia cessarent si astra necessitatem ponerent; cuius etiam oppositum Ptolemaeus in Centiloquio dicit, scilicet sapiens dominabitur [p.] astris. Patet etiam secundum medicos, quia si iuvare non possent, frustra liber secundus Avicennae De simplici Medicina, frustra eiusdem Antidotarium. Philosophus etiam pedibus manibusque in hanc sententiam currit secundo De physico auditu, sexto et nono [Metaphysicae]. Si omnia (inquit) essent sub necessitate, non esset meritum neque demeritum. Frustra consilium et deliberatio. Cuius tamen sensus et experientia oppositum attestatur. Sed negare sensata propter rationem est debilitas intellectus 8. De physico auditu. In quem errorem stoici ceciderunt. Qui tamen fuerunt primi inventores omnia sub necessitate ponentes, omittentes sensum et rationem secuti satis apparentem, non tamen existentem (ut refert divus Boethius in fine commenti primi tertio Peri hermeneias). Dum dicit: scorpio, quia est malus, propter venenum ideo est interficiendus. Et opium, quia est venenum, ex civitate extirpandum est. Sed (inquit) quaero, a quo habent illam malitiam? Certum est, quod a stellis. Ita et malus homo malitiam, quam habet, est a stellis, acquisitam hora suae nativitatis. Volunt et secundo vel pro opinione ipsorum posset section d3 adduci et haec ratio, quod scilicet futura accidentia sunt necessaria, quamvis respectu nostrae ignorantiae causarum, quae sunt ipsae stellae, effectus dicimus esse fortuitos. Quia (dicunt) si causae essent nobis notae ipsorum particularium, sicut sunt notae ipsorum universalium, utique et effectus particulares essent noti, sicut sunt et universales. Quia particularia ex civitate extirpandum est. Sed (inquit) quaero, a quo habent illam malitiam? Certum est, quod a stellis. Ita et malus homo malitiam, quam habet, est a stellis, acquisitam hora suae nativitatis. Volunt et secundo vel pro opinione ipsorum posset section d3 adduci et haec ratio, quod scilicet futura accidentia sunt necessaria, quamvis respectu nostrae ignorantiae causarum, quae sunt ipsae stellae, effectus dicimus esse fortuitos. Quia (dicunt) si causae essent nobis notae ipsorum particularium, sicut sunt notae ipsorum universalium, utique et effectus particulares essent noti, sicut sunt et universales. Quia particularia cognoscunt solum hii, qui habent non solum cognitionem stellarum et aliarum scientiarum, verum etiam opus est, ut sint divino numine afflati. Scientes ex universalibus et particularia coniicere, in quibus non sensu duce, sed vi intellectus et recta ratione intelligentiae non errantis, magis ad hanc quam ad illam partem inclinati, veritatem [p.] eligunt, ut subtilissime refert Ptolemaeus in Centiloquio. Sed quod magis est, volunt et tertio, quod quidem omni sensui repugnat, tamen est ratio apparens, scilicet quod intellectus et voluntas omnis necessitati subiaceant. Quia si esset verum, quod intellectus et voluntas agerent libere, omnes homines essent eiusdem perfectionis in accidentalibus, puta in doctrinis. Quia cum omnis anima sit eiusdem perfectionis et quaerat ipso scire perfici, utique (si non esset a stellis necessitate) quaelibet esset prudens et sapiens, et tamen experientia oppositum attestatur, quia maior est copia stultorum quam sapientum. Haec opinio stoicorum his argumentis vel similibus posset confirmari. Ad quae argumenta (licet nominales in 6. Metaphysicae in simili materia multum laborent et magis tergiversantur, quam solvant positionem, omnia scilicet esse sub necessitate) tamen ego aliter responderem in ista materia: prius tamen me humiliter summittens sanctae matri Ecclesiae et veritati catholicae, cui non liceat cuique contraire. Ad argumenta autem stoicorum et Galieni ad primum de scorpione et opio ad ipsum hominem comparando, nego similitudinem et dico unum: quod quaedam sunt actiones naturales et quaedam voluntariae. Naturales omnes sunt cum necessitate, tam illae quae sunt in non animatis, quam animatis. Ut ignis non potest non calefacere, debite agens applicatum passo et non impeditum, necessario provenit actio. Sicut et lapis, extra locum suum, non prohibitus, section D4 necessario descendet. Similiter in nobis tamen me humiliter summittens sanctae matri Ecclesiae et veritati catholicae, cui non liceat cuique contraire. Ad argumenta autem stoicorum et Galieni ad primum de scorpione et opio ad ipsum hominem comparando, nego similitudinem et dico unum: quod quaedam sunt actiones naturales et quaedam voluntariae. Naturales omnes sunt cum necessitate, tam illae quae sunt in non animatis, quam animatis. Ut ignis non potest non calefacere, debite agens applicatum passo et non impeditum, necessario provenit actio. Sicut et lapis, extra locum suum, non prohibitus, section D4 necessario descendet. Similiter in nobis quae sunt naturalia, sunt cum necessitate et talia sunt omnia, praeter illa, quae a sola voluntate dependent, ut fuga, persecutio vel electio per voluntatem liberam. Quae sunt opera ipsius voluntatis, quae per se nullomodo subiacet necessitati, quamvis possit impediri a suis rectis operationibus. A quo autem ipsa voluntas habet hanc liberam actionem? Dico, quod est suae formae et essentiae, scilicet nulli subiacere et quod sit libera eius actio. Non [p. 70] tamen in brutis est illa voluntas libera. Quia fuga et persecutio ipsorum est ab aestimativa. Hoc etiam Scotus videtur innuere, primo Sententiarum, in prooemio in quaestione de praxi: in qua seipsum superavit, quamvis sibi quaedam (ut sui moris est fabricavit, non tamen ad intentionem Philosophi) et super illa subtiliter dixit. Dicit enim quod, quamvis intellectus omnis non potest non intelligere obiecto praesentato, quia naturaliter intelligit, tamen voluntas est illa, qua volumus, appetimus et fugimus et caetera. Nec Philosophi positio videtur aliter posse sustineri. Quae est quod artes nostrae sunt liberae: decimo Metaphysicae textu commenti 3. quamvis ibi expresse velit, quod radix liberae actionis sit ab intellectu et non a voluntate, ut Scotus voluit. Quia nihil voluntas vult, nisi prius intellectus intelligat secundum Philosophum. Sed contra, magis contra Philosophum quam contra Scotum, quia Philosophus 12. Metaphysicae vult, quod intellectus divinus necessario intelligat (sicut et Scotus vult), ergo voluntas necessario vult. Probo consequentiam, quia intellectus et voluntas per Philosophum, 3. De anima, sola ratione distinguuntur, ergo, quicquid uni competit, essentialiter competit et alteri; sed per ipsum intellectus divinus necessario intelligit, ergo et voluntas vult. Et cum non sit ratio diversitatis penes essentialia, de una intelligentia, quam de alia, et cum omnes intelligentiae sunt intelligentiae et noster intellectus est intelligentia, per Averroem secundo Metaphysicae commento primo, ergo quicquid dicitur de una, dicitur et de alia. Pro solutione quidnam dicere debeo? Certe, domini, (ut videtis) argumentum est difficile. Tamen ego sic solverem istam contradictionem Philosophi 10. Metaphysicae textu commenti 3. et 12. section d4 Metaphysicae, negando omnimodam similitudinem intellectus scilicet divini et nostri. Quia ad intentionem Philosophi concederem, quod intellectus divinus necessario intelligit et voluntas vult, quia esse et posse non differunt [p. 72] in aeternis tertio Physicorum textu commenti 32. Tamen noster intellectus non necessario intelligit, neque voluntas vult neque facit, propterea quia est intelligentia ultima imperfecta, quia assistit materiae et non intelligit, nisi per species cum discursu. Ideo ibi non est aliqua necessitas, scilicet in intellectu nostro, quia, quamvis radix nostrae operationis sit ab intellectu et non a voluntate, tamen potest ad opposita per Philosophum ix. Metaphysicae textu commenti 3. Ad secundum argumentum, quamvis sit forte et quod veritatem videatur concludere, scilicet quod si causae omnes universales et particulares essent notae, et effectus essent noti, quia causa et effectus sunt simul natura. Non tamen videtur sequi, quod omnia sint sub necessitate, quo ad voluntatem (ut supra dictum est), quia non est cui voluntas subiaceat et ipsam necessitet, quamvis Philosophus in hac materia dicat unum vix intelligibile, scilicet quod Deus, quae facit, necessario facit, et tamen ab ipso omnia facta sunt, non tamen omnia sunt necessaria. Quia dicit: quamvis in causis essentialiter ordinatis, si prima agit cum necessitate, ut de facto est in Deo, et omnes aliae necessario agent. Tamen cum deventum est ad haec materialia, non necessario proveniet omnis effectus, quia a materia male disposita talis actio impediri potest. Quamvis apud Scotum tenet ista consequentia, quae apud Aristotelem non tenet, scilicet si Deus agit cum necessitate, omnia essent cum necessitate, quia Deo (ut est potentiae infinitae) nihil resistere potest. Tamen Aristoteles aliter dicere non potuit stans in puris naturalibus. Quia videt, quod Deus est summa bonitas et summe boni est producere summe bonum. Quia si posset aliquod bonum producere et de facto non produceret, non esset bonum. Ideo dixit, quod Deus necessario agit. Ex alia parte videt, quod est nobis fuga et persecutio et multa peccata in natura, puta homo cum duobus capitibus. Et tamen natura universi non intendit illud. Ideo dixit, quod materia est causa [p. 74] contingentiae. Sed quia section E1 haec sunt altioris artificis. Quia astrologi, cuius solius est resolvere has causas et effectus omnes (possibiliter per naturam) ad primas causas, scilicet ad corpora caelestia. Aristoteles vero, vel quia noluit habitum sumere astrologicum et in naturalibus veritatem concludere, timens forte, ne descendat de genere in genus astronomicum cum physicis permiscendo vel quia mathematicas non optime calluit, ut dicit Simplicius de ipso in Praedicamentis in capitulo 19. et hoc magis credendum est. Quia etiam in libello De bona fortuna disputat, quid est esse hominem fortunatum et tamen diminute dixit, quia non tetigit causam adaequatam, quam solius astrologi est assignare. Quia multiplex est bona et mala fortuna: quia in substantia, in filiis, in uxore, in exaltatione, in amicis et inimicis et caetera, in quibus omnibus contingit unumquemque esse fortunatum vel infortunatum, secundum quod unicuique a radice nativitatis iniunctum est. Quae omnia sunt principalis considerationis ipsius astrologi. Nec tamen per haec volui carpere tantum Philosophum, qui fuit regula in naturalibus. Ad tertium argumentum dico, quod voluntas est libera (secundum Scotum), vel ipse intellectus noster secundum Philosophi solutionem iam supra datam. Ad formam autem argumenti concedo, quod omnis anima intellectiva nostra est eiusdem rationis. Tamen dico, quod possunt impediri ipsarum operationes, quia agunt organice. Organo enim corrupto vel vitiato, certe corrumpitur vel impeditur exitus ipsius animae in actus et suas operationes. Quare per accidens intellectus et ipsa voluntas stellis subiaceret, quatenus eius organa a stellis bene maleve fabricantur. Huic quaestioni etiam annectitur quaestio de praecognitione Dei vel de ipsa praedestinatione et maxime super illud dictum Christi: Petre, antequam gallus ter cantet, me [p. 76] negabis. Sed quia ista quaestio magis ad Doctorem subtilem spectat, ideo ab hac disputatione manus modo abstineo. Redeo modo unde discesseram, scilicet ad divinitatem huius scientiae astronomicae, quae se habet ad potentiam nostri intellectus sicut lumen solis ad visum vespertilionis, quia eminenter transcendit latitudinem nostri intellectus, etiam si vellemus eniti section e1 supra vires nostras. Verum etiam est tantae utilitatis, conducens non solum ad esse nostrum, sed etiam ad utile et bonum esse, iuxta illud Ptolemaei in Centiloquio verbo 5., quod scilicet sapiens dominabitur astris. Multa etiam mala avertere potest praecognoscendo futura accidentia in corporibus nostris; quibus bene praeparatis, puta evacuando frigidis etiam et humidis corpus alterando, quando praecognoscet per directionem vel annuam conversionem febrem humoralem ex calido et humido, de proximo venturam, ut aeger ipsam sustinere possit, quam quidem non sustineret, si eadem vi corpus humanum in febrem dispositum sic improvisum invaderet. Velle etiam singulas utilitates, quibus humana fragilitas sibi subvenire posset, annus certe non sufficeret eas enarrare. Quia si solum ritus priscorum patrum sacerdotumve Romanorum, aliorum etiam, qui artem magicam arte astronomica exercebant, etiam per apparatum exorcismum, augurium, auspicium, volatum, scintillationem, hydromantiam, pyromantiam, spatulam et alias 32 partes in lege nostra modo prohibitas, quae tamen omnes erant deductae ab ipsa astrorum cognitione. Quas etiam omnes perscrutatus sum, ut bonorum malorum etiam cognitionem haberem, ut a malis cavere possim et bona prosequar, divi Hieronymi sententiam insecutus. Sed cum omnia ista viderim, simul et abstinui me, et manum ultimam eis imposui.

[Page 78]

Plusquam expositio. Quia totalis resolutio in librum Elementorum Euclidis acutissimi artium et medicinae doctoris Federici Chrysogoni Iadertini.

Expeditus de quatuor generibus causarum pertinentibus ad istam artem venio modo ad expositionem ipsius textus libri Elementorum Euclidis. Quem intendo omni cum diligentia explanare ad veram intentionem ipsius Doctoris adducendo sermones per se et descendendo ad ipsas quiditates rerum. Laborabo etiam in dictis meis esse clarus et facilis, quo quidem processu in hac scientia opus est. Iste igitur liber prima sui divisione section E2 secatur in prooemium et tractatum, secunda ibi triangulum aequilaterum. Prima iterum in duas: in prima ponitur scientia per diffinitionem ipsarum magnitudinum, longitudinis tamen et latitudinis. Quia de his ad decimum huius pertractatur, quia de puncto, linea et figura et angulis. De tertia vero dimensione, scilicet profunditate, agitur a decimo infra, quia de corpore et capacitate magnitudinum. In secunda ibi petitiones sunt: 5 ponuntur petitiones et communes animi conceptiones. Quae apud logicos aequivalent ipsis dignitatibus et suppositionibus. Quae quidem dignitates et petitiones apud mathematicos in principio uniuscuiusque libri partialis apponi solent. Dico hae dignitates, quibus opus est in demonstrationibus ipsarum propositionum, contentaret in quolibet libro partiali. Sed quia prooemium Euclidis, quod habemus prae manibus, satis indocte et inepte est traductum, quod quidem elegantissime divus Boethius traduxit, ideo secundum illam traductionem illud exponemus. Quam traductionem dirigit ad Symmachum patritium, ubi tribus verbis, nec pluribus, tria artificiose dixit, sicut convenit tanto philosopho. Primo [p.] enim reddit auditorem benivolum promittendo utilitatem, dum dixit: mi patrici, sum tibi facturus rem gratissimam et utilem. Secundo attentum ponendo difficultatem, dum dixit: quandocumque figuras geometricas obscure prolatas tibi claras fecero. Tertio reddit docilem ponendo ordinem dicendorum, dum dixit: Quia a diffinitione mensurae exordium sumemus. Mensura igitur est quicquid pondere, capacitate, longitudine, latitudine, altitudine animoque finitur. Hic ponuntur sex genera mensurarum. Quarum quinque sunt tantum mathematicae, sexta vero est communis ad mathematicas et ad alias scientias. Quae est illa, qua omnia animo finiuntur, id est ipsa anima vel intellectus possibilis, quo fit ipsa cognitio. Diffinitionem autem harum mensurarum divus Boethius non praemisit, sed aliqualem descriptionem vel enumerationem ipsarum. Quas tamen ad bonitatem doctrinae sic possem diffinire. Mensura est ratio cognoscendi. De qua mensura multa supra diximus. section e2 Ideo hic manus ab illis abstineo. Solum tamen inferam ex isto loco (ut supra promiseram), quod nostra expositio fuit vera, quod scilicet hic principaliter agitur de mensura. Quia etiam primo incipit consideratio de mensura. Et etiam ratione demonstratum est cum impugnaverim omnes exponentes titulum libri, scilicet quare dicitur liber Elementorum vel principiorum. Dicitur enim principiorum propterea, quia mensura est principium in omni arte et scientia. Deinde dicit ibi: Principium autem mensurae punctum vocatur. Hoc non videtur esse verum, Mensura est ratio cognoscendi. De qua mensura multa supra diximus. section e2 Ideo hic manus ab illis abstineo. Solum tamen inferam ex isto loco (ut supra promiseram), quod nostra expositio fuit vera, quod scilicet hic principaliter agitur de mensura. Quia etiam primo incipit consideratio de mensura. Et etiam ratione demonstratum est cum impugnaverim omnes exponentes titulum libri, scilicet quare dicitur liber Elementorum vel principiorum. Dicitur enim principiorum propterea, quia mensura est principium in omni arte et scientia. Deinde dicit ibi: Principium autem mensurae punctum vocatur. Hoc non videtur esse verum, quia anima, superficies, pondus, latitudo et profunditas sunt mensurae, non tamen harum principium punctum est. Solutio: dico quod argumentum veritatem concludit. Tamen littera sic est intelligenda, quia in mensuris datur quidam ordo prioritatis. Saltem prioritatis naturae, maxime in mensuris mathematicis: quia magnitudo secundum [p.] unam dimensionem prior est, quam eadem secundum duas vel tres, et haec erit linea et non superficies neque corpus; quia ad fluxum lineae causatur superficies et ad fluxum superficiei causatur corpus. Quamvis haec fiant tantum per intellectum, id est secundum considerationem mathematicam, ut in commento 60. 3. Physicorum, quae quidem linea (ut est mensura) debet esse maxime nota x. Metaphysicae, ergo erit finita. Quia infinita non est nota (quia non cadit sub potentia alicuius intellectus secundo Caeli). Ergo finita et terminata, sed tales termini dicuntur principia lineae, quorum est tantum terminare. Quare sensus litterae erit, quod punctum est principium mensurae, non omnis, sed primae ordine scilicet naturae: quia lineae. Aliarum enim mensurarum erit principium vel linea, ut ipsius superficiei vel latitudinis. Ipsius autem corporis non linea, sed superficies. Animae autem neutrum istorum, quia est forma simplex: non quanta neque composita vel terminata aliquo termino, sed ipsa est terminus et etiam mensura, secundum diversa secundo De anima.

De puncto: Capitulum secundum

Punctum est cuius pars nulla est, id est quod non patitur divisionem. Unde puncta sunt fines vel termini lineae finitae et terminatae et cadunt in eius diffinitione formali. Sed contra, section E3 omnis forma intrinseca dicit substantiam rei ad differentiam formae accidentalis, quae est extrinseca. Solutio: negatur maior: quia bene verum est, quod omnis forma intrinseca dicit quiditatem: non tamen essentiam neque substantiam per Philosophum primo Topicorum capitulo 8. dicentem, quod in omni praedicamento est reperire quid, unde quiditas et id, cuius est quiditas, differunt. Hoc Averroes expresse 7. Metaphysicae commento 34, idem commento 92. primo Caeli, ubi dicitur quod [p.] quiditas et habens quiditatem differunt: dicat divus Thomas quicquid velit. Quia teneo de mente Philosophi, quod tota quiditas est a sola forma, essentia vero est ipsius compositi ex materia et forma. Quare maiorem negatam sic declaro: cum omnia mathematicalia, etiam ipsum corpus, sint de praedicamento quantitatis, nulla forma ipsorum intrinseca erit substantia. Sed solum formae intrinsecae repositae in praedicamento substantiae dicunt substantiam: ut anima per Philosophum secundo De anima. Pars enim substantiae est substantia, sed forma intrinseca, puta hominis vel lapidis est pars substantiae, ergo est substantia. Aliorum autem praedicamentorum formae erunt quiditates. Secundo arguitur contra diffinitionem iam datam, scilicet quod punctus est, cuius pars nulla est. Ista diffinitio est privativa et punctum est quod positivum. Sed positivi forma et diffinitio debet esse positiva, ergo diffinitio mala, quia nullum privativum intelligitur, nisi per accidens, scilicet per suum positivum per Averroem in commento 37. 12. Metaphysicae et commento 25. 3. De anima. Solutio: maior est vera quando causa diffiniti est nota: sed quia nullum simplex habet veram causam vel saltem nobis notam, ergo neque veram diffinitionem et in talibus accipimus passionem et aliquam eius operationem per se loco formae: qualis est ipsius animae scilicet, quod est actus corporis: secundo De anima. Instantis etiam quod praeteritum futuro copulat. Puncti etiam quod habet terminare vel quod est indivisibile. Quare concedo, quod haec diffinitio privativa est imperfecta. Qualis imperfecta cognitio est in toto, 12. Metaphysicae in quo agitur de Deo et aliis substantiis abstractis: ubi [processus] Aristotelis semper est per abnegationem: scilicet quod [p. 86] substantia abstracta non est corpus, non est section e3 corruptibilis, non est sensibilis et huiusmodi, quae omnia dicunt in perfectam cognitionem rei et Dei benedicti; et hoc est nostrae imperfectioni imputandum, quia nisi per sensata et ab effectu in cognitionem procedimus, per Philosophum textu commenti 2. primo De physico auditu. Tertio arguitur contra praedictam diffinitionem: quia de puncto non datur scientia ergo neque diffinitio. Probatur sic: illud quod non est, illius scientia non est. Sed punctum non est. Ergo puncti scientia non est, ergo neque diffinitio. Quia diffinitio nobis aggenerat scientiam primo Posteriorum. Argumentum patet cum maiori primo Posteriorum textu commenti 5. et minor arguitur. Cui nihil correspondet ex parte rei, illud non est, quia est fantasticum et chimericum per Doctorem subtilem in universalibus: quod autem puncto et lineae nihil correspondeat ex parte rei, patet, quia non datur in materia, quod non sit divisibile neque linea sine latitudine. Ergo solutio: negatur minor. Ad probationem: quando dicebatur, quod non datur punctum in materia non divisibile: et per se punctum est indivisibile, dico, quod mathematica est de abstractis a materia et intellectus agens depurat quicquid est materiale in ipso fantasmate existente in cogitativa; et causat sibi lineam sine latitudine, cui bene correspondet aliquid ex parte rei, quia linea materialis, et punctum ipsam terminans. Divisibile tamen utrumque, quia materia coniuncta ipsi formae est causa divisibilitatis, in genere tamen causae materialis, minus tamen principaliter, dicat divus Thomas, quicquid sibi velit. Unde intellectui non repugnat, imo est eius operatio ista, scilicet res materiales transferre de ordine in ordinem et facere eas potentia intelligibiles, actu intellectas. Et hoc erit, quando ipsas a materia depurat 3. De anima; et abstrahentium non est mendacium secundo [p.] Physicorum. Unde ex ipsa solutione colligitur, quod scientia mathematica distinguitur a naturali et a metaphysica penes diversum modum considerandi, qui quidem diversus modus considerandi est intrinsecus ad hoc, ut scientiae inter se distinguantur. Mathematicus enim abstrahit a materia sensibili secundum diffinitionem tantum, quia non secundum esse. Naturalis autem utraque consideratione est section E4 in materia, divinus vero utroque modo abstrahit a materia. Et cum ipsa mathematica sit scientia realis 6. Metaphysicae, ergo non habet esse in intellectu, sed in ipsa re extra intellectum.

De speciebus linearum: Capitulum tertium

Linea proprie principaliter a mathematico consideratur et maxime a geometra: linea vero visualis ab ipso prospectivo, quae est subalterna ipsi geometriae. Quae sic diffinitur: linea est longitudo sine latitudine. Vel aliter: linea recta est brevissima linearum, quia quaelibet alia inter duo puncta data erit longior, quam illa recta. Vel et tertio: linea recta est quae, si in rectum inspiciatur, mediae partes non eminent a duobus extremis, imo sunt unum cum duobus punctis. Differunt tamen istae diffinitiones inter se, quia prima est data per essentialia, quia per genus et differentiam. Magnitudo enim est genus ad lineam et differentia est ly sine latitudine. Duae vero aliae diffinitiones sunt datae per extrinseca et per proprias passiones. Sed hic insurgunt nominales cristato capite et alii doctores, Parisienses, sequaces ipsorum – quorum princeps est Gregorius Ariminensis – lacerantes, imo destruentes totam philosophiam atque mathematicam, nullam reverentiam exhibentes tantis philosophis, qui fuerunt regula in natura, Aristoteli scilicet et Ptolemaeo, qui [p. 90] devenerunt in artibus suis ad gradum cognitionis possibilem per naturam. Et quod magnus commentator Averroes dicit in prooemio De physico auditu, in commento 14. 3. De anima, primo De generatione commento 38. et divus Hieronymus illud confirmat scilicet, quod Aristoteles fuit regula in natura, maxime in philosophia. Illud idem dici potest de Ptolemaeo in mathematicis. At illa bestiola Gregorius Ariminensis disputans quaestionem de infinitate vigoris primo Sententiarum dicit, quod Aristoteles in puris naturalibus erravit. Idem disputans materiam de futuris contingentibus, an in illis sit determinata veritas: aperto ore fatetur Aristotelem errasse seclusa etiam fide catholica. Et quamvis omnis contradictor, cum est super veritatem, imprimis excusandus est, tamen ego nulla excusatione praehabita contra section e4 istos nominales, partim quia iniuste patribus et praeceptoribus nostris, Aristoteli scilicet Ptolemaeo et Euclidi inverecunde contradixere, solum ut a veritate naturali declinarent et per hoc ipsorum fatuitates manifestarent, et partim, quia habeo demonstrationes contra ipsos, quamvis colendissimus praeceptor meus Petrus de Mantua, qui velut fidus fulgentissimus, non solum omnes aetatis nostrae in philosophia transcendere videatur, verum etiam ipsi Aristoteli adaequari videtur, quia, quando vult Aristotelem, se ipsum exponentem introducit. Tamen de ipso gravissime doleo, quia in quaestione secunda 6. Physicorum, illam opinionem Gregorii ita approbat affirmans, quod non sunt demonstrationes contra illam positionem Gregorii, quae talis est. Dicit enim Gregorius in secundo Sententiarum distinctione 2. quod per nullam potentiam finitam neque infinitam sunt danda ista individua: puta, punctus mathematicus, cuius pars nulla est neque linea sine latitudine neque superficies sine profunditate, et quod ista distinguantur sola ratio [p.] ne et non realiter. Quia, dicit ipse, si considero aliquod corpus per longum, erit tantum longitudo, si per longum et latum, erit superficies, si vero per profundum, erit corpus. Tamen in rei veritate linea, superficies et corpus sunt idem realiter et sola ratione differunt. Quae quidem opinio domini (ut videtis) destruit modum considerandi per abstractionem, destruit omnes scientias et non daretur cognitio nisi quae sensu percipimus. Contra quam opinionem demonstrative videre meo facit istam consequentiam: punctum, linea et superficies non distinguuntur realiter, ergo mathematica est philosophia naturalis. Consequens est falsum per Philosophum 6. Metaphysicae textu commenti 2. ubi distinguit mathematicam a naturali et divina. Ergo consequentia arguitur: omnis consideratio, quae est circa materiam secundum esse et secundum diffinitionem, est naturalis secundo Physicorum. Sed ista consideratio lineae et superficiei (ut non distinguuntur realiter, sed sola ratione) est in materia secundum esse et secundum diffinitionem, ergo mathematica est philosophia naturalis. Confirmatur mea ratio per ea, quae unusquisque in se experitur scilicet posse concipere lineam tantum et superficiem tantum, ut section F1 supra declaravi. Praeterea patet hoc esse verum ex ipsis diffinitionibus lineae et superficiei, quae sunt longitudines absque profunditate, quibus diffinitionibus ipse Philosophus et omnes mathematici utuntur in suis scientiis. Declaro modo errorem ipsorum et causam erroris. Peccant enim per fallaciam aequivocalineae et superficiei (ut non distinguuntur realiter, sed sola ratione) est in materia secundum esse et secundum diffinitionem, ergo mathematica est philosophia naturalis. Confirmatur mea ratio per ea, quae unusquisque in se experitur scilicet posse concipere lineam tantum et superficiem tantum, ut section F1 supra declaravi. Praeterea patet hoc esse verum ex ipsis diffinitionibus lineae et superficiei, quae sunt longitudines absque profunditate, quibus diffinitionibus ipse Philosophus et omnes mathematici utuntur in suis scientiis. Declaro modo errorem ipsorum et causam erroris. Peccant enim per fallaciam aequivocationis, quia nesciverunt essentialia et rationes intrinsecas et extrinsecas, penes quae distinguuntur artifices scientifici; quia penes diversum modum considerandi, ut in fine capituli praecedentis satis declaravi. Unde ille pauper homo accepit lineam mathematicam, ut est in materia secundum esse, et talis est naturalis et non mathematica, cum tamen eam debebat accipere abstractam a materia secundum diffinitionem non tamen secundum esse. Ad [p. 94] quod excellentia mei praeceptoris non animadvertit, ideo Gregorii fatuitatem adeo commendavit. Sed sua excellentia dicit et unum aliud, scilicet quod continuum non est de essentia lineae et diffinitio eius, quae est longitudo sine latitudine, est data a posteriori. Quia dicit sua excellentia, quod possum lineam concipere absque eo, quod longitudinem concipiam; forte quia ista materia non est pure naturalis, sed est mixta cum materia mathematica. Ideo non intense in hac materia speculatus est. Tamen meus intellectus non capit lineam posse concipere absque eo, quod magnitudo vel longitudo concipiatur et quod magnitudo non sit de quiditate lineae. Imo ratione probatur sic; nulla passio vel posterius praedicatur de subiecto in abstracto. Sed longitudo praedicatur de linea in abstracto, ut linea est longitudo sine latitudine, ergo longitudo non est passio vel posterius, ut homo non est risibilitas, licet sit risibilis. Quare diffinitio ista data est a priori et per essentialia. Modo probo et secundum, scilicet quod non potest concipi linea absque eo, quod longitudo concipiatur. Arguo sic: quandocumque concipiuntur duo puncta distincta continuata ipso medio, de necessitate concipitur et ipsa longitudo. Sed quandocumque concipitur linea, concipiuntur duo puncta continuata medio. Ergo quandocumque concipitur linea, concipitur longitudo. Quia non est aliud linea, nisi medium inter duo puncta. Quae nihil aliud est, quam ipsa longitudo, ergo etc.

section f1

De generibus angulorum: Capitulum quartum

Cum duo genera angulorum sint: plani scilicet et non plani, id est sphaeralis. Qui maior est quam planus. Unius enim trianguli sphaerici tres anguli aequivalent tribus angulis rectis. Sed unius trianguli plani tres anguli simul sumpti aequivalent duobus rectis. Per Euclidem primo Elementorum, propositione 32. De differentia quorum [p. 96] angulorum infra pulchre disputabimus, cum de figuris et corporibus sphaericis sermonem faciemus, quia hic non est locus proprius, nisi de planis. Planus itaque angulus (qui est genus ad omnia genera angulorum et omnes ipsorum species) sic potest diffiniri. Planus angulus est duarum linearum in plano alterna conclusio, non indirectum, sed magnitudinem continens. Notandum primo, quod in his angulis est analogia physica et non univocatio logica. Quia attenditur in illis magis perfectum et minus perfectum. Quia per prius dicitur de recto, tamquam de perfectissimo, quia est mensura ad omnes alios, ut supra probatum est. Angulus est illa superficies intrinseca immediate contenta a contactu duarum linearum. Quae si fuerint perpendiculares adinvicem, erit angulus rectus, qui non est nisi unus. Si vero linea recta super rectam non directe, sed oblique cadit ex ea parte, ad quam magis inclinatur, erit acutus. Et a qua magis inclinatur, erit obtusus et erit maior recto, ille vero minor erit recto. Ex quo patet, quod quilibet angulus claudit aliquotam magnitudinem et cum omnis magnitudo sit divisibilis in infinitum, ergo quilibet angulus est divisibilis in infinitum. Contra istam conclusionem arguitur, scilicet quod non omnis angulus est divisibilis. Ille angulus non est magnitudo, qui non patitur divisionem: sed angulus contingentiae est huiuscemodi, ergo. Discursus bonus, cum maior et minor patet per Euclidem propositione 16. 3. Elementorum. Pro solutione notandum est, quod angulus contingentiae est ex applicatione lineae rectae super peripheriam circuli causans angulum rectum cum diametro circuli. Et ille angulus extrinsecus a circulo dicitur angulus contingentiae et intrinsecus dicitur angulus semicirculi. Angulus section F2 autem contingentiae est minimus inter acutos. Et ille [p. 98] semicirculi est maximus inter acutos, qui duo anguli simul iuncti constituunt unum angulum rectum. Secundo est notandum, quod illa linea applicata circulo tangit ipsum per punctum tantum, et illud sit a. Dico, quod nulla alia linea tanget a. et si tanget a., illa linea fiet una linea cum priori linea, quia tota cadit super totam, nec divisibiles secundum latitudinem. Additum indivisibili faciet maius et ratio est iam assignata, quia si plures lineae ex eadem parte possent duci ad idem punctum, tunc una linea non tangeret circulum per punctum, quod est contra dignitatem mathematicam, vel quod tale punctum esset divisibile, quod est contra diffinitionem puncti. Tunc suppositis istis dico, quod angulus aliquis dividi dicitur, quando linea praecise ducitur ad punctum contactus duarum linearum causantes angulum illum, qui est dividendus. Sed in angulo contingentiae est impossibilis talis casus lineae, ergo angulus contingentiae dividi non potest. Quare nego consequentiam argumenti, scilicet angulus contingentiae non dividitur, ergo non quantus. Ad formam argumenti dicitur, quod illud non est quantum, quod per se dividi non potest, non tamen, si per accidens divisibile non sit, ut in angulo contingentiae. Qui quamvis sit quantus, non tamen est divisibilis, quia circumferentia vel peripheria impedit casum lineae praecise ad punctum contactus lineae cum ipso circulo. Tamen in angulis acutis rectilineis secus est, quia quilibet est divisibilis in infinitum, qui in his non est impedimentum peripheriae sicut in angulo contingentiae.

[Page 100]

De generibus figurarum: Capitulum quintum

Superficies, figura, triangulus, isosceles. Ita se habent per lineam praedicamentalem, quia sunt genus et genus subalternum, species et individuum. Superficies sic diffinitur: superficies plana est extensio plana linea vel lineis terminata. Dicitur plana ad differentiam superficiei sphaericae. Ex qua diffinitione colligitur, quod duae lineae rectae non claudunt superficiem, sed ad minus tres vel una circularis. Est etiam notandum, quod triangulus vel circulus non section f2 sunt illae tres lineae, neque linea circularis est circulus. Sed triangulus et circulus est illa superficies contenta et clausa illis tribus lineis et circulus illa continentia a peripheria circulari.

De circulo: Capitulum sextum

Circulus est figura, in qua lineae a centro ad circumferentiam ductae sunt aequales. Ly figura est genus et ly centrum et circumferentia est differentia vel forma. Sed contra istam diffinitionem: unius rei est una forma intrinseca et totalis maxime ponendo formas partiales in mixto, ut Doctor subtilis et Avicenna contra divum Thomam. Sed centrum et circumferentia sunt duae formae (per hanc diffinitionem) unius rei: ergo mala diffinitio. Solutio: in mathematicis non sunt expectandae verae formae, sed magis termini, qui accipiuntur pro forma, ut sunt rationes cognoscendi. Quare in mathematicis non inconvenit (ut sunt termini), quod sint plures formae unius rei, sicut sunt in ipsa linea duo puncta, id est duo termini vel duae formae. Sciendum est, quod inter omnes figuras circulus est nobilior figurarum. Sicut et sphaera ipsorum corporum, quia capacissimae et in motu aptissimae, quia [p.] velocissimae primo Coeli et Ptolemaeus in Almagestis libro 3. Ideo natura universi tali figura universum esse voluit. Firmamentum enim tantae continentiae sub quacumque alia figura non aequalem velocitatem servaret, ut magnus commentator Averroes subtiliter, sed satis obscure, probat hoc idem in commento 28. secundo Coeli. Notandum secundo, quod non datur nisi unus circulus, id est una species et sic nisi una diffinitio. In omnibus vero aliis figuris sunt plures species, in aliquibus etiam infinitae in potentia. Secundum quod infinita latera habere unam figuram imaginari possumus, quia quacumque data adhuc aliam cum pluribus lateribus imaginari possumus, quae omnes erunt diversae species.

De generibus triangulorum: Capitulum septimum

Triangulus aequilaterus est figura tribus aequis lateribus contentus. Primo notandum est, quod non sunt nisi tres species section F3 triangulorum: isopleuros, isosceles et scalenon. Inter quos datur analogia, quia primo dicitur de isopleuro quam de isoscele, quia perfectior. Sed contra divus Boethius ponit sex species: quia isopleuros, isosceles, scalenon, oxigonium, ambligonium et orthogonium, ergo plures quam tres. Solutio: triangulus dupliciter considerari potest: primo penes latera aequalia vel inaequalia, secundo penes angulos: omnes aequales vel inaequales. Et penes istam considerationem duplicem bene erunt sex species: quia secundum primam considerationem sunt tres species et secundum considerationem secundam similiter aliae tres. Tamen tres secundae sola ratione differunt a tribus primis, quia isopleuros habet tria latera aequalia et oxigonium habet tres angulos aequales et isti duo trianguli est unus triangulus realiter et differunt sola ratione. Sic etiam est dicendum de isoscele et ambligonio, [p.] quia uterque duum aequalium laterum et angulorum. Sic etiam de scalenone et orthogonio, qui duo sunt una species, quamvis secundum diversam considerationem sunt duae species, quia penes considerationem angulorum et laterum fiunt diversae denominationes triangulorum.

De figuris compositis ex triangulis tamquam parente omnium figurarum et primo de quadrato: Capitulum octavum

Quadratum est figura quatuor laterum et angulorum aequalium contenta. Quadrangulum est, quod ex parte altera longius dicitur. Est figura duum aequalium laterum oppositorum et angulorum aequalium. Primo notandum est, quod sicut triangulus est prima figurarum simplicissima et parens omnium aliarum figurarum rectilinearum, quia a nulla componitur, imo omnes aliae ex ipso com ponuntur et compositae iterum in ipsum resolvuntur. Ita et quadratum est prima figurarum compositarum. Unitas enim est impotentia ad multitudinem: ipsa tamen non ponit in numerum. Dualitas vero est prima multitudo: sic etiam triangulus est una figura simplex, irresolubilis in alias figuras, in potentia tamen constituere primam multitudinem in figura et section f3 totam reliquam latitudinem, primam vero multitudinem, quae est ipsum quadratum, quod est ex duobus constitutus triangulis, nono Metaphysicae textu commenti 20. Quare erit quadratum prima figura composita dicens primam multitudinem, quia duos triangulos. Pentagonum vero erit in secundo ordine, quia componitur ex tribus triangulis et etiam resolvitur in tres triangulos ducendo lineam de angulo in angulum, quot modis est possibile non tamen intrinsecando lineas iam ductas per doctrinam Campani propositione 32. primi [p. 106] Elementorum Euclidis. Modo dubitatur contra Euclidis modum procedendi. Videtur enim quod est insufficiens, cum mathematicalia sint in triplici differentia, quaedam enim habent unam dimensionem, ut linea; quaedam duas, ut superficies: quaedam tres, ut corpus. Tamen egit de prima et secunda et non de tertia. Quod est maxime de consideratione ipsius geometrae, quia considerat capacitatem, profunditatem, quae sunt dimensiones ipsius corporis. Solutio: dico, quod non est insufficiens, imo doctrinaliter processit et scientifice, sicut convenit tanto philosopho. Vitare enim voluit inutilem repetitionem, scilicet ne idem bis dicatur. Ideo a consideratione de corporibus modo se abstinuit, cum de ipsis pertractare sit locus proprius in xi. huius, ubi incipit a diffinitione corporis. Sed quia ad x. inclusive agit de lineis, figuris, potentia numeri et de extractione radicum, imo lineas et figuras modo diffinit et non ipsum corpus.

De lineis parallelis: Capitulum nonum

Lineae aequidistantes vel parallelae sunt, quae in eadem plana superficie collocatae atque utrimque productae in neutra parte concurrunt. Ista diffinitio est sufficienter data et habet tres differentias, per quas excluduntur omnes instantiae. Quarum prima est, quod sint in eadem superficie plana, quia in diversis superficiebus taliter possent duci, quod non concurrent. Secunda differentia est, quod sint in alterutram partem productae, quia si essent non parallelae et non sufficienter ductae vel etiam si ex ea parte ducerentur, a qua plus distant, utique non concurrerent. Contra tamen istam maximam vel communem animi section F4 conceptionem Euclidis memini coram illustrissimo Duce Florentiae disputasse et haec eadem erat una de meis conclusionibus in disputationibus publicis, quas anno praeterito habui in alma Academia Patavina. Nec tamen [p.] usque in hodiernum habui solutionem. Imaginatus enim sum unum modum, in quo possum ducere duas lineas rectas super eandem superficiem, non aequidistantes, in infinitum ducere, quae tamen numquam concurrere possent. Imaginatio enim mea talis est.

[figure]

Sit linea recta infinita a.b. et punctus c. signatus extra lineam a.b. a quo ducatur linea c.x. ad lineam a.b. ita tamen, quod punctus x. lineae c.x. semper fluat super lineam infinitam a.b. et punctus c. lineae c.x. sit immobilis. Sit etiam signatus punctus in linea c.x., qui erit r. Fluat etiam r. punctus ad fluxum x. puncti. Positis istis modo suppono tria mathematicalia per se nota. Quorum primum est, quod punctus fluens causat lineam et ad motum lineae causatur superficies, ad motum superficiei causatur ipsum corpus. Secundum suppositum est, quod qualitercumque totum movetur motu uniformi, necesse est et partes moveri eodem motu. Et econtra, scilicet qualiter omnes partes moventur et totum eodem modo movebitur. Puta, si corpus uniformiter movetur motu circulari vel motu recto, dico quod et partes integrales eius speciem motus eandem facient, quam et totum. Et econtra, si partes movebuntur motu recto vel circulari, et totum movebitur motu recto vel circulari, cum partes integrales nihil aliud sint, quam ipsum totum primo Physicorum textu commenti 17. Tertium suppositum est quod linea non potest tangere aliam lineam, nisi per punctum et hoc est verum in lineis rectis. Implicat enim contradictionem, si longitudo sine latitudine tangat longitudinem sine latitudine, nisi per unum punctum, quia secundum latitudinem non habent partem et partem, per quas possent tangere partem et partem, nisi per punctum, qui non habet partem et partem, ideo est etiam indivisibilis (ut ex sua diffinitione apparet); quod si una section f4 linea recta tangat aliam rectam plusquam per [p. 110] punctum, certe necesse est, quod tota linea cadat super totam lineam et quod duae lineae fiant una linea et quod non sint amplius duae lineae, quia indivisibile additum indivisibili non facit maius neque divisibile. Tunc arguo sic x. punctus lineae c.x. uniformiter fluit motu recto, quia super lineam rectam scilicet a.b. Ergo punctus r. (qui est signatus in linea c.x. uniformiter fluente) uniformiter fluet et ipse scilicet motu recto ad motum totius lineae c.x. per secundum suppositum. Ergo punctus fluens motu recto causabit lineam rectam per primum suppositum. Et sic patet prima pars nostrae intentionis, scilicet quod linea r. et r. ad fluxum ipsum r. sit linea recta. Modo probo, quod linea a.b. cum linea r. et r. non sunt lineae parallelae. A puncto x. ducatur linea ad a.b. lineam, quam secet in puncto m. taliter, quod latus m.x. sit aequale lateri x.r. trianguli r.x.m. Item in alia distantia vel fluxu ipsius x. a puncto a. versus b. fiat unus triangulus simili modo, cuius basis secabit lineam a.b. in puncto n. qui triangulus erit x.r.n. Tunc arguo sic: omnium duorum triangulorum, quorum duo latera unius fuerint aequalia duobus lateribus alterius et angulus unius respiciens ipsam basim, fuerit maior angulo alterius respiciente basim, necesse est, quod basis trianguli habentis angulum maiorem etiam sit maior basi trianguli habentis angulum minorem respicientem ipsam basim per 24. propositionem primi Elementorum Euclidis. Sed angulus r.x.n. est minor angulo r.x.m. quia est extrinsecus ad ipsum per 16. et 36. primi Euclidis: quod autem sit extrinsecus, patet: si accipiatur triangulus x.c.x. et producas latus eiusdem scilicet x.n. in m., cuius angulus r.x.m. est extrinsecus: quod est intentum. Tunc ultra: angulus r.x.n. est minor angulo r.x.m., ergo basis r.n. est minor basi r.m., ergo linea r. non aequidistat, quia ex una parte est proximior quam alia. Et sic probatum est, quod [p.] linea a.b. et linea r. non aequidistant. Tertium etiam faciliter probatur, scilicet quod punctus r. est impossibile, quod tangat lineam a.b., quamvis semper magis atque magis appropinquatur ipsi lineae a.b., quia x. punctus lineae c.x. semper tangit lineam a.b., ergo nullus alter punctus, section G1 puta r. per tertium suppositum, et sic patet intentum scilicet, quod datur modus qualiter duas lineas rectas super eandem superficiem in infinitum ductae, et tamen numquam concurrere. Solutionem unusquisque quaerat. Placuit enim mihi litem tantam propria speculatione adinvenisse et vobis eam disputandam proposuisse.

De petitionibus et communibus animi conceptionibus: Capitulum x.

Quia Campanus ad bonitatem doctrinae addidit unam communem animi conceptionem, quam non video aliquem intelligere, quid nam sibi in illa Campanus dicere velit; imo cum ad illam deventum est, omnes post longam titubationem supine cadunt. Quae talis est: quanta est aliqua quantitas ad quamlibet aliam eiusdem generis, tantam et caetera. Hoc clarum est, sed per ea quae subdit, omnes certe involvit, scilicet hoc universaliter verum est sive antecedentes et caetera. Quae quidem animi conceptio est tota aurea et memoriae mandanda, quia facit ad scientiam mathematicam, logicam et physicam. Unde multas speculationes utiles ad omnes scientias ex hoc loco possem proponere, tamen studens brevitati aliquas adducam et eas declarabo. Primo tamen quid sibi velit Campanus, enodabo. Sensus vero suae propositionis talis est: quandocumque sunt plures quantitates sibi invicem proportionales, omnes comparatae adinvicem (in eadem coordinatione), vel etiam commutando proportiones, [p. 114] habent inter se proportiones. Deinde dicit: eiusdem generis, hoc ideo dixit, quia omnis comparatio debet esse inter univoca: puta quantitas discreta ad discretam et continua ad continuam. Exempli gratia: sit linea numerorum coordinata in dupla vel tripla vel in quacumque alia proportione, quia non variat propositionis veritatem. Et sit 1. 2. 4. 8. Dico, quod primus ad secundum erit subduplus, et tertius ad quartum subduplus. Si etiam commutemus illam coordinationem et comparemus primum ad tertium, erit subquadrupla proportio; eadem erit, et si secundum ad quartum comparemus, et hoc patet. Sed quia Campanus addit quaedam, per quae respondet cuidam tacitae obiectioni. Aliquis enim posset quaerere, utrum hoc sit verum tam in quantitate continua quam in discreta, et in quantumlibet section g1 longa coordinatione utriusque quantitatis continuae scilicet et discretae. Respondet, quod in quantitate continua absolute est verum, sive antecedentes fuerint maiores sive minores. Exemplum, sint quatuor continuae quantitates in dupla proportione

[figure]

ita quod prima sit quatuor pedum, secunda duorum, tertia unius, quarta semi pedis quantitatis. Priores Campanus vocat antecedentes, posteriores vero consequentes. Tunc si vellem facere plures proportiones versus consequentes (dicit et bene), quod possibile est facere infinitas proportiones: quia ultimam consequentem possumus in infinitum dividere, quia est quantitas continua, quare prima erit octupla, si semipedalis in duo secetur; si vero in quatuor, prima antecedens erit sexdecupla, scilicet ad octavam pedis. Et secunda antecedens erit octupla, et tertia quadrupla. Pari ratione, si antecedentes fuerint minores et consequentes maiores, quas semper possumus addendo multiplicare et facere proportiones, quod in quantitate discreta fieri [p.] non potest. Quia si antecedentes fuerint maiores, cum deventum fuerit ad unitatem (ultra quam est impossibilis divisio), fiet ibi status neque plures proportiones esse poterunt: puta 8. 4. 2. 1. Sed si antecedentes fuerunt minores, puta 1. 2. 4. 8., possibile est facere proportiones in infinitum, quia numerus crescit in infinitum, non tamen dividitur in infinitum. Magnitudo vero et dividitur et quaecumque data, adhuc maior intelligi potest. Et sic intelligitur iste passus vel ista proportio, quae dicitur a commutata proportione, quam etiam Euclides appellat eversam proportionalitatem, ut in propositione 16. 5. huius. Et in logica huiusmodi consequentia valet in convertentibus tantum et non in consequentibus. Exemplum, sit Socrates, risibile, equus et irrationabile. Tunc sicut se habet Socrates ad risibile, ita equus ad irrationabile, quia subiectum ad propriam passionem. Similiter etiam se habebit Socrates ad equum, sicut risibile ad irrationabile, quia duo disparata, ut in commento 32. tertio De anima. Sed dubitatur contra propositionem ultimo appositam, scilicet quod magnitudo in infinitum et augetur et est divisibilis, quia non videtur esse verum, quod magnitudo continua in infinitum possit augeri, quia daretur infinitum section G2 in actu, quod natura universi prohibet et secundum Philosophum aliquis intellectus bene dispositus capere non potest maxime in magnitudine. Licet divus Thomas ponat de mente Philosophi in octavo Physicorum a textu commenti lxxix. infra, Deum esse infiniti vigoris, et quamvis hoc sit verum secundum veritatem et fidem catholicam, tamen, quod hoc sit ad intentionem Philosophi, parcat mihi sua sanctitas, quia in hoc nihil ad intentionem Philosophi dixit, quia expresse Philosophus oppositum dicit in textu commenti lxx. secundo Caeli. Et ibi colendissimus praeceptor meus Petrus Pomponaceus contra divum [p. 118] Thomam clare demonstravit. An autem Philosophus bene in hoc senserit, dico quod male. Tamen illud naturaliter et per sensata Philosophus probavit, nec fides nostra est per sensatas demonstrationes, sed sola fide credita. Quod autem magnitudo in infinitum non possit augeri est ratio Averrois in commento lx. tertio Physicorum, in quo subtiliter, imo forte in hac materia seipsum superavit. Dicit enim, quod in ipsa divisione est processus ad nihil vel ad imperfectum magis. Cuius causa est materia ipsa, quae de sui natura est infinita (quatenus est privata forma). In ipsa autem additione est ire ad formam, quae est finita et terminata, ergo non est additio infinita. Solutionem tamen credo esse istam scilicet, quod illa consideratio magni Commentatoris est secundum naturalem considerationem et (ut sic) est verum, sed quia mathematicus distinguitur a naturali et divino penes diversum modum considerandi. Unde mathematicus considerat magnitudinem abstrahendo a materia, quia per intellectum, cui non repugnat posse imaginari maiorem [lineam] quacumque data, et sic in infinitum. Naturalis vero considerat res ipsas in actu, quae sunt finitae omnes: quia omnium natura constantium terminatus est numerus, magnitudo et augmentum per Philosophum secundo De anima textu commento xli.

In primam propositionem Euclidis

Expeditus de prooemio venio modo ad ipsum tractatum digestum in xv. libros. Qui prima sui divisione secatur in quatuor partes, secundum quod quatuor principaliter facit. In prima enim parte, scilicet in primis quatuor libris, agitur de angulis et figuris. In section g2 secunda, scilicet in quinque libris sequentibus, agitur de proportionibus in quantitate continua applicabiles ad quantitates discretas. Ex qua quidem parte vulgares omnes rationes numerorum sibi deduxerunt, puta multiplicare, dividere, et etiam ipsas [p.] proportionalitates, quae apud ipsos regula trium numerorum dicitur. In tertia vero parte, scilicet in x. (omnium difficillima), in qua fiunt omnes resolutiones magnitudinum et sicut omnes artes resolvuntur in metaphysicam, quae est finis aliarum, quia tota nostra cognitio tendit in istum finem, scilicet in cognitionem Dei benedicti. Ita etiam in isto x. fiunt omnes resolutiones magnitudinum, quia quaerit radices et originem potentiae magnitudinis, quae apud vulgares dicitur algebra. In quarta et ultima principaliter agitur de corporibus, quamvis intersectae sint quaedam speculationes figurarum: quia de longitudine, latitudine et capacitate ad prospectivam reducendo. Quae quidem non minus delectabilis est, quam utilis, quoniam bene theoricas vel ipsam artem speculativam ad praxim reducimus per doctrinam ipsius Geber. Per hanc enim solam rationem omnium visibilium quilibet reddere potest: sive ab arte, sive a natura sint, bene maleve operata sunt, quia naturam sicut et artem ipsam errare contingit secundo Physicorum. Naturam ex peccato alicuius principii intrinseci, artem vero ex defectu ipsius artificis male speculantis vel speculationis artem in actum exercitum et in ipsam operationem male reducentis. Quantum spectat ad primam partem, Euclides doctrinaliter procedens summa brevitate summaque arte, latenti tamen, hanc mirabilem scientiam nobis tradere studuit. Primo enim naturas et proprietates figurarum demonstrans a triangulo et non ab alia figura exordium sumpsit, tamquam a parente omnium figurarum; ex qua omnes componuntur et in quam omnes compositae resolvuntur, ut satis supra dictum est. Dixi: summa arte. Imitatus enim est ipsam naturam, in qua est dare primum et ultimum. Quia in essentialiter ordinatis non est procedere in infinitum, secundo Metaphysicae, et quamvis species rerum sint in quodam numero terminato, [p.] nobis ignoto, non tamen sunt infinitae. Per Porphyrium in universalibus, sic etiam in figuris, est ordo essentialis. Ergo est dare primum et secundum. Et talis est triangulus, quia section G3 primus in natura, et quadratum erit secundum. In secundo etiam noster Euclides est imitatus naturam et viam doctrinae, quia semper ea, quae sunt prius nota naturae et nobis, praeposuit et per ea demonstravit posterius nota naturae et nobis. Processit enim per demonstrationes simpliciter dantes simul esse et cognitionem, in quibus prius sunt nobis notae causae quam effectus, et hoc est proprium ipsis mathematicis, in quibus causae sunt prius notae nobis et naturae, quam ipsi effectus. Puta quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quam quod eiusdem trianguli angulus extrinsecus aequivalet duobus angulis intrinsecis sibi oppositis (ut in primo Euclidis). In quam quidem speculationem, artem et modum procedendi ipsius Euclidis video certe multos errare. Imo Simplicius in suis praedicamentis vera dixit, scilicet Aristotelem, quamvis in naturalibus fuerit regula in natura, in mathematicis parum scivisse, imo in ista doctrina graviter errasse. Quia in capitulo xix. primi Priorum analyticorum non imitatus naturam neque istam artem latentem, artificiosam tamen: de aequicruri probavit magis nota per minus nota, quia per propositiones posteriores ipsius Euclidis et etiam posteriores ipsa natura. Ex quo inferebat Simplicius Aristotelem multo inferiorem mathematicum quam naturalem philosophum extitisse. De quo etiam inferri possum eundem in cognitione astronomica multo inferiorem extitisse. In xiii. enim Metaphysicae circa finem adducit auctoritatem Eudoxi et Calipi in motibus orbium caelestium, affirmans melius esse scire, quod illi dicunt quam nihil scire, credendum enim est unicuique in arte propria. Et etiam de ipso idem dicere possum: cum in [p.] libello De bona fortuna, quid nam sit bona fortuna et hominem esse bene et male fortunatum, certe satis diminute imo nihil dixit. Quia si astrologiam calluisset, certe tutius illam materiam determinasset. Cum astrologus haec per se consideret, ut supra demonstravimus, cum de excellentia astrologiae disputaverimus. Primum theorema Euclidis Triangulum aequilaterum super datam lineam rectam collocare. Sensus huius propositionis est, quod collocabilitas trianguli est section g3 demonstrabilis super quamcumque lineam rectam datam. Et per ly collocabilitas trianguli aequilateri est propria passio ipsius lineae datae, et per ly demonstrabilis intelligo demonstrationem potissimam dantem esse passionis simul et cognitionis, quamvis nullum expositorum huius artis videam non tantum demonstratione potissima aliquam propositionem demonstrasse, verum etiam neque formam syllogisticam servasse, discurrentibus nobis per omnes ipsorum codices et commentaria. Ex quo omnes contingit dubitare, et de facto dubitant: non solum sublimes philosophi, verum etiam omnes nostrae aetatis mathematici, scilicet quomodo propositio Philosophi secundo Metaphysicae habet veritatem, scilicet quod mathematicae sunt in primo gradu certitudinis et hoc solum propterea, quia solis mathematicis est demonstrare a priori, dico a priori, demonstratione potissima, et tamen illis nihil est demonstratum. Ego vero, non quia natus sum omnibus contradicere et quod nullum praecipuum mihi habere velim, sed certe, quia compatior huius scientiae, sine qua non contingit quempiam recte philosophari neque aliquid perfecte scire (ut in nostra oratione demonstravimus), et tamen supina iacet culpa illorum, qui se in ea intromittunt absque cognitione dialectica et physica, sine quibus, si quid sciunt, nesciunt se [p.] scire. Ideo hanc lecturam vel expositionem in Elementa Euclidis nostro modo exponemus, numquam a sensatis rationibus et veris demonstrationibus per apicem recedendo. Sit itaque linea data a.b. tunc arguo sic. A quocumque puncto ducendae sunt duae lineae rectae ad quamcumque lineam rectam triangulum aequilaterum collocantes. Sed super datam rectam lineam a.b. puncto extra signato ducendae sunt duae lineae rectae: ergo super datam rectam lineam a.b. triangulum aequilaterum collocare, quod a quolibet puncto extra lineam signato lineae duci possunt, patet per dignitatem vel petitionem primam. Quod autem tales lineae sint aequales patet, si super lineam a.b. datam intersecentur duo circuli in puncto d. per doctrinam Campani in prima propositione primi huius: et prosyllogizo sic: lineae ductae a centro ad circumferentiam sunt aequales. Sed lineae a.d.a.b. et b.d. sunt lineae ductae a centro ad circumferentiam, ergo sunt aequales. Tunc section G4 ultra: omnis triangulus habens duo latera tertio aequalia est aequilaterus. Sed triangulus a.b.d. super datam lineam a. b. constitutus est habens duo latera tertio aequalia scilicet ipsi a.b., ergo est aequilaterus. Et sic habetur intentum demonstratione convenienti huic scientiae contra omnes calumniatores. Sed aliquis posset quaerere: quomodo istae demonstrationes mathematicae sunt dantes simul esse passionis et cognitionis? Dico, quod medium huius demonstrationis est aequalitas linearum a centro ad circumferentiam, quae est una dignitas huius artis, quae cognitis terminis cognoscitur primo Posteriorum textu commenti vi. Unde non prius mihi innotescit aequalitas huius trianguli, quam sit ostensum, quod omnes tres lineae a centro ad circumferentiam exeunt. Quo cognito simul cognosco passionem et esse passionis, id est ipsam inhaerentiam passionis in subiecto, quae demonstratio potissima dicitur. Dubitatur contra ea quae supra dixi: ponendo intellectum [p. 128] primae propositionis, scilicet quod vult probare triangulum posse collocari super datam rectam lineam, tamquam passionem ipsius lineae; et arguitur sic: nulla species disparata cum alia specie potest esse eius passio. Sed triangulus et linea sunt duae species disparatae. Ergo triangulus non potest esse passio lineae. Maior patet. Minor est Porphyrii in capitulo de specie, ubi dicit, quod triangulus est figurae species, linea vero recta, cum nullam superficiem claudere potest, figurae species esse non potest, quamvis Aristoteles primo Posteriorum textu commento 2. dicat, quod triangulus est passio lineae. Solutio: argumentum peccat per fallaciam aequivocationis. Quia neque Euclides, neque Aristoteles volunt, quod triangulus sit passio lineae, sed volunt, quod ipsa collocabilitas trianguli id est ipsa aptitudo lineae ad triangulum et ad omnes alias figuras super ipsam constituendas. Et sic cessat et dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis. Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione primi huius. Quae propria passio est in actu et non in aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est, quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et quaedam in potentia: section g4 in actu (ut quod triangulus habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem naturalis sponte repudiat. Haec tamen duplex natura dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis. Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione primi huius. Quae propria passio est in actu et non in aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est, quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et quaedam in potentia: section g4 in actu (ut quod triangulus habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem naturalis sponte repudiat. Haec tamen duplex natura passionum etiam in naturalibus reperta est, ut risibile in aptitudine, sed albedo cigni et nigredo corvi passiones sunt in actu. Quamvis Philosophus in post praedicamentis tangat hoc exemplificando de caliditate ignis et albedine nivis dicendo, quod quaedam sunt a natura sic datae [p. 130] passiones et caetera. Tamen an hoc sit verum, scilicet quod albedo cigni et nigredo corvi sint propriae passiones ipsorum? Apud me non videtur esse verum. Propterea quia hominem bene possum intelligere, absque eo quod concipiam risibile, non tamen sine risibili vel sub opposito risibilitatis, puta rudibili. Et hoc est proprium ipsis passionibus ad differentiam ipsius quiditatis, sine qua illud cuius est quiditas non potest concipi, quia includitur in suo conceptu formali. Cignum tamen et ipsum corvum possum sine albedine et sub opposita ratione concipere: solvat Apollo. Secundo notandum est, quod cognita natura huius trianguli, certe facile cognoscemus et figuram syllogisticam et diffinitionem ipsius in primo Posteriorum. Quam (pace hoc dixerim) certe non video, qui eam intellexit. Quod bene intuentibus in ipsorum expositionibus clare innotescere potest. Tertio, ex cognitione huius trianguli omnibus innotescet totus processus Aristotelis et quo medio usus est in fabricando instrumentum syllogisticum, sine quo non continget quemquam cognoscere se aliquid scire. Qua autem arte vel medio Aristoteles usus est? Dico, quod medio et arte geometrica, quia syllogismus est figura, quae figura trilatera. Figura autem et triangulus ad geometram et non ad alium artificem spectat. Quae omnia apparebunt ex ipsa diffinitione syllogismi in primo Priorum, si primo litteram ipsius diffinitionis corruptam vitio interpraetum vel impraessorum, bene legamus. Quae sic legi debet: Syllogismus est oratio, in qua positis quibusdam aliud (dicit) quidem appositis – legi debet sic aliud quoddam a iacentibus – ex necessitate contingit, eo quod haec sunt. Quae quidem diffinitio syllogismi est tota in terminis mathematicis: et nihil section H1 aliud diffinit, nisi figuram triangularem, quae applicatur ad ipsum syllogismum. Pro cuius evidentia sciendum est, quod apud mathematicos termini ponuntur et magnitudines vel ipsa [p.] intervalla (quae sunt inter terminos) iacere dicuntur. Quibus terminis mathematicis ipse Philosophus in hac diffinitione syllogismi (ut et ipsi geometrae) usus est. Dicit enim primo quibusdam positis, quia tribus terminis scilicet duobus extremis et uno medio: quia extrema mediata non possunt absque medio copulari. Deinde subdit necesse est a iacentibus, scilicet duobus intervallis: quorum unum erit ab uno extremo ad medium et aliud ab eodem medio ad aliud extremum. Deinde dicit: aliud quoddam evenire, scilicet tertium intervallum. Ex necessitate continget scilicet conclusio figurae et statim se declarat: scilicet nullo extrinsecus amplius termino adhibito scilicet ad hoc, ut figura sit et figura claudatur. Ita quod sensus erit iste: cum Philosophus velit instrumentum vel figuram syllogisticam venari vel fabricare: et figura cum nihil aliud sit nisi illa superficies clausa et terminata lineis rectis, ita quod duae lineae non claudunt figuram, sic etiam in proposito dicit Aristoteles, si ponantur tres termini a.b.c. puta in forma triangulari, et si ductae fuerint duae lineae a duobus terminis ab ipso b. in a. et ab ipso c. in b. erunt duae lineae, quae tamen non faciunt figuram. Et si voluerimus claudere figuram, certe poterimus absque hoc, quod ponamus alium terminum, puta quartum d., quia tertiam lineam ducere poterimus ab ipso c. in a., quae claudet figuram. Quae omnia sunt in syllogismo, quia tres termini sunt tres dictiones, puta animal rationale, risibile et homo. Duo intervalla vel duae lineae non claudentes figuram sunt, puta, duae praemissae vel duae propositiones, puta, omne animal rationale est risibile; omnis homo est animal rationale. Tertia linea vel intervallum claudens figuram est ipsa conclusio, scilicet ergo: omnis homo est risibilis. Sed quia positis duobus extremis terminis, medius terminus [p.] copulans extrema tripliciter potest variari. Primo vel quod praecise sit in medio duplici mediatione, scilicet per aequidistantiam inter duo extrema. Secundo, ipso situ. Quam utramque mediationem Philosophus in capitulo iii. primi Priorum sub aliis verbis elegantissime expraessit, dum dixit: quando tres termini sic se section h1 habuerint, quod medius terminus aequaliter participet utroque extremo, qui etiam positione sit medius, et quod non sit extra extremitates, id est quod sit in eadem linea recta cum duobus extremis. Et istam combinationem Aristoteles vocat figuram primam et perfectissimam. Secunda combinatio, vel medium variari potest, quando medium est positum supra extremitates: cum hoc etiam, quod tale medium magis participet maiori extremitate ita quod per has duas conditiones differt a prima figura et a tertia. Quae talis est scilicet quando medium est positum infra extremitates, magis tamen participans minori extremitate, quam maiori, scilicet opposito modo, quod in secunda figura medio accidit. Unde triplicem huiuscemodi combinationem sive medii variationem Philosophus tres figuras syllogizandi constituit, quamvis Avicenna quartam combinationem addere voluerit. Contra quem Averroem credo demonstrasse in capitulo v. primi Priorum, scilicet quod per illam quartam figuram committitur fallacia petitionis principii, quia per eam semper concluditur, puta quod aliqua substantia est homo, quia aliqua substantia est substantia. In qua quidem consequentia Averrois (propter sui difficultatem) omnes laborant. Ideo illam vobis modo deducam: figura quarta secundum Avicennam talis est, exempli gratia: Omnis homo est animal. Omne animal est substantia. Ergo aliqua substantia est homo. Modo probatur quod hoc dari non potest: et primo per regulam antepraedicamentalem, scilicet quando alterum de altero praedicatur [p.] – ubi enim prima est Barbara. Haec est Barbara, scilicet quicquid praedicatur et caetera. Sed in conclusione homo praedicatur de substantia particulariter. Ergo quicquid praedicatur de homine, praedicatur de substantia. Sed animal praedicatur de homine, in maiori (ut patet), ergo animal praedicatur de substantia per regulam. Tunc ultra, animal praedicatur de substantia: ergo quicquid praedicatur de animali, praedicatur de substantia per regulam: sed ipsa substantia praedicatur de animali in minori, (ut patet): ergo substantia praedicatur de substantia: et sic aliqua substantia est homo: quia aliqua substantia est substantia: quod est in fine abominationis. Nunc modo liceat nobis iterum digredi circa Aristotelem de multis speculabilibus ad propositum tamen applicando. Primo enim quare Aristoteles in prima figura accepit tria elementa scilicet a.b.c., quae adinvicem sunt contigua, inter quae est section H2 una vocalis tantum et reliquae consonantes. In secunda vero figura accepit tres consonantes et nullam vocalem, scilicet n.m.x. ita tamen, quod inter n. extremitatem maiorem et m. terminum medium nihil medium cadit, sed sunt contigua, et tamen inter x. et m. cadit medium. In tertia vero figura nullam etiam vocalem, sed omnes consonantes accepit, videlicet p.r.s. ita tamen, quod inter minorem extremitatem, videlicet s.r. non cadit aliquod elementum medium, et tamen inter maiorem extremitatem et medium terminum cadit. Pro solutione huius nostri problematis notandum est, quod Aristoteles fuit regula in natura et quamvis in multis celaverit artem (ut hic et in libris Peri hermeneias), quam vobis una die reserabo; ubi est tota ars resolutoria et compositiva, sine qua non est scientia perfecta, sine qua etiam est negata abstractio quiditatis a quiditate usque ad ultimam quiditatem. Qua ignorata, si quid scimus, id certe confuse [p.] scimus. Quare Aristoteles nihil sine forti ratione dixit, sed circa omnia fuit sollicitus. Primo enim quando accepit tria elementa, quorum vocalis erat unum, per hoc dedit intelligere figurae primae perfectionem, quia alpha Graece significat vitam, aliae duae figurae sunt sine alpha, id est sine vita. Ideo imperfectae quarum necessitas, id est perfectio et vita, non apparet, nisi prius ad primam reducantur. Per illud etiam, quando accepit tria elementa sibi contigua, significavit, quod in prima figura medium aequaliter participat utroque extremo, quia praedicatur et subiicitur ita, quod est medium situ et participatione. In secunda vero figura medium est foras vel supra extremitates, quia medium in secunda praedicatur tantum. Et per illud, quod dixit tale medium esse magis proximum maiori extremitati, significavit, quod tale medium habet naturam maioris extremitatis, quae semper praedicatur de subiecto et ut sic habet rationem formae. Sed quia et medium in hac figura praedicatur (quamvis non in conclusione), ideo habet naturam formae, quia, quod subiicitur, habet naturam materiae. In tertia vero figura, cum medium semper subiiciatur, ideo habet naturam et convenientiam et appropinquationem cum minori extremitate, quia utrumque subiicitur. Hoc Philosophus dedit intelligere per ea, quae dixit in capitulo v. primi Priorum. Quare concludamus, quod prima figura est tantum perfecta et nulla alia ratione praedicta, quae regulatur per dici de section h2 omni et dici de nullo. Haec enim declarare volui, quia existimo fore utilia, imo necessaria ad intelligendam intentionem Philosophi in tota logica. Cuius solius est sciendi modum praebere nobis et defendere nos a malis in practicis et a falsis in speculativis.

FINIS LAUS DEO TRINO ET UNO.

[Page 140]

Appendix A Petrus Partenius artium et medicinae doctor ad Federicum Chrysogonum artium et medicinae doctorem

Qui tuas gestit tenui Camena
5 Et rudi laudes resonare plectro
Adriae tentat numerare fluctus
Oceanique.
Triplici quando serie bonorum
Qui futuri quique fuere, qui sunt
Vincis et claro superos ad ignes
Vertice surgis.
Viribus polles, specie decorus,
Aureo fulges generis nitore,
Laeta nec terrae tibi multa avitae
15 Iugera desunt.
Inclitae gemmis sophiae corruscas:
Ceu micant flores crocei ligustris
Additi: et fulvis velut applicata.
Lilia calthis.
Noscis excelsi numerosa coeli
Sidera: et flammas vitreo vagantes
Aethere: hirsutae pluviosa nosti
Signa capellae.
Nota sunt tardi tibi plaustra lapsus
25 Quos vehat pennis Iovis ales imbres.
Quo fretum motet Procyon furore et
Litora Delphin.
Tu soli calles animo sagaci
Puncta, secessus variasque gentes
30 Sicis interdum refluentis omnes
Aequoris undas.
[Page 142]
Tu senis rythmos Samii recludis:
Inscio veri nimium popello
Tu doces vocis numeros sonore
Harmoniamque.
Praescius vitae retegis futurae
Vota, successus dubiamque sortem
Spes, metum, curas et amica pressae
Gaudia menti.
Augures ergo sileant vetusti
10 Quique reclusis inhians catellis
Viscera albentis timidus columbae
Tractat haruspex.
Pythii cedant celebrata vatis
Numina et vani Cybeles ministri
15 Terreat dictis Lybicos serenis
Corniger Ammon.
Nos tuum Oenotri genium precemur
Supplices thure et saliente mica
Ut canat quicquid miseris minantur
20 Postera saecla.
Quicquid et laeti Iovis aula spondet
Nam leve est illi reserare fata
Coelitum qui nunc tenet astra solus
Natus Atlante.
[Page]
section H3

Appendix B P. Nardinus Celineus ad Federicum Chrysogonum

Accipe, Chrysogone, antiquae lux aurea gentis,
Cuius in arcanis omnia pulchra latent.
Ingenii, quos ipsa tui admiratio fecit,
Iudicii versus accipe queso mei.
Ecce tibi (fateor) Petosyridos inclyta fame
Cedit, et Hypparci est gloria facta minor.
Tu sortes hominum, fatalia sidera cernis
Acrius, et verax inde futura canis.
Uraniam solus, divina mathemata solus
Percipis, et radio singula quaeque notas.
Euclidem superas, geometrica dogmata nemo
Te melius tenuit, nec tenuisse potest.
Progressus natura suos tibi dedita pandit,
Atque per ignotas consulit ire vias.
Pythagorae sacros numeros, quibus omnia nectis
Sese multiplicans ordine prima monas.
Et res in propria discernis origine cunctas
Ideasque omnes et Iovis ora vides.
Principio causas rerum deducis ab uno,
Atque priora sciens posteriora doces.
Clam te nil Superi coelis operantur in altis
Et nihil inferior te sine mundus agit.
Nos autem segnes animi caligine mersi
Longius a tanti luminis orbe sumus.
O, vir summe, virum qualem non protulit olim
Graecia, doctrinis famigerare suis.
Pauca fero: quis enim cumulate dixeris artes?
Aut quibus excellis dona superba deum?
Quod superest oro ne dedignere poetam
Versibus his laudes concinuisse tuas.
[Page]

Appendix C Hieronymi Angeli artium et medicinae doctoris ad Federicum Chrysogonum

Astra, polos, elementa simul causasque manentes
Omnibus antiquis abdita solus habet.

Appendix D Nicolai Angeli in eundem

Omnia quae rutilo superat fulgore metalla,
Nec nitidis aurum cedit iaspidibus.
Sic iuvenes superat cunctos probitate, lepore,
Doctrina, ingenio, robore, Chrysonus.
section h3

Appendix E Matthaei Bini Veneti in libri laudem

Hoc speculo speculemur; habet speculator hic, unde
Perspicias quicquid mens generosa potest.

Appendix F Marci Antonii Cyprii in eundem

Vivere teque deis statuit seiungere virtus,
Ut prius in terris fulgeas, inde polo.

Appendix G Laurentius Bruscus doctor collegii Patavini in eundem

Chrysogonum quisquis binis audierit horis
Exuvias hominis ponet eritque deus.

Appendix H

Finis. Impressum Venetiis per Lazarum de Soardis Anno Domini MCCCCCVII die XXIX novembris. Cum privilegio.

Appendix I Excusatio Lazari

Si quid forte tuos offendet lector ocellos.
Quod mihi mendoso grammate versus eat
Emendare velis: nam non me Lazarus istis
Confecit mendis bibliopola tuus.
Sed turbata magis pressoris inertia quando
Sera dedit lassas artibus hora manus.
[Page]

Appendix J Notae

1,
2,
3,
4,
5,
6,
7,
8,
9,
Notes
1.
1 corr. ex accutissimo
2.
2 corr. ex Hyspanorum
3.
3 corr. ex accutissime
4.
4 corr. ex sydere
5.
5 corr. ex accumine
6.
6 corr. ex archanis
7.
7 corr. ex perhipateticis
8.
8 corr. ex comentaria
9.
9 corr. ex sydera
10.
10 corr. ex sequutus
11.
11 corr. ex archana
12.
12 corr. ex methaphysicum
13.
13 corr. ex perhipatheticorum
14.
14 corr. ex excelentes
15.
15 corr. ex arithematica
16.
16 corr. ex sydera
17.
17 corr. ex fortuuam
18.
18 cf. Aristoteles, Meteorologica
19.
19 corr. ex Pytagorici
20.
20 corr. ex Pithagorae
21.
21 corr. ex aquiruntur
22.
22 corr. ex atribuit
23.
23 corr. ex quoliget
24.
24 corr. ex insequutus
25.
25 corr. ex pronosticis
26.
26 corr. ex Caldeorum
27.
27 corr. ex metheurorum; cf. Aristoteles, Meteorologica
28.
28 corr. ex impii
29.
29 corr. ex Perihermenias
30.
30 corr. ex fedare
31.
31 corr. ex lachrymosa
32.
32 corr. ex humane
33.
33 corr. ex peripatheticos
34.
34 corr. ex non ne
35.
35 corr. ex Euclydis
36.
36 corr. ex praecibus
37.
37 corr. ex prohemio
38.
38 corr. ex prae cognitione
39.
39 corr. ex analecticis
40.
40 corr. ex Secondo
41.
41 corr. ex Metahphorice
42.
42 corr. ex recti linearum
43.
43 corr. ex circunferetiam
44.
44 corr. ex disentit
45.
45 corr. ex eni
46.
46 corr. ex Sylogisticum
47.
47 corr. ex Theoreumate
48.
48 corr. ex secundnm
49.
49 corr. ex negocii
50.
50 corr. ex peripatheticum
51.
51 corr. ex sumittere
52.
52 corr. ex quam
53.
53 corr. ex Nichomaco
54.
54 corr. ex simphoniam
55.
55 corr. ex bisdiapasson
56.
56 corr. ex diatesseron
57.
57 corr. ex nerum
58.
58 corr. ex hiperboleon
59.
59 corr. ex nerum
60.
60 corr. ex organicae
61.
61 corr. ex bisdyapasson
62.
62 corr. ex redde
63.
63 corr. ex dyapason
64.
64 corr. ex simphoniam
65.
65 corr. ex depraessiones
66.
66 corr. ex Epidimia
67.
67 corr. ex perihermenias
68.
68 corr. ex male ve
69.
69 corr. ex sacerdotum, ve
70.
70 corr. ex Sintillationem
71.
71 corr. ex t[antu]m
72.
72 corr. ex Symmacum
73.
73 corr. ex Saltim
74.
74 corr. ex ipsarum
75.
75 corr. ex Aliroum
76.
76 corr. ex quot
77.
77 corr. ex te
78.
78 corr. ex christato
79.
79 corr. ex Cregorius
80.
80 corr. ex Crigorius
81.
81 corr. ex maiori
82.
82 corr. ex 15. 3.
83.
83 corr. ex periferiam
84.
84 corr. ex indivisibiles
85.
85 corr. ex periferia
86.
86 corr. ex periferie
87.
87 corr. ex adminus
88.
88 corr. ex periferia
89.
89 corr. ex spaera
90.
90 corr. ex Averoes
91.
91 corr. ex consyderationem
92.
92 corr. ex inresolubilis
93.
93 corr. ex a.
94.
94 corr. ex ex
95.
95 corr. ex aequistant
96.
96 corr. ex 15
97.
97 corr. ex desperata
98.
98 corr. ex arzibra
99.
99 corr. ex analecticorum
100.
100 corr. ex disperata
101.
101 corr. ex disperatae
102.
102 corr. ex Perihermenias
103.
103 corr. ex urroque
104.
104 corr. ex hymbres
105.
105 corr. ex Littora
106.
106 corr. ex Enotri
107.
107 corr. ex sydera
108.
108 corr. ex se iungere

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica