521110 Flacius an Nidbruck (Magdeburg, 1552-11-10)

Author: Vlačić Ilirik, Matija 1520-15752011

[Page 9737b.1r]Salutem a Domino Iesu, unico omnium piorum servatore. Maximas habeo gratias Deo, quòd et isthic inveniantur homines, qui et Christum veramque pietatem curent, et meum historicum consilium adiuvare cupiant. Nam praeterquàm quod etiam de singulis piis (sicut de angelis Christus testatur) maximopere gaudere debemus, etiam spes quaedam maiorem fructuum, quos tum ex reliquis tuis piis conatibus, tum etiam ex studio iuvandi nostrum laborem consecuturos spero, suaviter animum meum exhilarat. Nec enim dubito, te talentum Domini minime (ut plaerisque iam moris est) in terram defossurum esse, sed eo strenuè negociaturum, ut quàm plurimum lucri advenienti Domino exhibere possis.

Meum ergo institutum hac inclusa chartaNote: Vgl. die Beilage, die angehängte "scheda" . complexus sum. Praeter maiorem autem illam historiam, cuius ego tantum materiam colligere cupio, alteri magis idoneo scriptionem mandaturus, institui etiam ac propemodum confeci catalogum omnium eorum, qui ante Doctorem Martinum Lutherum, piae memoriae, contra Papam eiusque[Page 9737b.1v]errores scripserunt, tempus et articulos eorum annotavi. Eum brevi aliquando, Deo volente, aedam. Habeo praeterea quaedam historica iam olim a papistis de Waldensibus scripta, quae simul coniuncta {aedam}.Note: Catalogus testium veritatis, qui ante nostram aetatem reclamarunt Papae. Basileae: J. Oporinus 1556, http://diglib.hab.de/drucke/alv-v-598/start.htm. Vgl. Preger: Flacius 2, 463. Video enim illos potissimum fuisse hisce 400 annis illa 7000 piorum, qui pure Christum adorantes Romanum Baal detestati sunt.Note: Vgl. den Untertitel des Catalogus testium veritatis: „Cum praefatio M. Fl. Ill. 3. Reg. 19. Rom. 11. Reliqua mihi ipsi feci septem milia virorum, qui non incurvarunt genu imagini Baal.” http://diglib.hab.de/drucke/alv-v-598/start.htm?image=00005. Quo porro ordine historia maior tractanda sit, non video nisi secundum tempora. Cupio enim eam inde a Christi resurrectione inchoari. Atque adeo iam inchoata est. Indicatum est aliquid de ordine inclusa scheda. Quod autem indicas, nosse te [quendam], qui nos et libris et industria ac etiam opera sua esset adiuturus, rem sane oppido iucundum indicas.Note: Nidbruck selbst wird dieser Helfer werden. Vides enim id opus esse ut ingentis cuiusdam utilitatis, ita etiam laboris ⟨immensi⟩ Quare plurium opera ac subsidio indiget. Vide ergo, ut quàm plurimos idoneos in partem laboris accersas.

Wolfgangum LaziumNote: Zu Wolfgang Lazius vgl. ADB 18 (1883), 89-93 und Aschbach: Wiener Universität 3, 205f. viennensem multa antiqua scripta habere audio, et haud gravatim ea aliis quoque literatis communicare. Verum quia intelligo eum a veritate alienum esse, arte circumveniendus esset.

[Page 9737b.2r]Marsilius PatavinusNote: George Garnett: Marsilius of Padua and 'the truth of history', Oxford 2006; The world of Marsilius of Padua, hg. v. Gerson Moreno-Riaño, Turnhout 2006., eximius sane scriptor, mihi quoque est. Habeo etiam eius nondum impressum opusculum de translatione imperii a graecis ad Germanos.Note: Marsilius' Kritik an der weltlichen Herrschaft der Päpste druckte Flacius zuerst in seiner Antilogia papae, Basileae: Oporinus, 1555, 210-251 . Die Handschrift gilt als verloren. Vgl. Marsilius Patavinus: Oeuvres mineures, hg. Colette Jeudy und Jeannine Quillet, Paris 1979, 64ff. ;Hartmann: Humanismus, 123; Preger: Flacius 2, 468f. Si quid porro bonus ille vir, cuius mentionem fecisti, collegit aut etiam deinceps colliget, sicut summis eum precibus oramus et obsecramus, id quaesumus, ut nobis in tempore mittatur. Dominus Iesus te ad sui nominis gloriam et miserorum hominum salutem clementer regat et conservet. Amen. ⟨Magdeburgę, 10. Novembris anno 1552. Tuus ex animo Matthias Flacius Illyricus⟩


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica