Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica

Author: Ferić Gvozdenica, Đuro 1739–1820Editor: Šime DemoLipnja 2014

[...]
[Page 122]

Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica

Seria cantantem finora audistis, orecchias
Carmina nunc quaeso ad Macaronica pandite vestras;
Nam Carnovalem canimus, non qualis ubique
Esse solet, festis scortatus tripudiisque
Omnigenis, sed quem situata in Culibus orbis
Urbs nostra haec celebrat; nasum moccate, comenzo.
Hic postquam in multis plus Mense Paesibus uno
Italiae imprimis, quae morem hunc prima recepit,
Ingentem facit chiamum satiosque reliquit
Iam bacchantum animos, nostram quoque fiaccus in urbem.
[p. 123]Tunc entrat, letho sed pallidus ora propinquo.
Nam Turizza prius quam prodeat, illaque duplex
Rassegna armorum cunctus stordiverit aures,
De Carnovali vult nemo sapere nientum.
Post haec destati ceu somno et ab exctase quadam
„Quid nos“ (incipiunt sic se inter dicere) „maesti
Sic agimus tisicique dies menamus et horas?
Cur allegriam in nostra suppremimus Urbe,
Cum tempus cacciare foras manibusque ligatis
Ad cinctam stamus buccaque patente sbadiglios
Ducimus?“ Haec postquam lamentavere vicissim
Nemo movet passum, gravitas Spagnola repugnat;
Hic illum guardat, nec habet quis rumpere ghiazzum.
At vestri non sic Proavi vixere, sed Urbem
Divertire suis expensis atque seipsos
(Sint illis benedictae animae) circa illa volebant
Tempora, quae vitae possunt Primavera vocari.
Quis fuit ille annus, quo non recitata frequenti
Fabula erat Populo? Quo non danzaverit ingens
In Platea Juvenorum agmen? Num forte Senator
Portare erubuit Veneto tunc more bautham,
Et conosciutus Populo girare per Urbem,
Confettos spargens Pueris patiensque balottas
Intus aqua plenas de cera projici adornum?
Nò certè; at criticam si quis Mysantropus illis
Fors dabat, huic boccam Venusini voce solebant
[p. 124]obturare: semel quod in anno vel sapientis
Impazzare licet, dum tempus resque domandat.
At nunc quid dicunt hodierni audite Solones.
„Verum est quod veteres posita gravitate quotannis
Per Carnivalem rappresentare jocosas
Non disdegnabant Materno idiomate Farsas,
Atque ascoltandas Populo permittere a usso.
At nos, qui Italicam callemus, rite favellam
Malumus hac vobis recitari Dragmata lingua.
Hinc procuramus, quae sit [bravissima], Truppam
Ad nostrum oblatâ mercede tirare theatrum.“
At quando hae veniunt, quaeso, mihi dicite primum?
„Forte semel sexennium in omne, hic ut mihi factus
Computus appuntino fuit: dein saepe videmus
Accidere, ut postquam permiserit hisce Senatus
Per bgljustram ac ballas in Arsenale theatrum,
E cantonata veniat disgrasia quaedam,
Pestis uti vicina, per exemplum, Epidemia,
Seu terraemotus conquassans Tecta Domorum,
Cujus in obsequium guastatur tota Menestra
Atque locum capiunt Processio, Vota Precesque.“
Hinc laudabilius fuerat, mihi credite, prisco
More juventutem vestram exercere quotannis
In recitis quamvis materno idiomate factis,
Quàm costumanzas Italum imparare modosque,
Quae sese nobis facilè ceu pestis ataccant.
[p. 125]Nam sic et mores nos servaremus avitos,
Illyricaeque magis fioriret gloria Linguae,
Quam vos lasciastis – qua conscientia, quaeso? –
Ire in maloram penitus misereque perire.
At quid ego nunc declamo, storditus et excors,
Nec quod proposui sequor ocyus? Incipe, Musa,
De Carnovali Ragusae dicere quiddam.
Maschera ubique solet magnam sibi sumere partem
Temporis istius, nunc accipe, qualis apud nos.
Quod de Trojanis in primo Aeneidos inquit
Virgilius, cum terribilem arrabiata procellam
In miseri Aeneae flottam Saturnia misit:
„Apparent rari nantes in gurgite vasto“:
De Personatis Ragusae hoc dicere possis.
De numero at checche sit, nil disciaptius illis
Esse potest: hodie videas tres, quatuor ima
De Plebe indutos Morlacho more figuram
Venantum accipere et pyrio pro pulvere crusca,
Vel segaturis sclopos cariccare genuque
Curvato de drio homines nil tale timentes
Spargere; cras videas cum Diplis atque Svirallis
More agresti alios sponsam deducere. Plebs haec
Ridet, sed frontem quivis aggrinzat honestus.
Hi Mercatorum malunt sibi sumere vultus,
Illi ancillarum, ast alii, ut sua cuique libido
Suggeritet propriae meschina inventio testae.
[p. 126]Vae, personati, vobis, si fertilis annus
Ille melarancis fuerit, proh! quanta procella
Vos manet, et qualis Puerûm vos skvicca per omnes
Contradas usque ad noctem comitabitur atram!
Haec bassi, fateor, sunt insulsissima vulgi
(Sprezzat enim haec sapiens) solatia; nunc, age, Civis,
Accipe Personam, qui cultior. Ille modernam
Matronarum imitans in vertice pettinaturam
Tollit ad altezzam cannae; facit iste magistrum
Gymnasii, sferzat Pueros alzatque Cavallo
Pro fictisque menat veros in podice colpos;
Ast alius, qui Doctorem numquam ante Theatro
Nec Pulcinellas, Brighellas Arlichinosque
Vidit, aget temerè arditus. Quid caetera narrem
De genere hoc, si vos jam sbadigliatis, amici?
Atque hic finiscunt divertimenta diei.
Accipe nunc noctis. Posito Comoedia quod sit
Itur et ad sonitum Tamburri, namque statutum
Sic fuit, ut disordo loco procul esset ab illo.
Non alio huc ergo Matronas ire videbis
Ordine, quam ad Molinum Homines frumenta ferentes:
Qui primus arrivat, macinat prius – hic quoque sic est:
Quae prior ingreditur, postum sibi commodiorem
Occupat, at pejorem aliae, quae tardius intrant
(Nam non palchettis locus hic, sed in aere Panchae).
Unde aliquando solent qui consedere sub illis
[p. 127]Salsettam caelo pluviam sentire sereno,
Per fendituras ligni quae calda trapanat.
Multa loci hìc possent describi incommoda, verum,
Ito zitto, per non Patriae irridere Theatrum.
Quod vidi interea, liceat mihi dicere: tantus
In Platea fit baccanus tantosque cachinnos
Plerumque absque ulla tollit ratione popellus,
Ut qui audire bramant, maledicta sit illa parola,
Quam capiunt. Sed res haec remediabilis esset,
Ad portam si taxetur pagatio major,
Ut faex sit Populi imposibilitata venire
Illaque praeterea sporchissima mancia lavetur
De medio, vera est quae birbaria vocanda.
„At quo anno non fit Comoedia, noctibus illis
Quid faciunt?“ inquis. In has me sbrigo parolas.
Nonnulli indulgent Caenis genialibus, ast hoc
Postremis tantum, namque haec usanza, diebus.
Quae Gallinarum scannatio quaeque caponum
Carnificina isto fit tempore quantaque carnis
Copia salvaticique absumitur! Hoc tibi certè
Asseverare queo: quod si spartita per omnes
Carnovalitias essent tot fercula luces,
Haec strabastarent, licet e più longhibus illud
Carnovale foret. Sed malunt lautius unam
Imbandire aliis Caenam, quàm scilicet ipsi
Se saturare illis in Apolline saepius escis.
Nonnulli (Muscis sed res haec rarior albis)
Festinum in multam gaudent producere noctem.
Tum totam videas divulsam e sedibus Urbem
(Tanta curiositas aliena negotia scire est)
Ire in priscluschos, nec vento aut imbre moveri,
Ad Caenam vacuus cogat dum currere venter.
Ulterius narrare velim, sed nescio quid jàm
De Carnovali Ragusae dicere possim,
Ni Sartorum etiam vultis me scribere Ballum,
Cui pharetratus Amor bene praesidet, utpote cujus
Puncturas pur troppo omnes sentimus acutas,
Quas causat stralis, saevo quae scoccat ab arcu.
[...]
[Page 128]

Descriptio Cucagnae

Mo' mihi capriccius saltat lodare Cucagnam,
Non aliam ob causam, nisi quod rincrescere coepit
Argumenta gravi semper cantare Camoena.
Nam quis furborum Regem non dixit Ulyssem
Atque malandrinum Aenean aliasque canajas,
Quas ego si rursus canerem, vel cavolus esset
Hoc riscaldatus, vel aqua in mortario pesta.
Dunque mihi melius fuerit si dicere cosas
Dum dispono novas, ut fantasia comandat,
Per non battutas Musam guidavero stradas.
Nullum ego ut id praestem de te, mi Phoebe, bisognum
[p. 129]Nunc habeo, sed te solum, Stoppine Magister,
Teque, Pater Merline, mihi propono modellos,
Queis componendi genus hic riuscire solebat:
Vos, queis aeterna acquistata est fama per orbem,
Este, precor, faciles praecursoresque viaggi,
Quem caram versus nunc intraprendo Cucagnam.
Non me laudis amor sic imbriagat, ut optem
Quae scribo in nitido stampari, ut vestra, libello;
In Ventarolis mihi bastat ut illa legantur.
Namque almeno meis hoc versibus avanzabo,
Ut me alzem a terra palmum, si non datur ultra.
Est in secessu longo sinus, unde Cucagnae
In lontananza incipiunt se ostendere montes,
Cum queis neque nimbi, nec habent che fare pruinae,
Non coelum ingombrant nebulae crassique vapores;
Felices nimium Montes, a vertice quorum
Usque ad radices, seu mavis dicere faldas,
Mille locis plenae bollunt macaronibus ollae,
Qui semper istradam facile ingolare relinquunt,
Parmensi Caseo intrisi lardoque colantes,
Si tibi, dum montas, non sit grave pandere boccam;
Pianuras circum et colles et flumina cernis,
Totque maraviglias, ut bramosia godendis
Luminis ad primum veniat grandissima colpum.
Nam simul ac carae toccasti littora terrae,
Cum sellis trovantur Equi briglisque paratis,
[p. 130]Quos ultro montare potes nullaque fatica;
Nam se inginocchiant montantibus atque ferunt quo
Ipse velis, quin sit brigliam adoprare bisognus.
At si forte magis placeat viaggiare per undas,
Flumina decurrunt in terram a littore primo,
Ut te ad secondam portet non fluctus aquarum,
Sed Moscatelli fluctus dulcisque Tokai
Navibus impositum fortunatisque Galeris,
Queis nulli resonant luctus nullaeque catenae,
Nullus Aguzini baculus, nam cuncta fiuntur
Per sese officia et remis vogantibus ultro;
Nec temone opus est, nam pro temone Pilotus
Sustinet ingentes fiascos et numina Bacchi
Sola vocat, quae sunt melior Cynosura Carinis
Veraque ad optatum menat quae bussola portum.
Hìc Bolognejis plena omnia Mortadellis,
Quas Nautae adoperant pro funibus, alta Salamos
Puppis habet, nec luganighis sua gloria mancat,
Proscjuttosque suo pendentes ordine cernis.
Sed bagatellas jàm linquere tempus et ipsam,
Quae mihi praecipuè canitur, girare Cucagnam;
Nam faciet stordire tibi tot copia rerum.
Minierae argenti passim incontrantur et auri,
Quae tantum superant Paraguai ditia regna,
Quantum bajochos fulgens Zechinus avanzat;
Namque Paraguaium toties Mortalibus aurum
[p. 131]Scjaguras afferre guajosque apparare videmus,
Dum mille ad Forcas rubbata peccunia mittit.
Ast haec, quas vomitat pretiosa Cucagna monetas,
Quod scio, non homini nocuerunt hactenus ulli,
Quin illas nemo a terra nec tollere badat.
Quandoquidem his nullum gens fortunata bisognum
Illa tenet, cum sit rebus provisa cibisque
Ad creppapellem queat omni tempore vesci.
Nam quovis mense hìc pariunt ter quinque Vitellos
Vaccae Monganisque nihil caro invidet horum:
Immo saporitam multo magis esse gulosi
Decidere homines lampantibus argumentis.
At comunque siat certè hoc lodabile multo est,
Quod non ulla Viris subeunda fatica cucinae;
Nam verua arrosto plena undique cernis odorem
Divinum in patulos latè spargentia nasos,
Quae per se girant nullo voltante catello.
His varia accedunt: Stuffata Raguque Colique,
Polpettaeque cum bragiuolis mangiareque blancum,
Bodini, trippae cum salsis atque ricottis,
Pasticcique ipsi caldi e fornacibus escunt.
Quid fegatellos memorem Zuppasque Cremasque,
Quid cervellatos fricassatasque vivandas,
Alojos, Carbonatas vitulique gigottos
Et Tortas lactis factas de flore Clarissis,
Quae mihi jàm multam fecere venire salivam?
[p. 132]Cuncta haec quotidie viridem stant sparsa per herbam,
Quae quamquam smaltire queat non incola solus,
Nec possent centum quoque Refectoria Fratrum,
Non haec sola putes tamen hujus commoda Terrae.
Nam si forte velis tibi sparagnare faticam
(Si qua fatica manu de terra alzare vivandas)
Ultro imbanditis poteris discumbere Mensis,
Quas super arrostae pernices atque columbae,
Fagiani, quagliae, starnae, turdi atque becacciae,
Atque omnis tandem se salvaticina rovesciat.
Quin si forte manum nolles stancare tirando
Forchettam assidue et trinciando in fercula Carnes,
Hoc etiam poteris, modo spalanchetur in altum
Bocca tibi nec sit poenosum agitare ganascias.
Nam tibi sic promptè bocconum copia servit,
Ut vix ingoles unum, stet pendulus alter
Poscat et obscuro sepeliri in carcere panzae.
Vina ministrantur per se tantumque liquiris
Funditur in tazzas, quantum sitis ipsa domandat.
At quae vina tuae donasti, Bacche, Cucagnae!
Borgognam, Lacrymam decantatumque Tokai,
Sciampagnam, Cyprum Cesvinizamque salubrem,
Moscatum Pecenumque et, quae sola beatum
Potantis guttur quit reddere, Malvasiam,
Sorpassant veterem quae di gran lunga Falernum.
Sed dove te lascio, solitus qui claudere Mensam,
[p. 133]Rosoline potens, ubi te, Ciocolata Sorella?
Quae te praesentas ad Capezzale bibendam
Cum biscottinis ac marzapanibus atque
Linguadis, opus Hebreae admirabile dextrae?
Quid condita loquar persicatique catastas,
Quid Mostacciones memorem et genus omne Dragarum,
Quae guastant alibi stomachum, all'incontroque sanos
Hìc reddunt Homines, nec servitialis egentes.
Hinc numquam Medicos fama est voluisse Cucagnam
Acceptare, licet se se hìc ficcare parabant;
His absque arrivant ad tempora Mathusalemis
Vivere, nec colicam novere gravemque podagram;
Quippe dapes somno cavalcatisque soverchjas
Emendare solent et nil pensare quod illis
Materiem possit disgusti afferre malignam.
De facto mensae post fercula quisque carozzam
Montat et apricum gaudet girare Paesem.
Maturi omnigena pendent ex arbore fructus
Spallierae in formam; tum consolatur odore
Nasus et egregiam ritrovant lumina vistam.
Itur per longos a tira-quattro viales,
Nec sassolini minimum rota sustinet urtum;
Nulla Carozzarum te praecedenza molestat,
Nec sforzat caeptum te circumflectere cursum,
Si Panizonum Regem incontraveris ipsum;
Huc data sceptra Viro, quod poltronissimus esset
[p. 134]Omnium et in vita nullum subisse travaglium
Diceret, usque adeo vestitus ut ille cubarit
Quadraginta annis totoque cagavit adornum
Temporis hoc spatio, potius quam solvere bragas
Atque in sù rursus tirare aptareque lumbis
Quotidieque novas pro culo quaerere cartas,
Supplicii genus intolerandaque monotonìa.
Namque illic quemdam perhibent habuisse malannum
Non aliam ob causam, nisi quod (quae maxima culpa est)
Nescio mechanicam quam suscepisset opellam.
Inclamare omnes et forca dicere dignum,
Quod costumanzas Patriae violasset iniquus.
Hic se excusabat, quod non abadasset ad illam
Storditus legem, quod non ratione guadagni
Hoc intraprendisset opus: nil scusa valebat.
Iamque domo in Petri serratur et addere ceppos
Huic voluere etiam, nisi juravisset ab intus
Pigritiam posthac pro numine prendere se se
Velle et Porcorum ritu traducere vitam.
Fama est hanc Homines vitam menare Cuccagnae,
Cui cuperent ipsi se sottoporre Monarchae,
Queis jucunda licet videatur cosa comandas.
Attamen et multos incontrant saepe malannos,
Funestas guerras et tradimenta suorum,
Quae mettunt regnum sossopra levantque coronam.
Nullae hìc insidiae tales et nulla paura.
[p. 135]Nam quibus abbastanza dedit Natura, quid ultra
Proccacciare sibi brament rapiantque vicissim?
Hinc neque sunt illis schioppi, mortaria, Rombae,
Non risplendentes spadae, bajonetta, dagazzae,
Nec quodcumque hominem queat ammazzare stromentum.
At si (quod raro est) piattire subincidit illis,
Scagliatis hinc inde garas finiere recottis,
Mox ad amicitiam bacciata fronte ritornant.
Felices, quos non odium tormentat et ira
Longior! O, vestris ecquis me coetibus addat,
Quis faciat caras ad littora vestra Patentes,
Ut detur tandem mihi Cittadinanza Cucagnae?
Quando erit, ut tuto liceat requiescere portu,
Et possim nimiis me disdossare fatichis?
Indarno, nam nullam homini Natura Cucagnam
Condidit; et nos per burlam sumus ista locuti.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica