Author: Rektor i Veliko vijeće DubrovnikaEditor: Bessenyei JózsefDigitalizat modernog znanstvenog izdanja (2002).
Defuncto his diebus episcopo Mercanensi et Tribunensi 16 in eius locum in hoc ipso episcopatu elegimus reverendissimum dominum fratrem Thomam Cervinum, patricium nostrum ordinis divi Dominici, virum sane et morum sanctitate et aliis animi dotibus, quibus maxime excellit, huiuscemodi dignitate haud indignum. Quocirca supplicamus, dignetur Sanctitas Vestra, ut iam antea consuevit, hanc ipsam electionem nostram confirmare et – quoniam ipsius episcopatus (bonorum magna parte ab infidelibus occupata) annuus proventus eo deductus est, ut inde vix, qui ipsam episcopalem dignitatem substinet, se pro sua dignitate alere substentareque valeat – supplicamus Sanctitati Vestrae, sic ipsum episcopum a nobis electum in sua confirmatione fovendum iuvandumque suscipiat, ut nos ei benignitatem Sanctitatis Vestre, quam Note: 16 Id est episcopus Macarensis et Tribunensis. pagina omnes sentiunt, predicant et admirantur, non defuisse intelligamus et Sanctitati Vestrae precamur a Deo Optimo Maximo felicitatem atque incolumitatem.
Datum Rhagusii, die XI Novembris 1532. Eiusdem Sanctitatis Vestrae Rector et consilium Rhagusii devotissimi servitores