De natura angelica, libri principium, versio electronica

Author: Dragišić, Juraj ante 1445 – 1520Editor: Neven JovanovićPrema izvorniku (1499).

pagina 1b
Vbertinus Gerii filius Risalitus inclito Senatui Ragusino S. P. D.

Georgius Benignus Saluiatus de angelica natura pręclarum opus cum nuper ad me misisset, adeo sum lectione ea delectatus propter multarum magnarumque rerum utilitatem ut sine ulla mora imprimendum curauerim. Vt quemadmodum ipse me, Sic ego multos alios studiosos uiros facerem tam boni particeps. Quibus autem magis hęc impressio dicari debuit angelicorum uoluminum, quam uobis nobilissimis patritiis. Qui auctorem eorum uobiscum habetis, et eum, ut decet, obseruatis et colitis? Quem ego cum pręcoeptorem meum pro patre amem: a uobisque tanquam parentem amari intelligam: necesse est ut ipse quoque uos fraterno quodam amore complectar. Suscipite igitur lętis animis hęc diuina uolumina meamque in uestrum senatum inclytum obseruantiam non ex hac dicatione impressi operis: quę res est minima: Sed ex affectu animi: qui est maximus, ęstimate.

pagina 2a
Georgius Benignus Saluiatus Vbertino Geri filio Risalito salutem.

Mitto ad te suauissime Vbertine de angelica natura opus. Quod quidem ita a nobis descriptum est sicut et diebus superioribus disputatum. In nouem siquidem uolumina secundum nouem congressus digestum perspicies. Neque de angelorum substantia seu essentia modo uerum etiam de cunctis eorum conditionibus atque proprietatibus latissime disceptatum atque enucleatum tuo facili et acuto ingenio reperies. Qua uero ratione hi tam nobiles atque perdocti ciues totiens conuenerint in argumentis singulorum uoluminum uidere poteris. Si uero utilitatem et oblectamenta huius operis experiri uolueris aspice in Thoma, aspice in Scoto eandem materiam. Conferque cum hac nostra et quod illic deficit, hic suppletum inuenies. Conciliationem dissidentium opinionum et a nobis sepissime multa (spero non inutiliter) addita degustabis. Delibabis quoque horum ciuium pręclarissima ingenia atque egregia mentis acumina: mei autem exilis ingenii uires non incipies ex his agnoscere. Cui omnia mea diu iam tanquam amico precipuo patefacta extant. Scio te amare hunc Senatum peritum hosque patritios uiros qui Platonis documento ita R. P. adminstrant ita curis exterioribus uacant ut tamen philosophari nullatenus desinant. Mihi profecto ea ipsa res et gaudium et admirationem pariter ingerit. Adeo ut nunquam me fortunatiorem aut beatiorem autumem quam qum horum grauissimorum senum acutissimorumque iuuenum me quoque a philosophandum mira diligentia compelli quodammodo et quasi cogi intueor. Nihil enim post Italię atque meas calamitates mihi muneris relictum uideo quam quod in urbe quietissima uacua mente et Affricano illo ocio, solus et ociosus uiuam. Sed audeo dicere me nunquam minus solum, minusque ociosum uixisse. Neque mihi cure est cetera amississe bona, quom omnibus illis longe incomparabilius sim adeptus bonum. Dedi itaque fratri Antonio Saxolino nostro communi amico et meo peracuto discipulo ad te has nostras uigilias et Epidaurinas lucubrationes: quo tu ipse uideas, examines, iudices cunctisque amicis nostris uidendas examinandas iudicandasque contribuas. Quę tum a me denique probabuntur qum tam accerrimo, tamque excellenti et laudato Iudicio probatę fuerint.

Vale foelix Epidauri.

pagina 3acolumn 3a-l

Georgei Benigni ordinis Minorum sacrarum litterarum professoris ad illustrem atque religiosum Epidaurinum seu Rhacusinum Senatum in librum de natura cęlestium spirituum quos angelos uocamus prhoemium incipit foeliciter.

Angelica dignitas post Summam illam optimi uniuersorum conditoris dei maiestatem patres conscripti Rhacusanęque ac Epidaurine siue (ut ego dicere soleo siluanę urbis Senatores amplissimi) omnium rerum dignitati et glorię prestarę censetur. Nihil namque est aut esse potest sub maximo illo Deo nostro intelligentiarum natura dignius aut pręstantius. Quandoquidem supernus opifex omnes suas in earum productione uires, quę certo immensę sunt, quasi emisisse uideatur. Tantam igitur summorum spirituum excellentiam, tamque ingentem ipsorum pręstantiam qum ipse mecum sępius considerassem: eorumque in nostrum genus in nosque mortales homines patrocinia: auxilia, munera, beneficiaque quam plurima iterum atque iterum contemplatus fuissem (Nihil quippe boni, nihil sancti, nihil comodi homines absque angelorum bonorum subsidio hac in uita obtinere queunt) primos labores, primasque uigilias nostras ipsorum honori: atque perpetuo apud mortales splendori addiximus: atque dedicauimus: Speramus nempe eorum mira inuisibilique opitulatione, et hęc et ea quę deinceps, siue de diuinis, siue de humanis ceterisque rebus scribere, aut litteris posteritati mandare decreuimus facile expedire, atque utiliter simul, ac foeliciter perficere et consumare: circa quam profecto materiam et nos alias dum in florentissima urbe legeremus: quam animo menteque semper gerimus: et singulari dilectione prosequimur: insudauimus, atque plerosque eximia eruditione uiros magnopere insudasse nouimus: uerum assidua amicorum discipulorumque adhortatione ac precibus ultra causas superius enarratas quom diu fuissem fatigatus, tandem in uestram gratiam (pretermissis omnium aliorum column 3a-d {efflagitionibus}) aggressus sum rem sane hominum cogitatu ne dum scriptu difficillimam, atque ea quę subtiliter, accurateque (dei optimi et sanctorum suffragio spirituum) excogitaueram, legentium animis satis aperte infundere curaui. Quicquid prisci illi gręci latinique theologi quicquid et iuniores, presertim Thomas ille angelicus sum Alexandro et Bonauentura seraphico: hi enim in docendo conueniunt: Et Ioannes sublimis dunsiensis studii Oxoniensis doctor unicus cum Francisco Landulfoque et cęteris imitatoribus, Et solennis Henricis Gandauensis cum Godfredo de fontibus. Tres nanque precipue iuniorum theologorum docendi uię: Quicuqid inquam hac in re ab his omnibus egregie dictum hic reperies, pleraque ab aliis intacta tractauimus, modos nouos: nouasque opiniones addidimus, noum dicendi genus secuti sumus. Et ea quę uix a doctissimis hominibus cogitatione attinguntur, exculta pro uiribus ingenii nostri ac illustrata oratione pene rudi quoque populo probabilia dedimus. Hęc itaque quę nuper in uestra urbe: uestrisque, ut ita dixerim, auspiciis elucubrauimus: uestro etiam perpetuo honori tribuimus. Neque id sane iniuria prouocastis quippe animum meum beneficiis innumeris. Nunquam enim me illius humanitatis capiet obliuio: qua me profecto non in parua totius Italię atque propria calamitate constitutum ut filium complexi estis: benigneque susceptum hospicio: liberaliter, ac munifice tractastis: atque quom filii locum apud uos dumtaxat expetiisse, patris ac preceptoris dignitatem summo cum honore ultro mihi detulistis. Equidem Argentina totoque Illirico a Turcis occupato, puer admodum e manibus seuissimorum hostium ereptus satis tenera ętate ad Italiam delatus sum, in qua et sapientię studio ut plurimum incubui (nam et Parisii et in extrema Britannia quam Angliam uocant theologię uacaui). Inde post tres fere et triginta annos partim inimicorum acerbitate, partim cognatorum amore quom ignotam patriam repetiissem et extraneus essem fratribus meis, et filiis matris meę peregrinus: Vos me singulari amore estis prosecuti, Vos hospicio suscepistis pagina 3b column 3b-l uos agnouistis, uos beneficia contulistis: his mihi, uta iam dixi, calcaria prebuistis, et non modo his, sed fide, magnificentia, magnanimitate, et frugalitate uestrę urbis pręclarissimorum ciuium, atque patrio quodam amore: cuius quidem uim maximam esse omnibus exploratum est. Natura enim incunabilis nostris afficimur et loca diligere cogimur in quibus pueri reptauimus. Et quia nescio me ulli quam uobis obligatiorem, multe profecto mihi cum principe et ciuitate urbinatensi obligationes nec solum cum Federico illo aut Octauiano frate suo Mercatelli comite uiro prudentissimo atque integerrimo, uerum etiam cum hoc presenti Guido Vbaldo cui diuinarum rerum primus alumnus atque minister fui: duce profecto ina rmis ferocissimo: et in Gręca Latinaque lingua eruditissimo. Plurim cum domo inclyta Medicum atque tota ciuitate Florentina: Sed uobiscum non minores, immo potius et maiores extant. Qua de re uobis potissimum opus hoc, ueluti et omnia mea dicaui. Erit sane munus et uestrę nobilissimę ciuitati aptissimum et studiis meis accomodatissimum, mature Deo duce et aliud de rebus mortalibus, atque ad ciuile regimen pertinentibus ęditurus et dedicaturus. Accipite igitur patres conscripti, accipite uiri periti et doctorum hominum amatores ac fautores precipui, accipite inquam opus de spiritibus illis, quibus supernus opifex regna, nationes, prouincias, ciuitates, singula denique loca commisit, cunctis hominibus pręposuit, iussitque sibi commisa, ab inuisibilibus atque uisibilibus hostibus tueri, protegere, saluare, ac defendere. Accipite tandem, quo uos ipsos, nec non et urbem uestram, liberos uestros et omnia uestra conseruent et foueant, in uiamque pacis et uerę foelicitatis dirigant, et res uestras semotis malis et periculis uniuersis adaugeant, et ad uota optata animos uestros conducant. Accipietis autem non quidem meas, sed communes inter nos nuper habitas sententias, dum diuino quodam numine simul in ęde uirginis ornatissima adessemus: sicuti ergo inter nos de his habitus extitit sermo, ita ipsum in presentia describimus. Et primo libro column 3b-d ea, quę primo congressu disputauimus exposui, secundo autem libro ea quę secundo congressu et ita deinceps. Sed quid in his moror? Communem disputationem pariter uniuersi accipite et uestri simul ac mei ingenii memineritis.

Domus nobilium Epidaurinę siue Rhagusinę ciuitatis: quę in hoc libro inducuntur disputantes uidelicet.
column 3b-ld

Primi libri capita.

pagina 4acolumn 4a-l

Argumentum operis.

Kalendis Maii. Anno salutis octauo et nonagesimo supra Mille quadringentos totus senatus quem Rogatorum uocant Rhacusanę, siue Siluanę urbis in ędem ornatissimam Virginis pariter ac dei uere genitricis ex deuotione cuiusdam imaginis ipsius plurima (ut ferunt) miracula toti populo assidue ostendentis confluxit Qum et ego eiusdem dei matris dilectione allectus adessem plures item ex discipulis atque auditoribus nostris plurimaque inter ipsos ciues peritiores. (Quorum nunc est copia ingens eadem in urbe) propter ea quę superioribus annis Florentię, Romę, Neapoli, Mediolani et in tota Italia, immo et orbe acta erant, orta est admiratio: Ex admiratione nata est diuinę prouidentię inquisitio an uerum uniuersa congruo ordine ab aula procederent summi imperatoris Dei: Et an sibi essent curę hęc humana: Inter loquendum uero de ipsorum angelorum admirabili custodia atque ministerio (ob quod precipue diuinam prouidentiam credimus esse) quasi sorte quadam habitus est sermo, plurimaque ex his quę de supernis spiritibus et hic et alias Florentię predicaueram, legeram, atque scripseram, in medio ab auditoribus meis fuerunt allata. Quarum rerum occasione prolixior fuit ciuium collocutio: Et quia plurimi inter eos et natura et studio acutiores atque {segaciores} extant acutissimas proposuerunt dubitationes de Angelorum substantia, Cognitione, Libertate, Creationis initio, Gratia et bonorum beatitudine: peccato et malorum infoelicitate, Locutionibus et illuminationibus Nec non et de ipsorum ęuo simul ac loco et delationibus. Atque hierarchiis ordinibus et presidentia siue superioritate: Et hic Thomma, ille Henricum, alius Scotum, nonnulli Ariminensem illum Gregorium, pars Landulfum Franciscum et alii alios inducebant auctores: Quibus facere satis per nostri exilitate ingenii curauimus. Aderant certo et duo in humanis atque diuinis rebus eruditissimi uiri: Antonius Victorius Fauentinus meus et Franciscus Argillagues de Valenti, phisici huius ciuitatis qui etiam patritios iuuenes ad disputandum hortabantur. Et ne inquam et inquit sępius column 4a-d interponerentur, ita hoc opus, ac si sermo a nobis coram haberetur, ordinauimus et descripsimus. Et quia quedam alias conscripta etiam cum primo induximus deinde ciuium interrogationes successerunt, hic quoque ordine utemur eodem. Quam quidem disputationem mouerat prius dignissimus pręsul noster et Archiepiscopus uir moribus et utroque iure maximaque rerum experientia insignis Iohannes Saccius Anconitanus mihi in domibus suis quom plerique et patrum et ciuium adessent. Et ipse suo acutissimo atque solido ingenio plurima, et quidem acutissima in re hac tunc declarauit.

pagina 4b

Georgei Benigni ordinis Minorum sacrarum litterarum professoris ad inclitum et excelsum Epidaurinum seu Rhacusinum Senatum de natura cęlestium spirituum quos angelos uocamus primus liber incipit foeliciter.

Ca. pr. Benignus

[...]

[...]

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica