Author: Grad Šibenik 1449Editor: Vincenzo Miagostovich2012-08-24
Convocato et congregato Generali Consilio Nobilium civium Sibenici in sala inferiori palatij Comitatus Sibenici more solito, de commissione Magnifici et Generosi Viri Domini Christophori Marcello pro Illustrissimo Ducali Dominio Venetiarum et honorabilis Comitis et Capitanei civitatis Sibenici, in quo quidem Consilio computato ipso Magnifico Domino Comite et Capitaneo Sibenici interfuerunt nobiles LXXIIII. In ipso Consilio capta fuit pars tenoris infrascripti, videlicet :
Cum omnibus manifestum sit, quod fabbrica ecclesiae Sancti Jacobi de Sibenico omnino egeat provisione ut possit ulterius procedi ad ipsam fabricam, aliter necesse erit eam distruere cum maximo detrimento operis iam facti, quod nisi perficiatur ibit in ruinam, et cum maxima infamia hujus Communitatis, quoniam dicetur et predicabitur per omnes regiones de pusillanimitate nostra eo quod defecerimus a tam preclaro opere, et ne simus ingrati de beneficiis a Deo receptis, et provocemus eius iram adversus nos filiosque nostros, et ne apud mortales infamiam accipiamus quod destituerimus dictam fabricam; ibit pars quod in isto Consilio fiat scruptinium pro eligendo novem nobiles hujus Consilii, et debeant ballotari illi qui eligentur in dicto scruptinio, et illi novem nobiles qui remanebunt electi, et balotati illi qui habebunt plures balotas ceteris, habeant plenissimam libertatem per totum mensem Martij presentis disputare inter se omnes et singulas provisiones que videbuntur sibi fore utiles et honeste pro dicta fabrica prosequenda, et insuper audire et acceptare debeant in scriptis omnes et singulas provisiones, quas unusquisque Nobilis hujus Consilii super fabrica predicta dabit et presentabit ipsis novem Nobilibus electis, infra terminum XV dierum proxime futurorum, quibus provisionibus disputatis, auditis et acceptatis ut dictum est supra, predicti novem nobiles electi, infra presentem mensem Marcij ducere debeant suas opiniones provisiones et partes ad Consilium Generale predictum, et balotatis ipsis [p. 52] partibus et provisionibus, ille que approbate fuerint per maiorem partem ipsius Consilii, remaneant firme et capte. Et facto scruptinio in predicto Consilio pro eligendo supra scriptos novem nobiles et balotati omnes illi qui fuerunt nominati in scruptinio, remanserunt electi nobiles infrascripti, videlicet, ser Jacobus Naplavich, ser Johannes Tobolovich, ser Ambrosius Michetich, ser Dobroius Johannis, ser Stephanus Draganich, ser Raphael Dragoevich, ser Simon Lubich, ser Thomasius de Mirsa, ser Johannes Mlednich. Qui novem nobiles electi acceptaverunt electionem suam et officium eis impositum.
Item in predicto Generali Consilio per illos novem nobiles, die secundo instantis mensis in Generali Consilio supradicto per scruptinium electos et deputatos ad disputandum audiendum et acceptandum provisiones fiendas super fabbrica ecclesie Cathedralis Sanati Jacobi de Sibenico, et deducendum eorum provisiones opiniones et partes ad prefatum Generale Consilium, ut ibidem ballotarentur, posita fuit pars tenoris infrascripti, et subsequentis; videlicet. Et ballotata ipsa parte, captum fuit ut in ea continetur. Cum fabrica ecclesie Cathedralis Sancti Jacobi preclarum habuerit principium prout manifestum est, et in presentiarum reperiatur esse in magna necessitate pecunie, ita ut alterum e duobus facere necesse sit, aut ab incepto opere desistere, aut de pecunia providere, et, uti desistere esset magne pusillanimitatis apud homines et ingratitudinis apud Deum, ita providere laudabile et salutiferum. Non enim qui inceperit sed qui perseveraverit usque in finem salvus erit. Et quoniam hec ecclesia est mater omnium ecclesiarum diocesis Sibenicensis et in ea potissimum omnibus ministrantur sacramenta ecclesie, dignum et congruum est ab omnibus sibi manus porrigere adiutrices. Et quia pro fienda Cisterna condiciones personarum huius civitatis pro maiori parte bene examinate et distincte sunt, vadit pars quod semel exactis tansis quas exigi debent pro perfectione dicte Cisterne et dicto opere completo, totum residuum dicte exactionis contribuatur pro manualibus turrium fiendarum [p. 54] circa Sibenicum, et si dicti denarij non sufficerent, suppleatur per sisterium, et ab inde in antea, correctis prius dictis tansis, quia aliqui ut dicitur sunt preter modum gravati, aliqui minus debito gravati, et exemptis presbiteris qui hac de re alio modo maiori onere gravantur, et absoluta illa ultima conditione sex solidorum quia pauperum est, omnes relique tanse, etiam villicorum, exigi debeant semel in anno per novem annos, incepturos die Sancti Michaelis proxime futuro de mense Septembris et subsequentes finituros, cum hac conditione quod illa conditio que solebat libras tres, solvere debeat unum ducatum, et que solebat libras duos solidos quinque, solvere debeat libras quatuor, et que solebat libram unam solidos duodecim, solvere debeat libras tres, et que solebat viginti quatuor solidos, solvere debeat libras duas, reliquis vero tansis L. sexdecim et decem solidorum manentibus ut sunt, et pecunie inde exacte contribuantur pro elemosina in dictam fabricam, et procuratores dicte ecclesie dare possint modum dictarum exactionum et providere de exactionibus. Hoc modo [...] omnium gravamine procedere poterit opus predictum cum magna omnium laude et Dei honore. Qua parte capta, omnes alie provisiones annue civium Sibenici intelligantur et sint tunc cassate et revocate, et de libris Ecclesie cancellentur. Et hec omnia locum habeant in quantum Dominus Episcopus cum clero suo contribuerit in dictam fabricam ducatos centum omni anno ad dictos novem annos; aliter vero non. Item predicta fabrica remaneat obligata ad faciendum expensas oratoribus mittendis ad Sedem Apostolicam et Ducale Dominium pro impetranda subventione pro dicta fabrica ad omnem requisitionem hujus Communitatis.
Cum die XXIII dicti mensis Martij in Generali Consilio Nobilium Sibenicensium posita ballotata et capta fuerit quedam pars super provisione pecuniarum pro fabrica Ecclesie Cathedralis Sancti Jacobi de Sibenico reciperandarum et exigendarum conditione quod contenta in ipsa parte locum habeant in quantum Rv:mus Dominus Episcopus Sibenicensis cum clero suo contribuerit in dictam fabricam ducatos centum omni anno ad annos novem, aliter vero non, prout in ipsa parte plenius continetur; ideo in predicto Generali Consilio capta fuit pars sive additio ipsius partis, tenoris infra scriptis, videlicet : Quod Rv:mus Dominus Episcopus Sibenicensis cum suo clero habeat terminum ad respondendum et deliberandum, ac respondisse et deliberasse super parte capta super predictis amodo usque per totum mensem Madij proxime futuri, quo termine elapso respondeant et deliberent dictus Rv:mus Dominus Episcopus et suus clerus quoquo modo ipsi voluerint, tamen annue promissione facte per cives Sibenici sint casse et nulle, nulliusque valoris et momenti, et ponatur ista pars in copia sub parte suprascripta capta die 23 martij instantis.
Convocato et congregato generali Consilio Nobilium civium civitatis Sibenici in sala inferiori palatij Comitatus Sibenicensis more solito, de mandato et licentia Magnifici viri domini Christofori Marcello pro Illustrissimo Ducali Dominio Venetiarum et [p. 59] honorabilis Comitis et Capitanei Sibenici, in quo quidem Consilio, computato ipso Magnifico domino Comite et capitaneo interfuerunt nobiles LXV, capta fuit pars tenoris infrascripti, videlicet:
Cum in generali Consilio die penultimo mensis Martij elapsi capta fuerit quedam pars, quos annue promissiones pecuniarie facte per Cives Sibenici pro fabrica ecclesie Sancti Jacobi de Sibenico essent casse et nulle rationibus et causis in ipsa parte contentis, et cum dicatur quod aliqui Cives fecerunt dictas promissiones sub conditione quod, dantibus presbiteris Sibenicensibus subventionem pro dicta Ecclesia, sue promissiones tenerent et essent firme, aliter non, et quod aliqui promiserunt libere et expedite absque aliqua conditione ; ideo detur juramentum illis nobilibus qui fecerunt dictas promissiones, et illi qui jurabunt se promisisse sub conditione quod presbiteri deberent dare subventionem, sint absoluti ab eorum promissionibus; illi autem qui jurabunt se promisisse libere absque aliqua conditione, remaneant obligati iuxta suos promissiones, et hoc quia illud quod semel oblatum est Deo libere, merito non debet {rectratari} aut revocari.