MAGDALIDOS ILYRICAE
LIBER PRIMUS.
AB AUTORE
D. IGNATIO GEORGIO,
LATINE REDDITUS.
AD
JACOBUM FACCIOLATUM,
VIRUM ELOQUENTIA EXIMIUM,
ET IN PATAVINA ACADEMIA PRIORUM ANALYTICORUM INTERPRETEM.
[Page]

AD LECTOREM.

Pios Divae MAGDALENAE, in Massiliensi specu delitescentis, amores, atque suspiria octo Libris, Slavonico, sive Illyrico rhythmo conscriptis, juvenili olim aetate cecineram. Id quidem ex pietate potissime: verum et eo consilio, ut meae linguae hominibus praestantiam approbarem Idiomatis sui. Quod non modo amplitudine (nam ab Adriatico mari ad glacialem Oceanum, exindeque per mediterranea ad Persas usque, ac Serum, seu Sinensium confinia porrigitur) sed verborum etiam copia: orationis nitore, atque acumine: circumscribendae, explicandaeque sententiae gravitate inter caeteras dialectos vel cum nobilioribus emergit: hoc dumtaxat infelix, quod populos olim sortitum sit Bellonae amiciores, quam Palladi; nunc vero, quod ferme impium, patrii sermonis, ut plurimum, contemptores. Exoticis Linguis student, nativam negligunt, ut plane pudeat ea culte loqui: non animadvertentes, quod, utut caeteras addiscant, futuri sint semper hospites in alieno, perinde ac quaedam humo non suae commendatae arbores, quae poma vel insuavia ferunt, vel cariosa. O vellent meminisse (Isidori Hispalensis sapientissimum dictum.)‘Cum omnium linguarum scientia difficilis cuiquam sit, nemo tamen tam desidiosus est, ut in suâ gente positus suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est, nisi animalium brutorum deterior? Illa enim propriae vocis clamorem exprimunt: iste deterior, qui propriae linguae caret notitia.’ Orna quae patria sunt. ‘Σπάρτην ἔλαχες, κείνην κόσμει,’ (inquit Euripides.) Quapropter ut supradictae meae opinionis veritas, consiliique opportunitas, ac pondus, alienigenis quoque judicibus, eluceret; primum Illyricae Magdalidos Librum Latino verti carmine, et quanquam verbum verbo scrupulose non reddiderim, certe sententiam ex sententia propemodum religiose traduxi. Perspicies, optime Lector, quam difficillimis, perplexisque rebus exhibendis, contorquendae vibrata suavitate sententiae, excitandisque quibusdam in oratione, ita dixero, igniculis, Slavonicum Idioma, carmenque suffecerit, ut nulla vel calumniae, vel oscitantiae venia reliqua sit quibusdam ex Nostris, parem illi cum Italico, Latino, Graecanico vim, majestatemque inesse negantibus. Paucis: si quem ipsorum in hujusmodi lucubrationibus affluentia, opportunitas, efficacia dictionum quandoque destituit, id sibi imputet ineptus lucubrator, non linguae.

Caeterum ignosci mihi postulo, sicubi in translatione mea versus durescet, vel cadet: quippe liber non est, sed servit, obsequiturque contumaci interdum, sermonique Latino mirum in modum refractariae versioni. Porro, ut constet vertentis fides, malui auribus deesse, quam animis, et sensa examussim exprimere, quam cum sententiae detrimento carmen extollere, ac emollire. Insuper ne mirere vocabula: Apostolicus, Apostola, et forte perpauca alia, quae cultam, consuetamque phrasim non redolent; ea siquidem consulto admisi, ne te in re modica per {periphraseωm} tormenta detinerem, non raro sententias obnubilantium, et maeandris, atque ambagibus suis inoffensum orationis intercidentium iter. Denique si hoc Specimen tibi arriserit, reliquos quoque Libros, ubi nactus fuero a gravioribus otium, latinitate donandos suscipiam. Nunc hypotheses tantum, atque argumenta singulorum sapientiae tuae, atque humanitati propono: reputa, amabo, an digna sint, quibus vel succisiva tempora impendantur. Tu mihi autor, tu praeceptor, tu dux. ‘Τυφλῷ ποδὶ ὀφθαλμὸς εἶ συ, ναυβάταισιν ἄστρον ὥς.’ (Eurip. in Phoenis. Act. 3.)

[Page]

MAGDALIDOS [Liber] Primus.

Immensi concepta Patris de perpete Verbo
Filia, diva FIDES, veteris nova nuncia Veri.
Et laudis lux prisca novae. Si Coelitis aulae
Sol DEUS, ipsa Deum demonstras praevia Solem,
Candida ab aeternis exorta cubilibus Eos.
Tu nobis caeca sub nocte jacentibus afflas
Jucundum formosa diem: tua numina adorat,
Pronaque magnanimos inclinat ad oscula vultus
Gens diversa locis, studiisque, ac moribus impar.
Contra Erebi fraudes tua fulgida signa secuti
Conspirant, eadem sperando, et amando, tuisque
Auspiciis nimis alta petunt. Malefacta gementi
Sternis pace viam: via diceris aurea Coeli,
Coelum animi, morumque animus, pretiumque, vigorque:
Atque illustre Bonum, Verum sublustre: retrusus
Fulgor, et arcanum servans caligo nitorem.
En duce te Superos pulcherrima MAGDALIS ignes
Hausit, et humana spectans sub imagine Numen
Novit, et humana sub imagine Numen amavit.
Illa et delicias ardens liquisse priores,
Et scelerum causas, cultaeque piacula frontis
Perpetuo culpam compensatura labore
Ferales penitus sibi, criminibusque latebras,
Horrendumque cavo reperit sub monte sepulchrum.
Ut post praeteriti vestigia dempta reatus,
Quicquid mortales te praelucente per umbras
Credidit, in Superis tandem sine nube videret.
Ergo age, dum recolo tenebrosà in caute dolentem,
Et crebros triplici referentem ex hoste triumphos,
Erige, Diva, meos majori flamine sensus:
Illius tibi servit honos: laudaris in illa,
Debetur nam tanta tibi: tu magna moventi
Fons decorum fueras, meritique novissima merces.
O mihi pro tanto post fata extrema canore
Detur inocciduam per tempora serpere laurum.
Nunc o, nectareae largo qui flumine Suadae
Corda, animosque rapis, Sophiaeque, JACOBE, repostae
Sacra Antenoreo reseras plaudente theatro:
Accipe (siquis honos Musis) quae pauca repono,
Dulcis Amice, tuae geminata ad dona Minervae.
Heic inter positas Latio discrimine lauros,
Perspicies, fontesque novos, nova culmina Phoebi
Adriaci, et qualem positis Mavortius armis
Dalmata rite colat gentili in litore Pindum.
Phocaicis ubi structa atavis, et origine Grajâ
Gallica montanos spectat Massilia fines,
Vasta patet regio: circùm juga nigra vetusto
Sylvarum squalore rigent: subeuntibus altè
Pendentes quercus, et prona arbusta minantur.
Heic exesa vomunt patulae penetralia rupis
Undantes nebulas: summos super ardua montes
{Indefecturae} nivis incrementa senescunt;
Dum vincit Soles, et frontem nubibus ipsis
Celsa coronat {hyems}. O qualis terror! Ab imo
Turbidus, impatiens sinuosa per antra remugit
Auster, et illisus sylvis resonantibus amnis,
In se cuncta trahens, seseque sub aequoris undas
Urget praecipitem declivi e monte ruinam.
Singultat per saxa liquor, ceu murmure rauco
Damna illata gemat, soboles cui torva ferarum
Consociat fremitus: ululat Lupus abditus umbris,
Saevit Aper, Ursique fremunt, et sibilat Anguis.
Heic ubi sub scopulis nox interclusa latebat,
Herois Solymaea gradum remorata, sub antro
Et formam tenebris, et formae crimina texit.
Olim hominum cultrix, nunc Numinis, excita blando
Alite concaluit Superae penetrabilis aurae:
Totaque in amplexus inhians coelestis Amoris,
Illecebras veteres, et se post terga reliquit.
Namque simul Domini vultus conspexit, ab igne
{Illicet} aethereo sensus consumpta nocentes,
E cinere antiquae visa est emergere culpae,
Ceu Phoenix renovante rogo. Desiderat unum,
Atque unum sequitur: mens, ora, et corda per unum
Inflammata calent: unum comitatur, et ambit
Voce, animo, votis: nec jam sibi vivit, at ardens
Ex illo spirat, cumque illo exspirat amando.
Ad tumulum residens, in quo sua {gruta} Voluptas,
Et sua fida Salus, dilectaque Cura jacebat,
Languit exterius, cor in interiora recessit.
Ah flebat, {lacrymis} ceu marmora frangere vellet,
Et propriam exanimi vitam infudisse Sepulto.
Haud potis est ullam {moerori} accire quietem,
Nam periit sua sola Quies: moriturque gemendo,
Quod nondum moritur, dum fato concidit ille,
Qui vitae sibi vita fuit: sibi vita superstes
Est unus, quo fervet, amor: hic flamine vires
Arcano, hic animam, sensusque ministrat amanti.
Ille triumphato postquam redivivus Averno
Emicuit, tantum celerans lenire dolorem,
Sole suae frontis primam lustravit, ut esset
Prima sui reditus; et faustae nuncia palmae,
Primaque Apostolicos hilararet Apostola coetus.
Ast ubi jam fecit per tot miranda superno
De Genitore fidem, Stygiisque insignis opimis
Ardua laurigeras erexit ad astra curules:
Infelix Nymphe (sic Divam fata parabant)
Fraudibus Isacidum, populique extrema minantis
Seditione truci, patriâ de sede fugata
Per freta, per scopulos ignota ad litora pulchrum
Transtulit exilium. Multum jactata periclis,
Aerumnae non sensit onus: Amor aspera vicit.
Restitit heic tandem, quà flanti obnoxia Coro
Inclyta litoreas tollit Massilia turres,
Vivere certa sibi, Superisque, aevique futuri
Sub caecâ rigidum traducere rupe tenorem.
O quam laeta fuit spelunca ex hospite tanta,
Solem illam reputans, quem nunquam viderat ante!
Nox exultavit, postquam loca moesta tenebris
Formosi vultus circumfulsere nitores.
Umbra minax illi, scabraeque silentia cautis,
Horror, et egelidae sterili statione latebrae,
Grata fuere animo, teneris quod noxia membris,
Atque oculis ingrata forent: dum magna Virago
Haud consueta pati cupit, inque doloribus ipsis
Majores poscit, nunquam defessa, dolores.
Proh amor! O quantum, quantum o mutaris ab illa
Magdalide, eximii quae quondam norma decoris
Regnabas, cujus rutili trans lumina Phoebi
Aurea purpureo consederat ore venustas:
Et quae sponte decens, melioris imagine formae
Ornabas proprios, ornari haud indiga, cultus!
Nunc, heu, qualis adest! Diuturno {squallida} fletu,
Dilaniata genas, scissosque informis amictus,
Et par facta loco. Sylvarum a frondibus hirtis
Edidicit turbare comas: a perpete rivo
Fundere {inexaustos} madefacta per ora liquores,
A tenebris pallere: nemus conspexit ab Austro
Indignante quati, {feriit} sua membra flagellis:
Expavit per lustra feras, et amore Tonantis
Transiit in ritus victuque, habituque ferinos.
Ignoto ingenuas, et amaro gramine fauces
Pascit saeva fames: {lacrymis} vitiata lacessit,
Non sedat gravis unda sitim: locus undique terret,
Horrentemque animum delicta antiqua flagellant.
Non secus, implacidà siquando nimbus ab Arcto
Perculit irriguis vernantes floribus hortos.
Linquit septa viror, plantaria germine nuda
Et germen sine flore jacent: sua fata cadentes
Ingemuere rosae: cadit obruta {jelsemine},
Et simul intereunt laceratae turbine diro
Pallentes violae, foliisque amarantus ademptis.
Lugent delicias, lugent sua perdita Nymphae
Gaudia, et abjectas relegunt ad basia frondes.
Talis erat gremio scopulosi horroris in imo
Magdalis auricomae primaevo in flore juventae;
Dum nimbus {lacrymarum}, et nigri turbo doloris
Exspiraturae pretiosa rosaria formae,
Et frontis populatur opes. Quae lutea crine,
Nunc malis stat {caltha}: rosà fugiente relictae
Labra tenent violae, diffusaque lilia membris
Crebra cruentati vastarunt verbera ferri.
Forte olim summae stringens fastigia rupis
Phoebus sublustrem penetrarat in intima visum:
Terroremque loci patefecit, et auxit opertum
Pejor nocte dies. Primùm defixa tuendo
Conticuit, tales mox edidit anxia questus:
Haeccine sunt (inquit) tua quondam splendida tecta,
Magdali, et in summas abeuntia culmina nubes?
Haec sunt aurifero conclavia perlita Gange,
Quae Sol luce minor, victusque nitore colebat?
Foemina eram princeps: domino mihi nobilis auro
Cingebat fortuna comas, mihi supplice dextra
Subdita regificos tribuerunt oppida census:
Civibus aula frequens, pueri, innuptaeque puellae,
Obsequiis devota manus, mihi serviit ultro,
Obtutuque alacri nutum expectavit {herilem}.
Nunc si forte loquor, ludunt cava saxa loquentem,
Nostraque vox nostrae responsat reddita voci:
Associat {lacrymas} {lacrymis} torrentibus amnis,
Sola ambit solam statio, certatque vicissim
Suspirando meis singultibus aemulus Auster.
Ast aequum est, mores quisquis peccando ferarum
Induit, ille feras inter gemat abditus: aequum est,
Quisquis sponte homini, plusquam Coelestibus, olim
Serviit, humanis agat a consortibus exul.
Discite Peccantes: qui crimine degener auso
Perdidit {aethereos}, ceu turpis bellua, sensus;
Ob scelus admissum belluina ad tesqua dolendo
Se revocat, remeatque suus, nam mira doloris
Nos nobis reddit, Coelumque, Deumque potestas.
Heu pudet, heu nostro nulla est mensura pudori!
En jam facta mei, Superumque, hominumque perenne
Dedecus! O si qua caecos evadere possem
Pollutae mentis stimulos, dirasque sequaces,
O quam promptè animi sua pristina probra trementis
Vitarem indomitos ipso Phlegetonte tumultus!
Ecce meos veteris monimenta infensa reatus
Pervolitant oculos, rabido culpa obvia rictu
Increpat attonitam, fibrisque immersa sub imis
Tristia perterebrans agitat praecordia pestis.
Quicquid deliqui non uno tempore in unam
Concrevit speciem, surguntque domestica cordis
Jurgia, et in sese se mens mea (facta sibi ipsi
Bellum, bellatrix, et belli campus) adurget.
Pabula nec desunt mordacibus undique curis:
Si Coelum aspicio, timeo fatale tribunal:
Si terram intueor, scelerum loca specto meorum;
Si concludo oculos, intus me cerno nocentem.
{Objiciunt} me cuncta mihi, quocunque recurro,
Quid fuerim, me cuncta monent. Nox furta procacis
Ingerit illecebrae, [gremio] quae texit amico:
Hae tacitas memorant fraudes, et dona latebrae,
Scriptaque caeca notis: tellurem calco, per ipsam
Emersere mei data serta in pignus amoris.
Improperat Titan: Mihi te vesania vulgi
Jactavit fulgore parem. Mox Cynthia: Nostras
Cerne vices, tu talis eras. Nec Phosphore cessas:
Ornatusque meos tu compta Aurora recenses.
Montivagas pecudes mea laxa licentia signat,
Aequat vita rudes, morumque incuria lucos:
Atque haec saxa meum cor longè durius ipsis,
Ah, nimis {aethereâ} refugum mollescere flammâ.
Dum sic interea mihi formidanda recurso,
Et mors, et Phlegeton, et Judicis urna minantis
Continuo nostros circumsidet horrida visus:
Cernere me videor, qualis iam perdita cerni
Sub Styge digna forem, spe diruta, et obruta poenis,
Et per Taenarios depasta medullitùs ignes.
Territa diffugio: sed quo fugiendo sequentem
Effugiam? Propero per devia lustra, simulque
Mergor inaccessae densa caligine sylvae:
Attamen (o miseram!) mecum mens conscia mecum
Et fugit, et latitat, meme vitoque, sequorque:
Hostis inest, hostem quis possit fallere sensum,
Atque intus vigiles fugiendo evadere curas?
Nubes, quae laetos properat mihi condere Soles:
Sol, quo (more nivis) per longos tabeo luctus:
Luctus, cui similem non est reperire: perenni
Persimilis letho formido, et {lethifer} Orcus
Fit mihi imago mei sceleris, faciesque malorum
Exercens rabidos animo concredita morsus.
Me fulgur sine nube ferit, sine fulgure fulmen:
Ante diem nex, ante necem me Tartara sorbent,
Quando inter {lacrymas} infortunata recordor,
Quod Superis invisa fui, quodque avius a me,
Ah, rerum dominum detorserit horror Amorem.
O furiale nefas, Culpa: o quam fraude sinistra
Nostrum pectus agis! Tu dum admittare; dolosè
Pellicis humanos, admissa redarguis actus,
Pallentemque reum se teste, et vindice damnas.
Nunc video post damna malum: qui debuit ante
Absterrere timor, nunc me post vulnus acerbat:
Incautam segnis dolor urget, et agnita serò
Intempestivum geminat jactura pudorem.
En per [te] in Nihilum (quis credat!) adacta relabor;
Nam (fas vera loqui) nihil es, tu Culpa, tuumque
Indis inane tuis: ut pallida bruma virorem
Delet, noxque jubar; pugnacibus eripis umbris
Immortale Bonum, quod verè est omnia, et omnes
Res ruerent Nihili {baratrum} in penetrale, nisi ipsi
Consimiles bonitate forent. Te, perfida, quondam
Te cogente, mihi Favor, et pulcherrima Divûm
Gratia, vita animi, Coeli pretiumque, decusque
Abstitit atque ego nil totâ mercede peractae
Justitiae (mea siqua fuit) nil compote summi
Mente Boni: nil spe potiundae in saecla salutis.
Nil recti studio, nil cordis luce relinquor.
At quanquam nihil es, passis cum Sole lacertis
Magna, infanda moves: congestâ clade profanas
Terrarum tractus, domino nec parcis Olympo.
Fraude tua captos, frontis fulgore perempto,
Coelicolûm cuneos Nemesis sub fulgore quondam
Praecipites inter gemitus, ac monstra repente
Egisti in laxos flammati Acherontis hiatus.
Litore in Eoo te {permotrice} futuram
Fatali perimit saevus Pater arbore prolem:
Hinc nova fraterno rubuit de sanguine tellus,
Ausaque damnati luimus proavita Nepotes.
Te duce, {nimbisona} Populis de nube solutum
Decidit exitium, cum litora perdidit aequor,
Egressisque modum trans mersa cacumina Sontes
Submersit Libitina vadis: per te horridus imber
Abstulit infandas flammis ultricibus Urbes.
Per te bella fremunt, didicitque occidere ferrum:
Repunt insidiae, sitiunt aliena rapinae:
Nulla fides Nato, nulla in Consorte Maritae:
Atque impacati tollunt capita alta Tyranni:
Nunc medicina nocet, latitat sub floribus anguis,
Et quondam placidi terrent deserta leones.
Auspice te motâ Res seditione [creatae] Note: (corr. ex cteatae)
In Superos fera bella, et in ipsas Conditor urget.
Tu lethum exoriens animi immortalis, eodem
Prognatum ex animo: rutilae Rationis egestas,
Et raptus transversa furor: jam nube tuâ fax
Aetherea in nobis, Divinaque pallet imago,
Inque Homine exquiras Hominem: jam diceris Orbi
Primaevum reparare Chaos, dum turbida motu
Corporibus, mentique noces, latèque refuso
Sanguine Regna agitas, tremefactaque Sydera terres.
Nam si damna pati posset, fatoque subesset,
[Destrueres] ipsum (tanti es o Culpa) Tonantem.
Terra tremens penitus, flammaeque tricuspidis ira,
Rerum turbo rapax; ferali crine Cometes,
Et vulgata lues, tumidique insania ponti,
Non aequant tua tela; etenim licet indole tristi
Multa et saeva queant, totum tamen ipsa nocendi
At te pondus habent. Frangit sola ardua fulmen,
Lucos flamma vorat, violentior oppida torrens,
Corpora contages, perituras aequora pinus,
Solùm tecta ruit vis abdita, solaque Regum
Funera [praesagi] pallens coma provocat astri:
At tu semper obes, cunctis, et ubique, simulque
Optima quaeque aufers, et quaeque horrenda reponis.
O latro virtutum, Divini sanguinis ingens
Jactura, o praecox, atque Ultio prima Nocentum!
Arbor stirpe vetus, Stirps et ramosa laboris,
Mundum [luctifica] Note: (corr. ex luctifie a) funestans turpiter umbra!
O {cladum} immodicum Pelagus, quod ad usque verendum
Augustale Dei tumidis te fluctibus effers,
Omnia magna capax barathro absorbere voraci,
[Quae] sunt, quae fuerant, fieri quae posse feruntur.
Mors nunquam emoriens, semperque immota dolori:
Styx gravior, Styx ipsa Stygis, quae sola petisti
Tartareos aditus, et flammea condere regna.
Te sine Cocitus Coelum foret; una beantes
Tu Domini Miseris defendis cernere vultus.
Et tantam potui malesana admittere Pestem!
Ah potui: et Patrem non uno vulnere laesi,
Autoremque meum. Proh rebus Culpa caducis
Conjurata comes: veteri proh subdita Noxae
Humana, et sensus mortalia nacta rebelles;
O quantum exanimor, facinus dum mente revolvo,
Et doleo memorem bacchari in pectus Erinnym!
Ast o! Nonne mihi quicquid malus edidit error,
Ipsa Dei Soboles jucundâ voce remisit?
Quid vobis ergo mecum est? Procul este: quid ultra
In mentem irruitis, Monstra horrida? Quid mea turbo
Concutit, et rabidi discerpunt corda pavores?
Non sum, qualis eram. Tamen Astra infensa! Meique
Mirandum Fati ingenium! Clementia Coeli,
Et Superum me terret amor, meque excita contra
Tam grandis veniae felicia dona rebellant.
Haud aliter trepidus jactatâ in puppe magister,
Quem rabies pelagi surgens cum nocte premebat:
Grassantem Borrean si forte, et murmura Nerei
Depulit advectae Tithonia verbere lucis,
Horret adhuc, partamque timet post damna salutem.
Non minus ipsa tuum relego tremefacta favorem,
Et quantum pro me patrasti, Maxime Divûm,
Et quantum pro te nequeo patrare, scioque,
Quam magnis teneor, quae magna a dante recepi.
Quin et dum reputo, quales Deus egeris olim
Sudoresque sacros, castique fluenta cruoris,
Exclamare libet: Heu tanto e Vindice sanguis
Pharmacon est nostri, verùm et mensura pericli.
Hinc metus, inde dolor. Quid agendum denique restat
Maxima debenti? Parili vellem, Optime, vellem
Id pretium pretio, poenasque rependere poenis;
Virtus cassa negat. Si non est, posse quod opto,
Optabo quod posse datur, factique subibit
Expletura vicem patiendi immensa cupido.
Ad mea vota ergo, ah faciles, exite minacis
Vivens exitium, feralis gloria saltus,
Improbe aper, cristate draco, fera murmura quorum
Insanusque fremor, pugnaeque, iraeque recessus
Hos quatiunt, properate meis saturare nefandam
Artubus ingluviem. Vosque hospita culmina nimbis,
Mentis imago meae, quae sydera contigit ausu,
Pendentes scopulos, pronasque a fronte ruinas
In caput hoc urgete, precor. Perflabilis aer
Undique tabificâ vitiatus ferveat aurâ,
Oraque supplicium, longamque reciproca mortem
Spiramenta bibant. Sine spe fulgoris Eoi
Me nox caeca premat. Rigidae nigrescite Stellae
Ominaque, et casus in me pluitote sinistros.
Decipiant dumeta famem, pro mitibus herbis
Sylva aconita ferat, volvantque absinthia rivi:
Ac tandem e gravidâ glomerentur nube cruento
Agmine me circum grando ignea, tortaque nimbo
Spicula, et altivolae Coelo reboante procellae;
Donec tam vasto superesse parata furori,
Ipsa quoque eripiat cladis vestigia turbo.
O jam grata mihi, nunc terrae exosa propago,
Peccanti {praestastis} opem, praestate volenti
Quam pejore potest pensare piacula letho:
Autorem vestrum laesi, consurgite in arma
Ulturae immensum fracto {laesore} Parentem.
Quem vesana vocas! Sobolem Coelo auspice cretam
In tua supplicium delicta inferre puderet,
Usque adeo vilem te vel mortalibus ipsis
Culpa facit. Mirorque, in me quod concitus Orbis
Exerat haud istam per rauca tonitrua vocem.
Magna cupis; reliquas inflat sors splendida mentes,
Surgit in excussis tua foeda superbia rebus.
Frustra saxa, feras, sylvarum confraga frustra
Syderaque, et nubes, fulmenque imane requiris,
Ut caedis sint causa tuae. Bene condita virtus
Nobiliora sitit: praeclara ad munia proles
Terrigena erigitur, et te tot sordibus auctam
Perdere suppliciis, ac degener esse recusat.
En pelagi spatium Domini sine fine potentis
Exhibet effigiem, quam Coeli excelsa coronant:
Dat nubes solium, sunt fulmina sceptra tonanti:
Noscitur e tenebris imperscrutabilis Autor:
Sydera sunt oculi, queis pervigil excubat hujus
Orbis ad officium, salientis viscera terrae
Quam validus memorant, quam sit metuendus ubique
Stantibus in scopulis satis illius alma renidet,
Quae nescit natura vices: portenta ferarum
De tanto statuit suasura Autore timorem.
Neu desit specimen praedulcè haec ima foventis,
Gramina per valles, florentia serta per hortos,
Et per odoratas poma impendentia frondes
Texuit {ingenniâ} laetabilis arte Voluptas.
Tantane adoratae felicia pignora Mentis
Demittant nitidum generosae frontis honorem,
Sintque tui sceleris tormenta ingloria, velles?
Haud ita: sed foedae fueras quae labis origo,
Sis tibi supplicium: Vermis, qui conscia corda
Atterit, ingenitus plebejo e semine culpae.
Indignanti animo, commissaque probra paventi
Par fatum, par tortor erit. Sic cuncta relictam,
Dejectamque truci percellere voce videntur,
Nec temere: ipsa lues, ipsa Eumenis, urgeor intus:
Vindice me pereo: poenâ furit acriùs omni
Culpae culpa nocens: et crimen crimina plectit.
O non caeca forent mea vulnera! Vulnus in artus
Impressum, Panace, vel saltem morte recedit:
Nunquam haec plaga animi, mihi quae per saecla gementi.
Conscia inocciduo lacerabit pectora morsu.
Vix ea, coepit opem superam sperare labori
Non ignara, pii quod moestâ e nube doloris
Ambrosii sese rumpant torrentibus imbres:
Quodque licet doleat, tamen hoc {teterrima} tandem
Decedit rigido depulsa Machaone pestis.

Finis.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica