XXVI. B. STANISLAI KOSTKAE OBITUS POEMA
Mors pie a viris sanctissimis obita non modo praeteritam exactae aetatis gloriam sancit,
verum etiam peculiarem sibi laudem comparat egregiis facinoribus in ipso sui articulo
editis. Quae enim mens iam vicinae felicitatis cognitione erecta et ab illo aeternitatis
caelique confinio illustrata non spirabit altius, non summa et prorsus divina patrabit?
Itaque meditanti mihi huius, quod in B. Stanislai Kostkae solemnibus fieri amat, poematis
argumentum, visa est potissimum eligenda eius gloriosi excessus narratio et quamquam,
quo certioribus solidioribusque virtutum exemplis affluebat, eo commentitiis Poeticae
ornamentis videretur importunior nec satis idonea Musis, quarum omnis splendor in
augendo est, tamen inique egissem cum Beatissimo iuvene, nisi ipsi, quem maiorem omni
nostra laude noveram, par decus ab eius factis ornatioribus tantummodo quererem, inique
mecum ipse, nisi propriae imbecillitatis conscius Apollini meo lumen ab illius factis
luculentioribus emendicarem.
O cui inocciduis alte praecingitur astris
Maius sole caput discitque a fronte propinqua
Fulgorem duodenus apex: o prima Tonantis
Progenies, cuius genitor dum pendet ab ore,
Miratur proprias tam pulchra in imagine vires,
Tu superum ambitio, tu numine lapsa sereno,
Tu vatem, tu, Diva, mone, cur concidit olim
Praereptus rapidae properato vulnere Parcae
Sarmaticus, tua cura, puer. Morumne verenda
Canities Lachesim violentaque fata fefellit
Ante diem? Timuitne piae primordia mentis
Rex Erebi et madidis lympha Phlegetontide pennis
Sparsit funestos per mollia membra sopores?
Anne tuis potius flammis et amore citatus
Dedidicitque repente hominem terrisque relictis
pagina 121Se dominae in gremium calcata morte recepit?
Illum hyemes patriae totoque Aquilone Bootes
Suspirans gemuit, collectis nubibus altam
Contraxit frontem scissis et cautibus ingens
Carpatus in largos emisit flumina luctus.
Nos tamen indigni detersa nube doloris
Par foret ingenti celebrare haec funera Pindo.
Nam Kostkae quis magna neget, sed dicere magna
Maiori quis possit? Io, sim denique tanta
Laude minor, mea Musa cadat, dum vida cadendo,
Quantus erat, testetur, inaccessumque professus
Noster ad illius veniat praeconia languor.
Iam prope lux aderat, rapidi quam ianitor aevi
Lucifer et vasti raptam vertigine mundi
Ducere maiori Phoebus properabat habena.
Fortunata dies, quae summae conscia laudis
Annua virgineae referebat gaudia pompae,
Cum primum victrix Marie permissaque longis
Caelituum votis dotalem regia Virgo
Possessura Deum cognatis intulit astris
Cinctum sole latus Natumque amplexa potentem
Absolvit cupidi tandem solatia caeli.
Iamque Deae ad laudem liquidas meliore sereno
Sternebant convexa vias, iam sedula puros
Ornarat crines formamque repexerat astris
Uranie; et Mentes magnum per Inane volutae
Caelorumque duces sonitu meliore rotabant
Sydera felici Dominae plausura triunpho.
At te, Virginea praecordia fixe sagitta,
Si tam clara dies posset latuisse, lateret
Et Clythien media Phoebus spectabilis aethra,
Kostka puer: laeto tua pectora consona caelo
Idem pulsus agit, residensque in corde subacto
Ante diem de te superum regina triunphat.
Et iam tanta pio spectacula cernere visu
Gestis amans atque, o tecum si fata pacisci
Hanc sortem vel morte velint, cupis inter anhelas
Caelesti ore tubas faustoque frementia cantu
Agmina, cum strepitu Capitolia summa calebunt
Et recinet festos plaudentum pugna canores,
pagina 122Etherei pars esse fori, seu plausor ovantem
Sive sequi captivus heram, sperare quod optas
Mens sincera iubet, tum flamma haud vilis amanti
Ignoscenda animo, notae quoque Virginis ora
Et raro magnae discors clementia formae.
Sperasses, laudande puer, si tuta timere
Sollicitus non nosset amor. lamque anxius ardor
Spemque facit sibi spemque negat, conceptaque nutrit
Spes votum subitusque timor velut improba vota
Damnat spesque timet vires auctura timendo
Et crescit sperando timor, mens pervia curis
Ferve et incerti saliunt in corde tumultus.
Non secus adversis nubes obnoxia ventis,
Quos oriens commisit Hyas, defertur in omnem
Ex omni turbanda locum, nunc pulsa tumentem
Dum vitat Boream flatusque repercutit Afros,
Distrahitur Cauris, Zephyrus nunc excipit illam
Ingentique anima luctantem impingit in Eurum.
Qua Loioleae felix exercitus aulae,
Ad primi speciem Recti legesque severas
Castiganda manus, primam deponere suevit
Militiam, cui Kostka aderat, sublata corusco
Non procul inde iugo magnae delubra Parentis
Exquilias arcemque tenent, quorum omen et altam
Spem venerans olim rapidi gravis arbiter aevi
Ianus ab extremo gelidum caput orbe retorsit;
Utque aeterna Deae sedes foret, ipse faventum
Nomine saeclorum posuit veneranda nivali
Fundamenta manu. Medio tum Cinthius axe
Alsit et aestivae collem scripsere pruinae.
Digna Deae sedes, illi non largius usquam
Sub Policletaea decreverat arte Charistus
Aut vixit lacerata Paros, tantoque sacrata
Numine vix alibi maiore undavit acerra
Assirius per templa vapor: sibi tanta petebat
Grande loci meritum digitoque exculta beato
Virginis effigies et sacri sudor Apellis.
His aditis puer affusus: »Matrum inclita«, dixit,
»Cui laudum mensura Deus, quis casta petendo
Tecum, Diva, preces potuit tentare secundas?
pagina 123Nemo iterat tecum, nisi qui, ne vota novaret,
Formidans meruit merito timuisse timendo.
O rogo, dum superas sacra tibi luce per aras
Festa coronatas ducunt solemnia pompas,
Te reddas misero, tantos qui morte vel ipsa
Conspectus emisse cupit. Sunt funera votum,
Mors placet o, pro qua potuit quoque funus amari,
O in te cupidos condam per saecula visus.
Magna peto, fateor, sed quis tua dona petendo
Non excelsa petet, si munera dante probantur
Et crescunt auctore suo. Te, maxima rerum,
Te vidi Austriaca morbo resolutus in urbe,
Te cupio, Genitrix. Indignus munere tanto est,
Qui post te visam potuit cupiisse minora.
Tu meriti sis summa mei, dans effice dignum
Muneribus votique ausus absolve superbi
Donando, quae posco, Parens. Ne mollior aetas
Incursum lethi teneat, mea vota recense
Et lacrymas numera, pro te quas duco videnda,
Inveniar vixisse diu: mora torsit amantem,
Et post te visam, quas sol mihi duxit ab ortu,
Non luces, sed saecla puta. Sat novimus ipsi,
Quod morti placidae siccoque indebita letho
Merces tanta foret, quam non aequaret hianti
Absumi Lybia totoque arsisse Perillo.
At magis est quam si rabiem componat in unam
Ingeniosa suas et Roma et Graecia mortes
Te visa caruisse semel. O si quid amanti
Creditur, o penitus quam lentis ignibus uror
Et moritur mea vita mora, te, maxima, testor,
Mentis cura meae, tu nostro in pectore regnans
Pendere sola potes, quem gignis sola, dolorem.
Nec requies, validam nec copia fallere flammam,
Nam quoties nitidumque diem Phoebumque renata
Cernimus aetherios animantem lampade tractus,
Ipsa subis, quodcumque oculos formosius urget,
Te memorat, de te forma flagramus in omni,
Te mihi quae tremulo circum natat aura sereno,
Te vitrei fontes, te florea prata loquuntur.
Sum tuus, inclusum plenae genitricis in alvo
pagina 124Me tibi stigma rubens et sacrum nomen inussit.
Quin famulum repetis, quid lux me possidet ultra,
Si lucem tuus ante fui?« Pergebat, at orti
Singultus fregere sonos, iam supplice dextra
Conscriptum et multa lacrymas testante litura
Ponere parthenias folium tentabat in aras,
Cum locus intremuit subito dubiique natarunt
Discussa compage tholi: cortina recedit
Numinis et nubilum fulgor sinuatus in anguem
Ter sacros volucri tripodas circumvolat auro
Et, dum per lacrymas haec conspicit ille sibique
Optata nil morte timet, nova lampas ab ore
Virginis emicuit, faustoque coruscus in igne
Ex oculis rapitur supplex liber. Illicet omen,
Stanislae, tuae ceu mortis pignus adoras
Et plaudis flammae. Charos sic conspicit ignes,
Fataque dum subeunt, vitam quoque cernit in illis
Panchei decus orbis avis, quam novimus ipsas
Aequantem senio stellas et saecla feraci
Funere lassantem, Pharia dum Solis in ara
Uritur, ut vivat, gaudetque oritura cremari.
Hoc viso ingemuit penitus spectabilis ales
Pennata de gente deum, cui credita cura,
Quem Loioleae tangit custodia gentis.
Dumque illam geminos dispergere gestit in axes,
Ut lucem cum sole vehant, sibi cernit in uno
Momentum tam grande rapi. Divam ergo precatur
Quo potuit gemitu, tum: »Kostkae funus, Olympus
Si ferret lacrymas, lacrymas meruisset Olympi.
Si mihi commissae«, dixit, »primordia gentis
Vel Kostka caruisse queant nec staret in uno
Crescentis pars magna domus, te flectere possent
Mundi, Diva, preces, cui tanto in pignore rapta
Quanta salus, spes quanta perit! Quot nomina et olim
Quot Kostkas aliis miranda exempla daturos
Exemplum tam grande daret, cui victa malorum
Agmina et infracti servatur adorea Ditis.
Spem tantam rapies? Poteritne admittere caelum,
Quod Phlegeton laudare potest? En ipse verendo
Affusus solio, mecum quicumque diei
pagina 125Vel frontem vel terga vident, tibi mundus uterque
Supplicat et mundo cum supplice Borgia poscit:
Da Kostkam incolumem populis!« Ut substitit, alma
Contra Virgo refert: »Nimium puer ardet et illi
Si donare negem, permittam fata negando.
Nec mihi cura minor meritos augere sodales
Loiolae magni, haec nostro stetit alite semper
Et genio suffulta domus, raptumque secundis
Numinibus Kostkam non unus Kostka rependet.
Nunc ergo aetherias exire iubemus in auras
Gonzagam, et supplere vicem properabis et hosti
Permissure pias fauces, Aquaviva, nec usquam
Alterutro, Gaetane, minor, quin plurimus heros
Horum in conspectu poterit non perdere nomen.
At Loiolidum nosce hinc et pondus et ingens
Auspicium, quorum prima incrementa movere
Subductus nec Kostka potest. Tamen ille relictis
Non deerit terris, qui, dum mortalia curat,
Id poterit quod posse volet, cui posse licebit
Quidquid velle licet, cui optima velle necesse est.
Nec cadet immaturus, habent haec funera magnae
Par pretium laudemque morae, supremaque virtus
Exhaustos vincet per saecula longa labores.
Nam puerum dum torquet amor certaeque perurit
Virtutis studium, dum largis haustibus ignes
Ebibit etherios terram indignatus inanem,
Exiliet nostras tandem se maior in ulnas.
Tanto teste meos nec fas orbare triunphos
Nec valeo, namque ipse petit.« Sic dixit, et omnis
Illicet unanimi plausu longisque canentum
Ordinibus retulit, quidquid Dea sanxerat, aether.
Forte secuturae decora ad sublimia pompae
Instabant Dominae grandes properare quadrigas
Virtutum succincta cohors. luga clara diei
Pars legit, argento pars Lunae e fronte soluto
Lora axemque linunt vivisque anaglypta figuris
Inducunt rapto Phoebi de crinibus auro,
Ast aliae tractos primae de semine lucis
Stellarum radios et sydera magna refingunt
In volucres abitura rotas, iubar omne serenis
pagina 126Accendunt oculis atque ornant cuncta tuendo,
Cum cita Fama tulit, dominae quod fata iubenti
Iam Kostkam superos cupidum spectare triunphos
Annuerint, ut celsa petat, caelum augeat ore
Atque omni similem sese miretur in astro,
Quodque e subiecti ductum caligine mundi
In lucem, et magnae feret augustale Parentis
Virtutum de gente Charis. Sacer ambitus ergo
Arripit aeternas tanta de laude Sorores.
Ad Dominae penetrale fluunt, tum quaeque reposcit
Tam magnae sibi mortis opus. Prior emicat ultro
Divus Amor: servat femur illi flammeus ensis
Immensumque latus commoto adamante flagellat,
Et qui flammigero venerabilis errat in ore
Terror amat, dum terret Amor, non eminus arma,
Non pharetras arcumque gerit, qui frangere pulchro
Pectora conspectu novit, cui palma videri est:
»Quis Kostkam, Virgo, potius caelo inferat«, inquit,
»Quam per quem meruit tantae succedere sorti
Atque aevo florente rapi? Mihi debitus uni est;
Aemula namque acies, nam vis adversa sororum
Vulnere quo peragent iuvenem, si frigida bello,
Si reliquis pacata manus? Sin ista rotare
Arma parant sperantque meos torquere calores,
Quin plenum mihi credis opus? Non irrita ludent
Nostram tela manum, quoties praelusimus illis,
Iussimus et puerum glaciali rore receptas
Permulcere faces et mergere gurgite flammam.
Dein quo tale caput, quo iustius occidet ictu
Qui te, Diva, cupit?« Roseus Pudor ora resolvit
Erexitque genas: »Meus est, quem matre cadentem
Excepi pepigique meum, neu legibus aevi
Cerneret Idalium tam pura exordia sydus
Tentaretque nefas, olli Lethea minatus
Vincula fatalem subito pallore coegi
Perdere conspectum foedosque avertere vultus.
Felices animos, sincero flamine cultum
Me duce corripuit Genium vicitque beato
Cognatas candore nives. Hinc sordibus horres
Cypridos auditis, hinc, formosissime, palles,
pagina 127Dum te, Kostka, pudet, quin et rubuisse timebas,
Nam Paphiae rubuere rosae. Mihi debita tantae est
Cura necis. Superum, quo me duce totus anhelat,
Accipiat me dante locum.« Sic dixit et ipsum
Magniloquum fecit speratus Kostka Pudorem.
Mox sibi quaeque petit, mox quae fiducia voto,
Expromunt alacres. Gaudet Constantia cursus
Et iuvenis proferre fugam Pietasque Viennae
Confidit, Romam Virtus non una recenset,
Pauperies memorat proavos, Tolerantia fratrem.
At Dea tum paucis: »Vestrum laus summa vocetur
Hanc laudem cessisse mihi, quae sola iacenti
Conspicienda adero, dumque ora optata tuetur,
Illius arcano solvam praecordia tactu.
Cui sme me letho fuerat par vita, sit illi
Par vitae sic posse mori.« Cessere, sed omnes
In numerum Dominae circum glomerantur iturae
Iamque parant calcare Notos pedibusque solutis
Ebria nectareo cingunt talaria succo.
Nox aderat, Stygio quae non tamen edita partu
Primaevi de stirpe Chaos, sed posthuma Solis
Nata nec auricomo post haec cessura parenti,
Millenoque oculo tantae advigilantia morti
Plus solito exertam tenuerunt sydera frontem.
Iam tibi semianimis properato in funere vultus,
Stanislae, natat, iam nil moriturus anhelas
Quam posse extremos pereundo condere visus
In Dominae vultu, post quem non cernere quidquam
Iure velis, iam purpureae cadit ignea frontis
Gratia quosque dedit nascenti prodiga tellus
Aetatis flores et ver iuvenile reposcit
Te cedens superis. Caelo mens fixa propinquo
Pascitur et vitae respirat luce futurae.
Sic erat: extemplo domus est consurgere visa
Pleno afflata die, vestivit iaspide multa
Etheris in speciem glaucum testudo lacunar.
Astrorum retulere faces mistusque refusis
Chrysolithis adamas pictique adamante pyropi
Et lusere vagos circum portenta per ignes
Adventum testata Deae. Mox ipsa revolvit
pagina 128Scissa e nube pedes et quod praeluserat iili
Estinxit fictum maior praesentia caelum.
Qualis ades, Regina! Tuae sub fulgure formae
Mens concussa labat, iam te veniente remissas
Tespiades citharas et plectra sonantia fracto
Murmure miranturque suum subsidere montem.
Qualis honos oculisque iubar! Quae flamma genarum!
Quanto compta Deo radiata in fronte renidet
Aurea maiestas perque ora ardentia ductus
Terrena sine fraude nitor! Non pulchrior Eos
Sparsit mane rosas, non victis nubibus unquam
Purior auricomi subrisit gratia Phoebi.
Namque tibi species ipsi laudanda Tonanti
In vultus totam dederat difundere matrem
Et fecit de prole fidem. Perterrita tantae
Prodigio formae, quae Kostkae admorsa tenebat
Viscera, Febris hians rictu indignante reliquit
Et planxit Phlegetonta fuga, tum pallida Clotho
Respexit rursus non respectura, manuque
Ingentes cecidere coli, quas sustulit astans
Gloria volvendasque avido permisit amori.
Interea totum Divae decus haurit hianti
Lumine Kostka silens, cor vires abstulit ori,
Est pro voce color, varieque in corpore sensus
Fluctuat et centum linguas dedit una silendo.
Scilicet aspectu fixus dum pendet in uno,
Mille trahit varios conspecta a Virgine motus:
Nunc rubor illudit malas, modo pallet et ipsi
Mollia luteolo pallor notat ora ligustro,
Nunc stupet ut cautes, modo ceu de caute refracta
Se rumpunt fontes oculis infraque voluti
Iam mota in primis turbant suspiria labris.
Statque caditque animus, color aestuat, insita nullum
Servat flamma modum, seseque reciprocat ardor.
Tandem oculis totum permittunt membra vigorem,
Quae nunquam vixere magis, iam spiritus ardens,
Inque acie iam corda sedent, quo totus amare,
Quo totus spectare queat, nec cernere cessat,
Quo mage numen amet, nec, quo mage cernat, amare.
Haud secus obiecto formosi Hiperionis igne
pagina 129Uritur Iris amans, postquam difusa per auras
Versicolorato praecinxit nubila gyro,
Dumque illum a gemino dispersis axe lacertis
Aestuat amplecti, clausum testantur amorem
Et rubor ore sedens et testis pallor amantum
Et lacrymae, queis tota madet: demum hausta tuendo
Liquitur et subito ceu victa ardore residet,
In rores resoluta cadit. Sed meta laborum,
Sed iam fata aderant, finem nitidissima Virgo
Annuit et placido iuvenem ciet obvia visu;
Unde sibi caelum puer admovet, altius ipsae
Nec spirant mortale genae, iam membra propinquae
Mortis honos decorat, iam tota in fronte renidet
Virginis adversae species et Kostka futurus.
Dumque impar tanta corpus sub mole fatiscit,
Degeneres exosa moras visusque per ipsos
In Dominae gremium se nobilis Umbra recepit
Et iam sidereos urgens super astra iugales
Emicat: en spatiis acies caligat in altis
Exceduntque meum volucres Helicona quadrigae.