Oratio in funere Martulli Zamagnae (1499), versio electronica

Author: Crijević, Ilija 1463-1520Editor: Darko Novakovićand Neven Jovanović2024-03-05

Etsi mihi durum atque laboriosum uidebatur Rectoris nostri hodierna die defuncti in tanta temporis angustia laudationem suscipere, iustissime Rector, celeberrime Praesul caeterique patres ciuesque ornatissimi, tamen grauius et difficilius erat uobis, [afflictus] superstites, quibuscum uetus intercedit amicitia, praesertim iusta et honesta petentibus, non obsequi, aut Reipublicae mihi hoc negocium demandanti, cui tantum debeo ut ne uitam quidem denegare possim. Licet enim incommode atque importune {decere} non modo mihi, sed etiam maximis ingeniis, graue atque molestum sit, mallui tamen tantum laboris subire atque periculi quam meam fidem, obsequium, clientellam, studium, obseruantiam erga senatum optime de me meritum desiderari, et eo magis quod, sicubi me uis et dicendi copia destituet, ipsa temporis breuitas, quae mihi alioquin ad dicendum importuna est, ad ueniam impetrandam erit commodissima. Quod si tanti uiri laudibus et uestris luctibus leniendis non ero par, pietate saltem, sin minus ingenio laudabimur. Caeterum eo amplius mihi erit laborandum quod neque priuatum hominem, aut deterioris notae patritium, aut tantum senatorem consularemue, sed omnium dignitatum apicem atque uniuersae Rei publicae fastigium funebri oratione prosequimur. Cuius, inquam, funus non modo Stephano, unico filio atque dulcissimo, domesticisque omnibus et consanguineis, uerum etiam uniuersae curiae atque senatui, exteris etiam ipsis moestum atque luctuosum uidemus. Neque enim ferrei aut lapidei (ut stoici dicunt) esse possimus ut [tanti] uiri iacturam et publice et priuatim non sentiamus, praesertim cum nostra ciuitas in nobis omnibus quasi unum corpus sit et illum a nobis reuulsum atque recisum uideamus, non tantum priuata domus, sed etiam tota Res publica et nos omnes in illo uulnus non mediocre accepimus.

Sed {quom} uestri luctus minime acerbandi, uerum leniendi gratia ⟨huc⟩ conscenderim, quo muliebris lamentatio, planctus, suspiria, querellae ac foeminei ululatus aliquantisper conticescant, nostri doloris sin minus penitus sanandi, saltem aliqua ex parte mitigandi gratia, Rectoris nostri totius ante {acte} uitae curriculum paucis absoluere institui. Quod si bona animi, bona corporis, bona extera illius percurram atque omnes laudes, quae peripateticis esse uidentur, pro mea uirili parte complectar, postremo ipsius mortis, quae melius uita etiam esset uocanda, aeternam uobis beatitudinem demonstrauero, non modo pars magna nostri doloris detrahetur, sed lugere, nisi felicibus inuidere liceat, nimis muliebre atque indecorum esse putabimus.

Quid enim illi defuit ad hanc quam homines uocant foelicitatem? Quid ad illam aeternam beatitudinem consequendam? Num patriae splendor, patrita auitaque gloria? Num diuitiae, opes, clientellae, amicitiae, honores ac tanta autoritas, quae illi ultro ab omnibus deferebatur, quanta multis superior, nemine inferior esse uidebatur? Num corporis atque animi quouis imperio digna pulchritudo?

Quod si patriae illius Rhacusae antiquitatem, aut pulcherrimam libertatem per tot saecula perpetua serie retentam, tot [diuitias] {adsidue} labore partas, tot patritias gentes [nobilissimas] atque alia cum belli, tum pacis ornamenta recensuero, in quanto culmine rerum uersatus fuerit facillime constabit. Vrbem Rhacusam ab Epidauro, a Gothis aut Vandalis, qui Sarraceni uocantur, euersam, originem ducere nemo est qui nesciat. Epidaurum uero, ut omnes fere Dalmatiae maritimas urbes, Romanam coloniam fuisse vobis alias a me Plinii testimonio satis superque declaratum est. Coloniam uero quam municipium excellentiorem esse nemini dubium est. Nam colonia sine ciuibus et institutis et moribus Romanis esse non poterat, municipia uero nouos homines et inquilinos urbi inserebant et suos ciues ad munia capienda Romam mittebant. Si ergo Epidaurus, et nos Romana sumus colonia, ab Epidauro et Romanis oriundi; sed quia nostra tempestate Scythica lingua utimur, nonnulli Rhacusam a Rhagaso, Gotorum potentissimo rege deductam esse suspicantur, ut illo [uersu] docuimus:

{Museo} tellus Rhadagusia gaudet alumno.

Marius etiam Philelphus in libris, quos senatui nostro dedicauit, eodem quasi modo neque multum diuersam originem tradidit. Ego uero Plinii testimonio adductus et quibusdam annalibus nostris, qui licet inculti, rudes et pingui Minerua citra omnem ornatum compositi sint, tamen ut fidelissimis nostrae antiquitatistestibus non dubito {adfirmire}, non semel sed bis nostri generis Romanos auctores fuisse. In [isdem] enim libris lectitauimus, quorum exemplaria passim in manibus habentur, Romanos nostram ciuitatem condidisse ad Illyricum recuperandum cum Bello rege profectos. Sed cum Epidaurus multo {antea} Gothis euersa sit, aut Vandalis, et inde ciues huc in auspicatiorem locum migrauerint, posteriores Romanos nostram ciuitatem non condidisse, sed auxisse existimauerim. Quod {plaerique} gentium indicant [eaedem] et in nostra et in urbe Roma familiae. Neque uero Scythicus sermo nobis uernaculus atque peculiaris huic origini repugnat. Nam adhuc reliquiae quaedam et uestigia Romani sermonis apud nos extant et patrum memoria omnes nostri progenitores et publice et priuatim Romana lingua, quae nunc penitus obsoleuit, loquebantur; et me puero memini nonnullos senes Romana lingua, quae tunc Rhacusaea dicebatur, causas actitare solitas. Quibus indiciis constat nostrum genus in Romanos procul dubio esse referendum.

Hinc nos iure ac merito scripsimus in illo epigrammate:

Ocelle mi Rhacusa, ocelle mi patria,
Soli marisque, quod sola omnia circuit,
Propago uera, uerior colonia,
Bis prolesque {Quirituum}.

Haereditaria ⟨igitur⟩ uirtute et a Romanis oriunda praediti, quorum est et pati et facere fortia, libet enim de nobis aliquando magnifice loqui.

Libertatem nostram tot hostibus interpositi non sine prudentia atque consilio tuemur. Quod nisi nos [obices] ac quidam uectes asperrimi et firmissima repagula et inuicti carceres immanisimis gentibus oppositi essemus, nisi nos pro muro et clypeo haberent Christiani, non his contenta esset finibus, sed in omnes prouintias atque in Oceanum usque illa saeuissima pestis longe lateque baccharetur. Sed Deo immortali maxima habenda est gratia quod hucusque illa teterrima bellua progressa est, nec tam montibus aut salebris, quam nostri senatus prudentia atque consilio retardatur.

Hinc igitur colligere licet quanto labore nostram libertatem, quae nemini nostrum nisi cum uita amittenda est, retinuimus. Licet uero tot periculis undique tempestatis instar ingruentibus defatigemur, tamen indociles succumbere uincimus potius tot mala quam uincimur, atque erumniis et laboribus ipse Deus non atterit nos, sed exercet, ‘curis acuens mortalia corda’. Hinc nostri ciues maria ac terras experti non sine prudentia diuitias domum conuectant.

Quid dicam tot artes urbis praeclarissimas atque operum manus? Quid fora, quid uias, quid aquae ductus admirabili labore per tot salebras et montis asperrimi cliuum ad quintum lapidem accisis et perfossis rupibus continuatos? Quid sacratissima templa columnatim alieno marmore surgentia magnificis operibus et imbricibus plumbeis et donis et aris et uestibus aureis et tot sanctorum reliquiis auro et argento inclusis opulenta? Quid caeteras domos prope marmoreas regii ac magnifici sumptus? Quid moles iactas in altum et portum Vrbis, quem {Catonem} uocant, ferrea cathena clausum? Quid duplex nauale, et tot sublimia et lata duplicis muri propugnacula, partim fossa uiuo lapide excisa, partim rupibus et pelagi fluctibus praemunita? Quid aeris claementiam et coeli temperiem, et quasi uer annuum? Quid tot amenissimos sinus et mare portuosum et tot uillarum septa atque operosa aedificia et tot insularum feraces nobili uino agros et pisculentos recessus et tot uicatim pagos et littora et oppida late parentia? Quid tot ingenia, tot artes uirorum, tot patritias gentes, tot magistratus, sacerdotia, {aeditimos}? Quid integerrimos mores et [insitam] a natura Rhacusaeis sanctitatem, quid denique ipsam iustitiam et publice et priuatim omnibus parem?

Huius igitur ciuitatis, quae caput Illyrici est, cum quintum rector esset Macho Zamanus, in tanto honoris fastigio decessit. Ibidem consul ter, {quaesitor} bis, {undecem} uir sexties, prouisor ter creatus est, atque {undeseptuagenarius} uixit omnesque honores, quae in nostra ciuitate maximi habentur, gessit. Licet uero has dignitates partim annuas, partim menstruas gradatim obiuerit, sanctorum tamen Petri Laurentii et Andreae perpetuus custos et iugis procurator fuit; maximum uero habuit patrimonium; quo ille magnifice atque liberaliter contentus uixit.

Quod si {patrite} auitaeque uirtutes in illum redundant: quis auo illius plures diuitias suo labore quaesitas in nostra ciuitate [possedit]? Nemo, ut puto, a conditis Rhacusis nemo. Quis patre illius Stephano uiro clarissimo magnificentius uixit? Quorum diuitiis usque ad XXX filias et neptes ingenti dote collocatas fuisse constat. [Zamagnorum] uero familia semper religionis Christianae deuotissima amatrix fuit. Nam breui {terdecim} habuit sacerdotes obseruantissimos, quorum alii ⟨adhuc⟩ Christo sub Francisci sanctissima disciplina instituti seruiunt. Qui nisi adhuc uiuerent nequaquam tacitos atque illaudatos dimitterem, praesertim Siluestrum atque Seraphinum, alterum fratrem, alterum rectoris nostri congentilem, uiros optimos atque optime de Christiana religione meritos. Alii suum diem pie, sancte ac religiose obiuerunt, praesertim frater Petrus, eidem sacerdotio addictus, rectoris nostri ex fratre nepos, meus frater amitinus. Cui rex Mathias ultro episcopatum detulit, eius eloquentiam et sanctissimos mores admiratus; qui nisi morte praeuentus esset, multo maiora etiam ei detulisset.

Ex hac igitur familia tot clarissimi uiri floruerunt et omni laude dignissimi, praesertim Martullus, quem curia suum rectorem, senatores suum socium, suum collegam, omnes Zamagni suum congentilem, ciues amicum, templa procuratorem, tot ex fratribus nepotes suum patruum, soror ipsa unica superstes atque fratres ipsi suum fratrem, praesertim unicus filius superstes optimus atque integerrimus suum patrem lugent.

Si tamen recte cogitare uolumus et uitae et mortis illius rationem habere, et uitam uixisse et ultimum diem obiisse illum foeliciter existimabimus. Neque enim solum externis bonis censebatur, uerum etiam integerrimis sensibus, prospera atque saluberrima ualitudine, recto atque procero corpore, planis atque decentibus humeris, firmissimo incessu, postremo conspicua atque uenerabili canicie, in cuius quolibet cano quaedam sapientia residere uidebatur. Neque enim ullo morbo effoetus, aut languidus, aut iners ualitudinariusue {flacescebat}, sed pulchrior in dies corroborari ac quodam modo reflorescere uidebatur. Nemo igitur illius operam neque in Senatu, neque in curia, neque in foro desiderabat. Non solum enim sibi, sed imprimis patriae et amicis omnibus natus erat. Ita uero relligionis et Christiani cultus erat obseruantissimus ut nullum diem omiserit quin summo mane templa frequentaret atque sacerdotem de re Christiana ex pulpito concionantem audiret. Quo fit ut illius animum purum atque ab omni uitiorum aspergine detersum fuisse et se ipsum et in se tanquam in speculo {dei} imaginem et similitudinem recognouisse existimem. Hinc illum solum res diuinas cogitantem ratione atque intellectu suae mentis aciem procul a terris in coelo atque in ipso deo penitus infixam atque inhaerentem habuisse non est ambigendum. Vniversa igitur acta et omnes cogitatus suos ad {deum} referebat; hinc illa modestia, sobrietas, parsimonia, charitas, innocentia, iustitia, prudentia, atque aliae pares et congermanae uirtutes, constantia, magnanimitas, tolerantia, firmitas, magnificentia, amicitia, pietas, concordia.

Illa uero illius uirtus tanquam ex aceruo reliquarum eruta, quam in duobus efferendis uno tempore filiis prae se tulit — {Dii} boni, qua aetate, forma, indole praeditis! ‒ cui non in ciuitate nostra tanquam singulare {quodam} uitae ac morum exemplar praedicatur? Nam cum non modo patri atque suis, sed etiam externis atque hostibus propter egregium florem essent lugendi, nihil effracte, nihil muliebriter, nihil [uiro] indignum, tanquam alter Paullus Aemilius aut Pericles aut Anaxagoras aegit atque illos tanquam in coelum, non in sepulchrum euntes siccis oculis prosequutus est. Atque illud identidem peculiare Christianis dictum repetebat: »Beati qui in {domino} moriuntur« suumque dolorem consolantibus amicis iterabat: »Deus dedit, Deus abstulit« atque non lugenti, sed gratulabundo similis uidebatur. Sic animo sospite, incolumi constantia, integerrima [firmitate] atque incredibili mentis tolerantia naturam quouis dolore uinci [procliuem] et patrios adfectus pene ineluctabiles contemperabat Christoque moriger quam {sibi} non imperiosus esse mallebat desideriumque suum certa spe et opinione firma melioris uitae consolabatur, quasi lugere Christianos nimium se amantis et maligne illorum foelicitatem {interpraetantis} esset.

Quod cum ita sit, illius foelicitatem non modo in morte diminutam esse, uerum etiam maximum coepisse incrementum nos Christiani non ambigimus. Quota enim foelicitas in hoc corpusculo ac quodam carcere et sepulchro existimanda est, in quo omnia infera loca esse poetae fabulantur, et Tartarum, et Stygem, et Acherontem, et {Coccytum}, et Phlegethontem sentimus et Tityi uulturem, et Tantali sitim, et Sisyphi saxum, et rotam Ixionis, et inanes filiarum Danai urnas, et omnes poenas, quae apud inferos esse a poetis memorantur, experiamur. Quo fit ut in corpore tanquam apud inferos uersari miserrimum sit, ab illo tanquam [e uinculis] ad coelum euolare non solum Christianis, sed etiam gentilibus atque {aethnicis} foelicissimum esse constat. Quid enim melius illa aeterna beatitudine quam morte duce atque praeuia liberi atque sui compotes comparamus? Quo fit ut cum Martullo rectore nostro optime actum existimemus, qui [nunc] illius coelestis patriae postliminio receptus in beatissimo animorum coetu atque concilio sempiterno aeuo fruiturus immortalem uitam, quam omnibus diligentibus se Christus praeparauit, meruit accipere, per infinita saecula saeculorum.

AMEN


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica