In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica

Author: Crijević, Ilija 1463-1520Editor: István HegedüsDigitalizat dijela kasnijeg znanstvenog izdanja (1906).

AELIUS LAM: CER: P. L. PETRO SORGIO FRATRI SUO.

En orationem quam habui funebrem in avunculum meum patrem tuum, quam olim debui, nunc mitto, non quia noluerim (absit hoc a me) ut tibi paternas laudes invideam quae mihi tecum communes sunt; sed quia mihi defuit librarius et ego multum diuque occupatus (ut scis) professione mea litterarum et familiari cura et horariis precibus vix inter respirandum haec scripsi et emendavi, non mea igitur sed tot rerum quibus obruor, culpa est, quod tardius hanc orationem quam velles accipis, uberior tamen est, et quasi pagina 138v corpulentior ; quae prius pro ratione temporis habita fuit exilis. Scis enim inter parandas exequias hanc subito laudationem effudisse: quare olim paene crudam nunc maturiorem accipe quae moram etiam tibi persolvit cum ad te veniat expolita, ut operae pretium sit expectasse, ut sponsam aliquam, quae dum {comitur} ornatur annus abit; si tamen decenter ornata et pulchrior prodit, nedum tarditatis veniam impetrat, sed ipsa mora fit amabilior.

Note: A czim = Aelius Lampridius Ceruinus Poeta Laureatus.
Note: A keziratban : famigliari.
Note: U. o. praecium.
pagina 96pagina 97

AELIUS LAMPRIDIUS CERUINUS POETA LAUREATUS IN JUNIUM SORGIUM AVUNCULUM SUUM FUNEBRIS ORATIO.

Cum celerius quam opinabar Avunculus meus decesserit et ego gravibus curis distinear, neque in hoc obitu a lachrymis temperare possim: et hunc qui supra privatum virum est in funere laudandum susceperim, non mea, sed fortunae et temporis erit culpa, si neque larga aut magnifica neque amplitudine defuncti digna fluxerit oratio et eo magis quod in otio et umbra sine usu et stilo studiorum intermissione dicendi desuetudine ac situ quodam consenuerim : scitis pagina 139r enim quantis angustiis, quo sermone quotidiano inter provinciales obruor, ut vix {succissivo} tantum tempore nec nisi libris legendis vacare possum; quo magis magisque mirandum esset litteras et verba Romana: quae nunc ubique locorum in tanta hominum colluvione degenerant, mihi penitus non exolevisse; praesertim cum mihi non patria nec ingenerata, sed nova et ascita et aliunde sita fuerint: quae tamen si mihi propria et nativa contigissent: neque alius sermo quam latinus mihi peculiaris ac domesticus fuisset, deprecandum tamen hoc munus jure merito videretur in tanta civitatis expectatione, celebritate, consensu, et non unius Aristharchi, sed ad unguem exactissima et semper recta quasi ad amussim multorum censura. Praesertim in hoc {emplo} sacratissimo tot sacerdotum Domicilio peritissimorum, cum mihi non sit agendum inter fratres Arvales aut Salios, aut flamines, Diales, aut reges Aricinos, sed in Schola, et familia tot Theologorum et in coelesti Christianorum meliori quam Platonis aut Xenophonis aut Ciceronis R. p. quominus habuisse videor rationem defunctum ornandi, superstites consolandi, mei nominis servandi; qui repentinam laudationem in obitu tanti viri: neque solum pagina 139v Note: A keziratban : iigyanazon abbreviatioval, mint fentebb lattiik Note: U. 0. ocio. Note: U. 0. amusim. pagina 98 Equestri, sed etiam Senatoria dignitate praediti sine ulla justi temporis occasione suscipere non veritus sim ; quasi nesciam nihil triviale, aut obscurum, aut exile, sed amplum, magnificum luculentum excelsum et immortale quiddam huic funeri ornando conferri oportere, alioqui maligni laudatoris esset et infelicis ingenii tot laudes deterere, gloriam elevare : amplitudinem coarctare, fastigium detruncare, famam non extendere : proinde nequid tanti viri laudibus derogetur, multo majori temporis et ingenii copia ; nec nisi Demosthenis aut Ciceronis opus esset eloquentia. Nam ut imaginem Alexandri magni nemini praeter Apellem et Lysippum licuit effingere ; sic fortium virorum pacis et belli praeclara facinora, ne scribendo devenustentur multum diuque {neque} ab omnibus sudari oportet, quod utrumque cum mihi desideretur : videlicet idonea temporis et ingenii facultas : temere me arbitrabor facere qui rude quiddam et inexpolitum in talis ac tanti viri laudes non verear effutire: tua tamen pietas Petre vir integerrime paternis laudibus prospectura caeteros omnes obaudit ; me unum, quod vehementer exoptat, et expetit, sperat vel ex tempore praestaturum praeterea neminem : quod si vulgus et triviales magistros pagina 140r repudiatum, me praeter omnes selectum iri non poenituerit ; et tua te non fefellerit opinio, non ingenio, sed Aleae dicentis erit tribuendum, incertum anceps fallax et citra rerum verborumque optionem nec lima elaboratum, nec cura perfectum dicendi genus sequuturi. Nam si bene ceciderit sors bis commendabimur benedicendi copia et gratia celeritatis, alioqui non fallor minore plausu et delectatione dicentis ornatu nitentia quam contemptu et fastidio quae negligentius {obolescunt} suscipi solere : magisque subsanari quam laudari digna, utcumque erit juvabit me interim haec Avunculo meo justa persolvisse, deque posteris illius saltem amore atque benivolentia sin minus ingenio bene Note: Hogy mily hibas liasznahita fordul ele az irasjeleknek a Cerui- nus iratait tartalniazo keziratok masolasaban, el lehet kepzelni, midon e szo utan pontosvesszo all, holott a kovetkezo szoval szoros kap- csolatban all. Eii az irasjeleket hallgatolagosan atjavitottam. Note: A keziratban quidem. pagina 99 meruisse. Nam defunctorum laus instar patrimonii haereditarium bonum est nullumque majus in suorum desiderio solatium, aut efficacius exemplar quam cognatorum est ad bonos mores; quamvis igitur repentina oratio periculorum plenum opus Aleae. Cuncta tamen temeritati non permittam pro temporis et loci ratione cursim dicturus, et mensariorum more facturus, qui multorum annorum rationes in unam tabellam colligunt : aut naves gubernantium, qui portus maria littora insulas in unius membranae corio, minore veritatis, quam magnitudinis dispendio circumscribunt. Sic ego breviter ero contentus et signanter tanti viri laudes indicare non persequi perstringere non complecti mox eadem pagina 140v uberius et copiosius ubi justum tempus dabitur litteris relaturus, quamvis ut aliquanto plura, non tamen omnia quae de tanto viro dicenda sunt libris vel voluminibus capi possunt. Quo fit ut non unus aut alter dies : sed ne plurimi quidem tantis virtutibus enarrandis satis esset. Facilius enim quis illius pacis et belli praeclara facinora nimis quam satis ut puto laudaret : quo magis in hoc temporis articulo laboro et ineptire videor, dicam tamen non ut volo, sed ut scio et possum nec ab re est animi bona corporis et externa commoda recensere : neque quicquam quod domi aut foris militiaeve privatus aut in potestate gesserit conticescere. Ut tamen ordine quo quaeque pars exposita est transigatur, a virtute primum : quae sola est animi laus, incipiendum, cujus contemplatio laudem procreat, admirationem parit et immensum illius comparandae studium accendit : sed ab illa primum quae semideos facit cujus meritis non unus Hercules in coelum relatus est : hoc est fortitudine sumemus initium cujus heroicae virtutis undeviginti natus Note: A kezirat masolataban : pericoloso. Note: - A keziratban : tabuUam. Note: ^ U. 0. liiarria. Note: ^ U. o. circuraserunt, erthetetlen. Note: ^" U. o. az irasjelzes itt is felette hibas. Az esset es facilins kozt semmi irasjel nem volt, holott pont sziikseges. Note: " U. o. summemus. pagina 100 annos adhuc indolis singulare praebuit experimentum. Nam cum legatione fungeretur apud immanissimum Turcarum Imperatorem missus ab Illustri Despoto qui prope Danubium pagina 141r regnabat et ejus Collega vir, princeps esset Michael Angelus, Machumi Bassae frater (quod nomen est proximae secundum Imperatorem dignitatis) quinque cum quadraginta millibus aureorum pertinaciter flagitantibus Turcis (tanta enim summa vectigalis paciscendae pacis gratia fuerat allata) nec nisi suspecta pax et insidiosa confoederatio, nec aequis conditionibus ad formulam responsura concederetur : nullo vitae periculo aut hostium minis crudelissimis convinci potuit quin in dissimulanda pernegandaque pecunia, et sua fide et opibus Despoti [conservandis] pertinax esset, adeo ut cum carnifex illum capite luiturum diceret, nisi confestim vectigal redderet, ille imperterritus et sui propositi tenax se malle de vita quam de sui principis fide decedere pronunciavit. o, magnanimo viro dignam vocem, nec carnificis, aut Tyranni vultu effoeminatam, o, posteris imitandam fortitudinem, qua pulcherrimae mortis occasionem velut obviam : libens non detrectavit, ut tanquam victimae et Martyr suum sanguinem Deo dedicaret ; sed imperator jus gentium violare veritus Despoti principis legatum [incolumem] et illaesum dimisit, incredibilem illius dictorum factorumque admiratus constantiam sospes igitur salvis etiam tot pecuniis, sed magis integra fide ad suum principem reversus tanta gratulatione pagina 141v susceptus est, ut illi venienti ter assurrexerit, ter publice gratias egerit Despotus. Secunda legatio illius ut minus laboriosa, sed magis honorifica. Nam Vladislaus Rex posthumus, Despoto gratificaturus; cum cuperet amicos illius Equites facere, hunc imprimis in gratiam Despoti torquibus aureis donavit ; quem honorem nunquam Domi {obtentare} voluit ; Note: ^ A keziratban rendkiviil megrougalt a szoveg ; i» indde all, mi teljesen erthotetlen A javitast en eszkozoltem Note: " U. 0. for»iHla nyilvanval(')an hibas. Note: ' U. 0. tevesen : nimis. Note: * U. o. crudelissi(morum\ Note: * U. 0. aegerit. Note: « U. 0. Despothus. pagina 101 magis animi conscientia, quam pompae splendore aut Equestri dignitate contentus ; quo pudore claro, atque honesto non minus auctoritatis, at minus invidiae suos inter Cives comparavit. Quam vero illius justa splendida magnifica ampla fuerit militia : quantum laboris periculi molestiae sumptus pro recipiendo Despoti Regno, quod hostes occupaverant, susceperit, ut nihil arduarum et difficilium rerum stabili et perpetua fide pro principe adiuvando formidaverit, Danubius et Pannonia virtutum parens testis. Hinc illud olim scripsimus

Juni gloria magna Sergiorum
Cuius Militiae nivalis Ister
Et Pannonia bellicosa testis.

Neque enim in bello tantum ; sed etiam in praelio versatus est atque inter confertissimos Christiani nominis hostes bis pugnasse bis vicisse dicitur, ductu et auspicio Janci Gubernatoris in cuius castrensi contubernio sumptuose instar principis curribus vectus ; ut nemo magis in tot victoriis pagina 142r jure ac merito gloriari possit. Haec foris, domi vero duplicem legationem nec magis Ungaricam quam Turcicham gessit. Priorem aeque splendide magnifice administravit atque constanter. Nam cum Rex Mathias a nostris civibus Ulatci ducis demortui depositum peteret ausus {et} dicere : quod tu nunquam optime Rex faceres nobis faciendum suades. Nam tu quicquid polliceris omnibus exhibes et fidem vel hostibus servas ; quam minore periculo posses praevaricari ; qui non modo tua conservare par es ; sed etiam aliena obtinere difficilius velles quam posses : nobis vero quibus nihil praeter fidem integrum superest : si ea salva non sit, omnium gentium praeda atque ludibrium sumus : {sumus} enim quod jurisjurandi neglecta relligio Deos ultores habebat: sic ille cum regem non Tyrannum gereret, huic deprecationi magis quam suae libidini locum dedit. Caeterum illa Turcica legatio magni et excelsi animi est; nec sine Note: ^ A keziratban tollhibabol : conscentia. Note: - U. 0. Despothi. Note: ^ Nem birtam e nev torteneti voltat pontos adat alapjan meg- talalni. pagina 102 ampla et splendida mentis propositione : et maxime in hoc commendanda, quod nihil ad privatum commodum respicit : sed tota respublica est quae sola et unica causa est, tanti laboris, molestiae periculi suscipiendi. Quid de justitia talis ac tanti viri dicam sine qua Reges Tyranni Magistratus pagina 142v mera latrocinia sunt, in qua servanda quam rectus fuerit. testis curia, testis Magistratus, testis publice et privatim tota civitas ; quod natura, quod usus, quod juris et aequi cognitio, quod recta ratio suaserunt, illum semper et fecisse et dixisse neque gratiae, aut simultati, aut privato commodo quam justo et aequo illum tribuisse : aut potius voluisse tribuere : imprudenter enim laudantis esset dicere nunquam illum titubasse ; nunquam exorbitasse, ausim tamen affirmare quandocunque placuerit, opinione non voluptate lapsum fuisse, cujus rei cum clara et constans fama sit, et adhuc recens recordatio, illorum qui vivunt ; me nihil falsi dicere, nihil veri silere, nihil in gratiam facere non modo senatus, sed etiam tota civitas est testis locupletissima, quorum assidue non meminisse, ut ingrati esset animi, sic etiam civis, cum de republica tum etiam de bonis moribus male merentis. Neque vero illud liberalissimi patris exemplar bonis civibus non imitandum quod tibi opem trevir prudentissime ut ille magis integer reipublicae vacaret ; jam provectiori totam rem familiarem gubernandam {commisserit}? Nam cum Senum praesertim tenacitas et avaritia sit morbus insanabilis ; ita omnes supraquam oportet, aut decet invigilant et serviunt pecuniae, cuius pagina 143r habendae cupiditas una cum ipsa crescit, ille degeneris et abjectioris animi putavit esse, privatae rei studio a publicis rebus averti. Quare curas familiares filio commendavit ipse senatoriis muneribus acriter indulsit quod utrumque bene et commode successit : nam quo plura in filium contulit eo plura possedit ; illius opera crescentibus divitiis quas omnes filius ad patris imperium tenuit, neque aliter quam jussit tantae liberalitatis auctor dispensavit omnia solus habens, atque omnia dilargitus. Neque vero tam pervigilem Argum fuisse fabulamur : Note: ' A kezirat masolataban : rcipublica helytelen. Note: ' A kormányzó collegium czime. pagina 103 neque illos Dracones quorum alter poma, alter aureum arietem custodiebat : quantum ille pro vectigalibus et publicis bonis et legibus et justitia tutanda ; fixos inconniventesque oculos et soporis [immunes] habuit; exhausto tamen (ut fit) saepius aerario ; propter gravia tributa et finitimorum hostium sumptus sic patriae suffragatus est : ut non solum investigandae pecuniae verbis hortator fuerit, sed etiam oblatis ultro divitiis coeteris Senatoribus exemplar et praerogativam — dederit ; ut nemo suspicatus sit illum aut pecuniis aut laboribus aut saluti suae pro republica parcere ; proinde illum neque hiems intractabilis, aut pluvius dies, aut ardor aestatis, aut ulla corporis valitudo et ipsa morbus senectus, quin comitia et senatum frequentaret, unquam retardarunt ; quem vero aut pagina 143v servire aut se vivo regnare passus est prout reipublicae libertatis tuendae Clypeus et defensor acerrimus, cui non obstitit a quo non dissensit, cuius gratiam aucupatus, cui vel unico verbo ancillatus cujus simultatem veritus? quid non libere et aperte fronte gessit, a quo unquam vel amico vel consanguineo pro patria abalienari timuit ? quis ab illo tanquam a Catone injusta petere ausus? qua spe, quo [emolumento], quo metu? quo dolo? qua gratia unquam a sententia potuit abduci, cui non inimicitias pro patria? cui non perpetuum bellum indixit, ut judicare nescias an justior an constantior fuerit? hoc idem de temperantia et omnium virtutum matre prudentia possum affirmare. Quarum alterius oris probitate, frontis verecundia, oculorum temperie manifesta et perspicua signa praebuit ; alteram tot urbibus perspectis, tot moribus exploratis : tot diversarum rerum variis percepit eventis, hinc illius continentia parsimonia, frugalitas modestia, sobrietas clementia, liberalitas circumspectio, providentia docilitas, nec vulgaris memoria ; sed qualis in Cynea aut Simonide ; aut {Temisthocle} ; aut Mitridate, sive in Seneca laudatur: sic ille, quae nunquam aut vidit aut audivit, aut legit memoriter tenebat ; nihilque facilius quam injurias de more Julii Caesaris obliviscebatur : hinc illum conscia tot gestarum rerum recordatione et pagina 144r Note: ^ A keziratban : pro, eithetetlen. pagina 104 praeteritorum reminiscentia oraculum quodam esse diceres, neque Annales, fastus, historias quotidiano sermoni illius anteferres. Itaque in senatu nemo prudentius, nemo crebrius sententiam rogatus dixit ; nemo gravius, nemo constantius. Quid dicam de corpore, cuius dotes breviter perstringam. Vires quas studio et industria rei militaris roboraverat labori subeundo pares, staturam magis proceram quam mediocrem, membra bellis accommoda firmissimas manus, sensus fere omnes integerrimos : conspicuum et venerabilem in senectute incessum : vocem bellicam et canoram, gestus omnis decoris plenissimos, cultus ornatissimos, sed citra luxum et nihil eviratos habuit ; jaculari equitare et Romano more exerceri solitus, dotes corporis a natura datas, assiduo usu et {tricocinii} documentis auxerat : inde robore et arte lacertorum fretus, una manu binos arcus et una vice multis admirantibus saepius inflexit ; quantum vix in singulis alii facere potuerunt ; eumque crudam adhuc indolem sagittis ad scopum dirigendis exerceret, spectante Principe bis idem signum percussit, quare ab eodem praeter caeteros arcu et aurea pharetra, quasi solus hoc munere dignus haberetur donatus ; sic ille quod semper dissilit et pagina 144v adeo diversum est robur et prudentiam vires corporis et ingenii conjunxit. Nec solum Ulyssem aut Ajacem, sed utrumque rarissimis dotibus praestitit. Quid dicam de rebus extraneis, patria, parentibus, patrimonio ; patria illius caput Illyrici est; in sino Adriatico Venetis secunda. Nam semper illis primas partes tribuo. Illyriam vero ab Illuro et suis posteris denominatam omnium provinciarum amplissimam et numero gentium et diluvio quodam populorum affluentissimam esse nemo est qui nesciat.

Nam quicumque Moscum interjacet ultimum
Thetymque germanam et mare ponticum
Et Dalmatarum Australe littus
Illyriae Imperio superbit.

Neque vero illa unquam procreandis illustribus viris effoeto corpore senuit; siquidem tot imperatores, tot Reges, tot Note: ' A keziratban : quodam. Note: - U. 0. hystorias. pagina 105 excellentes in omni doctrina et sanctitate viros ; et quorum memoria nunquam interitura est, genuit. Quis Claudium ex Dalmatarum; quis Diocletianum, quis Aurelianum, Maximum, Probum, Constantinum et ex Triballis Justinum Romanos Duces, et imperatores Maximos Illuriciano sanguine procreatos non meminit? Quis Orpheum? Quis Zalmoxidem? quis Anacharsim ? quis Democritum ? quis ipsum Martem ejus idem provinciae municipes inficietur? quis Quirinum Siscianum praesulem Martyrii corona illustrem ? quis sanctissimum pagina 145r virum Hieronymum aeque linguarum, atque doctrinae et integritatis et omnium virtutum genere cumulatissimum non admiretur ? ut taceam Gothos nobis Conterraneos : qui rerum potiti sunt: quorum etiam foeminas fuisse bellicosas ex Amazonum genere memoriae proditum est, ut Pontifices Romanos Cajum et Joannem etiam Martyrio coronatos omittam : quis sanctissimum Regem Vladislavum cui coelitus corona delapsa est? quis illum qui se victimam pro re Christiana devovit nostri Regis Patruum satis praedicare posset? ut innumerabiles taceam. Hunc nostrum Regem Vladislavum cum bello, tum pace clarum, qui suis majoribus non tam nomine quam similitudine et cognatione virtutis respondet; quis orbis terrarum imperio dignum non judicet? Sed omitto nationes ; redeo ad Patriam urbium Dalmatarum primariam, cuius originem indagare non tam necessarium quam difficile est. Constat tamen Epidauro a Sarracenis eversa huc reliquos cives migrasse, mox etiam posteriores Romanos ad Illuriam recuperandam bellum gerentes Reges secutos mortuo Rege ibidem consedisse et nostram Civitatem (hoc est) priorem Coloniam casu et fortuna auxisse. Nomen vero Ragusae inditum a regendo pagina 145v unius litterae permutatione cum Barbara colluvies Romanum sermonem ubique locorum depravaret : neque vero Note: ' A keziratban : Zamolsidem. Note: - U. o. coronatus. A javitast en eszkozoltem. Note: ^ U. 0. Epidario. Note: * A bellum utan a gerentes-t a helyes ertelem helyreallitasaert magam tettem a szovegbe. Note: ^ Ragusa etymonjat a regendo keresni legalabb is ketes dolog. pagina 106 pernegaverim nostram Civitatem multis nationibus coaluisse Romanis Graecis Sclavis. Nam si nimis antiqua repeto in nostris majoribus referam Aesculapium Apollinis filium et Epidaurum et Achaiam quae post Ogygen habitata tantam famam in regendis civitatibus comparavit : ut S. P. Q. R. maximam legum et institutionum partem ab inde transtulerit Nostram vero Epidaurum non aliunde primitus fluxisse ipsum nomen testatur, cuius meminit Gregorius in Epistolis ; et Hieronymus in Hilarionis vita : et in quarto Caesaris Commentariorum libro mentio est : et in Plinio capite XXI libri III naturalis historiae quam ibidem fuisse etiam Romanam Coloniam facile cognoscimus. Quod si posteriore Colonia prior aucta est recte nos scripsimus.

Ocelle mi Ragusa, Ocelle mi patria
Soli marisque quod solum omne circuit
Propago vera verior Colonia
Bis prolesque Quiritum.

Cum vero binominis Ragusae (ut Epidaurum sileam) pagina 146r alterum nomen sit Illyricum: nam et Dubrounicus hoc est silvia sive luceria dicitur nomen ipsum attestatur : haec loca Sclavos tenuisse : qui commerciorum usu et hospitalitatis vinculo : nostris majoribus socii confoederatique fugarunt ab his locis Sarracenos et omnes Adriatici Maris insulas et Garganum montem occuparunt : nostrae vero dicionis nedum omnia salva sed etiam in dies aucta reliquerunt. Quare cum fidem Christianam, nec sine nostrorum persuasione recepissent, multos ex illorum principibus in nostros optimates ascivimus. Praesertim Belli Regis socios : qui Romam profecti et mox una cum Romanis huc reversi sunt ; ut Illyricum recuperarent quo Rege, quem secuti fuerant, apud suos Triballos mortuo et sepulto hic consederunt : Note: ^ A kcziratban : Achium. Note: * U. 0. Illarionis. Note: •' U. 0. hystoriae. Note: * U. 0. Dubrovnica. Note: ^" U. o. Comniertiorum. Note: " U. 0. ditionis. pagina 107 Sanctisque quorum reliquias secum attulerant suadentibus hic esse standum : nec usquam sanctiorem locum esse ; nam nostri Majores in Epidauro Joannem Episcopum habuerunt ; et ab inde profugi Christianis manibus huius Civitatis fundamenta jecerunt. Semper enim ab incunabulis Ragusa Christum professa, nec ullo vicinarum gentium contaminata est contagio : quibus expurgandis sacrae fidei lavacro nunquam desiit esse studiosa. Nam et feras gentes tanquam mater [officio] pietatis amplectitur et in gremio suo salutaribus aquis renascentes coelo donat : quare divinitus protegitur, et avitam libertatem perpetua serie conservat, et cum Athenae Lacedaemon Thebae et reliqua Graecia perierint, haec a tot fluctibus emersit ; et quasi redivivus ignis ab [extinctis] carbonibus reluxit : proinde videre licet urbem Ragusam opulentam, magnificam legibus armatam moribus decoratam, religionis domicilium, pacis nutricem, quietis matrem optimarum artium segetem et seminarium; alienis tutam, hospitibus amicam, bonis asylum, calamitosis perfugium, malis tamen perniciem; neque enim cum opus est rei militaris ignara, mare proximum tutata est. Nam ut navigantibus tutum praestaret accessum tot pyratas saepius captos suspensosque suae temeritatis poenas luere coegit infensa latronibus et pacatissima. Caeterum omissa patria, veniamus ad familiam cuius {sucurculus} ut major fere pars patritiorum Romano germine sobolescit : hinc illud summi poetarum Genus a quo Sergia nomen haec gens tot insignibus viris in nostra Civitate censetur : sed maxime Ceonico Pasquali nostro Avo et huius defuncti patre : neque enim de suo principe tantum benemeritus est: cujus ob singularem prudentiam a consilio fuit, sed etiam patriae tutela et publicae libertatis praesidium. Nam cum Chercegus Volachorum Dux pagina 147v Note: ' A keziratban: armata. Note: - U. 0. asyjlum. Note: •* U. o. pernitiem. Note: * U. o. paccatissima. Note: * A Ceruinus-csaladiiak ez az a Iiirneves U^jn, melyrol a beveze- tesben szolottuuk. Note: '' A keziratban: publice. pagina 108 sane Dardanorum excursionibus et latrociniis nostram regionem insectaret ab Ungarorum Rege per indutias ad Imperatorem Magmedem suo sumptu legationem impetravit: qua sane tota nostra respiravit respublica, cuius opera latronibus illis ab Imperatore Turcarum visis quiescere nostris mercatoribus liberi commeatus esse coeperunt. Ideo cum Senatus noster sanxisset sumptus legationis, quos Ceonicus pro patria [fecerat] ex publico sibi restituendos graviter deprecatus est ; quod ille pro domo sua et patria non modo sumptus, sed etiam sanguinem cum opus esset effundere, non subterfugeret : CCCC igitur aureos et ultra patriae gratuitos pro sua liberalitate sponte atque ultro remisit. Secunda liberalitas illius rara in Civitate nostra quod suo labore partas divitias cum fratre communicavit : ita ut illum aeque ac se locupletaverit non solum vero mercaturis exercendis de more Civitatis dilatus est : sed tot proventibus et stipendiis pagorum, quos Toplicam Dubocizam et Gospogin potoch Illyrici vocant. Has enim villas, hos vicos dono principis vectigales habuit, ut taceam filiarum dotes, et quatuor generos ; immo si fratris filias numerare velim plures. Hic igitur pater huic filio praeluxit; pagina 147v cuius splendor in sua posteritate crevit. Nam filius majus reliquit quam accoepit patrimonium, plures honores in civitate nostra, quam pater gessit, ut qui XL. annos in Magistratu tanquam Fabius in auguratu vixit. Nam decies Rector in culmine civitatis stetit censorium jus, sive provisorium et tutelaris Blasii perpetuus Procurator et publici thesauri custos aerarius qui summus est honor creatus est omnium denique dignitatum quas gradatim suscepit, continuato cursu circuitum tanquam sol annorum, luna mensium vices iteravit : ubi illi neque fortitudo constansque perseverantia neque ulla tolerantia sive confidentia neque justitia sive aequitas continentia clementia modestia neque ipsa mater omnium Note: ' A keziratban : sine. Igy sincs sokkal jobb ertelnie. E szo teljesen folosleges. Note: - U. o. II. Mahomet szultan. Note: ' Balazs vedszent. Note: * A keziratban : tollerantia. Note: ' U. 0. claementia. pagina 109 virtutum in gubernanda re publica defuit prudentia. Quae vero liberalitas illius fuerit tot largitiones in egenos docent. Nam Francissenis et Dominicenis annuas pecunias et aureas vestes ad Sacerdotes ornandos et festorum pompas obtulit : multo etiam plura semotis arbitris mercantium familiis dedit, ostentationis et aurae popularis contemptor in sororis etiam filia collocanda quadrantem dotis dono supplevit, multorum etiam preces muneribus praevenit et illis qui naturali pudore pati extrema mallent, quam petere per alios ut ipse dator ignoraretur saepissime donavit sanctissimos viros Paullinum Nolanum et Nicolaum Episcopos pagina 148r imitatus, atque illud praeceptum secutus ignorandum sinistrae quod dextera dederit ; neque nobis canendum tuba cum liberales sumus civium vero animos non corruptelis, aut largitione sed humanitate et fide et benivolentia et integritate conciliabat et virtutibus cultum honorem reverentiam parabat neque enim turpem questum aut infame compendium aut illicitos census ut quadruplatores faciunt : Deo templis, aegrotis et omni ope destitutis, aut captivis redimendis ut non nulli faciunt obtulit ; sed patris et suo labore partas opes et utriusque parsimonia conservatas ; ad inopiam multorum sublevandam liberaliter et honeste deprompsit: sed quemadmodum vetustatis opinio fuit Herculi decimas offerentium divitias augescere, sic illa pia pecuniarum effusione magis magisque videbatur ditescere, qui licet in victu quotidiano parcus et frugi fuerit et modico contentus : tamen in publico largiores epulas dabat, tapetis auleis abacis splendidius et rara et excellenti supellectile sumptuosus. Domus vero illius ultra privatos homines opulenta et magnifica est operosis cubiculis, luminosis fenestris, trabibus inauratis. Praeterea villas domos et omnia caetera nitoris plenissima. Venio pagina 148v ad ultimum actum et supremum vitae tanquam alicuius fabulae peractionem cum semper ab ineunte aetate rebus divinis cultum fidem observantiam pietatem praestiterit in hac Note: ' A keziratban: sinistre. Note: ^ U. o. civum = tollhiba. Note: ^ Ez igen erdekes új szo a magyarorszagi latinsag szokincseben. pagina 110 extrema valitudine, qua tandem ingravescente decessit, singula vitae commissa quae in toto vitae curriculo perpetravit optimo Sacerdoti confessus non minus lachrymis quam Sacerdotis expiatione penitus abolevit : et sic omni sordium aspergine detrusus puris sensibus ac sine ulla labe sanctissimum panem accepit immo Christum immo potius ab illius immensa magnitudine receptus est ; in illo et per illum per omnia saecula sine fine permansurus. Quare non dubium est Junium Sergium Avunculum meum propter vitam integerrime actam et ultimam mortis sanctimoniam : Deo optimo conciliatum aeternae foelicitatis gaudio perfruiturum. Quod cum ita sit, cum praeterita si qua est humanae vitae foelicitas tum praesens quae vera est et solida gloria luctus muliebres ululatus lachrymas planctus querelas lamenta [naenias] dehortari videntur. Nam si flemus illos qui fragilitatem incorruptioni, mortalitatem immortalitati mortem vitae commutarunt non illorum, sed nostra lugemus incommoda. quorum jucundissima consuetudine atque dulci pagina 149r praesentia sumus orbati ; sin vero qui suum diem tam pie, tam sancte ac devote obiverunt miseros aut nullos putamus, maligni atque ingrati divinae clementiae et illorum foelicitatis interpretes sumus, quare ut recte sentiamus illum nobis coelitus delapsum haec putemus dicere.

Qui modo fretus eram germano corpore, cuius
Hospitium consors pars fuit una meis,
Hei mihi divellor quicum spiravimus una.
Concordes qui cum res simul una fui.
Corporis atque animae nexus solvuntur amici,
Copula naturae mutua parque fides.
Hinc procul invitus quamvis ad sidera cessi,
Invitus membris auferor ipse meis.
Note: ' A keziratban : accoepit.
Note: - U. o. recoepit.
Note: ^ U. o. corruplioni. nem fejezi ki az ellentetet, mely a követ- kezö két szó egymasmelle helyezeseben is raegayilatkozik.
Note: * U. 0. presentia.
pagina 111
Verum operae precium est divortia cernere nostri
Corporis et tanti est flebile dissidium.
Namque ego nunc foelix tenebrarum et carceris expers
Laetor ab humana colluvione procul.
Ut prius includor, nec carcere sive sepulcro
Nec patior tenebras, quae mihi corpus erant,
Lux mihi natalis mors est : haec ultima meta
Mortis et aethereae lucis origo fuit.
Adde quod hic pulvis redivivo corpore surget
Nec cinis est tumulus irrecidiva suis
Namque hominis facies mea sole micantior ipso
Clara renidescet, praepes et ales erit.
Interea sobolis reparabimur indole : namque:
Hic patris ille, sui filius instar avi est.
Ergo querelarum jam sit modus : ecce supersum
Caelo anima, in terris posteritate mea.

Finis.

Note: ^ A keziratban: Nanque.
Note: - Az irrecidiva itt a vers kedveert all : de soloecismus ; mert a cinis-szel nem egyezik.
Note: ^ A keziratban : Nanque.
Note: * U. o. Nanque.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica