Praelectio in explicationem elegiarum Propertii

Author: Aelius Lampridius Cervinus, Poeta laureatus Editor: Darko NovakovićDigitalizat znanstvenog izdanja (2020).

Praelectio in explicationem elegiarum Propertii
Aelius Lampridius Cervinus, Poeta laureatus

Pręlectio in explanationem elegiarum Propertii

Plerique mortalium caste ac pudice magis loqui quam uiuere student, ut Crispum Sallustium fecisse memoriae proditum est et illos, de quibus eleganter dictum est: ‘qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt’. Poetae uero longe secus faciunt, qui materiam laetiorem, uitam sanctiorem sequuntur. Hinc illud Catulli:

Nam castum esse decet pium poetam
Ipsum, uersiculos nihil necesse est;
Qui tum denique habent salem et leporem
Si sunt molliculi ac parum pudici.

Hinc etiam Adrianus imperator Voconio poetae decenter inscripsit:

Lasciuus uersu, mente pudicus erat.

Nec minus et probatissimo uiro Plinio tribuit Ausonius poeta, quod nos apud Martialem reperimus:

Lasciua est nobis pagina, uita proba est,

quod uterque ab Ovidio mutuati sunt, quod scribit ad Augustum:

Crede mihi mores distant a carmine nostro:
Vita verecunda est, Musa iocosa mea est.

Quid ipsius Augusti dicam in uita seueritatem, in uersibus nullam uerborum uerecundiam? Quid Sulpitii mores de carmine non spectandos? Quid Calvi, Tycidae, Memmii, Cinnae, Anseris, Cornificii, Catonis, Metelli, Hortensii, {Cecinnae} et Galli et Tibulli et Ouidii, quorum non ex libris, in quibus multa capiendis auribus confinguntur, sed ex moribus et honesta uoluntate uitam pensitauit antiquitas? Quid Epicurum citra malos mores, utpote parce et sobrie uiuentem, in praeceptis praua et inhonesta disserentem? Quid Apuleium in uita philosophum, ad Cerelliam obscaena quaedam et impudica scribentem? Quid Fesceninam locutionem, quid {Crothopegnion}? Quid {mimmos} obscaena iocantes, quid comicos, quid Menandrum, quid ipsum Terentium et cum eo Scipionem et Laelium, grauissimos uiros, leuia et ludicra et meretricia ioculariter dictantes? Quid Parthenien a uerecundia dictum, qui non solum coitus regum et deorum sed etiam brutorum per admissarios et gregis maritos decenter immiscuit? Quid alia vel obscaena in libris illis, quae tamen nihil illius uitam dehonestant? Quid ipsum Platonem, seuerissimum hominem, quem deum unicum philosophorum plaerique dicunt, in ephoebos ioculariter suos amores professum? Hinc illud de Agathone, quod nos ita uertimus:

Suavia dum uelox Agathonis in oscula migrat
Vix anima est labris aegra recenta*(MS)* meis.

Eadem de Socratis amoribus dici possunt: num tamen aut Socratis aut Platonis integerrimos amores ex ludicris rebus infamabimus? Quid ipsa sacra uolumina Veteris instrumenti, nonne tot amoribus scatent in quibus uxores alienae uiolantur, uirgines rapiuntur, sorores incestantur et per libidinem Astarcte, dea Sidoniorum, hoc est Venus, adoratur – ut innumeras pellices et tot reginas uxores ipsius Solomonis omittam? Habentur tamen in manibus Sacrae litterae, leguntur, ediscuntur et licet mysticos sensus contineant, salua tamen hystoriae ueritas; sancte, pie ac religiose inter fideles cuiusque ordinis, sexus, aetatis frequentantur. Num tamen Veteris instrumenti sacra lectio nos pudicitiam atque castitatem dedocet et sinistris moribus insinuandis memoriae mandatur? An potius omnia boni operantur in bonum, mali uero et peruersi et qui uitiorum studiosi sunt, omnia deprauant, omnia corrumpunt et unde pessimi fiant, praecepta uel exempla nusquam non habent? Quorum pessimi sunt qui aliud in lingua promptum, aliud in pectore clausum habent et quo magis de uirtute {loquitur}, eo semper deteriores sunt. Quos ego parietes et sepulcra dealbata iure ac merito dixerim, interius turpes, extrorsum pelle decora et eo baratri intrusos

quod uis nulla uirum, non ipsi excindere ferro caelicolae ualeant

. Nos uero, qui non speciem aut umbram, sed solidum corpus uirtutis sequimur,

floriferis ut apes in saltibus omnia libant

, sic aurea dicta poetarum decerpimus illud obseruantes quod Israelitis Dominus praecepit ut Aegyptios argento spoliarent; quod tropologice intelligentes eloquentiam et eruditionem a quolibet poetarum mutuamur, atque ut noster Maro faciebat, aurum ex luto elicimus. Neque uero canonica decreta tersissimos poetarum uersus legi uetant, quorum lectionis Augustinus, Lactantius et Paullus etiam apostolus, ut alios omittam, studiosi fuerunt. Quod si sanctissimi uiri a poeticis carminibus non abhorruerunt, immo illorum testimoniis sua dicta, quod et philosophi frequenter faciunt, in nonnulis locis corroborarunt, quid obstat quo minus fateamur licere legi poetas? Cur lectio Propertiana tersa, elegans et erudita nobis est respuenda? An quia lasciuiat, et ludicra et amatoria et impudica decantet, illum e manibus proiciemus? Eruditio tamen et dicendi nitor et grauitas et spiritus in rebus et sublimitas in uerbis et multa alia laude digna nos facere uetant, et eo magis quod lingua et calamo poetis ludere {praemittitur} et uersiculis mollioribus vel etiam obscaenis, citra morum obscaenitatem et impudititiam uitae, relaxari? Nam ‘pictoribus atque poetis quidlibet [audendi] semper fuit aequa potestas’; neque enim quod fictum, scriptum aut pictum est, siue honestum, siue turpe, pictoris aut poetae honestatem siue turpitudinem arguit. Neque mores ex scriptis pendent, neque res rusticas scribentes rustici sunt, neque conuiuia conuiuę, neque bella bellicosi. Quo minus si nos aut legimus aut spectamus illa quae minime facienda sunt, ut matronae Floralia, Vestales Bacchanalia, perinde ac si faceremus condemnamur. Immo si Lacedaemonii per ebriosiores seruos, quos ilotas dicebant, rerum spectaculo turpium liberis suis turpitudinem dehortabantur, si Gismenias Thebanus malos etiam {tibicinos} suis discipulis audiendos putauit quo facilius in bonos euadant, nobis quoque, si qua inter legendum turpia occurrent, odio sui maiorem uirtutis amorem parturient. Nam quo patentiora sunt, eo magis ex alienis nostra dedocentur uitia. Hinc iure dicendum

foelix quicunque dolore alterius disces posse carere tuo

. Quemadmodum enim latentia saxa uel doctos gubernatores nauigandi decipiunt, extantia minime uel rudes, sic nos magis in uitia caeca quam in manifesta passim impingimus, et ea maxime quae uirtutis habent imaginem. Ut igitur subaeratum a solido auro per Lidium lapidem discernitur, sic nos diuinum amorem ab illo, qui mortalis est, discernentes et alterum ueri ac solidi corporis, alterum specie tenus non sensibus sed rationis examine diiudicantes, et quem sequi uel uitare debemus {contemplabimus}. Nam altero Deum induimus, altero hominem ipsum exuimus ac Cyrcaeis poculis, hoc est uoluptatum illecebris deliniti, in belluas convertimur. Quis uero nesciat amorem nomen diuinitatis esse, quod neque poetae neque Platonici neque Christiani diffitentur? Degenerat tamen et adulteratur per alterum cognominem, rectius tamen Antherota dicendum. Nam si amor est pulchritudinis fruendae desiderium, ille qui nos, per ea quae facta sunt quaeque cernuntur, ad quandam similitudinem, ad inuisibilem dei pulchritudinem deducit, quaecunque par est desiderio quae uota per omnia quadrat, uerus amor est et perfectus et idem quod Spiritus Sanctus, nec illi benivolentiae, quam nos charitatem uocamus, absimilis. Hic nos per creaturas Creatorem amare cogit et ad illum a corpore et umbra reflecti et penitus transferri, a quo et in quo totius pulchritudinis est fons et origo, cuius amoris et principium et finis est Deus, qui a foedo tactu et belluino gustu et caduco olfactu temperat, et puro aspectu, sincero auditu et pia cogitatione Deum {indagat} *(MS corr. in indagatur)*. Ille vero secundarius amor, qui nos profano tactu et ferina rabie tamquam sues in lutum demergit corporis et formae {perumbratilis} et caducae, quae re uera est summa deformitas, creat desiderium et oblitum sui hominem et adeo penitus auersum facit obrutescere ut recte dici possit: *cum homo esset in honore non intellexit* sed comparatus est brutis et iumentis insipientibus. Quod si amor est pulchritudinis desiderium, cur ad deformia delabimur? Cur personis et fuco et {cęrussa} fallimur? Quibus detractis nihil est fędius, nihil obscaenius, nihil inanius hac humana, quam nos saepius admiramur atque obstupescimus, pulchritudine. Quae tamen exterius, ut Platoni placuit, {quadam} gratia temperat et proportione congrua et luce conuenienti et numero et mensura illius diuinae nescio quam habet similitudinem; interius in recessu cuiusque obscaenitatis ac putredinis est sentina, a qua quoties tanquam a baratro quodam absorbemur extra ueram pulchritudinem deorbitantes et quasi {coelicolae}

natali sede relicta obscaenis stabulamur haris

faciesque ferarum induimus. Nihil est nobis miserius, nihil infelicius, ut recte dixit poeta Propertius:

Durius in terris nihil est quod uiuat amante.

Haec tot aerumnarum causa, tot calamitatum rabies et corporis uoluptas. Hinc illud Architae, *nullam capitaliorem pestem quam corporis uoluptatem hominibus dicentis a natura datam. Cuius uoluptatis auidę libidines temere*(MS)* et effrenatae ad potiundum incitarentur; hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum euersiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat; nullum denique scelus, nullum magnum facinus esse ad quod suscipiendum non libido uoluptatis impelleret, stupra uero et adulteria et omne tale flagitium nullis aliis illecebris excitari nisi uoluptate; cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam uoluptatem; neque enim libidine dominante temperantiae locum esse omnino, nec in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. Quod quo magis intelligi posset, fingere animo aliquem iubebat tanta incitatum uoluptate corporis quanta concipi *(corr. DN; percipi MS et ed. Paduae 1482, GW 6948)* posset maxima; nemini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione *(ed. Paduae 1482 consequi)* posset. Quocirca nihil tam detestabile, tanque*(MS corr. ex tanquam*) pestiferum quam uoluptatem, siquidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen extingueret.* Hinc illud in Catone Maiori: *impedit enim consilium uoluptas, rationi inimica ac mentis, ut ita dicam, praestringit oculos nec habet ullum cum uirtute commercium*. Nec ab re diuinus Plato escam malorum uoluptatem putauit, quod ea homines capiuntur ut hamo pisces. Iure itaque Claudianus: *Luxuries, praedulce malum, quae dedita semper* *Corporis illecebris ebetat caligine sensus,* *(in MS deest e Claud. 1493: Membraque circaeis effoeminat acrius herbis)* *Blanda quidem uultu, sed qua non tetrior ulla* *Interius: fucata genas et amicta dolosis* *Illecebris blandos auro circumligat angues* *(MS; Claud: toruos... hydros)* *Illa uoluptatum multos connexuit hinnis* *(MS; Claud: innexuit hamis).* Huic sententiae Silius subscribit his versibus: *Quippe nec ira deorum tantum, nec tela nec hostes* *Quantum sola noces*(MS nocces)* animis illapsa, Voluptas* *Ebrietas tibi fida comes, tibi Luxus et atris* *Circa te semper uolitans Infamia pennis.* Possem innumerabiles affere, partim Graecos partim Latinos, qui contra uoluptatem perorauerunt, quam Hippocrates leuem morbum commitialem*(MS corr in comitialem)* prodidit, Antisthenes summum malum, Aristoteles et Plato belluis communem, ipse noster Plautus praeuiam moerori. Sed satis est a me uobis indicari quod latissime constat: alteram uoluptatum honestam esse, alteram prorsus inhonestissimam; illam quae citra perditam libidinem constaret ex oculis et auditu et cogitatione laudari ut puto diuinam et omnium uirtutum finem, illam intemperatam cum belluis communem, quae tactu et gustu capitur, ut capitale malum et omnium scelerum matrem a sapientibus damnari. Illam igitur sanctam et immortalem, cuius diuinus amor est auctor, sequimini, hanc deterrimam pestem et immundissimam, quae nos belluas facit, profugite, cuius causa non est existimandum clarissimos poetas et elegiarum scriptores tot uolumina confecisse, sed tanquam illos, qui honesti uim non ignorauerint, ex hac humana diuinam pulchritudinem indagari solitos, cuius consequendae lucubrationibus suis minime compotes conqueruntur et miserabiles elegos decantant. Nam si pulchritudo incorporea est, ut Platoni placuit dicere, et quaedam lux, quaedam gratia et symetria*(MS)* corporis, quam noster Maro in Aen.*(MS corr. ex ...)* his uersibus indicauit: *Os humerosque deo similis: nanque ipsa decoram* *Caesariem nato genitrix lumenque iuuentae* *Purpureum et laetos oculis afflarat honores;* Pulchritudo omnis autem a deo est, quarum altera per oculos, altera per aures repraesentatur, utraque per poetarum laudes quo deriuatur redit et accepta refertur. Quod utrunque pariter ut in omnibus caeteris sic in uno Propertio uobis demonstrare facillimum. Primum ipsa carminis concinnitas et pulchritudo iucundissima, quam Plato nec nisi coelitus*(MS)* deffluere*(MS corr. in diffluere)* dixit, mirifica quadam suauitate et armonia inter legendum*(MS interlegendum)* percipitur. Nec inter legendum*(MS interlegendum)* me paenitet dixisse: nam qui bene legit, bene cantat, ut doctissimorum hominum est sententia et constans de eadem re. Huius igitur diuinae suauitatis non solum percipiendae sed etiam imitandae studio noctu diuque tentamur*(MS)*. Nam quemadmodum ferreus annulus a magnete naturam illicibilem*(MS)* mutuatur ut alius ab alio consequenter in cathenae speciem alliciatur, non minus instinctus poetarum sic lectores suos afflat ut in illis nescio quam similitudinem sui parturire uideatur. Illa uero secunda uenustas, quae olim oculis, nunc auribus percipitur, materies poetae, Cynthiae forma, citra omne corpus et libidinis irritamentum nobis erit consideranda et copulata et commixta in hoc carmine diuino diuina sit, non humana: ut enim decorem et gratiam carminis, ita formae citra corpus concinnitatem pulcherrimam a dei mente depromptam esse diuinus Plato {iudicauit}*(MS)*. Nos in praesentiarum*(MS)* in hoc opusculo neutrum oculis, utrunque cogitatione et auribus sentiemus; licet poetae tanta sit uirtus ut Cynthiae formam non legere, sed spectare quodam modo uideamur, erit tamen hoc nobis non libidinis causa sed diuinae pulchritudinis contemplandae stimulus. Quo penitus illa, quae uerissima est, per hanc, quae {poeticae}*(MS)* depicta est flagrare doceamur, flagrare*(MS "a" annotavit supra)* pulchritudine. Si quid tamen obiter in hac lectione turpius inciderit, odio sui ipsius pulchritudinis amorem uerissimum nobis augebit; non statim tamen poetam damnabimus ut turpia scribentem, sed aliter illum scripsise, aliter uixisse putabimus. Alioquin neque neuus formam, neque maculae marmor dehonestant, neque omnis uerborum licentia et lusus, praesertim poeticus, qui facetiis illustribus et figmentis scatet, sanctiorem uitam et honestam uoluntatem deformat. Sales enim in uerbis et leporem quaerimus, in moribus honestatem.

Sed iam receptui canamus et ad ipsum ueniamus Propertium, cuius opus quam sit tersum, uenustum, molle, iocundum quottidiana uobis lectio quam nunc enarrandam [suscipimus]*(MS corr. ex suscaepimus)*, liquido demonstrabit.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica