Author: Crijević, Ilija 1463-1520Editor: Irena Bratičević2012-06-10
Desideratur primus quaternio Justuli poetae de Croto. Nam memini me illum Nicolino Mentio legendum praebuisse. Mox licet restitutus, non est suo loco repositus. Quare in tanta turba librorum meae bibliothecae velut in silva magna latet obrutus, nec est facilis inventu. Revoluam tamen omnes paginas et excutiam libros, quod sane non faciam sine magno labore, ut caput trunco operi reddatur. Alioquin tamen facilius fortasse: ut solet fieri, vel non quaesitus inter legendum libros reperietur. Te rogo pro mutuo amore Herodotum ad me mittas: sic malo enim illum nunc legere quam meridiari. Neque vero minus est futurus apud me tuus, ut reliqua omnis mea bibliotheca. Reliqua tibi non offero: quis enim tibi tua offerat?
Vale. Et me tuis contubernalibus commenda.