Excerpta e Rationario vite de Ragusio (1400), versio electronica

Author: Giovanni Conversini da Ravenna, 1343 – 1408Editor: Vittore Nason2024-02-04

Rationarium vite Iohannis de Ravenna incipit

[...]
pagina 160

⟨LI.⟩

Nempe Nicolaus de Curtarolo, illatis sepe contumeliis, ut a principe decederem causam prebuit. Quidni? Me exturbare ab aula potuit, qui facinorum immanitate cives cuntos in odium dominantis accendit, quo factum est ut boni omnes animum affectumque a Francisco averterent, et quem prius magnopere coluissent, exitium eius ac perniciem ostiatim civitas glisceret, unde a summo fastu Carrariensis ruere gloria coacta est. Quamquam autem improba voluntate me fortunasque meas pessum ire ⟨pro⟩positum molitus esset, tua, Deus, misericordia, cessit in melius.

Nam ptisi absumpta iam coniunx mortem obierat, tanto meo prorsus infortunio ut domestica omnis tranquillitas cum ipasa fore successusve tumulati viderentur. Ita deinceps in rei familaris dispensatione parum faustus ut fidum nullum, fidem nullam seu de substantia meque solicitum amantemve compererim; equissima, reor, ultone divina, ut, qui antecedentis morte gavisus fuissem, post hanc semper occurreret quod mererem, cumque foris inter felices extimarer, miser prorsus intra limen essem: quod mihi prope cum Augusto convenit, cui cum omnia in orbe ad vota succederent, in suis quod fleret invenit. Namque furax mihi dissipatrixque familia, adversi preterea filii, contumaces irreverentes ingrati, contemptores patris. Duos enim genui alumnavi educati, homines reddid; nullum habui, omnem prorsus laborem, omne studium perdidi. Numquam affectibus meis pronos, numquam audientes imperia, numquam domesticam rem curantes accepi. Infelicior primus, infestior qui successit, de quo tamen et vota mea iustissima et nescio quid probitatis futureque virtutis in indole radians, spem boni viri pollicentur. At hec quidem infelicitas vel maximam paupertati mee occasionem attulit. Nam iunior in labores genitoris inconsulte debacchatus sum: meos autem nati, familia enixim infida rapaxque demolitur, vix unus in malum ac lubricum pronis sufficio. Quare minime mirum quod pauper sum, potius vero illud mirandum, quod inops mendicusque non sum.

Ergo, defuncta coniuge, contumelias Nicolai ferre non valens nec volens, iam liberior, mihi impetrata a principe abeundi venia, Venetias demigro, ubi, pari aut certe maiore rerum accessione extimationeque hominum haud minore, integro semestri mansitavi. Inde honorato conductus emolumento Ragusium cancellarius eo. In ora superi maris, prope Dalmatie finibus tenus, erat olim tantummodo cinctus mari scopulus, piraticam gens agebat; urbs nunc edibus speciosa, prevalidis superba menibus idque locorum imperiosa finitimis late pelago dominatur, mercibus frequens et honore civium, continenti iungitur. Ab Aquilone Sergii mons alte salum spectat, dextra levaque prerupti fluctibus impendent scopuli, portum Euronotus inquietat, emitti rates Auster impedit. Vita parci, splendidissimi cultu, moribus compositi cives in plebem patresque discreti: rei publice patres intendunt, suum plebs negotium agit. Quo profectus inter cetera quoque divinum beneficium adverti; siquidem veterem ob familiaritatem respectumque memorati ducis Euganei, plurimus cum Antonio Meneghini eram, homine prorsus ad nequitiam et scelus omne instructissimo promptissimoque. Ipse tandem iustas Veneti⟨i⟩s penas dedit; quo tempore si perstitissem, aut suspectus urbi in questionem agi aut alia occasione inquietari potuissem.

Quamobrem, audito ad Dubraunie scopulos merito hominis supplicio, gratias tibi, Deus meus, exolvi, qui huiusmodi me discriminibus tutiorem in sedem collocatum subtraxisti. Sex ibi annos p⟨er⟩egi, ubi quicquid publicis ab officiis supererat, studenti opere tribuebam, cumque civibus percarus essem, que omnibus passim deessent aliquid in me litterarum cernentibus, et loci condicio lucrum desponderet, quod pauci effecissent, certum rerum incrementum, quatenus que didicissem utilius exercerem, futurorum incertus dimis. Crebro quidem "Quo hic" mecum argumentabar "auri argentique coactio? Tuumne bonum opes sunt et non potius ab ignorantie nube intelligentia depurata? Itane decursam etatem litteris contrivisti ut foras Italiam inglorius obires? Quid puer iste infans? Etate quidem proficit, virtutum rudimentis deficit; num rudem ac cecum mentis exolescere patiere?" E regione autem alliciebat lucelli dulcedo metusque loculos minuendi, spes item futuri incerta.

Tandem avaritie causa succubuit et hinc, dehortantibus dolentibusque civibus, Venetias summo cum vite discrimine integer reveni. Incommoditas rei familiaris ursit puerique necessitas feminam, rerum natique custodem ac ministram, e regione asciri, minime omnino specie fedam sed nec elegantem quidem, acerrimi spiritus componique moribus nesciam. Leones ursos pardos linces bubalos et quidquid ferarum est mansos vidi; feminam decennio amplius moribus componere non potui, in hoc mihi amplissima quoque tue, Deus meus, providentie miseratione. Nam si evasisset morigera affectibus queve diligi meruisset, carnalis fragilitate languoris in ea te forsan plurimum offendissem; verum cum illam mihi voluptas nulla meritave dilectio confederet, domesticas ad opportunitates usumque dumtaxat habetur.

⟨LII.⟩

Ergo igitur hanc natumque Ragusio vehens Venetias appuli conductaque domo profiteri grammaticam cepi. [...]

[...]
[...]

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica