Excerpta e Historia Ragusii et litteris de Ragusio (1384–1400), versio electronica

Author: Giovanni Conversini da Ravenna, 1343 – 1408Editor: Franjo Rački2010-01

Historia Ragusii

pagina 164
[...]

Cum munus haud litteris ineptum, aptum potius et homini libero conueniens sortitum iri putarem, in sordidum indignumque incidi, adeo seruile, inordinatum, inquietumue atque importunum, ut nichil supra omnia huiusce portionis incommoda temeritatis et amplioris ocii seu ingenii foret attingere

[...]

Extimacionis satis ac nominis cancellarii titulus habet; rem si uero ipsam metiare, autoritatis parum, plurimum seruitutis [...] Primum haud uni cure mancipatur, uerum quot sunt [hominum]Note: (homines Kniewald) urgente auaricia seu uoluptate cogitationes uane; nec uni sed omni obtemperandum est plebi. Non litteris, non professione, non titulo muneris prehabita maiestate, leui quisque ac flocco impetu quantinus[?] condicione sordescat, cancellarium ciet, nulla temporis, nulla loci, actionis nulla ordinisue adhibita consideracione [...] Si in foro nundinetur, amicum si consulat, si indulgeat sodalibus, si sibi ipsi, minime paratur et insequatur actutum, inexplebiles questus, murmura, argucie, improbacio atque exprobacio, deinde contumelie ac mine [...] Quo autem huius [opere]Note: (operis Kniewald) moles quanta sit, pateat, maleficia, testium depositiones, criminaciones, prede, lamenta, citaciones, credita, testamentorum distribuciones, tutele, inuentaria, sacramenta, publicanorum soluciones, creatorum nomina, criminum causarumque sentencie, locaciones, empciones, uendiciones, pacta conuentaque, presentaciones, sequestra, inhibiciones, precepta, edicta, decreta, ciuilitates, proclamaciones, multaque, que pretereo, officine huius solicitudo sunt. Edicta publica insuper ac uendicionum tituli cum precone triuiatim decantandi, quo quid uiro litteras profitenti excogitari fedius potest? Viduarum quoque ac ceterorum, quibus nefas est tribunal adire, quo rerum pro meritis accipiatur assensus, domus obeunde; quod autem reorum supplicia cruciatusque presenciam huius exigant, taceo. Ad ciuilia [uenio]. Iudicibus ad causas, uti mos peruetustus dictabat, in triuio sedentibus, cancelarium in subselliis ordo collocat. In fronte igitur astantium atque pertranseuntium populorum citaciones, edita quidem et sapiente indigna uoce singulatim, prout quemque sortio [conciuerit], explicande; tum instrumenta[?], testificata documentaque ab reo atque actore producta materno cuncta clamore reuelanda. Audienda item [clamosi] iurgia fori, ut ait pagina 165 Seneca, linguasque uenales, ut Lucanus, quorum peticiones, oppositiones, improbaciones, inficie aggeratim ab actore et reo utrimque delatrate, corde sigillande ac sigillate cum sententia, ita mos exigit, uolumini contexende. Cum semper sit infidelis memoria depositi, quod incomposite ac turbulente credideris ⟨Anneus ipse uel latro, viri non docti modo, uerum incredibili memoria prediti seu Carneades cui fuisse memoria pro stncis[?] perhibetur, laboraret actencione⟩ quo tanta tamque dissipatim atque inconpaginate tradita, una exquisite instruere, congestare queat, nulla est opus secordia, arrectis potius exertisque auriculis, ne quid effluat e prolatis. Nec ab huiusmodi opera festi pacem dies habent, sed quo [maxime] sunt, hoc indulgentius instandum; quippe confluentibus ut qui circumferientur[?] agrestibus urbanis cuncta rixisque[?] fremoribus completa sunt. Quid de iugi assistentia cancellarii cum regente? Hic ei reipublice lege debetur, ut qui presit, ni nature necessitas extorqueat, a mane in vesperum in porticu ad ora deambulantium perseueret, mos, quod iudicium magis est peruium passis iniuriam, certe non improbandus. Hic igitur ad subsellia sedendum ut in spectaculo, cuius frequentatione loci, Seneca teste, moribus bonis damnosius nichil est. Ita enim hereat oportet huius obsequio, ut sedente magistratu sedendum, deambulante deambulandum sit[, uix umquam] suapte appetu[?] refectionem diariam sumi contingat, sicque illorum gregem tota licet[?] cedentem {auxonia} non euasi, qui ad alienum somnum dormiunt, ad alienam famem comedunt, ad alienum gressum ambulant, quorum sorte miserius, ut ait Seneca, et infortunatius nichil est. At uero dictata, quod sue maxime uidetur esse professionis, non pro ingenii facundia seu fecunditate artisue preceptione, sed pro aliene potius ruditatis aut inscitie conceptu, nec unius quidem, cuius in sententiam haud foret perdifficile cedere uel eam ipsam ab erroris caligine detergere, sed plurimorum fabricanda sunt. Sub tot itaque uariorum doctrina ingeniorum ad ipsam dicendi rationem tam cecutientium quam temere et casu proque[?] impetu uerba formantium, cum alius crassam, attenuatam ille, hic scrupulosam exoptet orationem, quante sit molis dictatorem esse censeat, qui bene dicendi non ambigit rationem. Admirabere, vel magis rideas, ubi noris, disceptationem[?] ex oratiuncule differentia subortam, in qua nulla vel delira anicula ponendum cauillam putet ⟨legacioni facturo differret ipse nec ita cito referenda expromet scribebatur illa fuit alternanda porcio uti p. nec ita cito non adhuc scriberetur. deinde cum item exiret ederem ut sine mora quid foret exequendum pro sine mora, oportuit statim poni quasi celeriorem actus executionem statim, q. sine mora importet. o ingenii profunditas o penentrans intellectus non ita cito a non adhuc et sine mora a statim adeo perspicue discriminans bene si non minus quid honestum ab turpi quantum ab animo composito temeritas quod bene instituti ciuis officium in quoue salus et rei sit publice tranquillitas constituta. At more nonnulli suo alienis captiunculas edictiunculas aucupati gloriam sibi pere/coniertant[?] et ni quid contra ipsi proferant imperitos se uti sunt ipsi haberi acetis[?] arbitrantur qui preter aliene inscitie notam sue ipsi quam extollunt sapientie fulgorem non asciscant.⟩ [Adice], in obeundis quoque consiliis, quam multa vite iactura et labor inest. Primum recensendi proceres[?], an quinquagenarium expleant; deinde loco [ediciore], voce quidem preconia, quo multa plectantur absentes, [singulatim] nominandi. Circumferende item distributim, quibus sortiendum est, pile; declarande [quoque], materno sed eloquio, littere destinate pagina 166 annalibus, inscribenda decreta, suspensis item mutisque labiis audiende disceptationes, conciones animose, [opiniones contentiose], clamores, ne dicam furores, consulta quoque et ab ratione semotissima et ipsam plerumque rempublicam maximas in calamitates precipitantia. ⟨quod quanta animi egritudine audiatur, facile intelligas, si bonam mentem aliene uirtutis profectu gaudere, sicut uitio indignari attentas. vides alienam inopiam, langorem, calamitatem, indignamque fortunam quo uir misericors spiritu suscipiatur?⟩ [...] Contemplare igitur, quante sit molis, si bene, si docte, si composite, etiam si nequiter, si dolose, si fatue, si dissolute peroretur, haurire auribus omnia ⟨ ⟩ Ex quibus omnibus potes ipse colligere, quid hos me in questus impulerit

[...]

Aduerte quam iniqua et aduersa fortuna mea, qui mitem dominum et principem, et diligentem, quodque prestantius est, et prudentem, quo michi uacarem, declinaui, proque uno uiro multis obtemperandum; menstruo {(quippe)} presidatu reguntur, sicque quot mensibus alternandi sunt, si vanus, si furens, si fatuus, tolerandus est

[...]

Ita litterarum penitus ignota uis est, ut ipsi quoque sacerdotes nisi materna dictione lectitare nichil norint; diuinorum officiorum codices usu ipso ac male quidem legunt, soloecismis barbarismisque lectionem claudicare facientes, ut non deuotionem audienti sed tedium pariant. Sexagenarius ferme abbas in festo episcopi et martiris Blasii, qui quidem dies his festiuus populis et persolennis est, pontificio ornatu missam egit (conditio namque abbatie annuatim solennibus catedrali ecclesie missam debet); ita, me hercule, interrupte missam ac laboriose proferebat, ac si litterarum nouitius puer nunc primum elementa redderet; tandem, sicut potuit finita, populum uix sciuit crucis benedictione dimittere. Tunc surridens ueteranis pagina 167 quibusdam ciuitatis primoribus, usque ne, inquam, alias homo iste, an nunc primum celebrauit? immo quotannis istic, aiunt, celebrat; sed hebes adeo rudisque, ut dediscere quotidie uideatur

[...]
pagina 168

Istic et litterarum usus nullus et ingenia non elimata studiis, non eruditionibus directa, sed qualia quisque secum nascens traxit

[...]
pagina 170

Nulla hic ingenii subtilioris officina; quidquid reperias affabre factum, latine manus fecere terre misere

Urbis architectura egregia satis, nec qualem in barbaris putes

In quas Note: (sc. domus) igitur adii, ordo tantus, distinctionis compositionisque tanta pulcritudo, quanta maior in Latii medio nulla esse posset

[...]

Vita quanto inferior, tanto immundior, brutorumque simillima. Perpaucis demptis stramentis cuncti lineis solo passim cubant, pallearum usum uel ignorant uel non habent, pro quibus succides(?)[?] a pecoribus decisas sub filtris aut tapetibus sternunt, desuper dormitant ac vestiti quidem, linteorum usus ignotus. Haud mollior uictus. Arietum, quorum abunde copia, unus et quotidianus pagina 171 usus. [Sat] piscium ferax locus est. Conficiendi panis ars nulla. Proinde horum teterrimus odor, hispidus cultus; habenda persona est, forma ipsa tantum a pecoribus distant; preteriti nichil, futuri parum curantes. Ventri uiuunt, tegi et pasci summum est. Corporis cultus hand ceteris discolor moribus, namque {rudi(s)} et scabra uestis lana, nec varium, ut Maro ait, mentita colorem [...] Neque hominum infimorum, sed eorum quoque, qui mediocri sorte, qui suprema fluunt(?)[?], barbe comarumque nutriendarum mos est [...] At vero natio ista, ut inferior ingenii prestantia, sic morum constantia superior

[...]
pagina 171

Omnium cura, vigilantia, studium, solertia, ut habeat, intendit; egere nefas, abundare prima laus

[...]

nobilem esse atque locupletem, hic loci [...] modice differt

Litterarum excerpta

[...]
pagina 166a

Qua uersus inspexeris arentia sata et procellosum mare patet; non dulcis aque muscosis sempiterne lapillis scaturigines, non distincta floribus prata, nec quibus insideat ueterem defletura querellam philomena rami frondentes

[...]

Tu preclaram feracemque urbem ex Latiis, ego litoris Epidaurii rupes colo

[...]

ab extremo Latii Note: (na ime Mletaka) inter saxa atque montes detrusus horendos

[...]

Primum illud non deest incommodi Note: — tako sam izpovieda — quod ego cunctis, omnes mihi sunt ydiote, per interpretem agenda omnia [...] Id quoque tedium auget, quod ignaros latini sermonis nescio michi barbari, quorum opus habes, admoneri

[...]
pagina 168a

Tu in deliciis Latinos inter, ego in puluere barbaros inter sum statutus

[...]

Saxosus enim, [immo] saxum est locus, saxei mores, ferea precordia

[...]
pagina 172a

Ragusio decedens [...] Venetias accurri ratus ob illius provinciam opportunitatemque honestiore me vita et tranquilliore fruiturum

[...]

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica