Author: Daniel Clarius, 1457 - 1523-10-05Editor: Neven Jovanović2022-03
Litteras Amplitudinis tuę pridie Calendas Septembres laetus accepi quibus epistolę Rhacusini Senatus isthuc ad Pontificem Maximum tuamque Amplitudinem directae, utpote orationis meae filo contextae, laudabantur calculo Fulginantis Sigismundi ab aure scribae Maximi Pontificis et oratoris consummati. His quoque litteris de Epidauro nostra, de serpente Aesculapii quid sentiam interrogabar quidue in ea monimenti ueteris appareret. Quibus quidem ordine respondebo; sed primum me uix dignum confiteor tanti testimonio uiri publice commendare. Cuius tamen authoritate et iudicio delinitus (nec enim mihi cornea fibra) hoc fruar praeconio, Demosthenis exemplo nullam existimantis acroasin homini chariorem quam proprias laudes audire praedicari; et eam demum opimam laudem Hector Naeuianus ait a probato uiro procedere.
Sunt in Peloponneso Epidauri duę teste Ptolemęo; una in Laconico sinu sita Calauriam spectat insulam, fato Demosthenis claram, altera in Saronico uergens ad Megaras et Aeginam. Tertiam legimus Illyricam ultra Plinium et Hirtium Hieronymo Hilarionis Thabathensis boa dracone celebrem, et Lucanus »Illyris Ionias uergens Epidaurus in undas«. Epidamnus tamen, non Epidaurus quidam anceps reponunt, quale illud Vergilianum: »Eliadum palmas Epiros equarum«. Illa uero Peloponnesiaca, quę Isthmo propinquior est, longe hac nostra clarior uel aede uel serpente medici numinis, cuius mythicam conferunt rationem Macrobius, mihi gentilis, et Fulgentius. Eandem quoque Plinius fatidico Aesculapii templo reponit insignem ac inde Romanis peste laborantibus labitur in urbem specie serpentis fatale remedium. Laconicum uero nonnulli Lemiram dicunt; Homerus τὸ ..[?] ἀμπελοεντ´ Ἐπίδαυρον de qua Stephanus Byzantinus, bonus imprimis author, Aesculapium fuisse credit Ἐπίδαυρος δὲ ἐκαλεῖτο καὶ Μειλισσία καὶ Αἱμηρά διὰ τὸ συνεχῶς αἱμάσσεσθαι τὸν βωμὸν τοῦ Ἀσκληπιοῦ ὑπ´ τῶν θυσιῶν. His liquet uerbis nostros Liuium, Nasonem, Valerium de Epidauro Peloponnesi uel illa Homeri uitifera uel illa Stephani cruenta Aesculapium schemate serpentis Romam uectum, non ab Illyrica uoluisse. Quę quidem Epidaurus (utrum duarum, non ausim affirmare) omnium fere orientis ciuitatum uetustissima antequam Moses nasceretur, quo primum Iudaei anno Iobeleum coluerunt, condita fuit, parum citra primos Aegyptiorum pharaones. Nostra uero haec, quam Zaptat gentiliter dicunt, nos Rhacusam ueterem, fuit illarum utrisque recentior; olim chersonesus, nunc uero continenti penitus adhaesit. In ea arcus ueteres, sepulchra, spelaea, aquae ductus per saxa salebrosa et ardua montium scandens ultra uiginti milia passuum diffunditur quo nec ullum magis operosum Frontinus nec uidit nec scripsit. Est illa bona parte pensilis et rudere complanata ueteri nauigantibusque benigna portu. In medium autem instar Taenarię faucis est uidere specus ingens, altum, fornicatum conuexo fornicis ferreis annulis pendentibus uia dehiscens in profundum patorem gradatim fertur intus ad aquas quibus solum specus inundans ad multa milia passuum subter Epidaurum fertur ambiguis uiarum amfractibus.
Haec sunt, optime pater, quae succisiuo tempore et strictim de postulatis potui colligere Amplitudini Tuae gratificandi studiosus, alioqui publicis occupatus negotiis, quibus et alter mihi collega longe districtior; ille huius summam senatus gerit a secretis in quibus et ego, ἔσχατος ἄνδρων, epistolas, quarum magister gero curam, scribendi fungor officio; quod muneris nouus adhuc nuper obiui a lucerna Demosthenis et Ciceronis auulsus Rhacusini senatus imperio. Qui quidem et ciues uniuersi sui pridem Metrapolitę praesentia cassi moerent, et in eo se tamen moerore consolantur spe et uidendi et humiliter amplectendi suum patrem, suum pastorem, de quo magna est omnium ciuium opinio cum scientia tum probitate morum, et longo rerum usu Romae inter principes Reipublicae Christianae comparato. His quotidie rationibus accensi et in dies magis inflammantur patres nostri, morum grauitate benigni et faciles, pastorem sibi annis parem uidere, sanctitate et doctrina priorem desiderant, optant, et cupiunt; qui nihil minus ferunt quam rerum nequitiam; qui religionem profitentur, non inscii quibus moribus, qua doctrina ecclesia Rhacusina in multis emendari digna fulcietur, et cuius pastoris exemplo; quod si nobis (ut fore speramus) propediem contigerit, tunc ipsi fatebimur Cadmum non Phoenicia, non Grecia, sed ab urbe Latia ad Illyrios, non barbaram, sed urbanam gentem penetrasse. Quod aut ad me spectat, omnem operam meam et diligentiam pro Reuerendissima Dominatione Vestra me nauaturum semper polliceor.
Rhacusii die XV. Octobris MDV. Daniel Clarius Parmensis Reuerendissimae Dominationis Vestrae seruus humilis