Caesareae laudis principium (1436), versio electronica

Author: Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455Editor: Mariarosa Cortesi2024-02-03

pagina 53
Kyriacus Anconitanus ad Leonardum Arretinum

O quam hodie bellissime tuam illam sententiam probare cogor, Leonarde Latinorum doctissime, qua dixisti nostra in hac aetate inertissima melius nobis quandoque esse non tantum, id quod paucissimum est, sapere quantum sapimus; eo quod longe minus de ea Poggii nostri, quae nova divinum nostrum in Caesarem audivimus, insana nuper et iniquissima {oppinione} torquerier, quamvis eum in te, quem usque gerere non didici morem, commendem hominum scilicet errata ridere magis, ut Democritus ille docet, quam flere, ego quidem saepius eruditorum litteris barbaries permoleste ferebam. Dicam enim quid hac in re mihi contigerat paulo altius {amiciciae} tuae repetens.

Nam dum exactis diebus ex Ancone {Peloponensiacas} oras petens nostrum per Adriacum navigarem, crebris obsistentibus euris flatibus et eois, tandem Melidea, quaedam in Illyrico insula tuto placidissima portu, nos diutina acque procellis aegra navigatione fessos {excoeperat}. Ex qua denique per cymbam, ut ego quod magis optabam Illyrica littora percurrerem, ad V Iduum Novembris diem Iaderam, nobilissimam Liburnorum urbem, adivimus. In qua primum mihi obviam occurrentem vidi Georgium Begnam, virum quidem humanae rei doctum et quem semper claritati et benivolentiae tuae deditissimum cognovi; quo cum suavissimo viro multa conserebamus verba vicissim honestissimis nostris periocunda curis tuum et in his saepe recensendo excolendissimum nomen.

Et enim eo duce alia inter civitatis egregia et memoratu dignissima vidi maritima prope moenia insignem Meliae nobilissimae mulieris arcum, ubi tubicen ille aequorei numinis Τριτων mira fabrefactoris arte conspicitur, et consculptum quod habet pagina 54 epigramma ut nostrae dignum spectationis, quom nec vidisse semel satis esset, sed et pluries utique lectitare iuvasset, primorum in conspectu Liburnorum hominum de altissimis maiorum nostrorum meritis ad inextimabilem {comparacionem} incidimus. Et quom ad summos Romuleae gentis viros verbis transvolaremur et Georgius ipse noster multa de Caesare, alii vero de Scipione non pauca egregie disseruissent, tandem Marinus quidam Soloneus palatinus vir haud inter vulgares, quom ex Fluentina urbe, immo potius nova, ut ita loquar, achademia, nuper advenisset, particulam quandam novi cuiusdam ex Poggio coepti libelli obtulit in medium. Quoiusce postquam nefanda audivimus verba, ni potius morbo animi quam iudicio ob coeptam nuper in Guarinum simultuariam contemptionem talia evomere cognovissem, longe minus et peritiam hominis amiciciam ve karipendendam immo penitus aspernendam esse censerem. [...] pagina 65 [...]

Vale.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica