[Page 2r]
EVSEBII CABOGHAE BENEDICTINI
DE EXEMPLIS ILLVSTRIVM VIRORVM RHACVSANAE CIVITATIS
VEL ET EXTERORVM QVI
IN EAM ALIQVO BENEFICIO NOTI HABENTVR
[Page 3r]

Eusebii Caboghae benedictini exempla aliqua illustrium uirorum Rhacusanę ciuitatis

Prologus

Non possum non uehementer admirari tacitusque mecum laudare uirtutes et sapientiam qua Rhacusanam rem ita a primis incunabulis institui contigit ut facile suo progressu gentis ingenia et animorum integritatem significare potuerit. Quę enim uirium suarum potentia minus consequi potuit, fide, iustitia et multa [p. 3v] numinis pietate, longe lateque fama nominis extensa, obtinuit maximorumque orbis regum et principum gratia, studio et suauissimo affectu firmauit et auxit. Vbi et cuique spectare licebit non 1 solum autorum pręstantiam sed insequentium quoque non uulgaris uirtus quem suis laboribus ac uigiliis fructum sibi pepererit. Satis enim partis non nihil addidisse 2 uidetur, dum optimis, {que} iacta fundamenta erant, sanctissimarum legum, quę genti dedere, diligenti exactaque et fideli obseruantia reliquum ędificii exigerent, sine quibus nulla ciuitas firma stabilisque esse potest, nullum imperium diuturnum et florens. [p. 4r] Vt ergo horum aliquam memoriam posterorum documentis tradere possimus 3 , uel paucorum huius urbis illustrium uirorum ex tam numerosa multitudine (quam tot seculorum ętates protulisse ambiguum 4 non est, etsi horum 5 nomen non alicuius scriptoris beneficio iniuriam temporis effugere potuerit), virtutes et horum in patriam benefacta aliquo scripturę monumento commendare opere pretium uisum est, quum factorum exempla, pręsertim domestica, prę illis quę uerbis exhibentur multo efficaciora ad uirtutem calcaria habentur, et illa quidem pręclarorum uirorum, quę Rhacusanum nomen et [p. 4v] domi et foris satis illustrare possent non deerunt, ubi 6 primos eius conditores non {imerito} uindicare uidentur.

[Page 5r]

De sancto Hilarione Palestino

Non, ut uidetur, temere insigne 7 illud Hilarionis factum principem locum in his tenere uisum est, quo quanto Dei optimi maximi prouidentia salutem necdum nati Rhacusani populi exitio subductam adhuc parentis curauerit in lumbis, satis ostensum est. Dum hic sanctissimus homo, pietate et humanitate plenus, pręclaris et diuinis signis genti uere {illaritatis} nuntia {pretulisse} uisus sit, quibus illam seculis inauditam ęquoris inundationem frenatam, [p. 5v] mare receptis fluctibus pacatum {redidit} et prouinciam a uoraci draconis ingluuie non sine magno incolarum stupore et extasi redemptam dedit, antro belluam prępotenti uerborum uirtute extractam paratumque rogum conscendere et uoracem ignis uirtutem ad exustam perferre adigens. Vnde et cęptis felicem progressum his pręlibatis augurari placuit.

De Gregorio, Arsatio, Victorino Vitaleque archidiacono et Fauentino presbitero, primis urbis Rhacusanę conditoribus
Ex Constantini VII. imperatoris libro

Pręclara illustrium uirorum Gregorii, Arsatii, [p. 6r] Victorini Vitalisque archidiaconi et Fauentini presbiteri facinora satis ostendere et animi sui pręstantiam et inuictę in aduersis Romanę uirtutis constantię nihil inaccessum fuisse, a cuius ęmulatione animum nunquam abducere uisi sunt. Dum post Epidaurum Slauorum {exarsione} cum reliqua Dalmatia euersum et Salonis, aliquantulum horum furore declinato, unanimi conspiratione egressi, non prius desiere a cęptis quam damna, {que} patrię malę fortunę {procela} intulerat, resarcita pro presenti rerum statu8 dedissent, priori sede (data pro felici omine noua nominis [p. 6v] nuncupatione) munitionibus9 translata, quibusque curis et solicitudinibus, quę multę et acerbissimę undique obsidebant, infracto superatis animo.

De Polimiro Bello, Illirici rege, urbis Rhacusanę instauratore
Ex Docleate

Haud profecto incongruum esse existimo Polimirum regem Rhacusanorum ciuium numero ascribere, et si minime natalium iure, at certe beneficii magnitudine, quod non 10 solum illa adęquare, sed multo etiam superare certum est. Ecquis 11 non [p. 7r] uidet in huius clarissimi uiri opere magnanimi et religiosi principis generosum et pium simul elucere animum? Qui regium stema, quo ortus erat, non magis bellica uirtute, que et Belli cognomen indiderat, quam pietate exhornauit. Studio enim optimatum regni sui ad auita sceptra 12 euocatus, affinitate, quam paricidii scelus infecerat, iam merito extincta, postquam Seislaui patruelis impietas aliquandiu exulare fecisset, ex sanctitatis asilo Romę, religione satis imbutus, pietati apprime studens, urbe 13 sacra martyrum pignora ad regni sui auspicia felicius capesenda, permissu Romani pontificis asportat, nobilissimo [p. 7v] frequentique illo suo comitatu egresus, et ubi primum nauibus Dalmatiam appulit, clarissimi facinoris aliquod emolumentum 14 dare studens, ibi Rhacusę urbem 15 , quam Epidauritani dirrutę patrię loco quamuis perexiguis initiis excitare moliti fuerant, Sarracenicaque uis progressum inhibuerat, felici omine instaurare aggressus est, arce ęditissimis rupibus extructa ad tutelam et munimen urbis, quam ad Epidauritanos suorum frequentia, qui se affinitate contingebant satis excoluit; Senatui allectoque ex utrisque 16 curam et horum procurationem tradidit ędibusque, quas protomartyris [p. 8r] numini excitatas dicarat, exornat diuorumque numine sanctorum artuum depositione expleuit, quibus et adhuc maxima ueneratione memorabilis perdurat 17 ; et ne quid tandem nouę urbi deesset, episcopum Epidauritanum nutu Apostolicę Sedis donat. Unde ferunt et principi memorię (cui ob ingentia beneficia conditoris detulere nomen) ęri, cuius adhuc in uenalibus usus, capitis expressam asseruari effigiem.

De Joanne, primo Rhacusę episcopo

Rara nec communis uirtus, pręcipue [p. 8v] uero fortitudo et in conciliandis animis circumspecta dexteritas uirum commendat dum collapsę Ecclesię suppetias dare annitenti multa sapienti consilio nec sine diuino nutu pręstare contigit, priori sede Rhacusę tunc recens a Polimiro excitate; traslata [...] multos, dissidio et tumultu circumadiacentium regionum iactatos, Epidauritanis reliquiis, etsi moribus et lingua dissimiles, simul coalescere fecit, ut iis non imerito illum et sacri chorifei laudem et restitutę patrię decus sibi parasse dicere possis. Semina enim sua prouidentia iacta et diuino aucta munere posteros florentissima pręsentis [p. 9r] ciuitatis messe frui dedere; quam non tam pactione exoluendi annui tributi, quam morum et uitę integritate ab accolarum redemit uexatione. His enim artibus sanctissimus pręsul Slouinis suę uirtutis specimen dederat et recens susceptę fidei feruore cicures mire in sui uenerationem allexerat.

De fide et gratitudine Rhacusani senatus
Ex Docleate

Qua memoria merita Rhacusanus retinuerit Senatus quantoque referendę gratię studiosum se 18 semper exhibuerit, non [p. 9v] minus quam eius eximia fides, satis a condita elucet urbe. Post Polimiri patris, regis clarissimi, decessum Tescemiro ad optimatum perfidiam 19 deserto, soli cum Tribuniensibus, ut semper suis regibus, integerimam probarunt fidem, quibus, et merito, regum et principum pręsertim accolarum, ingenuitatem animorum suorum mirantium, studia magis in se, non postremo urbis suę progressu, allexerunt.

De pietate et religione Rhacusani senatus
Ex antiquis scriptis

Quę olim futurę suę amplitudinis imagines [p. 10r] protenderent christianis Rhacusę optimatibus, non postrema pietatis et religionis semina enitere uisa sunt. Fortunis adhuc tenues, quum horum res angustissimo terrarum clauderentur spatio, quam propensum suum in Deum fuerit studium, satis misericordię ostenderunt operibus. Cromensem insulam (quę tunc non postrema agrorum suorum pars erat et priuatas horum fortunas non parum excolere poterat) diuo Benedicto, monastici instituti legislatori, ędibus publicis sumptibus excitatis, Deo optimo maximo quasi primitias Romano annuente pontifice obtulere anno fere septuagesimo salutis supra octingentesimum, [p. 10v] ut ex uetustissimis horum scriptis conicere potui, quo facto breui publice et priuatim diuitiis et amplitudine non parum aucti sunt. Diuino enim munere, quod illa pietate promeritos facile crediderim, ita finitimorum iniere gratiam, ut horum liberalitate terras et agros non paruipendendos partim dono partim exiguo soluto pretio acceperint, quibus urbi suę et uires et ornamenta haud exigua acceserunt. Nec alicui mirum esse debet me opinione duci Rhacusanas res ita profecisse; neque enim desunt sacra simul et profana exempla quę pietate et exactissimo numinis cultu urbes et prouincias sępe maximas incrementa sumpsisse et [p. 11r] ad magna queque imperia accessisse doceant.

De Vitale primo Rhacusę huius nominis episcopo

Debet Rhacusa multis uariisque nominibus Vitali primo huius nominis suo episcopo. Hunc siquidem sanctissimum antistitem morum integritas et spectabilis exactissimę uitę innocentia Deo in paucis acceptum, urbique et Ecclesię magno fuisse usui et decori clarissima attestarunt opera quibus posteris eximium uirtutis documentum dedit. Cura enim et multa sui [p. 11v] muneris uigilantia, quę nobilissimę religiosęque ciuitati ornamentum esse possunt, expleta cumulataque non postremo reipublicę emolumento dedit. Quandoquidem prę omnibus qui uel precessere uel subsecuti sunt patientissimum et impigrum expediendis magnis se rebus, et patriam doctis et religiosis uiris et quęque ad animarum salutem spectare uisa sunt frequentem redidit. Strenua in Lacromensis cęnobii fundatione nauata opera, dignus etiam fuit qui a Deo in gratiam haberet urbi cęlicolarum exorare patrocinia, dum ibi sacra horum pignora sibi diuinitus reuelata importat.

[Page 12r]

De Petro monacho Benedictino qui primus Rhacusam ordinis sui instituto excoluit

Exit et suus hic Petro, probato admodum uiro, iure optimo locus (familiare cognomen priorum negligentia excidit), qui quanto pręclare se in ornatu patrię gesserit, oculis omnium aperuit. Quum tunc primum nascente in urbe desiderarentur religiosa cęnobia et hic diuino spiritu afflatus Diomedes insulas ad Ruffum abbatem, uirum illa ętate sanctitatis fama celeberimum, Benedictini instituti norma se 20 imbuens, accessit ibique religione et exacto numinis cultu adeo profecit [p. 12v] ut non multo post superno ductu, quasi ad suos reuisendos, asportatus, laudem patrię hoc ipso instituto excultę primus referre promeruit, Cromensi insula magno suorum ciuium studio sibi et successoribus sacris exędificatis ędibus, ubi, in religiosę disciplinę apice excolendo die noctuque indefessus perseuerans, breui plures suo exemplo perfectę uirtutis ęmulatores reliquit.

De consilio et prouidentia Rhacusani senatus

Cum denuo Sarracenica uis Adriaticis [p. 13r] imineret litoribus et mens superiori pernitie exterrita fluctuaret, Rhacusani patres prudentissime communicato cum Iadertinis 21 consilio (quorum ciuitas, sicut regionis et agri felicitate reliquas Dalmatię urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat) Slauenos accolas, qui nuper Christianam cęperant admirari religionem, missis persuadent legationibus Dalmatię et Christiano nomini subuenire, illaque remota pernitie, pulsis e Gargano Sarracenis, se non solum ab hoste tutos, uerum etiam fortunę suę Elaphidum insularum accesione non parum adiectum uidere, et ita [p. 13v] prouidentiam, quam in sui senatus consilio prudentię coniunctam habere consueuerunt, non 22 solum tuendis sed parandis quoque nouis rebus adfuisse animaduertunt.

De Joanne Fructio

Vt annumerata his illustrium exemplis Joannis Fructii, suo munere non ignobilis uiri, facilius memoria excoleretur et posteris absterso aliquanto uetustatis squalore quo magis commendata esset, 23 non indigna fuit. Eam enim uix adhuc perexiguis quibusdam simbolis insinuari potius quam [p. 14r] ut uiri merita postulare uidebantur aperte testata animaduerteris, unde et ingratitudinis labem genti dimouendam his aliquanto firmius commendari uisum est. Licet enim hic molestissimo nauigationis labore fortunam pro nationis instituto extendere eniteretur, se tamen patrię pio nunquam defuisse studio satis aperuit importatis sacris Zenobii martiris pignoribus et eius sororis, quę Christianę ueritati haud obscuro uirginei sanguinis effusione testimonia redidit et cum fratre fama nominis ubique Christiano orbi extensa innotuit. Quos quidem singularis Niceferi [p. 14v] religiosi pręsulis et Vitalis Vetrani prętoris ueneratio urbi in pręcipuos protectores dedit, quum non casus, sed diuina prouidentia religiosis et christianis affectibus largiri satis uisa sit.

De Stojco presbitero

Vereor ne hęc tam pia ęquis auribus aliqui legant, quod hęc ipsa ciuitas Venetas insidias immerita sępius sustinuit. Senatum enim illum, plusquam hostilibus odiis libertatis 24 suę infestum, immiti quadam rabie et cupiditatis suę stimulis exagitatum, [p. 15r] ut sui iuris sceptra toti Dalmatię inferret, non semel experta est. Quę sane non pertulit Stoicus ille ętate sua ornatissimus et religiosus sacerdos in patrię oppressione, unde et merito et oppresse patrię ass [...] laudem tulit et clarum nomen apud suos est assecutus. Protomartyris quippe ędibus ad sacras reliquias pernoctans et orationi uacans, insidiarum et mali horum in Rhacusam animi diuinis oraculis edoceri meruit, eamque exemptam non aliqua classe uel insanis copiis uel [...] militis, sed diuorum [...] tutela. Ferunt enim hostibus uisam martyris faciem multo fulgore ex [p. 15v] prepotenti numinis uirtute radiantem, męnibus in urbis protectionem ualentibus uiribus deambulantem urbanorumque stationes et excubias existimantes pedem retulisse ac his adeo horum concidisse audaciam, ut quoad ille superuiueret, ab eius inuasione prorsus deturbarentur 25 . Ne ergo locus numine plenus debita religione careret, mox delubrum ubi hęc uisa sunt magno patri Blasio senatus consulto decretum est.

De Siluestro Illyrici rege

Non indignabitur clarissimi Siluestri regis maiestas decori urbis, in aduersis fidissime [p. 16r] regii stematis seruatricis, adesse 26 . Cuius affinitatem contracto pater conubio non aborruerat, et quę suam infantiam legitima re omni a spuria prole trucidatam, 27 neci subductam, incolumem ad adultam ętatem multa fide et constantia regalibus seruauit sceptris, quum et regię claritati non nihil religiosa institutione adiectum, et urbem publice et priuatim excultam nemo inficias ire poterit, ita ut regem et urbem tunc inuice 28 beneficiis inter se decertasse diceres, nec facile ad quem inclinare uictoria uisa fuerit diiudicare posses.

[Page 16v]

De Bono anachoreta

Dedit et Roma uirum, et quidem multa religione pręditum, cuique merito exacta bonorum operum perfectio nomen dedisse uisa est. Promeruit enim actio et multa in Deum uiri pietas pręsentibus simul et futuris uirtutis monimenta dari, dum cęlestia et diuina oracula, singulari Dei benignitate supernis detectis arcanis, illi sacra diuorum Laurentii, Petri et Andreę martyrum pignora pręstitisse probantur, quę quidem ex diuina dispositione exornatam contutarent urbem, miraculisque et salutaribus signis hęc et martyrum gloriam quibusque satis [p. 17r] testatam redderent. Vnde et ciuitatem his diuinę prouidentię comendatam edoctus suo posthac incolatu dignam existimasse ferunt.

De Stephano Cotromano rege
Liberalitati

Vindicabit sibi non imerito Stephanus Nemagna, Rassie ille celeberimus rex, non 29 auctę solum sed exornatę Rhacusę pręcipuam laudem, qui quanto studio urbis incrementa complexus fuerit, ostendunt Stęi et Rhatanei chersonesus, pro captu regionis satis ampli agri, quibus eius non [p. 17v] communis certe illa munificientia suę ditionis terminos in duplum protensos dedit, quodque ciuium ingenuitate ita captus sit ut urbem aliquando inuitatus (dimissis quę ad manum erant copiis, solo suo illo ut semper illustri nobilium comitatu contentus et quo 30 potius regię maiestati quam suę securitati prospicere animus erat 31 ) cum uxore et familia diuertere minime recusauit, ubi liberalitate pietati addita ciuium animos maximam traxit in admirationem, ędibus diui Blasii, incolatu uestalium cęsie sectę notis, argento 32 non mediocris ponderis 33 ad sacra diuorum pignora [p. 18r] excipienda, sargito et sericis auro et gemis ex opere polimito elaboratis ad eius aras et sacerdotum 34 ornatum 35 satis illustratis 36 , ad multos cęteros fauores et gratias quibus urbem et eius ciues in mercaturę negotiis ita prosecutus est ut non parum horum fortune publice et priuatim incrementum dedit 37 .

De Bernardo Binciola
Pietati

Ne religiosę Binciolę familię sua inter ciues laus deesset, satis pręstantia Bernardi Marini filii fecit, cuius spectabilis et religiosa [p. 18v] cęteris conuersatio posteris multę uirtutis exemplar esse potuit. Animus enim a primis fere annis diuinam spirans seruitutem suspensus, supernis affixus, non nisi circa et ecclesias et monasteria diuersantem 38 paginasque Diuinę scripturę perscrutantem 39 detineri potuit et nisi generosę stirpis, cuius sobolis propagandę se solum relictum męrebat, necessaria cura importunius admonere uideretur, Benedictini instituti normam, quam sumis habebat in uotis, prorsus 40 excoluisset, cuius sola exterioris indumenti lacerna sibi defuit, quam tamen obitus sui die impartienda 41 [p. 19r] procurare non destitit. Ac ita respublica (cui domi fide et sapienti consilio, foris uero laboriosis negotiis presto semper fuit) non 42 solum sibi studiosum, sed etiam litteris preclaraque 43 scientia 44 exornatum non ad postremam nominis sui accessionem habuit, ne nichilum 45 quidem a sua pietate auocatum; ita enim labentis generis excipiendi operam dedit ut in eo religionis quoque propagandę memoria nunquam excideret. Virtute in hoc magis quam diuitiis commendari semper enitens 46 et his totum uitę cursum maximis in laboribus perpetuis ac indefessis uerę pietatis cultor summa cum laude [p. 19v] exegit, celebris assidua religiosorum uirorum et grauissimorum patriciorum consuetudine, castoque et sancto sermone, qui uel ad excolendos animos, uel ad componendos mores multa sale conditus plurimum faciebat.

De Joanne Stoico, episcopo Argentinę
De his qui ex humili genere clari euaserunt

Qui Joannis Stoici insignia, quę multa eruditio ad religiosam pręstitit uitam, satis contemplatus fuerit, haud quidem difficulter animaduertere poterit illum satis declarasse uirtutem lucis prosequi naturam, [p. 20r] neque enim generis obscuritas, quę fortuna ex infima Rhacusanę plebis gente dederat, Predicatorum familiam amplexo aliquid47 obsistere48 potuit, quominus decorem suum externis prolatum extensumque comendaret. Res quippe gestę et uita innocentissime49 acta, precipue uero sacra theologię scientia, clarissimos inter sacros suę ętatis homines nomen dedere, ita ut apostolicum apud Constantinopolitanum imperatorem agens nuntium, opera Christianę reipublicę strenue nauata plurimum laudis nec imerito retulisse uisus est. Tanti enim [p. 20v] eius officii munera apud patres Basiliensis concilii e totius Christiani eruditione orbis celebritateque euocatis uisa sunt, ut uiri dignitatem amplissimo cardinalatus gradu augere non dubitarent. Sed quamuis illa synodus principio legitime congregata fuisset, non tamen omnia eius acta ab eo cui iure apostolicum contigit tenere tronum approbata fuere, sed illa tantum, quę Martini V. et Nicolai V. litteris continentur, ubi50 et hunc cardinalium51 numero minime ascriptum uidetur. Ferunt tamen exornatissimum Argentinę nobilissimę urbis Germanię [p. 21r] pręsulem dedisse, sed mortalitatem et corporis huius spolia Basileę ad cęlum amigrans dimisit, ubi et mausoleum eius cernitur et ipsi urbi bonarum litterarum studiosisime insigni librorum manuscriptorum legato satis sui memoriam commendauit. Scripsit quędam, e quibus opus instructum ad patres Concilii Basiliensis contra husitas52 librum unum. Reuerendissimi †Veniem.

De Margarita Gotia

Ne religiosis53 quoque fęminis sua ad uirtutem54 subtraheremus55 documenta, [p. 21v] libet etiam his Margaritę Gotię, illustris quidem multa pietate fęmine, suę uirtutis premia anectere. Hęc quippe pia56 et religiosa admodum matrona cubiculum ubi moribunda decumbebat maxima luce et quę meridianam multo superare uidebatur compleri (nullo sopore tecta, sed prorsus uigilans) uidit, cumque eleuatis oculis undequaque circumspiceret, animaduertit iuuenem pulcherrimum albis ac micantibus uestibus amictum triclinio adesse. Intuita exhilarataque admodum inquit: “O speciosissime adolescens57, quinam sis58, aperias quęso”, et ubi eum sua petitione dissimulata propius accedentem ipsa [p. 22r] secum eius uenustatem multamque uestis dignitatem et pulchritudinem diligentius considerat et contemplatur, canistrum suauissimis et recentibus rosis ipsum59 manibus gestare60 animaduertit mirataque61 hibernum tempus tam nitidas dare rosas, iterum ab eo, et quis ipse nobilissimus haberetur iuuenis et ubi62 ipsi tam suaue ille redolentes rosę asperrimo illo hiemis tempore essent, ne graue esset aperire rogauit. Ad quę ipse ac si ex nobilissimo63, quem secum ferebat, afflatu, illisque amenissimis floribus ipsam cuias64 is esset iam satis experire65 fecisset,66 tantum quid iis sibi uellet exponere [p. 22v] uolens, ipsam67 alloquens ita dixit: “Ubi nitentes hę rosę et tam68 elegantiusculi flores haberentur, te ipsam fore post triduum certo certius esse69 scias”. Quę cum dixisset, statim illa suauissima lux discedentem iuuenem nec aliud elocutum paulatim consecuta dilabitur. Hęc autem ipsa fortunata mulier spiritu letitię pleno70 illico religioso fratri Petro, filio suo, qui aliquanto post uigilantissimum Stagnensis ecclesię speculatorem per XV71 dedit annos, matrem ęgrotantem inuisenti72 inenarabili lętitia gestiens et ueluti is sibi eum congratulari73 inuitaret, retulit, asserens se primo [p. 23r] huius aspectu ex candore abitus, quem dominicanum ordinem, ubi filius merebat, seruare subierat74, hallucinatam, suum natum aduenisse existimatam. Et uti75 tandem cęlestis ille paranymphus sibi nuntiarat, exacto triduo hęrumnosę huic uitę erepta, florenti illo uiridario, cuius imarcescibiles rosas uidere et sibi in eternę felicitatis aram76 spirare meruit, donata est.

De quadam fęmella quę diuam Vrsulam martirem cum suo sodalitio in emigrationis suę solatium habuit
Pietas

[Page 23v]

Nec minus illam quoque dixerim felicem, quam in subsidium et consolationem emigrationis suę, quum ea sanctis etiam plerisque formidabilis esse non ignoratur, beatissimam martirem Vrsulam cum pręclaro sodalitio suo glorioso aspectu dignatam fuisse memorantur. Et dum ea 77 non 78 solum propalare hęc, sed ipsam martirem et gloriosum commitatum circumstantibus, qui agenti animam solatii gratia multa pietate aderant, indicare conatur, leta extremum clausit diem.

De alia quadam muliere quam [p. 24r] diabolus in exitu sui a corpore falsis criminibus 79 oppugnando accerrime deterrere conatus est

Quam autem antiqui hostis immanes in nostram pernitiem existant conatus, quum multis sępe aliis, tum uel his potissimum deprehendere satis est80, quibus nuper christianissimam quendam mulierculam, a spe et fide eam decidere attentans, agentem iam animam, procacius aggressus est, ipsam crudelissime minitans ac deterrens cęlestia nunquam subituram sed mox ad Tartara, utpote rapacem ruituram. Obiciebat autem ei, cum nil [p. 24v] aliud haberet (erat enim christianissima et satis religiosa fęmina) illam coronam, ut uocant, orariam sodali detinuisse. Ad quę ipsa: “Etsi”, inquiens “licite”, pro his scilicet 81 quę debebat, “nec sine domine uoluntate possiderem, ne tamen alicuius inique calumnię locus tibi aliquando pateret”, ancilla extemplo aduocata traditaque pretensa corona, iniunxit hanc domine citius restituendam. “Et quidnam ultra”, aduersario inquiens, “mihi opponas? Habebis certe nihil”, sicque omni oppositione semota tranquilla et pacata in Domino quieuit 82 .

[Page 25r]

De puero Marino a demone asportato
Presagium neglectae religionis

Quam pernitiem mala liberorum educatio horum saluti inducat, nuper cuiusdam Marini infantuli exemplum non obscurę admonitionis fuisse uidetur. Hic 83 enim nimia parentum indulgentia uel potius impietate a teneris, ut dicitur, unguiculis iracundię derelictus, in quam ueluti quadam insita naturę procliuitate ita facilis esse deprehendebatur ut uel leuissima quaque occasione perustus 84 ac si furore quodam exagitaretur, cacodemoni se asportandum exponens, hunc inclamare sępius exaudiebatur. Et stupenda quędam diuini iudicii [p. 25v] res accidit et quę merito omnium mentes percellere posset. Necdum scilicet 85 septenis morbo, quo et decessit, correptus, sępius accersitum diabolum sibi adstare uidens, pręter modum exterritus ac prope nimio furore exanimatus, ipsum teterrimum draconem ad se asportandum adesse uociferatur 86 et ueluti presentem circumstantibus indicans ex hac uita miserime eripitur 87 . Finem quem ipse sibi male infelix preluserat nactus, nec his quid boni, nisi reliquis sua miseria monita melioris conuersationis dedit.

[Page 26r]

De Marino Caboga 1411
Quę cuique magnifico contigerunt

Huius uirtute illustrique filiorum ac nepotum numerosa sobole progeniem in hac antiqua et generosa familia augeri et satis exornari non immerito contigisse uidetur, quandoquidem omnibus hiis, quę in hominem cadere possunt, et animi et corporis dotibus ita ornatus est ut nulli in patria secundus habeatur. Vnde et cum cęteris ex ordine politicis functus esset honoribus, prętorem quoque urbis sępius cum dignitate gessit, quodque diuinę benignitatis est non obscurum inditium, non postremas diuitias honestis artibus adeptus est, quibus latissimos agros [p. 26v] hędesque magnificas et dignas tanta successione parauit, quandoquidem felicitati suę non parum addidit elegans et preclara proles, in qua mares, quos tres habebat moribus compositissimos, generositate animi et illustrium factorum decore non solum in patria sed ad exteros quoque celebritatem protulere nominis et familiam genuere et illustri nepotum serie non parum excoluere.

De Micaele Caboga Marini filio

Quę cuique magnifico contigerunt

Hic, quum animi sui pręstantiam patrię [p. 27r] angustiis minime continere posset, huberiorem explicandę uirtutis materiam expetens Panoniam profectus est, ubi tunc Sigismundi Augusti generositas homines uirtutis undequaque alliciebat 88 . Existimabat enim reges et principes beatos esse, 89 qui exclusis superbis uiros mansuetudinis et misericordię cultores in curia assesores et consiliarios haberent 90 . Ibi quę Michaelis uirtus et prudentia in agendis fuerit, non uulgare de eo dicti cęsaris iuditium non pręsentibus tantum 91 sed futuris quoque ostendisse uidetur. Neque enim tantum magnis et intimis consiliis admissum detineri satis fuit, [p. 27v] sed etiam eius fidei, quam in multis maximis et arduis rebus non semel expertus erat, tantum tribuere uisum est ut unum belicosissime et efferate Croatorum genti pręfecisse, prolato in totam inferiorem Dalmatiam imperio, nunquam pęniteret, unde et ipse cęsar tantum ornatum 92 uiri effecit, ut nunquam grati animi laudem in eo Michael requireret.

De Nicolao Caboga Marini filio
De pietate patriae

Fortis Nicolai animus et robustę continentię pectus, quę, etsi intra patrię penates, tantum

enituere ut non postremam laudem mihi merere uidentur, [p. 28r] unde et eius iustitia 93 summa cum prudentia coniuncta ea merito consecuta est quę in omni republica 94 putantur esse amplissima. Virtuti quippe pro magnis rebus honoris insignia et pręclara monumenta merito debentur; et quidem eius uirtus et pręcipue charitas erga patriam quum in multis tum in eo maxime apparuit quod, quum urbis pręturam (quamuis iniquo illo tempore, quo Rhacusana res Cosacio bello excidio proxima periclitabat) maxima cum dignitate pręstaret, ad ciuium animos, quos patrię defensioni satis apposita oratione paratos dedit, non 95 solum proprias opes, quas patrię incolumitati rara liberalitate [p. 28v] primus obtulit, sed etiam filios, quos ornatissimos et manu promptos quatuor habebat iuuenes, singulari patrię charitatis documento minime deuouere 96 ueritus est.

De Daniele Caboga Marini filio
De indole

Generosa huius adolescentis indoles magna quęque promittere nec clarissimorum fratrum uirtuti 97 degenerare satis uisa est, cuius gratiosus spectabilisque aspectus, mores ornatissimi et non insuauis sermo Matthię Coruini, regis quidem sua ętate facile omnium clarissimi, affectum et gratiam non uulgariter [p. 29r] conciliarunt. Vbi enim magnanimus rex ornatissimum iuuenem sola sui nominis celebritate euocatum ultro cum gentis oratoribus suo conspectui, tot regionibus emensis, astare uidit uirtutesque et potentiam regiam admirari atque celebrare animaduertit, eius 98 animi generositate plurimum delectatus inter cętera regię benignitatis simbola, quibus eum prosequi 99 placuit, insignium Coruinę suę gentis clarissimę participatione ornatum cum posteritate excoluit.

De Luciano Caboga
De uarietate casuum et fortunae

Domum etiamnum adolescens egressus oportuneque [p. 29v] uinculis matrimonii (quibus impotens parentis imperium inuitum iretierat) solutus, otii impatientem generosa magnanimitas in mores et urbes multorum cognoscendas uirtutis ęmulatione indefessum toto uitę asportauit tempore; et quamuis fortunae leuitate et inconstantia sua diu exagitauit, non tamen pręclaris facinoribus multisque nec paruipendendis naturę dotibus suum decus eripere potuit. Superatis enim tandem arduis quibusque, ad multam illustrium uirorum consuetudinem admissus, hisque consilium, prudentiam 100 et singulare animi robur Christianę reipublicę fortissime 101 et non sine aliquo uitę discrimine pręstitit. Ferdinandi et Maximiliani augustissimorum principum [p. 30r] gratia minime defuit, quę et fortunis auctum et equestri dignitate satis illustrem et exornatum magnanimum merito dedit uirum.

De Marini simplicis innocentia et felici obitu

Hic locum Marinus rusticus et simplex ille quidem homuncio non immerito sibi uendicare uidetur, qui agresti prosapia ortus, quum mitis, patiens et ne ulli unquam iniurius uel molestus Melitensibus monachis infima coquine seruitia multis annis humillime prestitisset (neque [p. 30v] enim potioribus aliquibus utilis esse uidebatur), diuina tandem pietas et uiri merita et patientiam, coronam dignam piorum documentis, ut in diuinis occulis erant exhibere uolens, paucis ante diebus quam e caliginoso hoc adimeretur carcere, quum prius febris ita medulitus hominis artus depasta esset ut uix exilis spiritus ossibus herere uideretur, solum per se relicto cubili surgere dedit tenebrisque intempeste noctis Basilium Gradeum, non modico itineris spatio numerosisque gradibus conscensis, omnium admiratione adhire concessit, suorum illum confessionem criminum (ut qui extremum suę [p. 31r] uitę adesse non ignoraret) audire petit et expiationem perpetratis sacramento pęnitentię indulgere rogauit. Ad quorum sane humillimam, ordinatam et exactissimam enarrationem multa pręclara ac plane diuina ita diserte prosecutus est, ut merito non 102 solum admirabilis sed maximo quoque stupori probatissimo et doctissimo illo patri esset. Quippe quum prius non 103 solum balbum sed pene elinguem optime nosset, ut uix uerbum aliquod recte proferet, tanta sapientia et facundia de repente hominem inuadere non nisi diuino miraculo posse uidebatur. Idque quod (quamuis breuissimum) [p. 31v] reliquum uitę erat tanta spiritus lętitia exegit, ut omne ualetudinis incomodum prorsus obliuisci uideretur totusque spiritu diuinis affixus beatissimam Mariam Magdalenem 104 , illo quo et decessit die, lucidissimam et candidatam, utpote cęlestis lucis radiis micantem, pauperculum illum, ubi decumbebat, cubiculum in suum solatium ingressam uidere meruit, hancque adesse hilaris, uultu oreque decentissimum in risum composito ac ueluti gloriabundus ex amoris quodam affectu, ad ipsam suauissimis tenerrimoque animo prolatis uerbis, astantibus denuntians et ostendens. Cęteraque omnia sacramentorum misteria deuotissima perceptione ueneratus, spe plenus ac fide satis munitus ex hac euolauit luce, electis et post se plerisque sapientia et dignitate huius sęculi summis et celebratissimis uiris longe relictis.

Notes
1.
non] ne A
2.
addidisse] addisse A
3.
possimus] deduceremus A in marg.
4.
ambiguum] ambigimus A in marg.
5.
horum] aliquorum A in marg.
6.
ubi] in quibusA in marg.
7.
insigne] insignire A
8.
pro presenti rerum statu] pro presenti fortu rerum statu A
9.
munitionibus] munitioribus A, munitionibus S
10.
non] ne A, non S
11.
Ecquis] Et quis S
12.
sceptra] sceptra capessenda S
13.
urbe] Roma S
14.
emolumentum] monumentum A in marg.
15.
urbem] urbis A, urbem A in marg.
16.
allectoque ex utrisque] ex utrisque allecto S
17.
perdurat] perdurat cultus S
18.
studiosum se] studiosum A
19.
perfidiam] perfidia A
20.
norma se] norma A
21.
Iadertinis] Iadestinis A
22.
non] ne A
23.
commendata esset] commendaretur A in marg.
24.
libertatis] liberatis A
25.
deturbarentur] deturbarent A
26.
adesse] accedere A in marg.
27.
trucidatam] trucidata A
28.
inuice] mutuo A in marg.
29.
non] ne A
30.
et quo] quum his A in marg.
31.
erat] esset A in marg.
32.
argento] argenti A suprascr.
33.
ponderis] pondere A suprascr.
34.
sacerdotum] sacerdotes A suprascr.
35.
ornatum] ornatos A suprascr.
36.
illustratis] illustrauit A suprascr.
37.
dedit] acciperent A in marg.
38.
diuersantem] diuersari A suprascr.
39.
perscrutantem] perscrutari A suprascr.
40.
prorsus] omnino A suprascr.
41.
impartienda] indui A in marg.
42.
non] ne A
43.
preclaraque] preclaris A suprascr.
44.
scientia] scientiis A suprascr.
45.
nichilum] nantilum A
46.
enitens] cupiens A in marg.
47.
aliquid] nihil A in marg.
48.
obsistere] obistere A
49.
inocentissime] inocentissimę A
50.
Vnde et hunc cardinalis dignitatem nequaquam attinuisse uidetur A in marg. add.
51.
Cardinalem gradum Argentinę episcopatu comutasse cui exornatissimum pontificis decretum A in marg. add.
52.
husitas] husites A
53.
religiosis] religionis K
54.
uirtutem] pietatem K
55.
subtraheremus] subraeremus A, subtraheremus K
56.
quippe pia] quippia A, quippe pia K
57.
inquit: “O speciosissime adolescens] “O adolescens”, inquit: “speciosissime” K
58.
sis] es K
59.
ipsum] deest K
60.
gestare] tenere A in marg.
61.
mirataque] et mirata K
62.
ubi] ubinam K
63.
nobilissimo] suauissimo A in marg., K
64.
cuias] cuius K
65.
experire] expedire K
66.
fecisset] posset A in marg.
67.
ipsam] eam K
68.
et tam] tamque K
69.
esse] deest K
70.
pleno] plena K
71.
XV] 13 K
72.
inuisenti] invisente K
73.
congratulari] congratulare A, congratulari K
74.
subierat] subiicerat K
75.
uti] ubi K
76.
aram] arrham K
77.
ea] ipsa A in marg.
78.
non] ne A
79.
criminibus] criminationibus A suprascr.
80.
re illa etiam non leuiter iudicare uidentur A in marg. add.
81.
scilicet] silicet A
82.
quieuit] obdormiuit A in marg.
83.
Hic] His A
84.
perustus] peristus A
85.
scilicet] silicet A
86.
uociferatur] inclamat A in marg.
87.
eripitur] subtraitur A in marg.
88.
alliciebat] allicebat A
89.
Quandoquidem reges et principes beatos esse existimatur A in marg. add.
90.
haberent] haberet A
91.
non ... tantum] ne ... tantum A; non ... solum A in marg.
92.
ornatum] ornatu A
93.
iustitia] constantia A in marg.
94.
republica] gente A in marg.
95.
non] ne A
96.
deuouere] deuore A
97.
uirtuti] A in marg. additum
98.
eius] indole A in marg.
99.
prosequi] ornari A in marg.
100.
prudentiam] prudentia A
101.
et singulare animi robur Christianę reipublicę fortissime A add. in margine
102.
non] ne A
103.
non] ne A
104.
Magdalenem] Magdalene A

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica