Oratio ad Adrianum VI. Pontificem maximum, versio electronica

Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Petrus Kulcsar2024-03-05

DEDICATIO

Reverendissimo in Christo patri Domino Georgio archiepiscopo Strigoniensi, Regni Hungariae primati, legato nato ac supremo cancellario etc. Lombardinus Burgius iuris utriusque doctor, {prothonotarius} apostolicus salutem plurimam dicit.

Orationem, quam reverendus Stephanus Brodericus orator regius circiter Kalendis Septembris coram Adriano VI. pontifice optimo maximo habuit, cum ab omnibus commendari et tam pontificis quam reverendorum patrum doctissimo testimonio approbari animadverterem, Praesul Reverendissime, essemque eius videndae percupidus, vix tandem aegre ab homine mihi alioquin amicissimo, ut mihi eius perlegendae copiam faceret, potui impetrare; verebatur fortasse iam tum id quod postea accidit. Ubi igitur eam diligentius perlegi, ubi non solum verborum elegantiam et sententiarum gravitatem sed etiam vim ac vehementiam orationis accuratius consideravi, non mediocriter (ita me Deus amet) sum mecum ipse indignatus, quod ea tamdiu latuerit in obscuro, neque a tot mensibus in lucem prodierit. Statui igitur hominem aggressus hortari primum ac monere, ut eam in publicum daret, deinde ubi votis et monitis meis repugnantem video, obiurgare etiam liberius non destiti, ne se ipsum in primis magna laude ac demum alios voluptate utilitateque defraudaret; quid non utilius esse posset quam orationem pro omnium salute habitam, pericula omnibus imminentia complectentem ab omnibus legi? Ceterum cum neque sic quicquam proficerem, et ille ob modestiam, ut arbitror, negando perseveraret, statui ego multis potius et certe optimis quibusque placere et rem gratam facere, quam unius hominis satis verecundi ac multo minus, quam par est, ingenii sui vires metientis qualicunque offensa moneri. Domum itaque reversus accersito statim ad me {calcographo} orationem ipsam, illo et invito et nesciente, formis publicis excudendam, tuo potissimum, Antistes Maxime, amplissimo nomini dedicandam tradidi. Cui non ea Christianae defensionis rationem continens magis debebatur quam Tibi, qui in re Christiana auctoritate, opibus, consilio iuvanda ita alios ecclesiarum antistites antecellis principesque Christianos aequas, ut in hoc genere laudis nondum alicui sis secundus. Sciebam praeterea fratrem meum magnificum, Andream Burgium, nunc Caesareum istic apud inclitum Hungariae regem oratorem eo et amore ea observantia prosequi, ut nisi et ego fraterno monitus exemplo Tuam Amplitudinem omni prosequerer studio, officio ac [servitute] pro piaculo iudicarem. Idque quibuscunque rationibus licebit assidue apud Te testabor ac semper in posterum declarabo. Accessit et illud, quod oratorem ipsum, insigni prudentia, eruditione et probitate virum, tuum esse clientulum non ignorabam, tuumque alumnum in tua honoratissima et castigatissima aula ab ineunte adolescentia educatum, tuis sanctissimis praeceptis et institutis excultum atque expolitum. Tuum igitur iure optimo esse ducens quicquid in hanc sententiam, quicquid a me, quicquid a Broderico nostro laude dignum proficisceretur, Tibi has eius studiorum quasi {primicias} pro huius novi anni strena ac munusculo offerendas tuo celebratissimo nomini dicandas existimavi. Tu, quae tua est humanitas, haec quoque eadem, qua cetera soles, et animi et frontis hilaritate excipies. Atque ita certo Tibi persuadebis inter tuas praeclaras, quibus totum Christianum orbem replesti, laudes et merita, hoc etiam non esse in postremo loco numerandum, quod ex tuis doctissimis simul et sanctissimis aditis ac penetralibus quasi, ut aiunt, ex equo Troiano tales viri prodeant, qui et Tibi, patrono ac Maecenati, immortalem gloriam et patriae praeter eximium decus, fructus quoque uberrimos et nunc afferant et maiores adhuc sint allaturi.

Vale itaque, Pontifex Amplissime, et me tuum clientulum in eorum {asscribe} numerum, quos Tuae Amplitudinis nosti esse obsequentissimos.

STEPHANI BRODERICI IURIS PONTIFICII DOCTORIS, PRAEPOSITI QUINQEECCLESIENSIS, SECRETARII ET ORATORIS SERENISSIMI DOMINI LUDOVICI HUNGARIAE ET BOHEMIAE ETC. REGIS AD SANCTISSIMUM DOMINUM ADRIANUM VI. PONTIFICEM MAXIMUM ORATIO

Si ulli unquam mortalium ex maximo dolore et extrema animi consternatione ingens repente laetitia et spes amplissima est oborta, id profecto serenissimo principi meo, regi Hungariae contigit eo die, quo Te, Beatissime Pater, omnium suffragiis ad hanc sanctam sedem, cui divino munere praesides, electum ac renuntiatum esse audivit. Nam cum is ex immaturo atque inopinato Leonis X. pontificis maximi obitu, quem sibi inter ipsas tot periculorum et calamitatum procellas fato quodam acerbissimo ereptum esse videbat, in maximum decidisset maerorem et desperationem, audita tua auspicatissima electione ita est subito recreatus, ita in spem maximam ac certissimam erectus, ut non iam amplius Taurinum amissam, non Transalpinam a corpore regni sui {paullo} ante abscissam, non alias innumeras calamitates deplorare videretur, sed maxima et amplissima quaeque iam tunc animo concipere et sibi constantissime polliceri auderet, videbat ad hanc [supremam] orbis [Christiani] dignitatem vocatum esse virum cum omni sanctitate ac sapientia praeditum. Tum vero (id quod plurimum sua interesse arbitrabatur) Caesari suo coniunctissimum sperabat facile fore, ut et Caesar omnium, qui unquam fuerunt, Caesarum maximus et potentissimus et tu pontificum omnium sanctissimus atque integerrimus ceteros principes, si qui adhuc Christianum magis quam hostilem sanguinem sitire pergerent, auctoritate vestra ad optima quaeque et Christianae reipublicae salutaria agenda impelleretis, ita brevi immanes istas beluas et truculentissimas feras, quae tantum in Christianos auderent, non modo spiritus illos feroces posituras sed Te duce, tuis auspiciis in ius et potestatem nostram penitus concessuras. Quam quidem animi sui ingentem laetitiam atque incredibilem rei optime gerendae spem Tibi notam esse quamprimum desiderans me illis ipsis diebus ad Tuam Sanctitatem misit, ut Tibi nomine suo una cum hoc reverendo Francisco Marsupino, collega meo, simul et hanc tanti honoris amplitudinem gratularer, et res suas in summum discrimen adductas supplex commendarem. Gratulatur igitur Tibi, Beatissime Pater, Hungariae rex inclytus hanc Tuae Beatitudinis in hoc supremum humanae dignitatis fastigium assumptionem. Neque illo solito ac vulgari gratulandi more gratulatur, quo solemus eorum sortem, quibus nova aliqua honoris ornamenta contigere, verbis magnificis attollere beatosque eos ac fortunatos praedicare. Quid enim minus consentaneum quam dignitatem ecclesiasticam et eam potissimum, quae in Christiano orbe sit omnium maxima et suprema, ad labores profecto, ad curas, ad vigilias et ad mille sollicitudines notam atque institutam hoc nomine cuipiam gratulari? Neque igitur ille Tibi gratulatur, quod tot pulcherrimarum et nobilissimarum urbium, tot amplissimarum provinciarum imperium sis {assequutus}, neque quod ex privato episcopo summus omnium, quos orbis habet, episcoporum subito atque ex insperato evaseris. Neque quod reges et principes supplices ad pedes tuos procumbant et adorent quodammodo vestigia pedum tuorum. Quamquam haec quoque ipsa summa omnium, quae homini contingere possunt, esse confitetur. Sed quod {hii} sapientissimi et optimi patres illo eodem temporis momento, quo Te Romanum pontificem declararunt, campum Tibi patentissimum apparuerint ad virtutes tuas, quae solis hactenus Hispaniarum et inferioris Germaniae angustiis claudebantur, in totum Christianum orbem longe lateque spargendas ac diffundendas. Laudat eorum ipsorum sapientissimum atque exactissimum iudicium, qui revocato illo prisco illius primi senatus Romani more maluerint novum quendam quasi Numam Pompilium sanctitate et religione clarum, non e Sabinis, quod illi fecerant, sed ex ultimis terrarum finibus ad imperium evocare quam ulla in parte rei Christianae deesse. Et cum laudat hoc vestrum, Patres Reverendissimi, pulcherrimum et sanctissimum factum, tum vero vobis omnibus grates hoc nomine agit amplissimas affirmans nulla re magis potuisse constare vestram singularem in rempublicam Christianam fidem, vestrum amorem, studium, affectionem, quam {que} posthabita privata etiam vestri ratione, cum in hac sanctissima sede locaveritis, quem inter mortales optimum atque ad habenas Christiani imperii moderandas aptissimum esse iudicassetis. Gratulatur denique et gaudet sibi ac suis regnis et universo Christiano orbi, cui tali ac tam periculoso ac difficili tempore, pontifex contigerit, de quo ea praedicentur, quae nostris saeculis de nullo non solum in {summam} fortuna principe, sed etiam privatae sortis homine praedicata fuerunt. Sperat non rex Hungariae solum, qui maxime omnium tali indiget pontifice, sed totum Christianum genus, Te qui episcopum privatum egeris, tam sanctum, tam prudentem, tam solertem atque industrium in summo nunc honore constitutum, a Te ipso non degeneraturum, qui Hispaniis summa cum omnium commendatione praefueris, longe maiori nunc cum laude et gloria totius Christiani orbis imperium administraturum. Non sum nescius, quid hoc loco a me iure quodam modo res ipsa exigere videatur, ut vestrum simul et horum reverendissimorum patrum, qui Te elegerunt, acerrimum iudicium et tuas amplissimas laudes oratione mea prosequar. Sed ego utrumque consulto praetereo; aliorum sint istae de Te et de tuis clarissimis virtutibus praedicationes, alii dicant Te summa integritate, fide, modestia, singulari eruditione et doctrina incredibili in omni genere laudis excellentia praeditum. Quin et illud addant, si placet, Te tanta semper fuisse animi moderatione et continentia, ut nullos unquam honores quaesiveris. Illud fortasse apostoli Pauli Tecum in animo reputantem, ut ‘nemo sibi sumat honorem nisi vocatus a Deo tamquam Aaron. Tanta tamen vicissim fuisse felicitate (si felicitatem appellare licet occultam quandam divini numinis voluntatem ac providentiam) ut nulli honores ulli unquam homini contigerint, qui non Tibi ultro, nec expectanti, nec opinanti sint oblati. Ego et haec et plura ac maiora {hiis}, licet in Te summopere admirer, illud tamen potius mihi dicendum existimo, quod et Tu, Sapientissime Pater, verissimum esse iudicabis, tanto maiorem et graviorem tuis humeris sarcinam esse impositam, quanto non solum altiore loco sedes sed etiam admirabiliore et minus saeculis nostris audita ratione in hunc altissimum honoris gradum conscendisti. Deus, nam Deus fuit ille, qui Te externum, Romae nunquam visum, de tali dignitate ne cogitantem quidem quicquam in animos horum sanctissimorum patrum, verum iam tandem aliquem et idoneum pastorem ecclesiae sanctae praeficere quaerentium miro quodam atque incredibili modo {inserviit} atque insinuavit. Tuum igitur erit ita hac tanta Dei in Te benignitate uti, ut et Deo, qui Te elegit, et hominum, quos tuae curae credidit, expectationi satisfacere possis. Fac, Clementissime Pater, talem istum tuum pontificatum videamus, ut iure optimo et Tibi et sibi et universae Christianitati congratulatus fuisse videatur rex Hungariae serenissimus. Exhibe nobis, Pontifex Sanctissime, una cum illis antiquis pontificibus Romanis, qui privatis omnibus affectibus post tergum relictis, omnibus aliis curis postpositis hoc solum dies et noctes cogitabant, quo pacto gregem sibi creditum domino Deo suo salvum atque incolumem repraesentare possent. Quali pontifice si unquam alias indiguit respublica Christiana, nunc certe maxime indiget, cum adversarius eius tanquam leo rugiens circuit quaerens, quem devoret, quam Christiani imperii partem invadat et penitus absorbeat. Circuit inquam ab omni parte, nunc terra, nunc mari, modo septentrionem, modo has, quae magis meridiem et occidentem spectant regiones, assidue quatiens atque infestans. Qui non satis habens omni Asia, quae Christiani olim iuris erat perdomita, magnam Europae partem e corpore Christiani imperii avulsisse, iam circum ipsa Christianae reipublicae intima viscera crudelissime grassatur, iamiam, Beatissime Pontifex, Amplissimi Patres, nisi omnium ope resistitur, totius Europae imperio potiturus. Belgrado enim, sive eam Taurinum vetere vocabulo appellare maluimus, et provincia Transalpina in {ditionem} suam redactis, quid aliud effecit potentissimus hostis, quam ut ei per Transalpinam quidem ad Moldaviam, Transsilvaniam, Poloniam, per Belgradum vero ad utramque Pannoniam, ad reliquas Dalmatiae et totius Illyrici et ad hanc orbis terrarum principem, Italiam, aditus pateat liberrimus. Scardona autem, quam nuper prope inspectantibus vobis, Reverendissimi Patres, intercepit, cum illo suo amplissimo portu, quam non ei commoditatem est praebitura ad omnes oras maris Adriatici non paulatim modo carpendas, quod facere consuevit, sed si id maluerit, uno impetu subigendas? Quod si ad haec Rhodus quoque insula nobilissima, quam nunc fortissime quatit, accesserit (quod Deus benignissimus avertat), quid ei tandem obstabit, quin totum hoc, quod Christianum orbem undique circumfluit mare, in sua habeat potestate. Providendum igitur et nunc, dum adhuc provideri potest, omni ope providendum, ne ab hac immanissima et {efferatissima} barbarorum illuvie penitus obruamur. Induendus ille vere Christianus et ad libertatem, honorem, decus, ad omnem amplitudinem natus animus. Et cum id omnibus faciendum tum vero Tibi potissimum, Beatissime Pontifex, qui caput es et non alicuius privati regni aut provinciae sed totius Christiani generis caput et tale caput, quod et divini numinis arbitrio et humano consensu ad hoc solum videtur institutum, ut omnium, quicunque Christiana religione censentur, curam in commune gerat. Non enim regi Hungariae, non Poloniae, non aliis serenissimis regibus, sed Petro et successoribus eius pascendas suas oves Dominus nominatim commisit. Tu igitur pastor, nos oves, Tu caput, nos membra, Tu pater, nos filii. Quod pater filiis, caput membris, pastor ovibus, id Tu nobis in commune omnibus debes. Aliis regibus, quin ita volunt, satis esto regnorum cuique suorum fines tueri, tuorum regnorum fines cum iisdem terminis claudantur, quibus totus Christianus ne dicam terrarum orbis clauditur, totius Christiani generis curam agas oportet. Quid vero, quod isti maximi et amplissimi reditus, quibus non haec solum Romana sed etiam aliae per orbem Christianum ecclesiae sunt {munificentissime} locupletatae, neque possunt honestius, neque debent iustius in ullum alium usum quam in Christianorum conservationem expendi ac dispensari? Nam si bona pauperum sunt, si tributa egentium animarum, quemadmodum ea esse et sacri canones et antiqua sanctorum patrum scripta demonstrant, quibus {hii} magis debentur quam pauperibus? Qui sunt autem ex omni pauperum genere, si per universum mortale genus animo discurras, pauperiores, egentiores, calamitosiores quam illi, quorum animae simul cum corporibus hostili sunt obiectae furori? Nos abunde pulchrum ac religiosum esse ducimus sacras aedes magnifico ac regali sumptu extruere easque auro, argento, gemmis, margaritis atque omni pretiosa supellectile ornare . Pulchrius fortasse et Christianae pietati convenientius xenodochia, orphanotrophia et alia id genus ad alendos ac sustentandos egenos instituta loca condere et locupletare. Sed ego omnium pulcherrimam atque omnia caritatis opera longe excedentem illam {elemosinam} esse crediderim, qua vel iam capti ab hoste redimuntur vel captivitatis periculo obnoxii, ne in hostis potestatem deveniant, multo ante providetur. Praeclare enim divus Ambrosius, Mediolanae urbis episcopus, ‘ornatus, inquit, sacrorum redemptio captivorum est’. ‘Et illa, inquit, sunt vere pretiosa vasa. Illi veri reditus ecclesiarum, qui redimunt animas a morte. Ille verus Domini thesaurus, qui idem operatur, quod sanguis eius est operatus.’ Praeclare etiam maiores nostri Hungari, qui episcopatus et alia sacerdotia ideo videntur copiosius locupletasse, ut eorum {possesores} certum alerent quotannis pro fidei catholicae defensione militum numerum, qui mos usque in hodiernum diem apud nos diligentissime servatur. Quod quidem exemplum, si ceteri Christiani {sequuti} fuissent et tot opulentissimos orbis Christiani episcopatus et ecclesias huic sanctissimo oneri ferendo subdidissent, nunquam certe res Christiana ad has angustias pervenisset. Non solum igitur Te, Beatissime Pater, debitorem facimus Christianae reipublicae ante omnes defendendae, quod caput eius es, sed hoc etiam nomine, quod illi miseri Christiani, qui in extremo discrimine versantur, suos esse credunt et in suam necessitatem institutos omnes istos, quos Tu, quos alii ecclesiarum antistites habent amplissimos proventus. Immo ita sibi Christo docente persuadent eum demum esse bonum pastorem, qui nedum substantiam, sed si opus sit, etiam animam suam ponat pro ovibus suis. Quae tamen ego non propterea commemoro, Pontifex Optime et Doctissime, quasi ea Tibi vel ignota esse putem, vel Te non ad omnia pro ovibus Tibi commissis etiam cum capitis discrimine subeunda paratissimum existimem. Absit a me haec tam stulta et impia credulitas. Credo ego et illo pontificum genere Te esse, id, quod scio, re ipsa ita esse brevi comprobabis, qui verum Christi referens vicarium, verum decus, honorem, gloriam, salutem rebus omnibus terrenis, immo vitae etiam ipsi libentissime anteponas. Quod quamvis ita esse certissime mihi persuadeam, non potui tamen me continere, quin pauca in hanc sententiam dicerem, magis ut officio meo satisfacere viderer, quam ut Tibi vel consilium darem, Principi Sapientissimo, vel stimulos adderem, pontifici ad omnia pro Christi ovibus facienda tua sponte incitatissimo. Verum aliud est, Felicissime Pontifex, quod ego in Te magis et considero et admiror. Maiorem Tibi video oblatam rei bene gerendae facultatem, quam ulli unquam Romano pontifici contigerit. Quorum si vitas et acta ex annalibus pontificiis repetamus, inveniemus aliis auctoritatem, aliis facultatem, quibusdam etiam voluntatem ad hanc sanctissimam provinciam obeundam defuisse. Tibi vero rebus omnibus, quae a Deo immortali desiderari possunt, undique affatim affluentibus quid deesse possit, nihil penitus video. Existimationem habes tantam, quantam potest homini multa a puero semper innocentissime atque integerrime acta et per omnes bonas atque honestissimas artes ad hoc usque supremi honoris culmen deducta conciliare, facultatem deinde tantam, quantam is habere potest qui, ut omnes ei principes alii Christiani desint, qui certe deesse non possunt, Caesarem tamen habet amicissimum et eum Caesarem, qui ut magnitudine imperii aequat multos ita, ut omni virtutis genere exsuperat omnes fere illos vetustos imperatores. In Te vero tanta est pietate, tanto amore atque observantia, ut is nihil penitus Tibi negaturus videatur, praesertim id ab eo postulanti, quod ad communem omnium salutem pertineat. Quid non negaret discipulus praeceptori, alumnus nutritori, Christi vicario Christianissimus imperator, denique filius patri et ei patri, quem quantum dignitate et honoris culmine, tantum etiam doctrina et vitae sanctimonia videt aliis mortalibus praestare? Iam quid ego de aliis regibus et principibus loquar? Quem enim ex illis omnibus ea credis naturae immanitate praeditum, adeo sui et suorum et Christi optimi maximi oblitum, ut Te contra hostem communem vexillum crucis Christi ferente malit cum summo dedecore et periculo vel domi {ociosus} manere vel privatas adhuc dissensiones agitare, quam summa et immortali gloria ac perenni sua salute tua signa sequi? Nihil igitur, nihil omnino Tibi deest, Pontifex Maxime, nisi forte voluntas deesset; {quem} in tanta virtute, tanta praesertim adiecta et auctoritate et potestate non etiam superesse nemo est, qui sibi possit persuadere. Ut tamen, sicuti omnium maxime et debes et potes, ita etiam velis rem Christianam, salutem suam et suorum, quae in summum discrimen adducta est, iuvare ac Christianos principes ad hanc sanctissimam defendendae Christianae religionis provinciam capessendam, quamprimum tua auctoritate inducere. Id vero est, quod a Te supplex summis et enixissimis precibus petit atque efflagitat rex Hungariae, cuius preces tanto plus ponderis apud Te habere debent, quanto plura Tibi sunt in hoc uno rege consideranda. Nam et filius tuus est [huius] sanctae sedi extrema morientis patris voce commendatus. Et eo genere ortus cuius maiores suae sanguinis, suae successionis linea spectetur. {Egesserunt} (quae pace omnium dixerim), si cum aliorum regum factis conferantur, illi videbuntur pro privata sua vel gloria vel iniuria vel utilitate[,] {hii} semper pro communi omnium salute decertasse. Postremo eius nationis rex, quae iam inde ab initio, quo Thurca Danubii ripam pulsare cepit, qui est prope quinquagesimus supra centesimum annus, maluerunt suis corporibus universum hostis impetum excipere et sustinere quam bonis etiam et aequis conditionibus ab hoste toties oblatis facere quippiam, quod vel minimo detrimento reliquis Christianis esse posset. Qui tutam usque ad haec tempora, quantum in ipsis fuit, cum maxima sua clade et assidua sanguinis sui effusione Christianam rempublicam praestitere. Qui tot iam continuis cladibus adeo sunt attriti, eo angustiarum pervenerunt, ut nisi quamprimum adiuvantur, aut eis sit primo quoque tempore accumbendum, aut conditiones, quas hostis tulerit, accipiendae. Quae quales futurae sint et quantum reipublicae Christianae detrimentosae, facile unusquisque potest considerare. In quorum salute conservanda non solum id considerari oportet perire socios, amicos, fratres et antiquos ac fortissimos reipublicae Christianae propugnatores, perire obsequentissimos huius sanctae sedis filios, sed illud quoque perire vobis, ut alia omittam, equitatum maximum et validissimum, perire terram omnium, quas septentrio habet, amoenissimam, fertilissimam et hosti ad propinquas regiones invadendas opportunissimam. Denique perire atque in perpetuum abscindi a Christiano imperio tantum terrarum tractum quantus hinc inter sinum Adriaticum et Cecios montes, illinc inter montes Carpathos et Euxinum pelagus iacet. Et haec omnia opibus et potentiae potentissimi hostis accedere. Huius igitur nationis rex, quae tanta in rempublicam Christianam praestitit, quae in tanto nunc discrimine versatur, quae tantum est et servata commodi et amissa detrimenti rebus Christianis allatura, Te supplex {praecatur} et per amorem Dei omnipotentis orat atque obtestatur, ne se deseras, ut sibi dum adhuc spirat, dum adhuc iuvari potest, re, non verbis, facto, non promissionibus citissime et quamprimum adesse velis. Existima non meas esse has, quas audis, sed illius, sed omnium Hungarorum, immo omnium illorum infelicium populorum miserabiles voces. Illos nunc cogita ad unum omnes cum coniugibus et liberis supplices ante tuos iacere pedes et Te per ingentia maiorum suorum merita, per tot vulnera et mortes pro Christianis acceptas, per sanctissimos huius sanctissimae urbis tot fortissimorum martyrum cineres, denique per effusionem sanguinis domini nostri Iesu Christi orare, {praecari}, obtestari, ne se ab hac sanctissima veri Dei religione, quam nos [semper] devotissime coluimus, avelli et in spurcissimorum hostium potestatem venire permittas. Illi a Te, Beatissime Pater, ab hac sancta sede, a vestro, reverendissimi Patres, sacratissimo senatu, ab omnibus Christiani nominis principibus, a tota Christianitate repetunt tot beneficia in vos collocata, repetunt opes et facultates suas pro vobis conservandis liberalissime quotannis expositas, repetunt [sanguinem] suum et maiorum suorum pro vobis effusum. Nisi immites, nisi beneficii accepti prorsus immemores esse volueritis, servabitis vestros servatores, subvenietis vestris antiquis defensoribus. Tu vero, Beatissime, Maxime et Optime Pontifex, nisi a tuis sanctissimis moribus, a Te ipso deficere, nisi totum Christianum orbem et regem potissimum Hungariae tanta spe de Te concepta frustrari volueris, uteris profecto {hiis} tot et tantis uno eodemque tempore collatis in Te divinis muneribus. Uteris hac tanta et tam rara occasione[,] nunquam fortasse amplius, si nunc e manibus elabitur, reditura. Non deerit tuis votis, tuis sanctissimis consiliis Deus optimus maximus. Aspiciet ille de sede sancta sua, de excelso coelorum habitaculo et cogitabit de nobis, aperiet oculos suos et videbit tribulationem nostram. Denique, Beatissime Pater, sive gloriam quaeris apud homines immortalem sive apud Deum praemium sempiternum, nullam esse credideris ad utrumque adipiscendum faciliorem [expeditiorem]que viam, quam si principibus Christianis quamprimum in unam sententiam et voluntatem adductis dies et noctes cogitaveris de nobis, qui in extremo discrimine versamur, conservandis.

Dicta pridie Nonas Septembris Anno salutis MDXXII.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica