Author: Brodarić, Stjepan 1490-1539Editor: Arnold Ipolyi Petrus Kulcsar2015-10-25
Operae pretium fore putavi, si bellum, quod divus Ludovicus Hungariae et Bohemiae rex, unicum hoc seculo nostro verae probitatis exemplum, cum Solymano potentissimo Turcarum imperatore maiore animo ac necessitate quam vel viribus vel eventu proxime gessit, et in quo interiit, breviter describerem eo etiam consilio, quod video esse nonnullos, partim qui haec aliter, quam acta sunt, narrent, partim qui nostros alius aliam ob causam criminari non cessent atque hunc infelicem pugnae eventum non solitis rerum humanarum casibus sed nostrorum culpae falso adscribere nitantur. Miseram humanae calamitatis sortem, utpote quae non solum ipsa per se sit satis gravis et erumnosa, sed etiam quod omnia, quae vel fieri vel vitari potuisse videantur, soleant calamitatem passis imputari idque quandoque per ludibrium! Nos quoque, ut video, et rex noster inclitus, qui caput suum non dubitavit pro Christi religione et pro aliis Christianis ponere, de hoc tam bono et sancto opere non solum non laudamur sed etiam lapidamur, et non saltem misericordiam aliquam tantae nostrae miseriae ab iis, pro quibus haec passi sumus, meremur, quibus, haud scio an aliud iure imputari possit nisi quod ab eo tempore, quo Christi dei optimi maximi ductu ex Scythia venimus et fidem Christi professi sumus, fuimus semper scutum et clipeus omnium aliorum Christianorum, et quod in hoc praeclaro nostra sententia Christianitatis obsequio duos iam reges, ambos eadem Iagellonia stirpe prognatos, tot praeterea utriusque ordinis principes viros, tantum nobilitatis et militiae, tantam et tam innumerabilem populi multitudinem amisimus ipsis interim, si deo placet, bella plus quam civilia ac plus quam fraterna inter se gerentibus et uno in alium culpam huiusmodi bellorum referente. Potuissent, dicet aliquis, multa in hoc bello melius provideri; nos autem dicimus nullum adhuc fuisse neque ita potentem neque tanta felicitate praeditum vel regem vel populum, qui non adversam etiam aliquando fortunam sit expertus. Nos posthac etiam praeclare actum iri cum Christiana re publica putabimus, si reperiet nationem aliquam, quae eam per quingentos amplius annos suo sanguine et suo privato sumptu ab externis hostibus tueatur. Sed ut omissis his, licet iustissimis, querelis ad rem nostram redeamus, descripsimus haec re vera ita, ut ea agi vidimus. Si stilus videbitur, sicuti est, incomptior, scimus non deesse plures et in Hungaria et in Polonia natos, qui potuerunt haec, si voluerint, exornare, quod si faciant, tantum abest, ut molesto id animo simus laturi, ut eos ad id vehementer etiam hortemur et gratias eis simus hoc nomine acturi, dummodo non recedant ab hac rei gestae veritate; nobis satis fuerit illis materiam tantum dedisse rudem illorum dolabris et asciis levigandam et expoliendam.
Apposuimus hic statim a principio nomina eorum, qui tunc maiores magistratus erant, quod per hos magna ex parte acta sunt omnia.
Bene vale, lector optime, et boni omnia consule!
Regnabat eo tempore, quo Hungariam Solymanus Turcarum imperator validissimo exercitu est aggressus, qui fuit annus a Christi nativitate sextus et vigesimus supra millesimum et quingentesimum, Ludovicus eius nominis secundus Hungariae et Bohemiae rex, Vladislai Kazimiri ex Anna de Candale Galla filius, qui patre in aetate pupillari amisso agebat eo tempore, quo bellum est ei per Turcam motum, primum et vigesimum annum. Fuerat ei paucis mensibus ante patris mortem desponsata Caroli imperatoris ac Ferdinandi archiducis Austriae soror Maria, quam statim, ut ad annos pubertatis pervenerit, duxit in uxorem, sorore sua natu maiore Anna eodem tempore Ferdinando in matrimonium tradita. Erat Ludovicus iuvenis procerus forma corporis supra alios aequales egregia, naturae singulari bonitate et praeclara indole virtutis ita insignis, ut, si eum ad maturiorem aetatem pervenire contigisset, habuissemus in eo procul dubio longe optimum ac praestantissimum principem. Ingenio erat miti admodum ac minime feroci, ad omne rectum et honestum mire flexibili et sua etiam sponte proclivi, praeterea armorum tractandorum, equitandi, venandi et alia huiusmodi iuvenilia ac militaria opera exercendi studiosus, verax, constans et secreti, si quod ei credidisses, tenacissimus. Erat eodem tempore regni comes palatinus, quem vocant, quae prima est a rege inter seculares dignitas, Stephanus Bathory superioris Stephani Bathory, qui sub Mathia rege impigre et magna cum laude rem Transsylvanicam administraverat, ex fratre Andrea nepos. Transsylvaniae praeerat Ioannes Zapoly comes Scepusiensis, is, qui paulo post regnum est adeptus, a patre Stephano in amplissimis opibus cum fratre Georgio relictus, tanta apud nobilitatem gratia et favore ut iam inde a puero omnes eum veluti regni successorem, si illud herede legitimo vacuum remansisset, observarent, et in eum unum omnium oculi essent coniecti. Maiori Walachiae, quam Moldaviam, Stephanus, Minori, quam Transalpinam vocant, Radul wayvodae imperabant, uterque regi Hungariae subiectus. Banus Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, nam hae tres provinciae ab uno magistratu regebantur, quem nos maritimum etiam praefectum dicimus, erat Franciscus Battiani obsequiis familiaribus iuvenis olim regi adhuc puero conciliatus. Arcem Themesiensem et eas regni partes, quas inferiores vocamus, Petrus Pereni tuebatur, et is coronam regni post mortem patris Emerici Pereni apud eum relictam cum eo, quem diximus, Ioanne Zapoly comite Scepusiensi servabat. Sirmio et ei regni parti, quae inter Savum et Dravum per ripam Danubii iacet, Paulus Thomory archiepiscopus Colocensis praeerat ex ordine eorum, quos fratres minores de observantia vocamus, vir strenuus, et qui, antequam eam religionem intrasset, plurima exhibuerat nec modica suae virtutis argumenta cum hoste saepius congressus. Vacante postea archiepiscopatu Colocensi, cum ea loca amisso paulo ante Belgrado non minus defensore quam sacrorum ministro indigere viderentur, et postulatum fuisset in publico regni conventu ab omnibus ut Paulus e religione, si exire abnueret, etiam vi et autoritate summi pontificis Romani extractus illi ecclesiae illisque locis ab hoste defendendis praeficeretur, diu multumque ac vere non simulate reluctatum tandem voluntati regiae ac regni parere coegerunt. In qua praefectura confessione omnium, perperam etiam de eo iudicantium (ut nulla excellens virtus sine invidia est) ita se gessit, ut nihil penitus praetermiserit, non solum quod ad strenuum militem et imperatorem sed etiam quod ad virum religiosum et bonum archiepiscopum pertineret, nihil de priore vitae austeritate neque in cultu corporis neque in ulla alia re remittens aut immutans. Comes Christophorus de Frangepanibus ante menses aliquot ab obsequiis Ferdinandi archiducis magnis promissis ad regni obsequia accersitus cum postea loco beneficii, quod expectabat, iniuria non mediocri affectus fuisset, illuc, unde venerat, ad Ferdinandum redierat. Cancellarii munere fungebatur Stephanus Brodericus in ea parte Pannoniae superioris natus, quae nunc peculiariter Sclavonia nominatur, ad eum magistratum ex legatione Romana, quam tunc obibat, paucis ante mensibus accersitus maiore ad bene agendum animo quam facultate. Thesaurarii magistratus erat penes Alexium Thurzonem hominem, ut opinio multorum de eo erat, praedivitem et eo magistratu aliquoties antea diligenter functum. Ioannes Bornemyzza Posoniensis et Budensis arcis praefectum agebat non parvae apud regem, quem ab incunabulis educaverat, in rege in hanc vel in illam voluntatem movendo autoritatis, apud alios fere omnes magnae venerationis cum ob senium tum propter immotae cuiusdam severitatis et bonitatis ac illibatae in regem fidei opinionem. Hi fere, quos diximus, erant tunc publici magistratus, ceteri praelati et barones suis quisque privatis rebus operam dabant praeter Ladislaum Salcanum archiepiscopum Strigoniensem, regni primatem et supremum cancellarium qui licet paucis ante mensibus vel quia aliter facere non poterat, vel quietioris vitae studio sigillum regium, quod secretum vocant, in manus regias tradiderat, quod Stephano Broderico fuit datum, penes hunc tamen adhuc magna pars autoritatis residebat, resque huius etiam nutu pro magna parte regebantur, cui ob dignitatem, aetatem, prudentiam et rerum, quas longo tempore administraverat, agendarum peritiam rex adhuc inter omnes plurimum tribuere videbatur, praesertim ubi de summa rerum agebatur. Et is fere erat status rerum in Hungaria, quando regi Ludovico nunciatum est Solymanum pace cum omnibus finitimis in annos plures firmata arma infesta contra se terra aquisque movere, cui ad id faciendum magnam praebebat opportunitatem Belgradum et Sabacia paucis ante annis in potestatem redacta, Zalankemen et omnibus aliis oppidis citra Savum eodem tempore dirutis usque ad Varadinum Petri, quem totum tractum nos durante adhuc antiquo vocabulo Sirmium appellamus, quae res talem hosti aditum in Hungariam patefecerat, ut quoties Savum transire et in Hungariam irrumpere vellet, aegre posset ab eo prohiberi. Praeerat tunc ei Pannoniae inferioris parti, quod superius dictum est, Paulus Thomory, qui, ubi exploratum habuit Turcae in Hungariam adventum, non contentus id per litteras et nuncios saepe antea regi significasse, conscensis raptim levibus curribus, quos nos a loco Kochi appellamus, vigesima Martii ad regem tunc Vissegradi agentem repente advolat adventum et apparatum hostis ac pericula, quae regno immineant, edocet suarum ad hostem reprimendum virium imbecillitatem, celeritate esse opus ad arcendum hostem Savi apud Belgradum transitu et rem, si in tempore provideatur, tametsi difficilem, non tamen esse prorsus factu impossibilem, ad id, si necessaria sibi praestentur, suam operam pollicetur. Rex his rebus motus, et quod adventus Turcae ex pluribus etiam aliis locis vehementer confirmabatur, ex eorum, qui tunc secum erant, consilio conventum publicum indicit ad diem divi Georgii martyris, quae proxima erat sacra. Ad quam cum frequentes omnes omnium provinciarum ordines convenissent, decernuntur ibi ea, quae ad regni defensionem pertinere videbantur, illud inprimis ut ad diem virgini matri ab Elisabeth visitatae dicatam, quae in secundam mensis Iulii diem cadere solet, omnes regni proceres tam ecclesiastici quam seculares et tota nobilitas viritim cum certa rusticorum parte Tolnam armati conveniant hosti inde cum rege obviam ituri. Rex interim ad bellum necessaria paret, principes Christianos maxime vicinos per oratores communis periculi admoneat, Bohemos item Moravos et Slesitas tam nunciis quam literis urgeat ad auxilia debita et alia sibi ad hanc rem promissa praestanda, neque ommittat pontificem Romanum urgere, quantum maxime possit, ad eam pecuniam, quam in Hungaria ad militem conducendum pontifex habebat, adaugendam. Nam de rege Poloniae Sigismundo, patruo regis alia prorsus ratio esse videbatur, quod is foedus cum Turca paulo ante pepigerat extremum excidium a suis regnis, quando aliter inter tot Christianorum principum dissidia non posset, vel hoc pacto avertere conatus, neque videbatur princeps integerrimus et fidei observantissimus contra confoederatum principem auxilia ulla praestiturus. Eadem de Venetis ratio erat. Permittitur praeterea in eodem conventu regi, ut, si ob aerarii publici penuriam, quod mala administratione eorum, qui rei publicae praefuerant, penitus exhaustum erat, videretur ei thesauri ecclesiastici pars aliqua attingenda, id ei facere liceret, quod ut fieri sine noxa aliqua posset, Romanus etiam pontifex suo iam diplomate indulserat. Designantur postremo praeter illos, quos domi habebamus, duo huic bello gerendo duces, comes Christophorus, quem ad Ferdinandum rediisse superius diximus, et comes Nicolaus de Zolyom. Cum haec et plura alia in hunc modum essent in conventu illo generali constituta, rex rebus omnibus rite consultatis conventum dimittit, ipse, quae statuta in conventu fuerant, quanta maxime potest diligentia exequitur. Primum omnium scribit de his periculis ad omnes principes Christianos, omnium auxilia implorat, maxime caesaris Caroli et regis Gallorum Francisci paulo ante ex captivo in libertatem restituti, utrumque summis precibus obtestatur ne se in tanto discrimine rerum deserant; regi Gallorum et illud in memoriam reducit quid sibi in oppido Piczigetone captivus per oratorem suum de defendenda Hungaria et de ferendis, si deus eum pristinae libertati restituisset, suppetiis promiserit, nunc esse tempus, ut promissa huiusmodi persolvantur, quando ei facta esset divino munere eorum adimplendorum potestas et sibi extrema immineret eorundem reposcendorum necessitas. Mittit praeterea oratorem expeditum ad alium sororium suum principem Ferdinandum et ad alios imperii principes, qui tunc Spyrae conventum imperialem habebant, mittit in Bohemiam, Moraviam, Slesiam, agit cum Ioanne Antonio barone Burgii, qui tunc pontificis nomine apud regem oratorem agebat, ut instet apud pontificem pro maiori pecunia ad tantum onus belli sustinendum suppeditanda. Praeficit argenti dimidiae ex ecclesiis excipiendae Ladislaum Macedonium paulo ante ex episcopo Sirmiensi praepositum Quinqueecclesiensem in gratiam cancellarii factum cum pluribus aliis, Nicolaum vero Gerendi argento huic vel in monetam cudendo vel ex assensu oratoris pontificii ad hos tantum solos belli usus militibus distribuendo. Exigitur praeterea per thesaurarium pecunia ab abbatibus, praepositis, capitulis, a civitatibus, quas appellamus liberas, a Saxonibus, Transsylvanis, a Iudaeis; conquiritur undique nervus belli ita, ut intra paucissimos dies collecta sit in hunc modum non parva vis pecuniarum in eosdem, quos diximus, belli usus distributa. Veniunt interim assidue modo literae, modo nuncii ab archiepiscopo Colocensi, a wayvoda Transsylvano, ab aliis Turcam iam Belgrado appropinquare et aliquam copiarum partem, quae praemissa erat, iam Savum transire, quae res acriores addidit et regi et iis, qui apud regem erant, stimulos rerum omnium approperandarum et ante omnia hostis, quando iam Savi transitu arceri non posset, a Dravi transitu prohibendi.
Verum hic locus postulare videtur, cum sit saepe tam Savi quam aliorum fluminum et locorum mentio facienda, ut situm universae Hungariae et maxime eorum locorum, per quae hostis contra nos venit, per quae nos illi obviam processimus, ubi praelium commissum sit, breviter explicemus. Hungariam igitur totam, quam nunc vel ab Hunnis vel ab Hungaris populis ex Scythia certe profectis, qui eam incolunt, ita appellari constat, Danubius omnium, quos Europa habet fluviorum maximus in monte Nigro ortus ex Germania defluens mediam interfluit atque in duas partes scindit, in citeriorem et ulteriorem (nam nunc ita loquimur, ac si Budae, quae regni sedes est, essemus). Citerior ea est, ubi olim Pannoniae fuerunt, haec ab ulteriore Hungaria Danubio, ab Austria et Norico radicibus Caecii sic olim dicti montis, a Sclavonia Dravo, a Bozna et Rascia Savo fluminibus terminatur, nam in locis Danubio propinquis et ad Belgradum spectantibus ad Savi usque fluminis ostia cum Danubio excurrit, Walko, Posegam, Sirmium, tres insignes provincias, quas nos comitatus vocamus, a Sclavonia divellens. Huius citerioris Hungariae caput est ea, quam paulo ante nominavimus, Buda regni sedes, nobiliora in ea oppida Alba Regalis coronatione et sepultura regum insignis, Strigonium metropolitana, Quinqueecclesiae episcopalis sedes, praeterea Sopronium, Iaurinum et Sabaria divi Martini et Stridon divi Hieronymi patria. Flumina in ea nulla nobilia praeter Danubium et Dravum, quos superius diximus, lacus habet duos nobilissimos, Balaton et Fertew, alterum circiter tredecim milliarium in longitudinem protensum, alterum non ita longum sed Balatone longe latiorem. Huic citeriori Hungariae, ubi Dravum transieris, annexa Sclavonia est pars olim Pannoniae superioris inter Dravum et Savum posita, sed Savum etiam longe transgressa et usque ad flumen Hunam (hoc enim illi nunc est nomen) protensa. Ibi Croatia incipit, post quam Dalmatia sequitur per oram Adriatici maris, quae partim Veneto, partim Turcae paret, minima eius particula est regi Hungariae subiecta; loca mediterranea Boznenses tenent et Rasciani, qui olim Mesi superiores fuerunt. Sclavoniae caput Zagrabia est, Croatiae nunc Bichygium est, antea Tininium erat, Dalmatiae in ea parte, ubi Hungaro paret, Segnia, Boznae Iaycza, Rasciae sive Serviae Belgradum. Et in hunc modum se Hungaria citerior et ea, quae inter Danubium et sinum Adriae sunt, habent. Ultradanubiana Hungaria montibus Carpatiis supra Posonium incipientibus et longissimo flexu ad littus Euxini maris porrectis a Moravia, Silesia, Polonia et a Russia distinguitur usque ad eum locum ubi regio est, quam Maromarussiam vocamus, ibi eam alii montes et sylvae ab eo loco Severinum versus tendentes a Transsylvania et Walachia Transalpina separant. Hanc ulteriorem Hungariam Tibiscus fluvius omnium, quos septentrio habet, fluviorum, quantum adhuc intelligere licuit, piscosissimus in montibus Maromarussiis ortus mediam interfluit, praeter alia minora duo navigabilia flumina in se recipiens, Zamossium et Marusium, utrumque ex Transsylvania defluentem. Haec Hungaria ulterior haec habet oppida nobiliora: ad septentrionem Posonium, Tyrnaviam, Trincinium et ibidem fluvium Vagum prope Comarom in Danubium influentem, Nitriam et inibi Bistritiam cum aliquot montanis oppidis et auri, argenti, cupri fodinis, item Vaciam, Pestum Budae oppositum, Agriam, Cassoviam et aliquot Scepusii oppida non ignobilia, ad meridiem vero Colociam, Bachiam, Zegedinum, ultra Tibiscum Varadinum, Debrecinium, Rivulum Dominarum cum fodinis auri et argenti, Chanadinum et nobilissimam arcis Temesiensis praefecturam, quae tertium inter regni praefecturas locum obtinet, Severinum, ubi pontis olim a Traiano imperatore extructi vestigia etiam nunc apparent, et alia, quae brevitas historica nunc prolixius vetat enumerare. Tibiscus ipse circa Titelium non procul a Varadino Petri in citeriore eius fluminis ripa sito Danubium influit. Ultra eos montes, quos a Carpatiis ad Severinum protendi diximus, Transsylvania est Daciae olim pars. Eius caput Alba Iulia vel a Iulio Caesare, vel a Giula potius quodam Hunnorum principe ita dicta, oppida complura nobilissima, in quibus Cibinium, Brassovia, Colosium, Bistricia et plura alia a Germanis, quos nos Saxones appellamus, condita et habitata. In ea sunt Siculi, gens ferox et bellicosa, inter quos nullus neque nobilis, neque rusticus, omnes eodem iure censentur Helvetiorum instar. Transsylvania ipsa rerum omnium est feracissima, praecipue auri, argenti et aliorum metallorum, ad haec salis montani, equos generat nobilissimos, vino abundat sed non aeque excellenti ut Hungaria et Sclavonia. Transsylvaniam duae cingunt Walachiae, Transalpina et Moldavia, illa Danubio, haec mari Euxino admota; utraque cum Transsylvania eam Europae nunc occupat partem, quae olim Dacia erat. Sic totus iste tractus Transdanubialis, qui non solum Hungariam ulteriorem sed Transsylvaniam quoque cum utraque Walachia continet, Danubio, montibus Carpatiis, mari Euxino et rursus eodem Danubio ex omni parte includitur. Et haec de generali Hungariae situ, nunc restat de his locis dicere pauca aliquanto particularius, in quae tota huius belli vis incubuit. Infra Budam per ripam Danubii descendentibus praeter quosdam ignobiliores pagos et vicos Pakos, post Tolna est sedecim milliariis nostris Hungaricis a Buda remota, inde Batha, sub Batha Mohach ad ripam Danubii situm. Mohach ad dextram in locis mediterraneis Quinqueecclesias habet civitatem ante hanc cladem ut in Hungaria satis insignem quatuor milliariis vel paulo amplius a Danubio, tribus a Dravo remotam, Dravum versus Soclosium, ultra Dravum Valpo arces nobiles habentem, a Mohach porro usque ad Dravum fluvium quatuor vel paulo amplius milliaria sunt. Supra eum autem locum, ubi Dravus Danubio miscetur, in ulteriori ripa est oppidum Ezeek et ibidem vestigia magnae alicuius tempore, quo Romani Pannonias obtinebant, urbis, coloniae fortasse Romanorum ab ostio Dravi non nisi duobus milliariis remotae. In eo loco, ubi Ezeek est, Dravus in angustum coarctatus ponti faciendo est aptissimus, quod sequuti nostri tempore, quo Belgradum amissum est, pontem ibi, per quem exercitus traduceretur, extruxerant. Post Ezeek Erdewd est arx praepositurae Titeliensis, locus undique sylvis cinctus et qui parvo labore natura adiuvante munitissimus effici posset, post Baroh, Walko, Zatha et e regione eius Bachia, quam diximus, altera Hungariae metropolis in loco campestri sita, ut sunt omnia alia ulteriora, quae inter Tibiscum et Danubium iacent, campestria et plana atque ob id pecori et armentis alendis inprimis utilia. A Zatha per eandem ripam est Vilak oppidum cum nobilissima arce, atque ibi primum aperitur beata illa et fertilissima regio Sirmiensis non vini solum toto septentrione laudatissimi sed etiam rerum omnium, quae ad usum humanum pertinent, ferax, tot olim imperatoribus atque etiam, quod annales Romani habent, unius ad pontificatum Romanum evecti mater et alumna, oppido olim eiusdem nominis insignis, cuius etiam nunc vestigia extare dicuntur. Mira ibi locorum est amoenitas, mira soli foecunditas, incredibilis aeris temperies, quod propterea etiam esse constat, quod ea regio non est a littore Adriatico nisi tridui aut ad summum quadridui itinere remota. Prima in Sirmia ab Vilak recedentibus occurrit Banmonostra sedes episcopatus Sirmiensis, ac antequam ad Varadinum Petri perveneris, Kamancz nobile oppidum; infra illud est Varadinum Petri oppidum cum arce ecclesiae Colocensi subiectum, quem locum amisso Belgrado pro Belgrado muniveramus; postea est Zalankemen et alia non magni nominis oppida superiori Belgradensi clade per Turcas diruta. Inde in eo angulo, ubi Savus Danubium influit, arx Zemlin, inter hanc arcem et Belgradum ostia Savi et in altero consfluentis angulo Belgradum illud tot nobilissimis cum hoste Turca commissis praeliis insigne, a cuius iam pene captae oppugnatione Ioannes Huniadi, Mathiae regis pater, Hungariae gubernator cum fratre Ioanne Capistrano Amurathem olim Turcarum imperatorem summa cum nominis nostri gloria repulit. Hanc arcem nos Nandor Albam vocamus, aliqui Albam Graecam dicunt, antiqui Taurinum appellarunt, sita est, qua Hungariam spectat, in rupe praecipiti, oppidum habens sub se eiusdem nominis, hinc Savum, ubi Danubio miscetur, illinc Danubium praeterfluentem despiciens. Et in hunc modum se habet Hungariae et eorum locorum, ubi tantam cladem accepimus, situs. Nam ad dotes Hungariae, quibus supra omnes Europae provincias, si verum dicere licet, abundat, referendas peculiari volumine esset opus, nos situm eius, ut magis esset conspicuus, in sequenti charta oculis legentium subicere voluimus.
Rex igitur, ut ad institutum redeamus, ubi accepit Turcarum copias iam Savum transire, veritus, ne illo superato e vestigio ad ripas Dravi et ad oppidum, quod diximus, Ezeek ante se occupandum festinaret, ad eum locum praesidio retinendum animum adiecit; quae res demandata est comiti palatino, qui tunc non procul a Dravo in arce fraterna erat, qui licet male pedibus affectus id tamen curandum impigre suscepit. Ceterum illis, quibus mandatum erat, ut eodem vel irent vel copias suas mitterent, mandata regia segnius, quam par erat, obeuntibus palatinus frustra id, quod aggressus erat, facere conatus Budam ad regem venit, ubi accusata eorum, qui sibi adesse noluerant, negligentia postea apud regem mansit regiae exhinc contra hostem profectionis comes. Sub idem fere tempus rex factus est certior per secretum nuncium a quodam, cui hostis consilia ac rerum eius status erat exploratus, nihil esse consultius quam si wayvoda Transsylvanus cum Transalpino (nam et huius fides regi in hac parte explorata esse videbatur) vel a tergo aggrederentur hostem nihil tale cogitantem, vel illo recta contra regem tendente ipsi iunctis viribus Thraciam omni praesidio nudatam invaderent, ita enim fore ut hostis vel opprimeretur in medio, vel certe ab incepto desistere atque ad sua defendenda redire cogeretur. Fuit id consilium primo suspectum ob nonnullas causas, quas longum esset commemorare, deinde ubi cum Strigoniensi archiepiscopo res fuit communicata, illo consilium approbante praeceptum est wayvodae Transsylvano per Urbanum Battiani, qui tunc forte in Moldaviam mittebatur, ut re plenius cognita id faceret, quod magis e re publica esse arbitraretur, et si id putaret utilius, vires suas et Transsylvanorum cum wayvoda Transalpino ad illa loca converteret; quae res pro magna parte in causa fuit ne wayvoda ad tempus praelii adesse potuerit. Iam dum haec agebantur, non aderat solum sed praeterierat tempus conventui Tolnensi designatum, et nemo adhuc ad eum locum venisse audiebatur, videbanturque omnes solum regem inspicere, neque prius Tolnam venturi, nisi regem ibi esse intellexissent. Invalescebant interim in dies magis ac magis rumores de Turcae ulteriori progressu, donec auditum est eum Savo transito aliquot castellis obviis dirutis Varadinum Petri obsidere et eam arcem (nam oppidum parum munimenti habebat) acerrime terra et aquis oppugnari. Tum denique rex, licet neque ex Bohemia, neque aliunde quisquam adhuc advenerat et paucas admodum copias apud se haberet, ne quid tamen in tanto regni periculo omisisse videretur, quod a se fieri posset, vigesima quarta Iulii Buda egreditur penes Danubii ripam Tolnam versus paulatim iturus, sperans interim alios quoque ad se venturos. Paulo ante hunc regis ex Buda egressum missus fuerat Stephanus Bathori de Somlio ad wayvodam Transsylvanum, qui eum iuberet reiectis omnibus aliis consiliis hostis adventu ita iam exigente cum omnibus copiis Transsylvanis ad regem properare. Habuit tunc rex, cum ex Buda egrederetur, cum his, qui Mariae reginae et archiepiscopi Strigoniensis erant, equitum ac peditum ad tria millia. Eo die, quo Buda egressi sumus, ad suburbanum Ambrosii Sarkani pervenimus duobus milliariis a Buda distans; Erd loco est nomen. Ibi rex equum amisit, quem habebat omnium charissimum ac praestantissimum, repentino morbo absumptum, ex quo incredibili dolore est affectus, multi id pro infausto omine habuere. Ubi cum aliquot diebus rex fuisset commoratus, neque quisquam ad eum venisset, cum iisdem copiolis, cum quibus illuc venerat, ulterius ad vicinum pagum Erchy vocatum procedit, ibi etiam multis diebus inutiliter consumptis et solo Andrea Bathory ex primoribus cum non contemnendis copiis ad eum veniente, per ripam Danubii ad Pentelew est itum, locum et ipsum, sicut de Ezeek diximus, vetustae alicuius Romanorum coloniae vestigia servantem, ubi nobis a wayvoda Transsylvano Georgius Basy cum mandatis praesto fuit. Summa mandatorum haec erat: wayvodam valde ancipitem esse, quid agere debeat, ob tantam, qui ad eum missi illis diebus fuerant, nunciorum varietatem; venisse ad se primum aliquot literas regias, deinde frequentes nuncios, in quibus Casparum etiam Horvath de Vingarth regiae dapis in mensam apponendae praefectum, quibus ad regem venire iuberetur, venisse postea Urbanum Battiani, qui consilia quaedam de hoste a tergo cum wayvoda Transalpino aggrediendo ad se detulerit, venisse postremo Stephanum Bathori de Somlio, qui rursus priora illa mandata repetiverit non revocatis aperte iis, quae per Urbanum Battiani fuerant nunciata; atque ita prorsus se incertum esse, quid inter tot consiliorum mutationes agere vel quodnam horum mandatorum exequi debeat; ad omnia se, quaecunque regia maiestas iubeat, esse paratum, sibi tamen videri illud consilium longe esse salutarius, quo ad regem venire iuberetur, serum esse iam illud aliud de Turca a tergo aggrediendo et ut valde periculosum ita iam factu etiam longe quam antea difficilius, etiam si maxime conducat, iam enim Transalpinum, cum quo id facere iuberetur, coactum esse mittere in castra caesaris Turcarum pro obside filium, quem unicum haberet. His a Georgio Basy cognitis rex inde ad Feöldwar (ita oppidum in eadem ripa Danubii situm appellamus) eodem, quo Basy mandata domini sui exposuerat, mane profectus Georgio ibi in senatum vocato mandat, ut dies et noctes, quantum maxime possit, ad wayvodam festinet, placere regi wayvodae consilium et ita nunc hoste limites regni ingresso et contra se properante ex usu esse, itaque rebus omnibus et consiliis aliis postpositis wayvoda cum omnibus tam Transsylvanorum copiis quam aliis, quos per viam ad regis castra veniens ubique offenderit, ad regem festinet, omnes, quoscunque possit, in castra regia trahat, non nobiles solum et militares sed etiam agricolas. Dantur literae ad Transsylvanos, dantur ad episcopum illius provinciae Ioannem Gozthon reginae cancellarium, dantur ad wayvodam ipsum Georgio id ex voluntate, ut dicebat, domini sui suadente literae, quas ille aliis ad eos facilius movendos ostendere posset, solito acrius scriptae et in quibus sub poena infidelitatis ei mandabatur, ut ad regem dies et noctes festinaret. Mittitur cum Georgio Basy, ut res facilius et celerius confici posset, Ioannes Statilius acris et prompti ingenii vir ac non mediocris literaturae, Petri Berizlai episcopi olim Vesprimiensis et bani maritimi, viri pacis et belli artibus clari ex sorore nepos. Hi nondum a rege discesserant, et ecce infaustus nuncius Varadinum Petri per plures dies a nostris viriliter defensum, omnibus fere defensoribus interemptis, muro, quo pervetusto et ideo non satis valido arx erat circumdata, crebris tormentorum ictibus in terram deiecto in hostium potestatem venisse, atque eos inde terra et aquis ad alias propinquas arces, maxime ad Vilak oppugnandum properare. Rex hoc nuncio consternatus tanto magis properare iubet eos quos ad wayvodam mittebat, scribuntur praeterea literae ad omnes partes, mittuntur nuncii ad Georgium comitem Scepusiensem qui non longe ab Alba Regali cum quinque hominum millibus esse dicebatur, ad Franciscum Battiani banum Croatiae, ad comitem Christophorum, quem iam fama erat a Ferdinando digressum in Croatiam ad patrem pervenisse, ut acceptis inde armis, equis et domestico milite ad regem instructior veniret. Ad haec Ladislaus Macedo Budam ad reginam celeri cursu ire iubetur, petitur a regina, ut fratrem Ferdinandum et in eius absentia praesides Austriae pro subsidiis antea petitis regi quamprimum submittendis urgeat et maxime pro tormentis bellicis, quibus hostem instructissimum audiebamus, nos non valde abundabamus, deinde ut regina urgeat Bohemos quoque et illas copias Bohemicas pro quibus nomine et aere suo privato conducendis Megericio pecuniam dederat. Urgetur per literas Thomas Nadasdinus, qui ad Ferdinandum missus fuerat, ut instet apud eum narratis ei regni ac regis periculis et praecipue Varadini Petri amissione, ne princeps regi duplici cognatione et periculorum etiam societate coniunctus regem in tanta necessitate deserat. Idem agere iubetur Nadasdinus apud alios imperii principes, qui tunc, ut superius dictum est, Spyrae conventum imperialem habebant. Inter haec Paulus Thomory adhuc ante Varadinum Petri expugnatum, quum duo equitum millia, quae sola tunc cum eo erant, summae temeritatis esse iudicavit tantae hostium multitudini opponere, relictis in praesidio arcis mille circiter peditibus et paucis equitibus, quos in arce ab hoste defendenda periisse diximus, in alteram Danubii ripam transgressus fuerat ubi, quantum poterat, hostis celeritatem retardabat tam terra quam aquis, habebat enim et super Danubio copias navales eorum, quos nos liburnistas, nostro idiomate nazadistas appellamus, non parvas, hosti tamen longe impares. Rex vero expugnatione Varadini Petri audita per ripam Danubii ex eo loco, quem supra diximus, ad Pakos, ibi biduum commoratus, et erat dies transfigurato Salvatori sacra, Tolnam pervenit aucto iam aliquantulum exercitu, ut, cum Tolnam intraret, habuerit ad quatuor vel paulo amplius equitum millia. Tolnam intranti regi prodiit obviam cum his, qui pauci iam Tolnam convenerant, comes palatinus, qui adhuc ex secundis castris, quae nos in Erchy diximus habuisse, Tolnam fuerat praemissus. Rege Tolnae existente convenerunt ex omnibus fere tam citerioris quam ulterioris Hungariae partibus et provinciis, quas nos comitatus appellamus, frequentes. Supervenit et comes Georgius Scepusiensis cum trecentis vel paulo amplius equitibus gravis et levis armaturae ac mille circiter ducentis peditibus; affuit et Hannibal Carthaginensis Cyprius cum mille trecentis peditibus pontificiis pecuniis conductis. Venerunt et aliae pedestres pontificis copiae, quae omnes in unam summam collectae efficiebant quatuor millia peditum, armis et robore militum eleganter instructae, atque ex hoc numero duce Gnoynsky Polono egregio castrorum metatore et ad hoc ipsum praecipue conducto Poloni mille et quingenti, qui rebus omnibus, quibus hoc militum genus commendari solet, alios peditatus longe anteibant. Venerunt per hoc ipsum tempus et nonnulli ex episcopis, Paulus Vardai Agriensis, Franciscus Pereni Varadiensis et plures alii tam episcopi quam seculares. Dum Tolnae essemus, consultatum est diligenter frequentissimo senatu quotidie fere de rebus regni, de ulteriori regis progressu ac rursus de retinendo transitu Dravi, quando iam et de Savo et de Varadino Petri actum esset et Turca expugnatis iam omnibus penes Danubium castellis et arce etiam Vilak in potestatem recepta ad Ezeek adventare diceretur. Designatur itaque rursus, qui vadat ad Dravi transitum ante hostem occupandum, idem comes palatinus qui prius, adduntur plures ex optimatibus, qui eum sequantur cum copiis, quorum aliqui dum mandatum regium exequi recusant, dum privilegia sua et morem baronum sub regis tantum signis militandi iactant, ea quoque res, Dravi scilicet defensio, fuit praetermissa, palatino tametsi eadem qua prius corporis valetudine impedito nullum tamen laborem recusante. Quem cum ad Mohachium progressum ceteri, qui mittebantur, sequi recusarent privilegia sua, ut diximus, allegantes, rex in frequenti senatu, ubi de hoc agebatur, subito in iram versus, ˮVideo“, inquit, ˮego unumquemque capite meo (verba enim regis, sicuti fuerunt, ita ponemus) excusationem et salutem capiti suo quaerere; ego personam et caput meum ideo in haec pericula adduxi, ut illud pro huius regni et vestra salute omni fortunae discrimini obiicerem. Ne quis igitur sit, qui possit excusationem aliquam suae ignaviae capite meo praetendere, neve possit aliquid mihi imputari, ibo ego Deo optimo maximo bene iuvante cras vobiscum in persona eo, quo alii sine me ire nolunt“. His dictis applausu multorum, admiratione vero omnium, qui aderant, subsequuta signum in sequentem diem proficiscendi canere iubet quibusdam, qui non ignorabant, quid inde periculi sequi posset, frustra profectionem huiusmodi dissuadentibus. Ex Tolna igitur sequenti die profecti pridie eius diei, qui erat assumptae virgini matri dicatus, Zekzardum, inde binis castris Batham pervenimus. Fuerunt prius missi invalescente in horas hostis appropinquatione, qui exercitum per pagos et vicos huc illuc dispersum in unum cogerent et Batham compellerent, fuit missus episcopus Boznensis Georgius de Palina vir iuris scientia et vitae integritate clarus, qui Paulum Thomory eodem venire iuberet. Cum itaque Batham omnes convenissent, et tempus exigere videretur id, quod et ad eam diem videbatur non sine gravi detrimento et incommodo dilatum, imperatorem aliquem exercitui praeficere, rex, animis ac suffragiis omnium prius a singulis secreto exploratis, cum multo maioris partis vota in monachum inclinare videret, eum cum comite Georgio Scepusiensi fratre wayvodae totius exercitus imperatorem declarat non omnibus eam ducum praesertim monachi declarationem approbantibus, quibusdam etiam sat gravate id ferentibus, quos tamen omnes postea vidimus dicto ducum obsequentissimos fuisse. Verum Thomory cum regis voluntatem eam circa se esse videret, ut curam ducendi exercitus omnino susciperet, diu est multumque reluctatus nunc regularem professionem, nunc imperitiam ac virium suarum tanto oneri ferendo imparitatem causatus, habere dicebat regiam maiestatem multos claros viros ex ordine patricio seculares quibus hoc muneris longe magis conveniret, nominabat comitem palatinum praesentem et wayvodam absentem utrumque in magnis expeditionibus versatum et ducendi exercitus aliis omnibus, quos Hungaria haberet, peritiorem, ad haec comitem Georgium et Petrum Pereni licet iuvenes non carentes tamen et ingenio et ministris longe se bello gerendo aptioribus, se tanto oneri omnino imparem, ut qui tale bellum, quale tunc suae maiestati instaret, ne oculis quidem unquam vidisset, neque id onus ullo pacto subiturum etiam si rex caput ei amputare iuberet. His et aliis eiusmodi tam publice quam in secretis regis colloquiis frustra saepe commemoratis rex nihilo secius eum ducem belli declarat. Addit ei, quod diximus, Georgium comitem wayvodae fratrem, qui et ipse diu est eam provinciam pertinacissime deprecatus, tandem ea lege consensit, ut ei nemo alius nisi frater Paulus (ita enim dicebat) collega daretur utque, ubi frater advenisset, liberum esset ei statim hoc munere sese abdicare, quod facile fuit concessum, quod longe iam antea fuerat decretum, ut cum Paulo Thomory et comite Christophoro wayvoda dux huic bello gerendo praeficeretur, nam comes Nicolaus Zolyom valetudinem adversam excusaverat. His ita peractis duces ad locum castris prope oppidum Mohach capiendum proficiscuntur. Erat id oppidum episcopatus Quinquecclesiensis inter Batham et ostia Dravi fluminis in ripa Danubii situm. Danubius paulo supra Batham scinditur in duos alveos, maior ulteriorem, quae campestris est, Hungariam secat, minor Batham et Mohachium alluit, ambo infra Mohachium in unum coeuntes insulam ibi efficiunt. Mohachii vicus sive oppidum est satis celebre, habet circa se quaque versum ingentem planiciem nullis collibus vel sylvis impeditam, habet ad solis occasum Quinqueecclesias civitatem, ut diximus, ante hanc cladem satis insignem, a septentrione est ei ea, quam diximus, Batha, ab oriente habet illum minorem Danubii alveum, a meridie quatuor et amplius milliariis remotum Dravum fluvium, inter quem et Mohachium sunt partim colles vitiferi, partim palustria quaedam loca. Et in hoc ipso spatio erat non procul a Mohach aqua potius quaedam palustris, quam quod ea vel palus vel amnis vocari possit, Krasso eum incolae appellant, ultra quem habebat Thomory quinque aut sex equitum millia in castris partim ex hiis, qui ab initio cum eo fuerant, partim qui postea cum Petro Pereni et cum aliis ad eum advenerant, quos iussu regis ex ulteriori ripa Danubii in citeriorem traduxerat cum exercitu regio coniungendos. Loco igitur castrorum cum collega prope Mohachium capto ac diligenter ex praescripto etiam Gnoynsky metato et sua cuique statione assignata ipse rursus ad suos, qui ultra illam aquam in castris erant, cum Petro Pereni proficiscitur illos quoque, si id eis persuaderi possit, in castra regia secum adducturus. Quo ubi pervenit et ubi militibus et copiarum ductoribus in unum convocatis voluntatem regis et pariter suam de castris retroducendis exposuit, tum vero milites ad unum omnes fremere indignari sese ab hoste, cui obviam iri oportebat, cum quo manus, si viri essent, forent strenue conserendae, abduci, fugam meditari non pugnam principes, qui talia regi suaderent, ocio et inertiae assuetos, veniat modo rex et secum in hostem arma ferat, victoriam fore in manibus suis, exploratum sibi esse habere quidem hostem ingentem vim hominum et tormentorum, exercitum tamen eius et imbellem esse et inermem, vix decimum aut vigesimum quemque telum aliquod habere quo nocere possit; illud etiam esse sibi compertum dicebant omnem illam strenuam olim et invictam Turcarum manum primum sub Belgrado, post in expugnatione Rhodi cecidisse, agat modo magnanimus dux cum collega quae sint strenui ducis, omnia prospere cessura, avellat regem et strenuum quemque militem ab illa inerti sacerdotum et aliorum pugnam detrectantium turba, qui regem etiam ipsum et animo alioquin et corpore praestantem suis ignavis moribus et consiliis corrumpant et effeminent et ex praestantissimo iuvene sui simillimum reddere conentur. Dum haec in illis castris aguntur, iam apud Mohachium omnes loca in castris sibi designata occupaverant et sub tentoriis agebant. Rex adhuc se in Nova Villa Macedoniorum, quae inter Batham et Mohachium est, cum paucis continebat non parvo expositus periculo, si hostis non multum inde remotus paucitatem, quae apud regem erat, animadvertere potuisset, sed regis fatum in aliud tempus, ubi longe gloriosius pro patria occumberet, fortuna reservabat. Advolat interim repente ex castris nocte intempesta ad regem somnum carpentem Michael Podmaniczky ab optimatibus missus afferens pro re certa caesarem Turcarum Dravum iam transivisse cum magna copiarum parte, reliquam cum omni celeritate traduci, certamen nullo iam modo differri ulterius posse, orare optimates regiam maiestatem, ut omni mora postposita ad eos in castra veniret de praelio cum hoste conserendo consultaturus. Rex his, quae Podmaniczky attulerat, cognitis et advocatis his paucis consultoribus, quos secum habebat, consultat, quid in re tam trepida et ardua agendum esset. Occurrebat regi consilium wayvodae Transsylvani et comitis Christophori, quorum uterque per nuncios, qui ab illis paulo ante redierant, damnarat consilium eorum, qui regem ante tempus ad locum hosti adeo propinquum adduxerant, fuisse regi vel Budae expectandum vel in alio quopiam remotiore ab hoste loco subsistendum dum omnes regni vires et auxilia convenissent, hortati fuerant regem ne ante suum saltem adventum manus cum hoste consereret; nunciabat et illud wayvoda per Ioannem Statilium venire secum ex Transsylvania copias cum numero tum robore militum ita praestantes, ut in eis posset rex vel praecipuam ponere spem victoriae. Et haec igitur regi veniebant in mentem et ante oculos ei versabantur, quae senatus nunciabat, cui si non paruisset, si quid adversi contigisset hoste praesertim adeo propinquo et militibus tanto pugnae ardore flagrantibus, videbat omnem rei male gestae aut occasionis praetermissae culpam in se unum reiectum iri. His curis anxius statuit tentare optimatum animos, si quo pacto ad wayvodam saltem et comitem Christophorum expectandum et ad castra interim, si hostis adeo urgeret, in tutiorem locum transferenda induci possent. Mittitur ergo in castra eadem ferme illa noctis hora, qua Podmaniczky venerat, cancellarius, qui apud regem erat, suasurus primoribus maxime ducibus belli et Strigoniensi archiepiscopo ac comiti palatino, nam reliquam procerum simul et vulgi multitudinem a nutu istorum pendere non ignorabat, praelii dilationem. Iubetur cancellarius commemorare omnia ex ordine quaecunque a wayvoda et a Christophoro fuerant regi nunciata, ponere eis ante oculos quam manifestum excidium regno immineat, si rex cum tot primoribus, tanto totius regni Hungariae nobilitatis et militiae flore sese tam aperto periculo exponeret. Nam si contingat, id quod hostium multitudine et apparatu cum paucitate suorum collata magnopere esset extimescendum, regem succumbere, quid postea esse quod possit hostem remorari aut impedire quo minus tota Hungaria parvo negotio potiatur? Dicebat insuper esse longe fortasse utilius, dum alii venirent, dum wayvoda cum Transsylvanis, banus cum Sclavis, Christophorus ex Croatia, Bohemi cum Moravis et Slesitis, et si quae alia auxilia essent ventura, adesse possent, exercitum abducere in aliquem tutiorem locum vel retro etiam, si hostis eam necessitatem imponat, aliquantulum cedere, minus calamitatis accepturam esse Hungariam, si hostis eam totam a Mohachio usque ad Posonium pervagetur ac ferro et igne devastet, quam si talis exercitus, in quo rex et tanta sit procerum, nobilium et militum turba, uno praelio deleatur; his enim deletis quid postea spei regno reliquum esse? Rege autem et tot proceribus ac tali milite salvo faciliora fore omnia, eo praesertim rege, qui generis propinquitate ac necessitudine sit longe lateque universum Christianum orbem circumplexus. Haec cum cancellarius, quemadmodum iussus erat, eadem illa nocte ad proceres primum primoribus singulis seorsim nocte aditis, deinde ad senatum universum detulisset, nihilo magis profecit, quam si nihil fuisset eis nunciatum, adeo omnium animi erant partim vana victoriae spe certaminis avidi, partim metu dissuadendae pugnae, cuius desiderio videbant militum animos accensos, occupati. Rex igitur sub primam lucem in castra venit, et quia nondum ex Buda naves venerant, quae tentoria et alia in castris regi necessaria deferebant, in domum episcopi oppido adiacentem divertit, tentaturus ibi quoque quod per cancellarium paulo ante frustra tentaverat. Convocantur igitur ad regem omnes omnium ordinum et nationum consiliarii, cui senatui ex ordine etiam militari interfuere frequentes et ex Bohemis quoque ac Moravis illi, qui alios praevenerant. Agitur diligenter cum senatu et militari ordine, quid facto sit opus, cum nemo adhuc eorum, qui ex Transsylvania, Sclavonia, Croatia, Bohemia, Germania expectarentur, adesset, quorum plerosque certa spes esset brevi affuturos, hostis autem in propinquo esset non nisi duobus ad summum milliariis a castris regiis remotus, pugnam fortasse nullo pacto dilaturus, quid faciendum regi censerent, transferendane alio castra pugnae interim, dum hi, qui expectabantur, advenirent, differendae gratia, an belli fortunam cum hoste experiundam? Aderat his consultationibus Paulus etiam Thomory proxima nocte ex aliis castris hac ipsa de causa accersitus, qui cum a praelio cum hoste conserendo videretur non alienus, rex miratus, qua spe animum haberet, et eius etiam a tali proposito avertendi gratia coram universo senatu iubet eum interrogari primum de suorum, deinde de hostium numero, nam et id sciebat ille magis ipsi quam ulli alii constare ob frequentes exploratores et transfugas, qui ad eum assidue veniebant. Ad primum respondit tam in castris regiis quam in suis (erant enim, quod supra diximus, divisa) non esse suo iudicio supra viginti millia armatorum, in castris vero hostium dixit se certo intelligere ad trecenta millia hominum. Quae res et tanta nostrorum cum hostibus imparitas cum animos omnium vehementer perculisset, subdidit repente ille non esse hostes propterea magnopere formidandos, esse enim illam multitudinem et inermem magna ex parte et imbellem. Instanti regi rursus percunctando, quotnam crederet hostium millia esse bello aptiora et selectiora, respondit septuaginta millia. Is quoque numerus visus est exercitum nostrum quam longissime exuperare, praesertim cum idem tormenta etiam bellica grandiora dixisset esse supra trecenta. His tamen diu multumque consultatis et tam monachi consilio quam animis fere omnium (praeter paucos, qui nescio quo vano metu ducti non audebant palam, quod sentirent, proferre) iam per se ad pugnam decernendam spectantibus, supervenere repente inter medias has consultationes missi ex aliis castris, qui cum in senatum intromissi fuissent, dixerunt se nomine eorum, qui in aliis castris erant, tam ad regem quam ad senatum mandata habere. Ita prius cum solo rege in secreto conclavi colloquuti, postea inde cum eodem rege egressi monent senatum accurate nomine suorum, ne regem a pugna cum hoste conserenda dehortentur, habere se vires hostium, licet hi numerosi sint, plane exploratas, victoriam esse in manibus, modo fortuna, quam Deus eis obtulisset, uti vellent, venirent igitur cum rege et castra Deo bene iuvante cum suis castris hosti vicinioribus et illi invadendo opportunioribus iungerent, quod si qui aliud regi persuadere niterentur, illis paratum esse exitium, seque ab hoste contra nos, si castra nostra castris illorum quamprimum non admoveremus, venturos affirmabant. His inter ipsas belli consultationes coram rege et senatu expositis illis etiam, qui saniora consilia sequebantur, tam atroci denunciatione deterritis pugna decernitur nulla spe neque wayvodam, neque Christophorum, neque Bohemos ad tempus praelii affuturos. Banus tantum Croatiae, Franciscus Battiani, qui iam non procul a Quinqueecclesiis cum copiis Sclavonicis erat, spem faciebat sese intra biduum aut triduum affuturum, id quod postea ita evenit. Fuerunt, qui dimisso etiam senatu multum improbarent consilia pugnae ita praecipitanter ineundae. Fuit inter alios Franciscus Pereni episcopus Varadiensis festivi ingenii iuvenis et ita terso scribendi charactere praeditus, ut ei neminem nostrorum nisi fortasse Thomam Zalahazy episcopum Vesprimiensem in hoc genere praeferre ausim, praesertim si tantum ingenio excolendo quantum ocio et his rebus, in quibus iuvenes nobiliores magno suo et patriae damno tempus plerumque conterere solent, indulsisset, is igitur quasi eorum, quae paulo post sequuta sunt, praescius regi non sine omnium, qui aderant, admiratione dixit eum diem, quo pugnandum esset, postquam ita placeret, viginti millibus Hungarorum martyrum (nondum enim hunc numerum exercitus excedebat) duce fratre Paulo Thomory pro Christi religione occisorum fore consecrandum, ac pro eorum canonisatione, quod vocant, cancellarium, si is huic bello supersit, in urbem fore mittendum ut qui pontifici et supremis patribus ob legationes Romae defunctas bene notus. In quo utinam ille falsus fuisset vates! Sed erunt fortasse, qui accusaturi sint audaciam nostrorum, qui ita cupide pugnam hanc exposcebant, et hanc vel temeritatem vel improvidentiam sint vocaturi, quos neque nunc deesse video. Sed ignorant illi multa fuisse in causa quae prudentissimos etiam et summos quosque imperatores ad idem facile impellere potuissent, et ante omnia mirus et incredibilis ac fatalis pene quidam militum ardor ac certa et indubitata in omnium fere animis victoriae spes, ad haec occulta etiam quaedam Pauli Thomory cum magna hostilis exercitus parte consilia, cum his scilicet, qui vel Christiani ipsi vel Christianis parentibus nati erant et qui tormentorum bellicorum apud hostem curam habebant partim Germani partim Italici generis. Quin et illud accedebat, quod non videbatur satis tutus ab hoste adeo propinquo recessus, hoste praesertim ob equorum velocitatem ad nullam rem magis apto ac prompto quam ad persequendum cedentes.
Pugna igitur in hunc modum decreta, ea, quae ad pugnam pertinebant, curantur. Ante omnia Thomory in castra sua, quae in proximo fuisse diximus, proficiscitur, ibi aegre a suis impetrat, ut retro aliquantulum concedant et se cum exercitu regio coniungi patiantur. Ita sequenti die castra nostra cum castris illorum medio fere milliario infra Mohachium coniuncta fuerunt sic tamen, ut et ibi nostri illis non miscerentur, sed esset parvum intervallum inter nostra et illorum castra relictum. Eodem tempore venerunt ex Buda naves tormentis bellicis maioribus et minoribus, pulvere item bombardico et quibusdam aliis ad pugnam necessariis plenae, novem etiam machinas a Viennensibus missas advehentes. Venerunt et Alexii Thurzonis ducenti fere pedites cum aliquot machinis, nam ipse cum episcopo Vesprimiensi Budae relictus erat apud reginam; hi duo ad eius custodiam et obsequia deputati fuerant fugae etiam eius postea comites, qui in hanc usque diem in reginae obsequiis permanserunt. Affuit et banus Croatiae die dominico, qui pugnam praecessit, cum elegantissimis copiis, fuere ad tria millia equitum ac non ita multi pedites, venerant cum eo Ioannes Tahy, Ioannes Banffy et nonnulli alii ex regni Sclavoniae proceribus. Venit postridie eius diei mane rege aciem instruente (nam eo etiam die creditus est hostis in praelium descensurus) Simon de Erdewd episcopus Zagrabiensis cum fratre Petro Erdewdy cum septingentis amplius equitibus viris equis, armis decenter instructis. Advenit eodem fere temporis momento Stephanus Aczel cum trecentis ferme equitibus, quos Ioannes Bornemyzza regi in subsidium miserat cum aliquot millibus aureorum, supremum a patre filio alumno munus. Venit circa serum eiusdem diei Ioannes Zerechen supra duo millia peditum eorum, qui circa Dravum colunt et insignes sagittarii habentur, ducens partim in suis partim in capituli Quinqueecclesiensis possessionibus collectorum, venerunt et alii quamplures intra illud triduum, illi praecipue, qui propinqui erant, et in his Philippus More episcopus Quinqueecclesiensis et frater eius Ladislaus More. Quibus omnibus simul congregatis fuere ad viginti quatuor vel viginti quinque hominum millia, nam navalium copiarum, quae et ipsae eodem in loco erant, nullus in eo bello fuit usus caesare cum illo suo tam numeroso et potenti trecentorum millium hominum exercitu non nisi per duo milliaria distante. Consumpti sunt illi tres dies, qui pugnam antecesserant, partim in pugnae praeludiis, quae assidue fiebant maiori semper hostium quam nostrorum damno, partim in consultando quo pacto et in quo loco cum hoste congrediendum, quem in modum acies esset struenda, ubi rex in acie stare, ubi eques, ubi pedes, ubi bombardae poni deberent, quas ad octuaginta habebamus cum hostilibus minime conferendas. Disputatum fuerat ante illud tempus diligenter de regis persona; fuerant, qui censerent eum cum aliquot hominum millibus selectis procul ab acie stare debere, quod cum nullo pacto exercitus laturus esse videretur, qui regem de more volebant praelio interesse. Agitatum est illud, ut regis loco armis regiis alius indueretur, sed id quoque visum est sine ingenti exercitus reclamatione ac consternatione fieri non posse. Decretum igitur postremo est, cum satis anceps pugna imminere videretur, ut essent, qui regis servandi curam haberent, si quid gravius accidisset et regem simul ac aciem ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum abducerent. Demandata fuit haec cura Casparo Raskay, Valentino Thörök et Ioanni Kallay, tribus praestantibus viris et regi sine ulla controversia fidissimis, dispositis etiam ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non pauci et in his Gnoynsky, qui consultissimum censerent si curribus, quibus rex maxime abundabat, acies undique cingeretur, ac sic quasi intra septa ac munimenta certamen fieret, hoc enim pacto futurum dicebant, ut hostis non ita facile nos posset, quod magnopere erat timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis interfuisse se dicebat. Itum est igitur pedibus in hanc sententiam demandataque ea cura Gnoynsky et quibusdam aliis, serius tamen, quam oportebat, et eo demum vesperi, quo in sequentem diem est cum hoste pugnatum, itaque haec quoque res sicuti alia multa fuit neglecta. Aciem eo die, quo est pugnatum, qui fuit vigesimus nonus dies mensis Augusti divo Ioanni Baptistae decollato sacer, ex sententia eorum, quos paulo ante nominavimus, ita extruere placuit, ut, quanto latius extendi posset, extenderetur, in quo illud est potissimum spectatum, ne ab hoste circumveniremur. Deinde divisus est universus exercitus in duo agmina. In primo agmine duces belli erant nullo certo loco, sed ubi res postulasset, dextrum eius cornu banus Croatiae cum Ioanne Tahy, sinistrum, quod wayvodae Transsylvaniae, si adesse potuisset, designatum fuerat, Petrus Pereni curabat. Erant in hoc priori agmine plures ex primoribus, in quibus Antonius Palochy, Franciscus Homonnay, Gabriel Pereni, Thomas Zechy, Andreas Bathory, Emericus Czibak et plures alii. Tormenta bellica statim post principia posita erant. Secundum agmen sive illa acies, quam nos statariam appellamus, in qua rex erat, ex equite magis constabat, paucos admodum pedites e lateribus habebat. Inter hanc aciem et primam non intercedebat nisi spatium lapidis iactus. In eo agmine ante eum ordinem, in quo rex erat, triplex erat ordo magna ex parte ex cubiculariis regiis et baronibus conflatus, quorum dux erat Nicolaus Tharczay vir et manu promtus et singulari in regem fide, ibidem erat uterque aulae regiae praefectus, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka Polonus, erat et Stephanus Slyk Bohemus cum aliis Bohemis et Moravis, et hi ante regem regi proximi erant. Tres illos ordines subsequebatur ordo regius et in eius ordinis medio rex ipse, nempe
Ingenio, specie virtuteque numinis instar,Spes patriae regumque decus, si fata tulissent.
Ad regis dexteram erant antistites Strigoniensis et Zagrabiensis, nam Agriensis adhuc ex Batha Budam fuerat missus, post Zagrabiensem, Varadiensem Quinqueecclesiensis, Sirmiensis, duo enim ex praelatis, Iauriensis et Vaciensis ad laevam positi erant, post cancellarium Nitriensis, Boznensis, praepositus Albensis et post hunc secretarii ac cubicularii regii. In parte sinistra penes regem locus erat relictus comiti palatino, qui licet aeger pedibus et vix equo insidens tamen modo in primo modo in secundo agmine diligentissime versabatur. In laeva igitur parte, cum palatinus a loco suo abesset, erant penes regem aliquot barones et illi duo, quos diximus, antistites, regi a tergo adhaerebant Czetricz, Maylath et Horvath stabuli regii magister. Post proceres simili modo erant hi, quos quisque sibi magis fidos et strenuos pro tutela corporis sui delegerat, his erat coniunctus post regem ac proceres equitum cataphractorum pulcherrimus globus mille vel paulo amplius cataphractos continens, nam alii huius generis equites per primum agmen sparsi erant. In medio huius globi erat vexillum regis, quod Ioannes Draghffy iudex curiae, quae tertia est inter seculares a rege dignitas, sustinebat. Hanc statariam aciem cingebant undique equites levis armaturae et pedites quoque a lateribus, quod superius diximus. In latere eius dextro post antistites et secretarios erant illi tres, quibus tutelam regii corporis commissam fuisse diximus. Locus, ubi acies fuit instructa, recesserat a Mohachio milliario uno, a Danubio praeterfluente milliario medio. Erat, quod et superius dictum est, in eo loco ingens et lata planicies nullis neque sylvis neque virgultis neque aquis neque collibus impedita, nisi quod ad laevam inter eum locum ac Danubium erat aqua palustris et limosa, crebra arundine plena, ubi postea multi mortales perierunt. Contra nos collis erat in longum protensus in theatri quodammodo formam, ultra quem caesar Turcarum castra habebat, in collis imo descensu pagus modicus cum templo, Földwar ei pago est nomen, ibi fuerunt positae machinae hostiles. Eum locum oculis nos postea circa extremum certaminis tempus conspeximus hostibus fuisse oppletum, maxime ianiczaris, quos vocant, qui, quicquid erat ultra illius pagi casulas, omnia longo ordine occupabant, inter quos fuisse caesarem postea fuit cognitum. Tormenta ita erant ibi posita quasi in quadam valle, propter quod nostris longe minus, quam si in plano fuissent, nocere potuerunt, et plus terroris quam damni intulerunt. Acie in hoc, quem diximus, loco, eo, quem diximus, modo et die paulo post solis exortum instructa (erat autem dies clara et multum serena) palatinus regem ex eo loco, quem ei designatum fuisse diximus, eductum, quod et triduo ante fecerat, per universum exercitum circumducit, ibi eum praesentem, de quo aliqui dubitaverant, omnibus manu ostentans paratum dicebat omnia extrema et mortem etiam subire pro patria, pro sacra Christi Dei optimi maximi religione, pro coniugibus et liberis eorum. Agerent itaque ipsi quoque viri fortissimi, Hungaros se esse meminissent et eos, qui et ipsi saepe et eorum olim maiores inclyti illi heroes et fortissimi Christianae rei publicae propugnatores tot clara trophaea ex eodem illo, cum quo pugnaturi essent, hoste retulissent; nec esse quod hostium multitudine terrerentur, non enim in multitudine sed in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit.
Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post colles illos continebat, dubium, nostrosne ut ad illas locorum angustias pertraheret, an ut pugna in sequentem diem dilata nos ea nocte in castris ex improviso aggressus opprimeret, quod pro ea militum et tormentorum copia, qua abundabat, non erat ei difficile factu, an ut potius nos longa praelii expectatione fatigaret. Quicquid in hoc hostis fuerit sequutus, nam mihi de hoc nihil est compertum, tenuit certe nos tota fere illa die suspensos. Sic suspensis et expectantibus apparuit iam sole in vesperam inclinante agmen hostium per vallem, quae nobis ad dextram subiecta collibus erat, tacite incedens sola hastarum summitate illud prodente. Monachus igitur ratus, id quod erat, illos vel ad castra nostra diripienda, vel, ut nos circumveniret, tendere, de prima acie ad regem advolans iubet Casparum Raskay cum duobus aliis, quos ad custodiam regii corporis deputatos fuisse diximus, ire exploratum, quidnam illi molirentur, et ut eos, si possent, ab incepto itinere avertant. Ille non immemor, quid ei antea fuerat de regis custodia mandatum, recusata, quantum honeste poterat, ea provincia, demum cum et monachum instare videret et regem monachi imperio non contradicere, ne, quod non sine magna causa faciebat, id ei in ignaviam vel timiditatem verteretur, subdit equo calcaria et illuc, quo mittebatur, cum sociis et tota equitum qui ei parebant, cohorte festinat ea etiam spe, quod non videbatur ullo modo dubitandum, eum ad tempus, quo regi eius opera esset necessaria, inde facile reverti posse. His eo, quo diximus, profectis adhuc incertum erat utrum hostis facturus esset eo die pugnandi potestatem, et erat post meridiem hora fere tertia. Nec deerant ex primoribus, qui tam longam expectationem pertaesi signa receptui canenda et in castra redeundum censerent. Quod cum monachus sensisset, repente ad regem advolat, pugnam nullo modo differendam esse monet, minus esse periculi nunc cum parte copiarum hostilium quam in posterum diem cum toto exercitu congredi, non esse de victoria dubitandum. Ad quam vocem rex statim signa canere iubet, et simul cum tubarum clangore et tympanorum sonitu exoritur clamor vel cantus potius nostrorum Iesu salvatoris nomen de more invocantium. Et eodem tempore vidimus ingentem copiarum hostilium vim de colle illo, qui nobis oppositus erat, sese sensim demittentium, ubi caesar etiam Turcarum erat. Tum demum regis capiti galea est imposita, quo tempore magnus in eius ore pallor apparuit quasi futuri mali praescius. Signo belli dato viriliter cum hoste concurrere hii, qui in prima acie erant, bombardae quoque nostrae omnes fuerunt emissae parvo tamen hostium damno. Fit certamen multo acrius quam pro numero nostrorum; plures ex hostibus quam ex nostris cadunt, donec nostris fortissime pugnantibus hostis cedere coepit sive nostrorum impressione coactus, sive ut nos ad tormentorum loca pertraheret. Et repente advolat ad regem Andreas Bathory hostes terga dare, victoriam esse nostram, promovendum esse gradum et nostros hostem fugientem persequentes adiuvandos. Properamus igitur per aequa et iniqua, verum ubi ad eum locum ventum est, in quo paulo ante fuerat certatum, ibi vero multa nostrorum, plura hostium cadavera per campos iacentia vidisses et quosdam semivivos et adhuc spirantes. Interim nostris hosti instantibus et fortiter cum eo pugnantibus agmine regio eodem, quantum a cataphracto milite properari poterat, properante inclinare cornu dextrum coepit, et plerique ex eo cornu fugam capessere tormentis, credo, quae hostis tunc primum iaculari coeperat, exterriti, quae res et globorum iam nostris etiam, qui penes regem eramus, capitibus supervolantium crebri ictus non parum terroris omnibus incusserunt. Et eo ipso tempore rex in ordine nostro non comparuit, sive priores illos ordines, quos ante ipsum fuisse diximus, progressus (quod antea ita erat statutum, ne rex eodem in loco staret), sive sublatus ex acie ab hiis, quos ei post tergum fuisse diximus, nam utrumque fieri potuit. Nec desunt, qui dicunt eum priores sui agminis ordines transgressum usque ad principia processisse atque ibi viriliter cum hoste pugnasse, quod ego neque affirmare ausim neque aperte inficiari. Illud mihi certo constat eum tunc a nostro ordine et a suo loco abfuisse, quando tormenta hostilia tonare coeperunt, et quando ex cornu dextro fuga fieri coepit. Secundum ex eodem ordine pene eodem tempore, quo regem, sensimus abfuisse archiepiscopum Strigoniensem et nonnullos alios regi propinquos. Ego regis amissi culpam neque in eos ausim conferre, qui ei custodes fuerunt adhibiti, neque in eos, qui eum fortasse intempestive ex acie subduxerunt, sed infelici cuidam nostro fato, ut rege etiam amisso non solum pateremur ea, quae ab externo hoste passi sumus, sed domesticis etiam dissidiis ac factionibus ob alium regem in locum demortui substituendum agitaremur nostris flagitiis his etiam graviora merentibus. Illos enim utrosque scimus regi fidissimos fuisse et regiae salutis studiosissimos. Nam quod ad tres illos attinet ad custodiam regii corporis deputatos, constat eos ab hoste, ad quem reprimendum missi fuerant, non prius redire potuisse, quam fuerit tota acies nostra in fugam conversa, capto etiam uno ex eis et eodem in loco liberato. Quo molestiore animo ferendum censeo, quod ausus sit quidam oratione etiam de hoc publicata, si oratio illa vocari debet, nostros sui regis desertores falso vocare. An deseruisse regem sint censendi, qui omnia illi officia bonorum ac fidelissimorum subditorum praebuerunt, qui omnes fere in eodem, in quo rex iacuit, campo iacuerunt testati morte etiam, quam fidi suo regi, quam amantes patriae fuerunt? Sed idem ille egregius historiarum scriptor, qui haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram ingerit, huius etiam cladis historiam ita scripsit, ut me pudeat eum ita impudenter rem sibi ignotam in vulgus prodere fuisse ausum. Sed nos ad institutum redeamus. Regis exercitu per ea, quae diximus, vehementer turbato et ad fugam spectante diu tamen etiam postea est pugnatum iam non in latiore illa planicie sed ante ipsa tormenta, quae nobis adeo erant propinqua ut non fuerint a nobis decem passibus remota, donec non solum terrore sed et fumo tormentorum omnia replente ac visum etiam prohibente coacta fuit magna exercitus pars in vallem, quae aquis illis palustribus iuncta erat, descendere reliquis adhuc ante tormenta viriliter pugnantibus. Ceterum cum hii quoque, qui se in vallem receperant, rursus in pugnam restaurandam rediissent neque iam ulterius vis tormentorum et fumi sustineri posse ullo modo videretur, magna exercitus parte in fugam dilapsa ipsi etiam sunt fugere coacti. Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat, capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo ante ovantes et spe victoriae pleni veneramus, et per castrorum loca, quae fuerant antea ita per hostes direpta ac disiecta, ut vestigia tantum eorum superessent, et plena essent omnia eorum, qui in castris remanserant, cadaveribus. Hostes visa nostrorum fuga vel fraudem subesse rati vel pugna fatigati diu se intra aciem suam continuerunt, et nisi tenebris noctis insequentis sese intendentibus nequaquam nostros sunt insequuti. Quae res et quod nox paulo post cum imbribus effusissimis est subsequuta, multis mortalibus saluti fuit. Duravit iustum certamen per unam fere et mediam horam. Sunt non pauci et illa palustri voragine absumpti, nam regis corpus, quem et ipsum ibi periisse nonnulli dicebant, fuit postea repertum in hiatu quodam terrae praerupto supra Mohachium milliario medio sub pago, quem Chiele vocamus, qui locus tunc Danubii inundatione aquam solito maiorem habebat, ibi simul cum equo ita, ut erat, armatus ab aquis fuit suffocatus, quo in loco plures etiam alii perierunt, atque ab eo loco non procul repertum est corpus Andreae Trepka et Stephani Aczel. Monachus in prima acie fertur cecidisse fortiter pugnans, eius caput a trunco abscissum postero die per castra hostium loco triumphi fuit circumlatum longae hastae affixum quod postea ante tabernaculum caesaris stetisse aiunt. Eo die, qui pugnam est insequutus, mille et quingenti ex his, qui capti fuerant, et inter hos magna primorum nobilium pars in coronam positi coram exercitu victore capite sunt truncati caesare sanguinem illorum diis suis libante, pauci ex captivis servati, ut essent, a quibus possent caesar et Himbraim bassa ea, quae opus erant, sciscitari. Inter hos Nicolaus cognomine Herczegh, quod lingua nostra ducem significat, dux re vera et thesaurarius regius existimatus, item Ioannes Prylezky et Ioannes Maczeyowzky Poloni omnes cubiculi regii ministri, a quibus postea ad reginam reversis multa cognovimus, quae brevitas historica commemorare nunc non permittit. Servatus fuit et Michael Fekethe ac Bartholomaeus Maytiny, qui postea magno aere fuerunt inde redempti. Perierunt in eo praelio et in fuga praeter regem ex antistitibus Ladislaus Zalkanus archiepiscopus Strigoniensis, Paulus Thomory Colocensis dux belli, Franciscus de Peren Varadiensis, Philippus More Quinqueecclesiensis, Blasius Paxy Iauriensis, Franciscus Chaholy Chanadiensis, Georgius de Palyna Boznensis episcopi, ex baronibus Georgius de Zapolia comes Scepusiensis alter belli dux, Ioannes Dragffy iudex curiae, Franciscus Orzagh cubiculariorum, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka ianitorum, Simon Horvath pincernarum regalium magistri, Thomas Zechy, Gabriel Pereni, Ambrosius Zarkan, Antonius Palochy, Mathias Zetchiny, comes de Frangepanibus, Sigismundus Banffy, Franciscus Hampo, Ioannes de Batthyan, Stephanus Slyk Bohemus et nonnulli alii Bohemi et Moravi; ex nobilioribus et potioribus regni Franciscus Balassa, Nicolaus Tharczay, Ioannes Paxy, Ioannes Istwanffy, Emericus Warday, Michael Podmaniczky, Gregorius Orlowchich capitaneus Segniensis, Stephanus Aczel castellanus Posoniensis, Sigismundus Pogan, Ioannes Tornaly, Ioannes et Stephanus Kalnay, Nicolaus Forgach; praeter hos nobiles potiores usque ad quingentos, equitum praeterea tria vel quatuor millia. Pedites paucissimi evaserunt, fuerunt autem usque ad duodecim vel tredecim millia peditum, ex quorum ducibus vix evasit quisquam alius praeter Hannibalem Cyprium. Tormenta bellica omnia et illa, quae in acie fuerunt, et ea, quae partim in castris partim in navibus remanserant, hostis habuit. Horum cura demandata fuerat sed sero et non nisi eadem illa nocte, quae pugnam praecessit, comiti Ioanni Hardegh viro strenuo et industrio et qui circa regem ab initio fuerat diligentissime versatus, regi inter paucos charus.
Nocte et die, quae pugnam insequuta est, hostes in omnes partes propinquas cursu effusi obvia quaeque vastaverunt et combusserunt nulli mortalium parcentes, non sexui, non aetati, non religioni, omnia foeda et crudelia in miseram gentem exercentes. Neque est mearum virium cladem illius noctis et sequentium dierum deplorare, quae tanta fuit per omnem illam Hungariae citerioris partem, ut non possim mihi persuadere ab ullo unquam hoste crudelius esse saevitum. Illud inter alia contigit nunquam fortasse antea auditum ut infantuli vivi, ne vagitu proderentur, fuerint ab infelicissimis matribus in terram defossi, ibidem aere terra incluso matribus inde aufugientibus misere suffocati. Processit hostis usque ad Balathum lacum Quinqueecclesiensi civitate insigni combusta, cuius tamen arx et nobilissimum templum, quod in arce est, remansit intactum. Dum haec agerentur, iam wayvoda circa Zegedinum erat cum copiis Transsylvanis, quae cum ita cito subsequi non possent, ipse conscensis levibus rhedis cum paucis ad regem properabat ut vel solus praelio, quod intellexerat minime dilatum iri, interesset. Comes Christophorus Zagrabiam pervenerat, Bohemorum aliqua pars eorum, qui in auxilium regi veniebant, partim non longe ab Alba Regali partim circa Iaurinum erat, et circa eadem loca Georgius marchio Brandeburgensis et cancellarius Bohemiae Adam de Nova Domo. Regina hac clade audita cum episcopo Vesprimiensi et Alexio Thurzone et oratore pontificio incerta adhuc de regis interitu trepide Posonium confugit rerum suarum magna parte per Danubium subvecta, in quibus et in his, quae civium Budensium erant, licet Andreas Orbonasz, qui arci Strigoniensi praeerat, nonnulla damna fecerit, tamen in huius rei commemoratione longe a veritate recessit ille, qui militibus nostris levis armaturae, quos vero nomine huzarones appellat, eam culpam impingit, quod puellas reginales inhonestius habuerint et in earum soleis per ludibrium saltaverint. Caesar paucis diebus circa ea loca, ubi praelium fuit, commoratus omnibus deinde, quos praedatum dimiserat, ad se revocatis inde Budam versus movit, ad quam sextis aut septimis castris ripam Danubii legens cum pervenisset oppidis et villis obviis omnibus exustis, eam sine omni praesidio relictam reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum servata. Inde dimissis in omnes Hungariae citerioris partes praedatoribus, quicquid inter Danubium et lacum Balatum iacet usque ad Iaurinum, omnia ferro et flamma vastavit. Strigonii tamen arx per eum, quem superius nominavimus, Andream Orbanasz deserta per hominem humillimae sortis, et qui paulo ante peditum illius capituli ductor fuerat, Mathaeum cognomento Nagh, qui illuc cum paucis confugerat, arx vero Wissegradi coronae regiae conservatorium per rusticos et monachos fuerunt servatae. Tantus terror invaserat animos nostrorum audito caesaris Budam adventu, quae quidem arces et cum his Thata et Comarom atque etiam Alba Regalis propterea etiam ab hoste non fuerant captae, quod is, nescimus quo consilio, regnum vastare tantum contentus de arcium et locorum munitiorum expugnatione nihil habuit pensi. Nusquam est hosti sic in Hungariam saevienti magis repugnatum quam in loco, cui Maroth est nomen, non procul a Strigonio. Secessus est archiepiscopatus Strigoniensis non inamoenus inter eas sylvas, quas nos Wiertesias appellamus, sylvis et nemore undique cinctus. Huc se aliquot millia nostrorum receperant cum coniugibus et liberis locorum angustiis freti, cum his hosti fuit non semel acerrimum certamen magna hostium strage, postremo cum nullo modo castra nostrorum, quae curribus circumduxerant, expugnari ab hoste possent, coactus est hostis tormenta quoque bellica illuc adducere et ita demum et castra disiecta et omnes fere ad unum caesi fuerunt. Ingentes cadaverum cumuli, qui nunc quoque eo in loco visuntur, facile magnitudinem caedis declarant; fuere, ut hi, qui pauci inde effugerunt, referunt, usque ad viginti quinque millia nostrorum. Omnium vero ubique tam caesorum quam captorum numerum in unam summam colligendo affirmare ausim ex his, quae congnoscere potui, periisse hac clade prope ducenta hominum millia. Citeriore Hungaria in hunc, quem diximus, modum a Dravi ostio ad Iaurinum usque vexata terrore non modico etiam his, qui procul erant, ac Viennensibus quoque iniecto, ponte super Danubio ad Pestum facto decimo quarto, quam Budam venerat, die caesar in ulteriorem Hungariam transiit, dimissus inde quoque ad omnes partes, quae inter Danubium et Tibiscum sunt, omnia similiter vastat et comburit, sicut in citeriore Hungaria fecerat, multitudinem omnem, quae Tibiscum non transierat, partim gladio interimit, partim in servitutem rapit. Ipse satis iam in miseram Hungariam debacchatus, domesticis, quae interim in Asia Minore (quam Natoliam vocant) exorta fuerant, dissidiis eum revocantibus, omnibus, quae intra Dravum et Danubium occupaverat, locis atque ipsa etiam arce et civitate Budensi sine ullo praesidio relictis, domum est reversus.